De Ordine

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 1, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 63). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1922.

Ordinem rerum, Zenobi, cum sequi ac tenere cuique proprium tum uero uniuersitatis, quo cohercetur hic mundus et regitur, uel uidere uel pandere difficillimum hominibus atque rarissimum est. hue accedit, quod, etiamsi quis haec possit, non illud quoque ualet efficere, ut dignum auditorem tam diuinis obscurisque rebus uel uitae merito uel habitu quodam eruditionis inueniat. nec tamen quicquam est. quod magis auide expetant quaeque optima ingenia magisque audire ac discere studeant, qui scopulos uitae huius et procellas uelut erecto, quantum licet, capite inspiciunt, quam quomodo fiat, ut ei deus humana curet et tanta in humanis rebus peruersitas usque quaque diffusa sit, ut non diuinae sed ne seruili quidem cui procurationi, si ei tanta potestas daretur, tribuenda esse uideatur. quam ob rem illud quasi necessarium his, quibus talia c-urae sunt, credendum dimittitur, aut diuinam prouidentiam non usque in haec ultima et ima pertendi aut certe mala omnia dei uoluntate committi, utrumque impium, sed magis posterius. quamquam enim desertum deo quicquam credere cum imperitissimum tum etiam periculosissimum animo sit, tamen in ipsis hominibus nemo quemquam [*]( 2 AFRELII AlTiUSTLM EPISCOPI DE ORDINE LIBER PRIMUS IXOIPIT // INUIPIT LIBER I BEATI AUGUSTINI DE ORDINE P INOIPIT LIBER .1. Sri AUGUSTINl DE ORDINE 11 INCIPIT LIBER •I- DE ORDINE RERUM AURELII AUGUSTINI PONTIFIOIS T, om A 4 ordinem-tenere] De ordine r. mi zjnobi M cum seqlli] consequi A cdd., om M 5 coercetur IlPm2 ac regitur hic mundus edd. 8 ualeat U[ ctld. uellet II ud Tml 10 quo P expectent AT optima quaeque (quaeque m2) M quae optima P 11 sopulos Tml 14 clli] cuipiam AT edd. cuilibet JI 15 esse uideatur (se ui m? in ras.) P 16 iis m sunt curae m 18 uoluntati .1 20 quicqllam vx quictjuid Aml qaitlquam Pml cumJ tumJl )

122
non potuisse aliquid criminatus est. neglegentiae uero uituperatio multo est quam malitiae crudelitatisque purgatior. itaque uelut conpellitur ratio tenere non inmemor pietatis aut ista terrena non posse a diuinis amministrari aut neglegi atque contemni potius quam ita gubernari, ut omnis de deo sit mitis atque inculpanda conquestio.

Sed quis tam caecus est mente, ut quicquam in mouendis corporibus rationis quod praeter humanam dispositionem ac uoluntatem est, diuinae potentiae moderationique dare dubitet ? nisi forte aut casibus tam rata subtilique dimensione uel minutissimorum quorumque animalium membra figurantur aut, quod casu quis negat, possit nisi ratione factum fateri aut uero per uniuersam naturam, quod in singulis quibusque rebus nihil arte humana satagente ordinatum miramur, alienare a secretissimo maiestatis arbitrio ullis nugis uanae opinionis audebimus. at enim hoc ipsum est plenius quaestionum, quod membra pulicis disposita mire atque distincte sunt, cum interea humana uita innumerabilium perturbationum inconstantia uersetur et fluctuet. sed hoc pacto, si quis tam minutum cerneret, ut in uermiculato pauimento nihil ultra unius tessellae modulum acies eius ualeret ambire, uituperaret artificem uelut ordinationis et compositionis ignarum eo, quod uarietatem lapillorum perturbatam putaret, a quo illa emblemata in unius pulchritudinis faciem congruentia simul cerni conlustrarique non possent. nihil enim aliud minus eruditis hominibus accidit, qui uniuersam rerum coaptationem atque conceptum inbecilla mente conplecti et considerare non ualentes, si quid eos offenderit, quia suae cogitationi magnum est, magnam rebus putant inhaerere foeditatem.

Cuius erroris maxima causa est, quod homo sibi ipse est incognitus. qui tamen ut se noscat, magna opus habet consuetudine [*](1 est] sit A 5 ita] ista T alta Aml inculpando T 7 quicquid A 8 rationis om.AT 9 est] est rationi AT dari T 10 suptilique T demen- sione H 12 posse H 14 ullis om.AT 15 hoc] et hoc Mm2 est om.M 16 dispositae H distinctae HP distincta AT edd. 17 innumerabilium (u ult. ex a) T 19 teselle Aml 22 fatiem T 23 congruentiam P conlustrarique (con in ras. m2) P 25 concentum AmZT edd. contentum Aml 26 quid] quis M 27 putant rebus m feditatem AM T 28 ipsi M incognitus est A )

123
recedendi a sensibus et animum in se ipsum colligendi atque in se ipso retinendi. quod hi tantum adsecuntur, qui plagas quasdam opinionum, quas uitae cotidianae cursus infligit, aut solitudine inurunt aut liberalibus medicant disciplinis.

Ita enim sibi animus redditus, quae sit pulchritudo uniuersitatis, intellegit, quae profecto ab uno cognominata est idcircoque illam uidere non licet animae, quae in multa procedit sectaturque auiditate pauperiem, quam nescit sola segregatione multitudinis posse uitari. multitudinem autem non hominum dico sed omnium, quae sensus attingit. nec mirere, quod eo egestatem patitur magis, quo magis appetit plura conplecti. ut enim in circulo quantumuis amplo unum est medium, quo cuncta conuergunt, quod xsvvoov geometrae uocant, et quamuis totius ambitus partes innumerabiliter secari queant, nihil tamen est praeter illud unum, quo cetera pariliter dimetiantur et quod omnibus quasi quodam aequalitatis iure dominetur, hinc uero in quamlibet partem si egredi uelis, eo amittuntur omnia, quo in plurima pergitur, sic animus a se ipse fusus inmensitate quadam diuerberatur et uera mendicitate conteritur, cum eum natura sua cogit ubique unum quaerere et multitudo inuenire non sinit.

Sed et haec, quae dixi, qualia sint et quae causa extet erroris animarum quoque modo et in unum congruant atque perfecta sint cuncta et tamen peccata fugienda sint, assequeris profecto, mi Zenobi — sic enim mihi notum est ingenium tuum et pulchritudinis omnimodae amator animus sine libidinis inmoderatione atque sordibus, quod signum in te futurae sapientiae perniciosis cupiditatibus diuino iure praescribit, ne tuam causam deseras falsis [*](1 cf. Retract. I 3, 3 12 cf. Oic. Tusc. I 40 ) [*]( 2 hii AT assecuntur M assequuntur AT 3 quos Aml aut] ut P 5 animus sibi edd. 7 uideri A 10 mirare Tml quod] quo T 11 am- plecti A 12 amplo—est om.A XEVVQOV scripsi centron codd. centrum edd. 13 geometrae] mathematici AT pares Aml 15 demetiantur HT 16 am- mittuntur T 17 ipso A edd. 18 in immensitate M conuertitur Hm2 in mg. M 19 eam Aml 21 sint (t m2 in ras.) T sunt Aml alt. et omHM extet erroris] exterroris HP exiet erroris Aml exuat errores Am2 22 congruant (gruant m2 in ras.) T congruunt Aml 23 cunc-ta] coniuncta A 25 libidine Pml 26 pernitiosis AT \' 27 praescribis A )

124
uoluptatibus inlectus, qua praeuaricatione nihil turpius et periculosius inueniri potest — assequeris ergo ista, mihi crede, cum eruditioni operam dederis, qua purgatur et excolitur animus nullo modo ante idoneus, cui diuina semina committantur. quod totum cuius modi sit et quem flagitet ordinem quidue studiosis et bonis ratio promittat qualemque uitam nos uiuamus, carissimi tui, et quem fructum de liberali otio carpamus, hi te libri satis, ut opinor, edocebunt nomine tuo nobis quam nostra elaboratione dulciores, praesertim si te in ipsum ordinem, de quo ad te scribo, meliora eligens inserere atque coaptare uolueris.

Nam cum stomachi dolor scholam me deserere coegisset, qui iam, ut scis, etiam sine ulla tali necessitate in philosophiam confugere moliebar, statim me contuli ad uillam familiarissimi nostri Uerecundi. quid dicam eo libente? nosti optime hominis cum in omnes tum uero in nos beniuolentiam singularem. ibi disserebamus inter nos, quaecumque uidebantur utilia adhibito sane stilo, quo cuncta exciperentur, quod uidebam conducere ualetudini meae. cum enim nonnulla loquendi cura detinerer, nulla inter disputandum inrepebat immoderata contentio; simul etiam, ut, si quid nostrum litteris mandare placuisset, nec aliter dicendi necessitas nec labor recordationis esset. agebant autem ista mecum Alypius et Nauigius, frater meus, et Licentius repente admirabiliter poeticae deditus; Trygetium item nobis militia reddiderat, qui tamquam ueteranus adamauit historiam; etiam in libris nonnihil habebamus.

Sed nocte quadam, cum euigilassem de more mecumque ipse tacitus agitarem, quae in mentem nescio unde ueniebant — nam id mihi amore inueniendi ueri iam in consuetudinem uerterat, ut aut primam, si tales curae inerant, aut certe ultimam, dimidiam tamen fere noctis partem peruigil quodcumque cogitarem, nec me [*]( 1 qua ex quam A 2 eruditione AmlPml o ratio] hominibus M pro- mittit Pml 6 nos uitam M karissimi MT 7 hii T 8 laboiatione M 11 scolam MPT deserere me T 12 confugere] cum fugere II 13 contulit P 16 athihito Pml 18 nonnulla] i;on in nlla T non in uilla A 10 q l(](lJl nostwm] nerum (erum in ras.) A 20 pr. neJl 21 alyppius HP nlipius T 22 ammirabiliter A mirabiliter M poetiae Pml trigetium AmtlfT trigetius Am] 23 nobis item A 24 hystoriam AMPT etiam] ut eti:;ni A nnihil (n m\'?) T 2li reputarem M 27 amor T 28 utJ ita ut A Tm \\>r. aut om. A T 2!3 fere oni. T )

125
patiebar adulescentium lucubrationibus a mo ipso auocari, quia et illi per totum diem tantum agebant, ut nimium mihi uideretur, si aliquid etiam noctium in studiorum laborem usurparent, et id a me ipsi quoque praeceptum habebant, ut aliquid et praeter codices secum agerent et sese habitare consuefacerent animum — ergo, ut dixi, uigilabam, cum ecce aquae sonus pone balneas, quae praeterfha-bilt, eduxit me in aures et animaduersus est solito adtentius. mirum admodum mihi uidebatur, quod nunc clarius nunc pressius eadem aqua strepebat silicibus inruens. coepi a me quaerere, quaenam causa esset. fateor, nihil occurrebat, cum Licentius lecto suo inportunos percusso iuxta ligno sorices terruit seseque uigilantem hoc modo indicauit. cui ego: Animaduertis, inquam, Licenti — nam uideo tibi Musam tuam lumen ad lucubrandum accendisse — quomodo canalis iste inconstanter sonet ? — Iam, inquit, mihi hoc non est nouum. nam desiderio serenitatis cum expergefactus aliquando aurem admouissem, ne imber ingrueret, hoc agebat aqua ista, quod nunc. — Approbauit Trygetius. nam et ipse in eodem conclaui lecto suo cubans uigilabat nobis nescientibus — erant enim tenebrae — quod in Italia etiam pecuniosis prope necesse est.

Ergo ubi uidi scholam nostram, quantacumque aderat — nam et Alypius et Nauigius in urbem ierant — etiam illis horis non sopitam, et me cursus ille aquarum aliquid de se dicere admonebat: Quidnam nobis, inquam, uidetur esse causae, quod sic alternat hic sonus? non enim quemquam putamus his horis uel transitu uel re aliqua lauanda totiens illum meatum interpellare. — Quid putas, inquit Licentius, nisi alicubi folia cuiuscemodi, quae autumno perpetua copioseque decidunt, angustiis canalis intertrusa uinci aliquando atque cedere, ubi autem unda, quae urgebat, pertransierit, rursum colligi atque stipari aut aliquid aliud uario casu foliorum natantium [*]( 1 lugnbrationib.is M auocare HMP 3 noctium etiam Tml labore AMT 4 et ota.M 5 agere .1 sese] apud sese .1 Tcihl. secum .1/ Jlabitar(\'h (nt ras.) P habitarent II 7 aniuaduerslIs (mi ras.) P iS in modum (in ml i A praessius Prnl 11 lijrno iuxta .4 snrires M soces Pml sese (11m. que) T 12 e*go(r ras.) P aniinadiiertisti AllMPin- in mq. Tvdd- licenti in(|iiam.l 18 ad hcubrandum lumen A 10 amonissem AmlTml 17tnnc M 20 sco- lam AIIMT 22 dicerr tlr se T aminonebat M T inquit .4 25 lalIando A toties M interpellare Ihu\'2 20 huiuscemodi .1 perpetuo .4 T edd. perpefie M 27 angiistiis(us in in>i. in.po-4.) P euiuei .1T i\'dd. 28 rursus 7\' )

126
fieri, quod ad illum fluxum nunc refrenandum nunc emittendum similiter ualeat? — Uisum est mihi probabile aliud non habenti confessusque sum laudans ingenium eius nihil me inuenisse, cum diu quaesissem, cur ita esset.

Tum interposito modico silentio: Merito, inquam, tu nihil mirabaris et apud Calliopam te intus tenebas. — Merito, inquit ille, sed modo plane dedisti mihi magnum mirari. — Quidnam hoc est? inquam. — Quod tu, inquit, ista miratus es. — Unde enim solet, inquam, oboriri admiratio aut quae huius uitii mater est nisi res insolita praeter manifestum causarum ordinem ? - Et ille: \'Praeter manifestum\' inquit, accipio; nam praeter ordinem nihil mihi fieri uidetur. — Hic ego erectior spe alacriore, quam soleo esse, cum aliquid ab his requiro, quod rem tantam et tam subito heri paene ad ista conuersus adulescentis animus concepisset nulla umquam de his rebus inter nos antea quaestione agitata: Bene, inquam, bene; sed prorsus bene multum sensisti, multum ausus es. hoc, mihi crede, longo interuallo transcendit Heliconem, ad cuius uerticem tamquam ad caelum peruenire conaris. sed peruellem adesses huic sententiae; nam eam labefactare temptabo. — Sine, inquit, modo me mihi, quaeso te; nam ualde in aliud intendi animum. — Hic ego nonnihil metuens, ne studio poeticae penitus prouolutus a philosophia longe raperetur: Inritor, inquam , abs te uersus istos tuos omni metrorum genere cantando et ululando insectari, qui inter te atque ueritatem inmaniorem murum quam inter amantes tuos conantur erigere; nam in se illi uel inolita rimula respirabant. Pyramum enim ille tum canere instituerat. [*]( 9 cf. Retract. I 3, 6 ) [*]( 1 emittendi HP 5 cum HMP modico viII.JIml tu inquam M 6 calliopan HP calliopen M tenebras P 7 mihi dedisti A 8 ista om.A 9 ammiratio MT 12 ergo P alacriori spe M 14 concepisse P umquum] inquam AmlHP inter nos de his rebus A 15 ante AM quaestio M 17 transcendis AMTeJd. helicone JIJIP 18 peruenire (per add. in m<j.) T H) me modo A 20 mihi om.M alde Tml animum intendi M 21 phylo- sopia Tml 22 omnium T 23 canendo AT ulnlnndo Aml atque] et .4 24 inter amantes tuos] in terram tuos Pml inter amantis Pm2 inmij. inter amantuos Jiml 25 eligere MP uel om.Aml inolita rimula] molita rimula M T molitari multa H respirabunt T piramum Aui2M piranum Aml )

127

Quod cum seueriore quam putabat uoce dixissem, subticuit aliquantum. et ego iam reliqueram coeptam et ad me redieram, ne frustra occupare praeoccupatum atque inepte uellem; tum ille: Egomet meo indicio quasi sorex, inquit, non dictum est commodius apud Terentium quam nunc dici a me de me potest; sed sane illud ultimum fortasse in contrarium uertetur; quod enim ait ille: hodie perii, ego forte hodie inueniar. nam si non contemnitis, quod superstitiosi solent, etiam de muribus augurari, si ego illum murem uel soricem, qui me tibi uigilantem detulit, strepitu meo commonui, si quid sapit, redire in cubile suum secumque conquiescere, cur non ego ipse isto strepitu uocis tuae commonear philosophari potius quam cantare? nam illa est, ut tibi cotidie probanti iam coepi credere, uera et inconcussa nostra habitatio. quare, si tibi molestum non est atque id fieri debere arbitraris, roga quod uis; defendam, quantum possum, ordinem rerum nihilque praeter ordinem fieri posse asseram. tantum enim eum animo imbibi atque hausi, ut, etiamsi me quisquam in hac disputatione superarit, etiam hoc nulli temeritati sed rerum ordini tribuam. neque enim res ipsa, sed Licentius superabitur.

Ego rursum gaudens eis me restitui. tum Trygetio: Quid, inquam, tibi uidetur? — Faueo quidem, inquit, ordini plurimum, sed incertus sum tamen et rem tantam diligentissime discuti cupio. - Fauorem, inquam, tuum illa ergo pars habeat; nam quod incertus es, etiam cum Licentio ac me ipso tibi puto esse commune. — Prorsus, ait Licentius, ego huius sententiae certus sum. quid enim dubitem parietem, cuius mentionem fecisti, antequam plane se erexit, diruere? non enim uere poetica tantum me auertere [*]( 4.S Ter. Eun. 1024 ) [*]( 1 seuerioriJi 2 coeptam (scil. seueriorem uocem) P coepta AHMTedd. 4 iudicio JIm] quasi] miser quasi m Terentius 5 terrentium M 7 quod AHMPml T quid Pm2 quo Pm. post. in mg. 9 hodie forte Tedd. COl;tempnitis PmlT 10 anguriari AT 13 isto um.R .11 15 molestem II 1 tj defen***dam (den ras.) P 19 superaueritA 21 rursusA restitui meil/ 22 quid] quid est T 23 sum om-AMmlm 25 communem MP 26 prorsum M 27 antequa T anteqiiem (e alt. ex a) A 28 erexerit lIJl cdd. )

128
a pliilosophi;i potest, quantum inueniendi ueri diffidentia. — Tum Trygetius gaudentibus uerbis: Habemus, inquit, iam. quod plus est, Licentium non Academicum. eos enim ille studiosissime defendere solebat. — Haec modo, inquit, omitte quaeso, 110 mo hoc uafrum quiddam et captatorium a nescio qua diuina ro, quae mihi so ostentare coepit et cui mo inhiantem suspendo, detorqueat atque disrumpat. — Hic ego multo uberius cernens abundare laetitias meas, quam uel optare aliquando ausus sum, uersum Istum gestiens effudi: sic pater ille deus faciat ! perducet enim ipse, si sequimur, quo nos ire iubet atque ubi ponere sedem, qui dat modo ang-urium nostrisque inlabitur animis. nec enim altus Apollo est, qui in speluncis in montibus in nemoribus nidore turis pecudumque calamitate concitatus inplet insanos, sed alius profecto est, alius ille altus ueridicus atque ipsa — quid enim uerbis ambiam? — ueritas, cuius uates sunt, quicumque possunt esse sapirntl\'s. ergo adgrediemur, Licenti; freti pietate cultores uestigiis nostris ignem perniciosum fumosarum cupiditatum opprimamus.

Iam, inquit, interroga, oro to, si possim hoc tantum nescio quid explicare et uerbis et meis. — Hoc ipsum, inquam, mihi responde, primo unde tibi uideatur aqua ista non temere sic sed ordine influere. nam quod ligneolis canalibus superlabitur et ducitur usque in usus nostros, potest ad ordinem pertinere. factum est enim ab hominibus ratione utentibus, ut uno eius itinere simul et biberent et lauarent, et pro locorum oportunitatibus consequens erat, ut ita [*]( 9 Uerg. Aen. X 875 11 cf. Uerg Aen. III 88 sqq. ) [*](1 differentia T 2 quo H P 5 quoddam T a] ac (c s.m\'2) P qua nescio M ostentare se T ostentare (om. se) H (! iniantem Tml dirrnmpit T 7 habundare T 9 dous codd. deum (\'ergilii<s faciatl f. sic altns apollo incipias ATedd. 10 ille T 11 saedem Pml qui dat] quid ; dMP 13 et pecudum (om. quc) M 14 altus (>\'. alius m2\') A 16 aapieutes (alt. e m2) A aggrediamur AHMTedd. cultoris(i ex e m2)A 17 nestigiis] et uestigiis AMTedd. uestris HP 19 iam] hic iam Ta tanto P corr. ml 21) uerbis] tuis u. Hm2 edd. mihi om.AT 21 tibi] niihL-L l\'!2influero**/> quod]quod illa ATedd. 23 in] ad T enim est T 24 eius 11110 .1/ biberet Tml )

129
fieret, quod uero illa, ut dicis, folia sic inciderunt, ut hoc, quod ammirati sumus, eueniret, quo tandem rerum ordine ac non casu potius factum putabimus? - Quasi uero, inquit ille, aliter, atque ceciderunt, debuisse aut potuisse cadere cuiquam uideri potest serenissime intuenti nihil posse fieri sine causa. quid? iam uis persequar situs arborum atque ramorum Ipsumque pondus, quantum natura foliis imposuit? quid? aeris uel mobilitatem, qua uolitant, uel mollitiam, qua descendunt, uariosque lapsus pro affectione caeli pro onere pro figuris suis ceterisque innumerabilibus atque obscurioribus causis quid me attinet quaerere? latent ista sensus nostros, penitus latent; illud tamen, quod adgressae quaestioni satis est, nescio quo modo animum non latet, nihil fieri sine causa. potest enim odiosus percontator pergere quaerere: quae causa erat, ut ibi arbores ponerentur? respondebo secutos esse homines uber terrae. quid, si fructuosae arbores non sunt ac temere natae sunt? et hic respondebo nos parum uidere; nam temerariam quae illas genuit nequaquam esse naturam. quid plura? aut aliquid sine causa fieri docear aut nihil fieri nisi certo causarum ordine credite.

Cui ego: Licet, inquam, me odiosum percontatorem uoces — uix enim possum non esse, qui expugnaui, ne cum Pyramo et Thisbe conloquereris — pergam tamen quaerere abs te. natura ista, quam uis uideri ordinatam, cui bono - ut de ceteris rebus innumerabilibus taceam- istas ipsas arbores, quae fructus non afferunt, procreauit? — At illo cogitante, quid diceret, ait Trygetius: Numquidnam usus arbustorum in solis fructibus praebetur hominibus? quanta sunt alia, quae umbra, lignis, quamuis postremo, quae ipsis frondibus seu foliis fiant? — Noli obsecro, inquit ille, interrogationibus eius haec reddere. innumerabilia sunt enim, quae proferri [*]( 1 ut dicis ill i A admirati JUPwST mirati A 2 potius casu .1 edd. 3 putauimus HP 4 aut] atque JI intuenti] nuenti AmI; in mg. nota mrllti aliter serenissime uentis michi Am2 7 quod Hm2 molliciem AMT 8 discendunt // pro onere] ponere A pro honore // 10 paenitus Pml poenitus A 11 aggressis Tni2 in mg. quaestione Aml 12 sine (si m2) P ociosus Ma percunctator T 13 ut ibi] ubi T 14 sequutos T ubertatem APtn2a 16 temeraria P 19 otiosum HMP percontari reni M 20 non possuin A ne tx me Tml 21 colloqueris T quaere Tml naturam istam T 22 ordinatam H 26 lignisJ quae lignis AHMP)n2 in mg. T edd. quamuis mi.AT edd. 27 fiunt Till] ) [*]( LXIII. August. I pars III. ed. Knoell. ) [*]( 9 )

130
possunt, ex quibus nulla est hominibus utilitas aut certe ita latet uel inbecilla est, ut ab hominibus, praesertim nobis, erui defendiue non possit. ipse potius nos doceat, quomodo aliquid fiat, quod non causa praecesserit. — Post, inquam, ista uidebimus. non enim iam me necesse est esse doctorem, cum tu, qui iam tantae rei te certum esse professus es, adhuc me nihil docueris nimium discere cupientem et propter hoc solum dies noctesque uigilantem.

Quo me mittis? inquit; an quia te leuius sequor quam illa folia uentos, quibus in profluentem iaciuntur, ut eis cadere parum sit, nisi etiam trahantur? nam quid aliud erit, cum Licentius et Augustinum et ea quae sunt in media philosophia docet? — Noli obsecro, inquam, aut te tantum abicere aut me extollere. nam et ego in philosophia puer sum et non nimis curo, cum interrogo, per quem mihi ille respondeat, qui me cotidie querulum accipit, cuius quidem credo quandoque uatem futurum; neque hoc \'quandoque\' 15 forsitan longum est. sed tamen alii quoque multum sepositi ab huius modi studiis docere aliquid possunt, cum disserentium societati quasi uinculis interrogationum coartantur. idem autem aliquid non est nihil. an non uides — tuo enim simili utar libentius — illa ipsa folia, quae feruntur uentis, quae undis innatant, resistere aliquantum praecipitanti se flumini et de rerum ordine homines commonere, si tamen hoc, quod abs te defenditur, uerum est ?