De Opere Monachorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Si autem alicui sermo erogandus est et ita occupat, ut manibus operari non uacet, numquid hoc omnes in monasterio possunt uenientibus ad se ex alio genere uitae fratribus uel diuinas lectiones exponere uel de aliquibus quaestionibus salubriter disputare? quando ergo non omnes possunt, cur sub hoc obtentu omnes uacare uolunt? quamquam etsi omnes possent, uicissitudine facere deberent non solum ne ceteri a necessariis operibus occuparentur, sed etiam quia sufficit, ut audientibus pluribus unus loquatur. deinde ipsi apostolo quomodo uacaret operari manibus suis, nisi ad erogandum uerbum dei certa tempora constitueret? neque [*]( 1 cf. Ps. 1, 2 2 cf. Ps. 12, 6 ) [*]( 1 domini] dei AMN 4 splendorum B 5 orae N 6 si illa M corporalia (a fin. s. l.) V agere VDM 7 opprimantur M egestatem PVDr se om. N dicunt se M 8 quod] quae PDMr praecipit Fbd 9 est ista ergo Bbd ergo ista est M est ergo ista N 11 tanto citius] tantocius DM 12 quemque om. A quantotius VDM 14 et er. y 15 occupatur AB operari om. M 18 ergo] enim A 19 quur Py obtemtu P obtemptu V uolunt] possunt 7 20 si A uicissim PVDMjb debent A 21 ne ceteri] necessaria (pr. e s. Z. m. 2) r ab M operibus necessariis M occuparetur L occupentur A 23 ipso D ipse i2 apostolus (u supra 0) y 24 tempora certa N )

566
enim et hoc deus latere nos uoluit. nam et cuius artis opifex fuerit et quibus temporibus uacaret dispensando euangelio, sancta scriptura non tacuit. nam cum eum dies profectionis urgeret in Troade constitutum, etiam in una sabbati congregatis fratribus ad frangendum panem tanta fuit intentio et tam necessaria disputatio, ut sermo produceretur usque ad medium noctis, tamquam excidisset eis quod eo die non esset ieiunium; quando autem in aliquo loco inmoraturus cotidie disputabat, quis dubitauerit horas eum habuisse ad hoc officium deputatas? namque apud Athenas cum esset quia studiosissimos rerum inquisitores inuenerat, ita de illo scriptum est: disputabat igitur iudaeis in synagoga et gentibus in uiculis in foro per omnem diem ad omnes qui aderant. non enim in synagoga per omnem diem. ubi mos erat sabbato sermocinari, sed in foro, inquit, per omnem diem; propter studia utique Atheniensium. sic enim sequitur: quidam uero epicureorum et stoicorum philosophorum conferebant cum illo. et paulo post dicit: Athenienses autem et aduenae hospites ad nihil aliud uacabant quam dicere aliquid noui aut audire. putemus apostolum illis omnibus diebus, quibus fuit Athenis, non fuisse operatum; propter hoc enim et ex Macedonia supplebatur eius indigentia, sicut dicit in secunda ad [*](4 cf. Act. 20, 7 12 Act. 17, 17 17 Act. 17, 18 19 Act. 17, 21 23 cf. II Cor. 11, 9 ) [*]( 1 noluit 71 2 uacarit VMy uacauerit D euangelio. (Q supra*) D 4 urgueret VA 5 et tam] etiam Fy 6 necessario A 7 ieinnium non esset A 8 alico LOF immoratus PVDMAfbd 9 dierum habuisse PVDMf 10 namque] ncq; co. M cum om. M 12 cum iudaeis DUOAbd sinagoga CVAD 13 in uiculis] uinculis LBlA ui.culis F uigulis (supra gpos. c) 0 inculia P singuiis VDMyb incolis d in foro] et foro FA perj prope L per omnem diem-in synagoga oin. PVDr per omnem diem-inquit om. M 14 omnes] eos d sinagoga A 17 epycureorumJtf stoichorum PV 18 dicit om. N 19 adaeng uel hoapi- tes A 20 discere B 21 omnibus illis PVDAlr quibus fuit athenis posi operatum legitur in N 22 machedonia PVM 23 secunda epistola N ad corinthios epistula PYD-r ad corintliios in secunda epistola M corintios C )
567
Corinthios. quamquam et aliis horis et noctibus poterat, quia ita ualebat et animo et corpore. sed cum Athenis exisset, uideamus quid dicit scriptura. disputabat, inquit, in synagoga per omne sabbatum: hoc apud Corinthum. in Troade ergo, ubi necessitate inminentis profectionis usque ad medium noctis sermo protractus est, una sabbati erat, qui dies dominicus dicitur: unde intellegimus eum non fuisse cum iudaeis, sed cum christianis, quando etiam dicit ipse narrator ad frangendum panem se fuisse conlectos. et ipsa est optima gubernatio, ut omnia suis temporibus distributa ex ordine gerantur, ne animum humanum turbulentis inplicationibus inuoluta perturbent.

Ibi etiam dicitur quid operabatur apostolus. posthaec, inquit, egressus ab Athenis uenit Corinthum. et cum inuenisset quendam iudaeum nomine Aquilam, Ponticum genere, recens aduenientem ab Italia, et Priscillam uxorem ipsius, propterea quod iussisset Claudius discedere omnes iudaeos ab Roma, accessit ad illos et propter artis similitudinem mansit apud illos opus faciens; erant enim tabernaculorum artifices. hoc si conati fuerint allegorice interpretari, ostendunt, quomodo proficiant in ecclesiasticis litteris, quibus se uacare gloriantur. et certe illa, quae supra dicta sunt: numquid solus ego et Barnabas non habemus potestatem non [*]( 3 Act. 18, 4 14 Act. 18, 1-3 23 I Cor. 9, 6. 12 ) [*]( 2 anima M sed-scriptura om. A ab athenis PVMf 3 dicat PVIJMr sinagoga DMf 4 omnem P chorintum C corintum LOF corintho PV\'(l corinthios DM troadae Vf ergo] uero Bbd 7 iudaicis V 9 se s. l. C om. bd 10 sui D temporis DF1 ge#»rantor M - 11 nec CFDM ne. 0 implicationibus C 14 chorintum C corintum LO 15 inueniret D quendam om. A aquila C 16 adueniente Py 17 ipsius] eius D iussisset] dixisset PVDM-( 18 discere V1 omnes om. A ab] a PVDMAB-( a. L om. bd 21 allegoricae I ostendant AN 22 se uacare] euacuare y 23 illa om. A 24 ego solus bd )

568
operandi? et: non sumus usi hac potestate, et: cum possemus oneri uobis esse ut Christi apostoli, et: nocte et die operantes, ne quem uestrum grauaremus. et: dominus ordinauit eos qui euangelium adnuntiant de euangelio uiuere; ego autem nullius horum usus sum et cetera huius modi aut exponant aliter aut, si praeclarissima luce ueritatis urgentur, intellegant et oboediant: aut, si oboedire uel nolunt uel non possunt, saltem illos, qui uolunt, meliores, qui autem et possunt, feliciores esse fateantur. aliud est enim corporis infirmitatem uel ueram allegare uel falsam praetendere, aliud autem sic decipi et sic decipere, ut insuper ideo uideatur in seruis dei maior esse iustitia, quia potuit inter inperitos regnare pigritia. qui enim ueram corporis ostendit infirmitatem, humane tractandus est; qui autem falsam praetendit et conuinci non potest, deo dimittendus est. neuter tamen eorum perniciosam regulam figit, quia bonus seruus dei et manifesto infirmo fratri suo seruit et fallenti cum credit, quia malum eum non putat, non imitatur ut malus sit, et non si ei credit, fallacem putat. ac nihilominus non imitatur. ab illo uero, qui dicit: haec est uera iustitia, ut nihil. corporaliter operando imitemur uolatilia caeli, quoniam qui aliquid tale fuerit operatus contra euangelium facit, quisquis animo infirmus haec audit et credit. non quia sic uacat, sed quia sic errat, lugendus est. [*]( 1 I Thess. 2, 6 3 II Thess. 3, 8 4 I Cor. 9, 14. 15 ) [*]( 2 uobis oneri bd oneri esse uobis N 3 et] ac N uestnun om. A 4 et] sicut ct PVDMy dominus om. N eis Bbd 5 nihil N 7 urguentur VDAj obediant Cl 8 aut (t s. I. m. 2) C saltim VA-f 11 alligare VAy decipi et sic om. D 14 humane Vf 15 falsum D 16 demittendus PVl timendus B 17 fugit L manifeste bd 18 fallenti cum] fallentia B cumj dum M 19 sit] sic PVDMf si non PVDMjANFbd ei om. A 20 nihilhominus L Ijimitatur 0 21 imitentur M 22 tale aliquid Abd aliquid] aliud B 23 quisquis—lugendus est om. M infirmo V hoc bd andit: uidit L audit et credit] dicit PVDy )
569

Hic exoritur altera quaestio. fortasse enim dicat: quid ergo? ceteri apostoli et fratres domini et Cephas, quia non operabantur, peccabant? aut adferebant inpedimentum euangelio, quia dixit beatus Paulus ideo se non usum hac potestate, ne quod inpedimentum daret euangelio Christi? si enim peccauerunt, quia non operati sunt, non ergo acceperant potestatem non operandi, sed de euangelio uiuendi. si autem acceperant hanc potestatem ordinante domino, ut qui euangelium adnuntiarent, ex euangelio uiuerent, et dicente: dignus est operarius cibo suo - qua potestate Paulus amplius aliquid erogans uti noluit — non utique peccauerunt. si non peccauerunt, nullum inpedimentum dederunt. neque enim nullum peccatum est inpedire euangelium. quod si ita est, et nobis, inquiunt, liberum est et uti et non uti hac potestate.

Hanc quaestionem breuiter soluerem, si dicerem, quia et iuste dicerem credendum esse apostolo. ipse enim sciebat, cur in ecclesiis gentium non oporteret portari uenale euangelium, non culpans coapostolos suos, sed distinguens ministerium suum, quia ita inter se distribuerant procul dubio admonente spiritu sancto euangelizandi prouincias, ut Paulus et Barnabas ad gentes irent, illi autem in circumcisionem. hoc tamen eum praecepisse his, qui non habebant eius modi potestatem, ea quae iam multa dicta sunt manifestant.

Isti autem fratres nostri temere sibi adrogant, quantum existimo, quod eius modi habeant potestatem. si enim [*]( 9 Matth. 10, 10 20 cf. Act. 13, 2 sqq. j Gal. 2, 9 ) [*]( 1 hinc PVDBMfbd 2 quis A ego B cęphas 0 4 dicit bd esse usum M 6 qui A operati non sunt PVDMr 7 potestatem om. A uiuere N 9 ex] de M 10 amplius om. COFABN 11 supererogans B arrogans D 12 euangelio impedimentum B 13 impedire C 16 scibat 01 17 gentium om. M oporteret om. M potari (o in ras.) C, 0 portare M putari PVDBr 19 ita om. A cum uocabulis inter se finitur codex V 20 ftmonente Df prouincie A prouintiaa ( 21 irent] pergerent M circumcisione P 22 iis d huiusmodi N 23 multa] supra PDMf manifesta sunt Y )

570
euangelistae sunt, fateor, habent; si ministri altaris, dispensatores sacramentorum, bene sibi istam non adrogant, sed plane uindicant potestatem.

Si saltem habebant aliquid in hoc saeculo, quo facile sine opificio sustentarent istam uitam, quod conuersi ad deum indigentibus dispertiti sunt, et credenda est eorum infirmitas et ferenda. solent enim tales non melius, sicut multi putant, sed, quod est uerum, languidius educati laborem operum corporalium sustinere non posse. tales fortasse multi erant in Hierosolyma. nam et scriptum est, quod praedia sua uendiderint et pretia eorum ante pedes apostolorum posuerint, ut distribueretur unicuique, sicut opus erat. quia prope inuenti sunt et utiles fuerunt gentibus, quae ab idolorum cultu ei longinquo uocabantur, secundum illud, quod dictum est: ei Sion prodiet lex et uerbum domini ex Hierusalem, debitores eorum dixit apostolus ex gentibus christianos. debitores, inquit, eorum sunt, addidit quare; si enim spiritalibus eorum, inquit, communicauerunt gentes, debent et in carnalibus ministrare eis.

Nunc autem ueniunt plerumque ad hanc professionem seruitutis dei et ex condicione seruili, uel etiam liberti uel propter hoc a dominis liberati sine liberandi et ex uita rusticana et ex opificum exercitatione et plebeio labore, tanto [*]( 10 cf. Act. 2, 45; 4, 35 14 Es. 2, 3 17 Rom. 15; 27 ) [*]( 1 habeant 0 si dispensatores PDM-r 2 non istam A arriigant C 3 uendicant ANDM 4 saltim 7 aliquid om. PDMv quod PMf 6 pauperibus dispertiti sunt et indigentibus contulerunt PD; pauperibus et indigentibus contulerunt M indigentibus] ingentibus B 8 quod eat uerum om. PDMy uerum est N uerbum LO edocati Y 10 hierosolima BN ierosolima AM ierosoljma Lbd 11 praetia C 12 distribuerentur pauperibus prout cuique necessarium erat PDMf sicut] sicut cuique (cuique in ros.) A qui quia M 13 fidei et utiles PDMy 14 longinco 0 longo inquo D ex] ab PDMj de Å 15 syon N 17 eorum inquit bd sunt] sunt gentes PDMj \'et addidit BMbd 19 et-eis] et gentes carnalia ministrare eis PDMj 20 ueniunt om. D 21 etiam] aliam CO, in N uacuum spatium 22 ab M dominis] hominibue M 23 opifica N )

571
utique felicius quanto fortius educati: qui si non admittantur, graue delictum est; multi enim ex eo numero uere magni et imitandi extiterunt. nam propterea et infirma mundi elegit deus, ut confunderet fortia; et stulta mundi elegit, ut confunderet sapientes; et ignobilia mundi et ea quae non sunt, tamquam sint, ut ea quae sunt euacuentur, ut non glorietur omnis caro coram deo. haec itaque pia et sancta cogitatio facit, ut etiam tales admittantur, qui nullum adferant mutatae in melius uitae documentum. neque enim adparet utrum ex proposito seruitutis dei uenerint, an uitam inopem et laboriosam fugientes uacui pasci atque uestiri uoluerint et insuper honorari ab eis, a quibus contemni conterique consueuerant. tales ergo quoniam se, quo minus operentur, de infirmitate corporis excusare non possunt praeteritae quippe uitae consuetudine conuincuntur — umbraculo malae disciplinae se contegunt, ut ex male intellecto euangelio praecepta apostolica peruertere meditentur: uere uolatilia caeli, sed per superbiam se in altum extollendo, et fenum agri, sed carnaliter sentiendo.

Contigit enim eis, quod in uiduis iunioribus indisciplinatis cauendum idem apostolus dicit: simul enim et otiosi esse discunt; non solum autem otiosi, sed etiam curiosi et uerbosi, loquentes quae non oporteat. hoc ille de [*]( 3 I Cor. 1, 27-29 21 I Tim. 5, 13 ) [*]( 1 edocati y amittantur y 2 uere om. PDM 3 exstiterunt PLOFMfbd et om. A 4 fortia-confunderet om. F et-sapientes om. PDMr stulta] infirma A 5 ignobili 01 6 tamquam sint] tamquam quae sint P tamquam ea quae sunt DM 7 euacuentur] destruat PDMf euacuarentur A 8 amittantur y 9 quae P2 12 uoluerint et] uolentes et Pr uolentes DM et honorari PLOFABMy 13 consueti fuerant PDM quoniam om. A se] si ABN quo] co B 14 operantur L 17 uere om. A 18 in altum se PDMr 19 faenum CD; foenum B 20 contingit PLOBDy 21 enim] etiam D dicit N autem bd om. A et om. L otiosae 02LOFBMNbd 22 autem om. PMf otiosae (otiose) 02LOFBMNbd curiosae (e) CPLOFBMNbd 23 uerbosae (e) 02LOFBMNbd oportet LAJJlb )

572
malis feminis dicebat, quod nos etiam in malis uiris dolemus et plangimus, qui aduersus eum ipsum, in cuius epistulis ista legimus, otiosi et uerbosi quae non oportet loquuntur. et qui sunt inter eos, qui eo proposito ad sanctam militiam uenerint, ut placeant cui se probarunt, cum ita uigeant uiribus corporis et integritate ualetudinis, ut non solum erudiri, sed etiam operari secundum apostolum possint, excepti istorum otiosis corruptisque sermonibus, quos iudicare per inperitum tirocinium non ualeant, in eandem labem pestifera contagione mutantur, non solum non imitantes oboedientiam sanctorum quiete operantium et aliorum monasteriorum in saluberrima disciplina secundum apostolicam normam uiuentium, sed etiam insultantes melioribus, tamquam conseruatricem euangelii praedicantes pigritiam, tamquam praeuaricatricem accusantes misericordiam. multo enim misericordius operatur erga animas infirmorum, qui famae bonae seruorum dei consulit, quam erga corpora egentium, qui panem esurientibus frangit. quapropter utinam isti, qui uacare uolunt manibus, omnino uacarent et linguis! neque enim tam multos ad imitationem inuitarent, si eis non tantum exempla pigra, sed etiam muta proponerent.

Nunc uero contra apostolum Christi recitant euangelium Christi. ita enim mirabilia sunt opera pigrorum, ut inpedire uelint euangelio, quod apostolus ideo praecepit [*]( 4 cf. II Tim. 2, 4 ) [*]( 1 malos uiros Py 2 quia f 3 otioae (ae) et uerbose (ae) CaBNLOF locantur DNj qui] si qui Fjbd 4 eos proposita B 5 probauerunt PBM-jbd probauerint D uiribuB-ualetudinis om. f 6 ualitudinis OABDM sed-operari in mg. m. 2 C sed etiam om. N 7 secundum apostolum operari Nbd possint] nelint N excepti* B exceptis PLOFADMfbd 9 ualent A pestiferamque contagionem PMf contagionS D utuntur N 11 operantium] laborantium N 13 euangelii-pracuaricatricem om. A 14 et tamquam PDMf 15 operantur 0 16 bonae famae bd 18 qui manibus uacare uolnnt M omnino] omni modo PDAf 22 uero] autem FDJfy recitant? C 24 impediri bd euangelium AND2 )

573
et fecit, ne inpediretur ipsum euangelium. et tamen, si eos ex ipsis euangelii uerbis secundum eorum intellectum uiuere cogamus, priores nobis suadere conabuntur, quam non ita sint intellegenda, ut intellegunt. certe enim propterea se dicunt operari non debere, quia nec uolucres caeli seminant neque metunt, de quibus nobis dominus similitudinem dedit, ne de talibus necessariis cogitemus. cur ergo non adtendunt quod sequitur? neque enim hoc tantummodo dictum est, quia non seminant neque metunt, sed adiectum est: neque congregant in apothecas. apothecae autem uel horrea uerbum ex uerbo repostoria dici possunt. cur ergo isti manus otiosas et plena repostoria uolunt habere? cur ea, quae sumunt ex laboribus aliorum, recondunt et seruant, unde cotidie proferatur? cur denique molunt et coquunt? hoc enim aues non faciunt. aut si reperiunt, quibus hoc opus quoque persuadeant, ut eis per singulos dies escas adferant praeparatas, saltem sibi aquam uel de fontibus adferunt uel de cisternis aut puteis hauriunt et reponunt: hoc uolatilia non faciunt. sed si hoc placet, studeant etiam boni fideles et regis aeterni deuotissimi prouinciales fortissimis eius militibus usque ad ista seruire, ut sibi nec aquam inplere cogantur, si iam etiam illos, qui tunc erant Hierosolymae, nouo gradu iustitiae [*]( 9 Matth. 6, 26 ) [*]( 1 euangelium ipsum A 2 intellectum] intelligentiam A 3 cogamnr LOC2 persuadere A quam] quamuis DM 4 intelligant M 6 met-nnt C quibus modis LO 7 necesariis B quur T 8 hoc om. A tantummodo hoc Bbd 9 adiectum] adiunctum PDMf 10 apothecas] horreis PDM horrea autem uel apothecae (apotecae P) PDMi 11 uerbum] uel nerbum L02d uerbo] uerbo greco DM repositoria PDMfbd reportoria B 12 sumunt] estimant N 13 cottidie MN 14 coquuntur LO aues] uolucres PDM\'( 15 repperiunt B coque N 17 saltim Mf adferunt] aduehunt PAf adducunt DM 19 studeamua PDMy bonis 0 20 seruis eius militibus M eius seruis militibus PDr 21 serniure C implere C si iam] firmet D frs M 22 illos] istos A hierosolime BMy ierosolymae LOAbd gradu nono D )
574
supergressi sunt. nam illi fame inminente et per prophetas, qui tunc erant, ante praedicta boni fideles ex Graecia frumenta miserunt, ex quibus credo quod illi sibi panem fecerunt aut certe faciendum curauerunt: quod aues non faciunt. sed si iam isti, ut dicere coeperam, etiam illos aliquo gradu iustitiae transierunt et omnino in his, quae ad transigendam istam uitam pertinent, sicut uolucres agunt, ostendant nobis homines seruire uolucribus, sicut sibi seruiri uolunt, nisi captis et inclusis, quibus fides non habetur, ne uolantes non redeant: et tamen illae malunt frui libertate et ex agris quantum satis est capere quam ab hominibus adposita et adparata sumere.

Proinde rursus istos alio sublimiore gradu iustitiae superabunt, qui se ita instituerint, ut cotidie in agros tamquam in pastum pergant et quo tempore inuenerint carpant ac sopita fame reuertantur. sed plane propter agrorum custodes quam bonum esset, si etiam pinnas largiri dominus dignaretur, ut serui dei in agris alienis inuenti non tamquam fures conprehenderentur, sed tamquam sturni fugarentur. nunc uero ille, quantum poterit, imitabitur auem, quem capere uenator non potuerit. sed ecce concedant omnes serui dei. ut cum uolunt in eorum agros exeant atque inde securi refectique discedant: sicut populo Israhel per legem praeceptum est, ut in agris suis furem nullus teneret, nisi qui secum aliquid uellet auferre; nam qui nihil aliud adtigisset quam [*]( 1 cf. Act. 11, 28 sqq. 23 cf. Deut. 23, 24. 25 ) [*]( 1 illis ABNbd 2 ex] e DM in y 3 panem sibi FDMNbd 5 aliquos Y 6 nitam istam DFbd 8 seruiri 0 seruiri sibi M 10 ille BA illi DN 11 carpere PDM 13 alio om. PDM sablimiori L02 14 instituerunt PDMA\'{ cottidie N 15 iInpastllm P et-carpant om. D quod pro tempore PAMf 17 bonus Py pennas LOFDABMNC*bd dominus largiri A dominus oui. PDMj 19 comprehender L furni B fugerentur B 20 quam Z)JV uenator capere M 21 uenitor P1 uenator (e ex i) C poterit PLO FAbd semis LFBbd 24 ut-teneret om. y ,25 efferre M quam id] nisi PDMr )

575
id quod comedisset, liberum inpunitumque abire sinerent. unde etiam spicas uellentibus discipulis domini de sabbato potius quam de furto iudaei calumniati sunt. sed quid erit agendum de his temporibus anni, quibus esca, quae statim sumi possit, in agris non inuenitur? quisquis aliquid domum quod sibi coquendo praeparet auferre temptauerit, secundum istorum intellectum audiet ex euangelio: pone; hoc enim aues non faciunt.

Verum et hoc concedamus, toto uertente anno posse in agris reperiri uel ex arbore uel ex herbis uel ex quibusque radicibus, quod in escam sumi possit incoctum aut certe tanta excitatio corporis adhibeatur, ut ea, quae coquenda sunt, etiam cruda adsumpta non noceant possitque etiam hiemalibus quibuslibet asperitatibus ad pabula procedi, atque ita fiat, ut nihil praeparandum auferatur, nihil in crastinum reponatur: non poterunt ista seruare, qui se per multos dies a conspectu hominum separatos et nulli ad se praebentes accessum includunt se ipsos uiuentes in magna intentione orationum. hi enim facillima quidem atque uilissima, secum tamen includere alimenta consuerunt, quae in illos dies, quibus a nullo uideri statuerunt, sufficiant: quod aues non faciunt. et horum quidem exercitationem in tam mirabili continentia, quandoquidem habent otium, quo haec agant seque imitandos non superba elatione, sed misericordi sanctitate [*]( 2 cf. Matth. 12, 1. 2. ) [*]( 1 et inpunitum B sineret abire N sineretur P-f sineret DM permitterent A 3 de om. PDMf *»##qaid (quid er.) C 4 esci A 5 non inuenitur in agria PDMi 6 quod om. A coquendum PDMxr afferre M 7 pone] peDe A enim hoc A aues om. A 10 repperiri CD quibusque] quibus PDj quibuslibet M quibuscumque A 11 radicibus om. JPDMv 12 exercitatio BAbd 13 assupta N 14 procedere M 15 fiet DM 18 orationum intentione N 19 quedam D 20 alimenta includere PFbd consueuerunt MN 21 sufficiunt DM 22 et] ut CLOFABN exhercitationem L 23 quod GLODANx( seque om. CLOABN )

576
proponant, non solum non reprehendo, sed, quantum dignum est, laudare non possum. quid tamen de his dicimus secundum istorum intellectum ex euangelicis uerbis? an forte quo sunt sanctiores, eo sunt uolucribus dissimiliores, quia nisi reponant sibi escas in plurimos dies, includere se ita, ut faciunt, non ualebunt? et utique nobiscum audiunt: nolite ergo cogitare in crastinum.

Quapropter, ut breuiter conplectar, isti, qui ex euangelio peruerso intellectu tam manifesta apostolica praecepta peruertere moliuntur, aut non cogitent in crastinum, sicut uolatilia caeli, aut obtemperent apostolo, sicut filii dilecti; immo utrumque faciant, quia utrumque concordat. neque enim contraria domino suo moneret Paulus seruus Christi Iesu. hoc enim istis aperte dicimus: si uolatilia caeli sic intellegitis in euangelio, ut nolitis operando manibus uestris uictum tegumentumque procurare, nihil etiam reponatis in crastinum, sicut nihil reponunt uolatilia caeli. si autem aliquid reponere in crastinum potest non esse contra euangelium, ubi dictum est: respicite uolatilia caeli, quia neque seminant neque metunt neque congregant in apothecas, potest etiam non esse contra euangelium nec contra similitudinem uolatilium caeli uitam istam carnis corporalis operationis labore transigere.

Si enim urgeantur ex euangelio, ut nihil reponant in crastinum, rectissime respondent: cur ergo ipse [*]( 6 Matth. 6, 34 13 cf. Rom. 1, 1 19 Matth. 6, 26 25 cf. Ioh. 12, 6 ) [*]( 1 proponantur B praeponant N non alt. om. M reprehendendo JSa reprehen«»»do D reprehenq,ęQdo M reprehendens A sed om. A 3 istorum] historiam P hiatorii 6 Y hiatorio D historum LlO historicum i; 4 eo] tanto PDMf 7 ergo om. N in] de D 8 euangelii PBbd uangelio A 10 cogitant B 12 faciunt A concordant A 13 moneret] et non moneret Py 17 reponant D 18 in crastinum reponere Na reponere uultis M et potest M 19 neque (que 8. I. m. 2) C 20 apothecas] horreis PDMf 22 caeli om. PMf uita ista PD; 24 urgueantur A 25 rectissime] certissime DMf respondeant A )

577
dominus loculos habuit, ubi pecuniam collectam reponeret? cur tanto ante fame inminente frumenta sanctis patribus missa sunt? cur apostoli sic indigentiae sanctorum necessaria procurarunt, ne deesset in posterum, ut beatissimus Paulus ad Corinthios - in epistula scriberet: de collectis autem in sanctos, sicut ordinaui ecclesiis Galatiae, ita et uos facite. secundum unam sabbati unusquisque uestrum apud se ponat thesaurizans quod ei placuerit, ut non, cum uenero, tunc collectae fiant. cum autem aduenero, quoscumque probaueritis, per epistulas hos mittam perferre gratiam uestram in Hierusalem. quodsi -dignum fuerit, ut et ego eam, mecum ibunt. haec et alia multa copiosissime et uerissime proferunt. quibus respondemus: uidetis ergo, quamuis dominus dixerit: nolite cogitare in crastinum, non uos tamen his uerbis cogi, ut nihil in crastinum reseruetis. cur ergo isdem uerbis uos cogi dicitis, ut uacetis? cur exemplo uolatilia caeli non uobis sunt ad nihil reseruandum et uultis, ut sint exemplo ad nihil operandum?

Dicet aliquis: quid ergo prodest seruo dei, quod prioribus actibus quos in saeculo habebat relictis ad hanc spiritalem uitam militiamque conuertitur, si adhuc eum oportet tamquam opifices exercere negotia? quasi uero facile possit uerbis explicari, quantum prosit, quod dominus diuiti [*]( 2 cf. Act. 11, 28 sqq. 5 I Cor. 16, 1-4 14 Matth. 6, 34 ) [*]( 1 ubi ipse y collectam pecuniam A 2 pratribus (pra in ras.) C fratribus PM 3 sic om. PDMy 4 deessent A 5 corintios C chorinthios N de collatione in sanctis PDMr 8 reponat PDMr quae ei Y quae illi PDM 9 collecta fiat PDj 10 probaberitia 01 per epistulas om. D 11 iherusalem M ierusalem LODFANybd 12 et pr. om. Ay 18 et uerissime om. y 15 his] istis bd 16 hisdem CLOF BMNi iisdem bd uos om. \'DMf 17 cur uolatilia caeli non uobis sunt eiemplo PDFMNjbd 18 nil Mr seruandum COFA 20 prode est P 22 spiritualem (semper fere ua) A conuertetur N adhuc oportet eum N eum adhuc Fbd 23 opiflcis LOFDd 24 explicari uerbis A explicare Pr ) [*]( XXXXI Aug. Sect. V pari III. ) [*]( 37 )

578
consilium capiendae uitae aeternae requirenti ait, ut faceret, si uellet esse perfectus, ut uenditis, quae habebat, et indigentiae pauperum distributis eum sequeretur. aut quisquam tam expedito cursu secutus est dominum quam ille, qui ait: non in uacuum cucurri nec in uacuum laboraui? qui tamen opera ista et praecepit et fecit. haec nobis tanta auctoritas doctis et informatis sufficere debuit [ad exemplum] et relinquendi pristinas facultates et manibus operandi. sed et nos ab ipso domino adiuti possumus fortasse utcumque cognoscere etiam sic operantibus seruis dei priora tamen negotia reliquisse quid prosit. si enim ad hanc uitam ex diuite quisque conuertitur et nulla infirmitate corporis inpeditur, itane desipimus a sapore Christi, ut non intellegamus quantus prioris superbiae tumor sanetur, cum circumcisis superfluis, quibus ante animus exitiabiliter inflabatur, ad modica quae restant huic uitae naturaliter necessaria etiam opificis humilitas minime recusetur? si autem ad hanc uitam ex paupertate conuertitur, non putet id se agere quod agebat, si ab amore uel augendae quantulaecumque rei priuatae iam non quaerens quae sua sunt, sed quae Iesu Christi ad communis uitae se transtulit caritatem in eorum societate uicturus, quibus est anima una et cor unum in deo. ita ut nemo dicat aliquid proprium, sed sint illis omnia [*]( 1 cf. Matth. 19, 21 4 Phil. 2, 16 19 cf. Phil. 2, 21 22 cf. Act. 4, 32 ) [*]( 1 aeterni B 2 at om. N 8 quisquam tam] quisquam CLO quia tam PFDAMf 4 expedite Å 5 curri in ras. L tam ClX 6 fecit et praecepit A hoc Dbd nec FA auctoritas] anctoritate (te corr. m. 2 ex it aut ti) C, PLOFDAMabd auctoritas te (sm ras.. B 7 doctis et informatis om. CiN ad exemplum om. codd. et relinquendij derelinquendi PLOFDAMC*bd 10 dei seruis N 11 quiaquam Bybd quique D 12 corporis iufirmitate N prepeditur corporis A 13 superbiae prioris Fbd tiraor Nl sanatur PDMAf 15 inflauatur (ua in ba corr.) C inflammabatur AMbd 16 opificum DM opicum Y recusatur PDM AT 17 id se] ipse L se id bd 18 qaantulumcumque PDMy 19 repriuatae L 20 conmunis 7 21 societatè L uiuiturus P uiuitur us y uictnri.. L quibus] quo ibi D deum LOFD 22 sunt N )
579
communia. si enim huius terrenae rei publicae antiqui principes praeclarissimo litteratorum suorum eloquio praedicari solent, quod rem communem uniuersi populi suae ciuitatis priuatis suis rebus sic anteponebant, ut quidam eorum Africa edomita triumphator quid nubenti filiae daret non habuerit, nisi ex senatus consulto de publico dotaretur: quo animo esse debet in republica sua ciuis aeternae illius ciuitatis Hierusalem caelestis, nisi ut illud ipsum, quod propriis manibus elaborat, in commune cum fratre et, si quid ei defuerit, de communi suppleat, dicens cum illo, cuius praeceptum exemplumque secutus est: quasi nihil habentes et omnia possidentes?

Quamobrem etiam illi, qui relicta uel distributa siue ampla siue qualicumque opulentia inter pauperes Christi pia et salubri humilitate numerari uoluerunt, si corpore ita ualent et ab ecclesiasticis occupationibus uacant — quamquam eis tam magnum animi sui documentum adferentibus et eiusdem societatis indigentiae de his rebus, quas habebant, uel plurimum uel non parum conferentibus uicem sustentandae uitae eorum res ipsa communis et fraterna caritas debeat —, tamen, si et ipsi manibus operentur, ut pigris ex uita humiliore et ob hoc exercitatiore uenientibus auferant excusationem, multo misericordius agunt, quam cum omnia sua indigentibus diuiserunt. quod quidem si nolint, quis audeat cogere? quibus [*]( 2 cf. Val. Mai. 4, 4, 10; Seneca ad Alb. 12 11 II Cor. 6, 10 ) [*]( 24 cf. Bened. regula E. WoelfBin c. 48, p. 50, 43 2 praeclarissima N literatorum D predicare M 4 affrice hODFM africae T africe BN 5 domi DM domita LF1 domitae F2r edomitae B domitse 0 domite N quod AN 6 senatus consulty LO, (v 8. 0) C 7 debet esse bd rempublicam suam PDAMy 8 illll* L illfl A 9 in] sit in D commune habeat bd cum fratre] cum ferat. (e a. Z. m. 2) F 10 praecepto D 13 etiam om. CLOFABN 14 opulenti facultate bd 15 numerare B om. T 16 ita uacant 7 18 indigentia L 21 si et] etsi DM et LO aliquid manibus PDMAj 22 ob] ab L02B hoc om. CLOB 23 agant A cum omnia] comnnia 7 sua omnia A 24 nolunt Å ) [*]( 37* )

580
tamen inuenienda sunt opera in monasterio etiamsi a corporali functione liberiora, sed uigilanti administratione curanda, ut nec ipsi panem suum, quoniam communis iam factus est. gratis manducent. nec adtendendum est, in quibus monasteriis uel in quo loco indigentibus fratribus quisque id quod habebat inpenderit. omnium enim christianorum una respublica est. et ideo quisquis christianis necessaria ubilibet erogauerit, ubicumque etiam ipse quod sibi necessarium est accipit, de Christi accipit, quia ubicumque et ipse talibus dedit, quis nisi Christus accepit? illi autem, qui etiam praeter istam sanctam societatem uitam labore corporis transigebant, ex quorum numero plures ad monasteria ueniunt, quia et in ipso humano genere plures sunt, si nolunt operari, nec manducent. neque enim propterea christiana militia ad pietatem diuites humiliantur, ut pauperes ad superbiam extollantur. nullo modo enim decet, ut in ea uita, ubi senatores fiant laboriosi, ibi fiant opifices otiosi, et quo ueniunt relictis deliciis suis qui fuerant praediorum domini, ibi sint rustici delicati.

At enim dominus ait: nolite solliciti esse animae quid manducetis neque corpori quid uestiamini. recte, quoniam supra dixerat: non potestis deo seruire et mamonae. qui enim propter hoc euangelium praedicat, ut habeat unde manducet et unde uestiatur, simul se putat et deo seruire, quia euangelium praedicat, et [*]( 13 cf. II Thess. 3. 10 20 Matth. 6, 25 22 Matth. 6. 24 ) [*]( 2 fructione L1 fructificatione L1 uigilantifi ministratione r amministratione PD 3 iam] tam D 4 adtendum B 6 enim oai. X 7 quieque PDM 8 accipit om. N 9 christo DLzN christi dono B christi bonis b accepit C2P*L* 0 cum talibus D 10 etiam om. PDMx 12 in om. N 13 si] qui si PDMf non DMf 14 in christiana militia PA in militia christiana bd 16 fiunt senatores bd 17 opifices fiant PDMf 18 deliciis] sdelictis f fuerunt ABMN sunt B 20 at] ait M ait er. in L, om. M 21 animae uestre M neque] uel M uestiamini] induamini D 23 mamonae CP mammone D mammonae cet. 25 putet D et deo] ideo 7 quia-praedieat om. Ã praedicat euangelium N mamonae Of mSmong M mammonae cd. )

581
mamonae, quia propter ista necessaria praedicat: quod dominus dicit fieri non posse. ac per hoc ille, qui propter ista euangelium praedicat, non deo, sed mamonae seruire conuincitur, etsi deus illo ad aliorum prouectum, quomodo ipse nescit, utatur. nam huic sententiae subiungit dicens: ideo dico uobis: nolite solliciti esse animae quid manducetis neque corpori quid uestiamini, non ut ista.non procurent, quantum necessitatis est unde honeste potuerint, sed ut non ista intueantur et propter ista faciant quidquid in euangelii praedicatione facere iubentur. eam quippe intentionem quare quid fiat, oculum uocat: unde paulo superius loquebatur, ut ad hoc descenderet, et dicebat: lucerna corporis tui est oculus tuus. si oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit; si uero oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit, id est: talia erunt facta tua, qualis fuerit intentio tua, cur ea facias. et ad hoc enim ut ueniret, supra de elemosynis praeceperat dicens: nolite condere uobis thesauros in terris, ubi aerugo et tinea exterminat et ubi fures effodiunt et furantur; recondite uero uobis thesauros in caelo, ubi neque tinea neque robigo exterminat, ubi fures non perfodiunt et furantur. ubi enim erit thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum. deinde subiunxit: lucerna [*]( 5 Matth. 6, 25 12 Matth. 6, 22. 23 18 Matth. 6, 19-21 28 Matth. 6, 22 ) [*]( 3 sed mamonae s. Z. m. 2 C conuincitar mammonae seruire A 4 illo] alio D 7 procurarent PDM 8 necessitati sat est Pr necessitatis adest DAM necessitatis satis est bd poterint Y poterit DM non ut B 9 eaangelio B 10 praedicatione] praeconio PDMAfb 11 quidquid PDMf ut] et ut M 12 et om. PDMf oculus est D 13 fuerit simplex A 14 tuus om. PMD 17 adhuc r elemosiuis ABNLDMr 18 in terris thesauros A 19 erugo CLOABDMf exterminant BMN 20 sed recondite D nobis uero r 21 nec tinea M rubigo LOABDFMN\'(bd exterminant ND ubi] et ubi BNbd, fures om. A 22 effodiunt DMP et] nec Nf enim om. M erit] est N )
582
corporis tui est oculus tuus, ut illi scilicet, qui elemosynas faciunt, non ea faciant intentione, ut uel hominibus uelint placere uel in terra sibi quaerant rependi quod faciunt. unde et apostolus cum Timotheo diuites monendos praeciperet. facile, inquit, tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut adprehendant ueram uitam. cum ergo in futuram uitam direxerit oculum dominus elemosynas facientium et in caelestem mercedem, ut possint et ipsa facta esse lucida, cum simplex oculos fuerit — in illam quippe nouissimam retributionem ualet, quod et alibi ait: qui uos excipit, me excipit; et qui me excipit, excipit eum qui me misit. qui excipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae . accipiet; et qui excipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet. et qui potum dederit uni ex istis minimis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli, amen dico uobis, non peribit merces eius — ne forte correpto oculo eorum qui necessaria inpendunt indigentibus et prophetis et iustis et discipulis domini ipsorum oculus deprauaretur in quos ista fierent, ut propter ista accipienda uellent Christo militare, nemo, inquit, potest duobus dominis seruire. et paulo post, non potestis, inquit, deo [*]( 5 I Tim. 6, 18. 19 11 Matth. 10, 40--42 21 Matth. 6, 24. 25 ) [*]( 1 tui om. CLON scilicet qui] quilicet PDMr elemosinas ABDNr 2 faciant PDMr ea tamen M faciunt PM. 3 p!acere uelint PDMf rependi uicem pro his quae faciunt PDMr 4 cam diuites huius saeculi timotheo monendos scriberet PDMr 5 indigentibus communicent PDMr 7 ueram om. M aeterni (s. I. t uera) uitam B uitam aeternam M ergo] et DM dixerit DL duxerit M dominus oculum B 8 elemosinas ABDNf eljmosinas M eleemosynas semper bd celestiG M 9 fuerit oculus simplex M 10 retrubuitionem nouissimam A et om. ABFbd 11 suscipit sexies in sqq. PDM7 15 minimis istis PDMNf 16 discipuli] meo PDMf 17 perdet mercedem suam A 18 correcto PDMf indigentibue impendunt N indigentibus om. M 20 in quos ista] in quo si ista PD; in quo sic ista li fierent] fuerant A ut] fi D accipienda om. M 21 dnobus dominis potest M 22 seruire deo D )
583
seruire et mamonae, statimque contexuit: ideo dico uobis, nolite solliciti esse animae quid manducetis neque corpori quid uestiamini.°

Et quod sequitur de uolatilibus caeli et de liliis agri, ad hoc dicit, ne quisquam deum putet seruorum suorum necessaria non curare, cum eius sapientissima prouidentia usque ad ista creanda et gubernanda perueniat. neque enim non ipse pascit et uestit etiam eos, qui manibus operantur. sed ne christianam militiam ad hoc detorqueant, ut ista conquirant, hoc seruos suos dominus praemonet, ut in eo ministerio, quod sacramento eius debetur, non ista, sed regnum eius et iustitiam cogitemus: et haec omnia adponentur nobis siue per manus operantibus siue infirmitate corporis inpeditis siue ipsius militiae tali occupatione destrictis, ut nihil aliud agere ualeamus.

Neque enim quia dixit deus: inuoca me in die tribulationis, et eximam te, et glorificabis me, propterea non debuit fugere apostolus et per murum in sportam submitti, ut manus persequentis euaderet, sed expectare potius, ut conprehenderetur et eum sicut tres pueros de mediis ignibus liberaret. aut propter hoc nec dominus dicere debuit: si uos persecuti fuerint in una ciuitate, fugite in aliam, quia ipse dixit: si quid petieritis in nomine meo, dabitur uobis. sicut ergo quisquis fugientibus persecutionem [*]( 16 Ps. 49. 15 18 cf. Act. 9, 25 20 cf. Dan. 3. 50 22 Matth. 10, 23 23 Ioh. 16, 23 ) [*]( 1 mammonae praet. C connexuit A 5 putet deum Pj- putet dominum DM 6 procurare M 7 proueniat PDMf 8 eos] cibus P 9 christiana militia DMy detorqueat PDrM ista conquirant] acta eo usque sinant A 10 dominus BUOB N eo] isto M 11 quo D 12 eius om. M iustitiam eius PDMf et om. (3 opponentur ji 13 nobis DM per om. PDMBr manibuB PDMB7 14 militiae* tali. 0 militiae et alia (a fin. s. I.) L districtis PABNF*bd 17 glorificabis] honorificabis A 18 sporta ABDFMNbd 19 eIpectaret LODABNy 20 ut] et P eos C1 medio ignis M 22 unam ciuitatem CLO 23 petierit P petieritis patrem Fbd 24 dabit Fbd sicut questionem F persecutionem fugientibus bd )

584
discipulis Christi obiceret huius modi quaestionem, cur non stetissent potius et inuocato deo per eius mirabilia sic eruerentur ut Danihel a leonibus, ut Petrus ex uinculis, responderent non se oportuisse temptare deum, sed tunc eum talia si uellet esse facturum, cum ipsi quid facerent non haberent; cum uero eis fugam in potestatem dedisset, etiamsi per illam liberantur, non nisi ab ipso liberari: sic etiam dei seruis uacantibus et ualentibus exemplo et praecepto apostolico manibus suis uictum transigere, si quis euangelio mouerit quaestionem de uolatilibus caeli, quae non seminant neque metunt neque congregant in apothecas, et de liliis agri, quia non laborant neque nent, facile respondebunt: si et nos per aliquam uel infirmitatem uel occupationem non possimus operari, sic nos ille pascet et uestiet, quemadmodum aues et lilia, quae nihil operantur huius modi, cum autem possumus, non debemus temptare deum nostrum, quia et hoc, quod possumus, eius munere possumus et, cum hinc uiuimus, illo largiente uiuimus, qui largitus est, ut possimus. et ideo de istis necessariis solliciti non sumus, quia, cum haec possumus agere, ille nos pascit et uestit, a quo pascuntur bomines atque uestiuntur; cum uero haec non possumus agere, idem ipse nos pascit et uestit, a quo aues pascuntur et lilia [*]( 3 cf. Dan. 6, 23 cf. Act. 12, 7 ) [*]( 1 obiecerit M 2 stetissg B stetisset PFb per] pro M mirabili uirtute PM mirabilem uirtutem Dj 3 ex] a N responderet β 4 temptare] imitari D dominum DMf 5 facere Pj 6 ei P fugam] pngnam p in pot. fugam M 7 liberarentur bd liberantur A 8 uocantibus 7 uastantibus N 9 uictum] uitam PDMf 11 in horreis PDMj apotbecis A apot*ecas L 12 nec A neunt Pj ue.nt C om. A 13 vel pr. om. M possumus ABDN possemna LG1 14 ille nos bd nos pascit ille D paecit PDMf et om. CLOFNji uestit p2DM 15 qui N huiusce bd 16 attSptare M deumJ dominum deum PDM dominum AB-j nostrum om. p non quia β 17 hic AB 18 quia PD largitur M 19 non om. 7 simas D haec agere non (s. I.) possumus M 20 ille] idem ipse N a quauestit om. M homines] omnes PD($21 atque] et DFN.lнl )
585
uestiuntur, quoniam nos pluris sumus illis. quapropter in ista militia nostra nec in crastinum cogitamus, quia non propter ista temporalia, quo pertinet crastinus, sed propter illa sempiterna, ubi semper hodiernus est, nos illi probauimus, ut ei nullis negotiis saecularibus inplicati placeamus.

Quae cum ita sint, sine me paululum, sancte frater — dat enim mihi dominus per te magnam fiduciam — eos ipsos adloqui filios et fratres nostros, quos noui quanta nobiscum dilectione parturias, donec in eis apostolica disciplina formetur. o serui dei, milites Christi, itane dissimulatis callidissimi hostis insidias, qui bonam famam uestram, tam bonum Christi odorem, ne dicant animae bonae: post odorem ungentorum tuorum curremus, et sic laqueos eius euadant, omni modo cupientes obscurare putoribus suis, tam multos hypocritas sub habitu monachorum usquequaque dispersit, circumeuntes prouincias, nusquam missos, nusquam fixos, nusquam stantes, nusquam sedentes. alii membra martyrum, si tamen martyrum, uenditant; alii fimbrias et phylacteria sua magnificant; alii parentes uel consanguineos suos in illa uel in illa regione se audisse uiuere et ad eos pergere mentiuntur. et omnes petunt, omnes exigunt aut sumptus lucrosae egestatis aut simulatae pretium sanctitatis, cum interea in malis factis suis ubicumque deprehensi fuerint uel quoquo modo innotuerint, sub generali nomine monachorum uestrum [*]( 9 Gal. 4, 19 12 Cant. 1, 4 ) [*]( 1 plarea M illis sumus PDMj 2 nostra om. A 5 implicati C 7 te om. p 9 quanta] quia DM qua r 13 unguentorom POlFAB MNfbd currimus M 14 cupiens PDF*MNf cupiente L pudoribua p fetoribus PDMf 15 ypocritas DM-$hipochritas BA abitu P 16 circueuntes MN nflqaam fixos y 17 martirum AB 18 membra martyrum D uendicant A filacteria PCANMa philacteria LODB 19 uel] alii D et A 20 in alt. om. DAP se] seu P om. M 22 ę.egestatis C aegestatis j inter ea LO 23 in+***malis factis ubicumque ... deprehensi fuerint (malis et fac m. 2 add.) C ubicumque in factis suis malis dep. fuerint PBDMf malis in (om. L) factis suis ub. dep. f. LAN quomodo J\'ZODF\'T1γβ1 )

586
propositum blasphematur, tam bonum, tam sanctum, quod in Christi nomine cupimus, sicut per alias terras, sic per totam Africam pullulare. nonne ergo inflammamini zelo dei? nonne calescit cor uestrum intra uos, et in meditatione uestra exardescit ignis, ut istorum mala opera bonis operibus persequamini, ut eis anputetis occasionem turpium nundinarum, quibus existimatio uestra laeditur et infirmis offendiculum ponitur? miseremini ergo et conpatimini et ostendite hominibus non uos in otio facilem uictum, sed per angustam et artam uitam huius propositi regnum dei quaerere. eadem uobis causa est, quae apostolo fuit, ut amputetis occasionem his. qui quaerunt occasionem, ut qui illorum putoribus praefocantur. in odore uestro bono reficiantur.

Non alligamus onera grauia et uestris umeris inponimus, quae nos digito adtingere nolumus. quaerite et cognoscite labores occupationum nostrarum et in aliquibus nostrorum etiam corporum infirmitates et ecclesiarum, quibus seruimus, talem iam consuetudinem, ut nos ad illa opera, ad quae uos hortamur, uacare non sinant. quamquam enim dicere possumus: quis militat suis stipendiis umquam? quis plantat uineam et de fructu eius non edet? quis pascit gregem et de lacte gregis non percipit? tamen [*]( 4 cf. Ps. 38, 4 11 cf. II Cor. 11, 12 14 cf. Matth. 23, 4 20 I Cor. 9, 7-) [*]( 2 sic pr, M 3 affricam DM pululare f non 0 inflammatur 3f in flamma D inflamamini N 4 calescit] tabescit PDMf concalescit bd in om. M imeditatione A 5 eiardescet PCJ pereequimini d; 6 ampntetis C2 amputatis A 9 facile COANfa et om. P 10 aridam P7 uiam LFBDMNbd prepositi L eadem] ad eam p 11 et apostolo M iis Fbd 12 in illorum Å pudoribus fi 13 uestro bono odore PDMj 14 et Otn. D humeris PLOF A BDMNibd 15 inponimus om. PDy in quae PDJtfy nos] fi DPMr attingere C Dolumus] non ualemus PDDi; 16 agnoscite FDbd occn* pationum nostrarum labores N uestrarum L 17 nostrorum] nrm PDr om. M etiam corporum nostrorum N corporis PDMf 18 atque β 19 nos N uocare D 20 possemus PDMy possiinus F2Nbd 21 plantauit N fructibus PDM. edit ABFbd 22 gregis] ipsius PM. eius D )

587
dominum Iesum, in cuius nomine securus haec dico, testem inuoco super animam meam, quoniam, quantum ad meum adtinet commodum, multo mallem per singulos dies certis horis, quantum in bene moderatis monasteriis constitutum est, aliquid manibus operari et ceteras horas habere ad legendum et orandum aut aliquid de diuinis litteris agendum liberas, quam. tumultuosissimas perplexitates causarum alienarum pati de negotiis saecularibus uel iudicando dirimendis uel interueniendo praecidendis: quibus nos molestiis idem adfixit apostolus non utique suo, sed eius qui per eum loquebatur arbitrio, quas tamen ipsum perpessum fuisse non legimus. aliter enim se habebant apostolatus eius discursus. nec dixit: saecularia igitur iudicia si habueritis, ad nos deferte aut nos constituite ad iudicandum, sed eos, qui contemptibiles sunt in ecclesia, hos, inquit, collocate? ad reuerentiam uobis dico. sic non est inter uos quisquam sapiens, qui possit inter fratrem suum iudicare? sed frater cum fratre iudicatur, et hoc apud infideles? sapientes ergo qui in locis consistebant fideles et sanctos, non qui hac atque hac propter euangelium discurrebant, talium negotiorum examinatores esse uoluit. unde numquam de illo scriptum est, quod aliquando talibus uacuit, a quibus [*]( 5 cf. Ben. Regula ed. Woelfflin p. 48, 4 c. 48 13 I Cor. 6, 4-6 ) [*]( 1 securius y hoc LO 2 quia PDM quantum ad meum (um 8. Z. C, eum A) CA quantum attinet ad meum bd 3 commodum om. ClN 4 in om. P 5 habere om. p ad legendum habere M 6 et] aut Mf 7 liberius D liber.. (as elf.) L aliarum perplexitates N perplesitates p alienigenarum A om. N 8 uel om. L 9 interueniendo] intuendo A praecipiendis N$ molestiis nos D afflixit D 10 per eumj in eo DM in eum Pf 12 habent 7 habebat F*fibd 13 ferte D 14 aut] ut A 15 hos, inquit, collocate] hos (eos D om. M) ad iudicandum constituite PDMr reuerentiam] uerecundiam y 16 sapiens quisquam PDM 17 sapiens om. r 18 iudicatur] iudicio contendit PDMy 19 locis suis D 20 huc atque illuc PDMY 22 quia PMr uacauit PLBDAMOV nacanerit FNbd )
588
nos excusare non possumus, etiamsi contemptibiles simus, quia et hos conlocari uoluit, si sapientes defuissent, potius quam ut negotia christianorum deferrentur in forum. quem tamen laborem non sine consolatione domini suscipimus pro spe uitae aeternae, ut fructum feramus cum tolerantia. serui enim sumus eius ecclesiae et maxime infirmioribus membris, qualialibet in eodem corpore membra simus. omitto alias innumerabiles ecclesiasticas curas, quas fortasse nemo credit, nisi qui expertus est. non ergo alligamus onera grauia et umeris uestris inponimus, quae nos digito non tangimus, quandoquidem si officii nostri salua ratione possemus — uidet ille, qui probat corda nostra —, mallemus haec agere, quae ut agatis hortamur, quam ea quae nos agere cogimur. sane omnibus et nobis et nobis pro nostro gradu et officio laborantibus et arta uia est in labore et aerumna et tamen in spe gaudentibus iugum eius lene est et sarcina lenis, qui nos uocauit ad requiem, qui prior transitum fecit a conualle plorationis, ubi nec ipse sine pressuris fuit. si fratres, si filii nostri estis, si conserui uel potius in Christo serui uestri sumus, audite quae monemus, agnoscite quae praecipimus, sumite quae dispensamus. si autem pharisaei sumus alligantes onera grauia et inponentes humeris uestris, quae dicimus facite, etiamsi quae facimus inprobatis. nobis autem mini mum est, ut a nobis diiudicemur aut ab humano die. quam germana caritate sit nobis cura de uobis, ille inspiciat, [*]( 16 cf. Matth. 11, 30 22 cf. Matth. 23, 3 23 cf. I Cor. 4, 3 ) [*]( 1 sumus PDMNy 2 et om. N 3 deferentur D3 foro PDMj futurum P 4 suscepimus PDMf 7 qualibet M sumus PDMj 10. humeris PLOAВDFMN-ybà attingimus PDM 11 ueatri D possimus N 13 agitis LB quam-cogimur om. T nos om. N cogim\' D 14 nobis-nobis FMbd 15 est] eius N aerumpnai B erumna DM 16 lene] lene AN sarcina eius r 17 quo prior PMA 18 fondle si om. L 20 cognoscite y audite (3 praecepimus Sj 23 minime (e 8. I. 2) QF1 pro minimo N 24 diudicemur N iudicemur p humano die] huiusmodi PDMr 25 nobis cura sit PDMj nobis L qui dedit inspiciat A )
589
qui dedit quod inspiciendum eius oculis offeramus. postremo quod uultis sentite de nobis: Paulus apostolus uobis praecipit et obsecrat in domino, ut cum silentio, id est quieti et oboedienter ordinati, operantes uestrum panem manducetis. nec de illo, ut arbitror, aliquid mali creditis et in illum, qui per eum loquitur, credidistis.

Haec, mi carissime et in Christi uisceribus uenerande frater Aureli, quantum donauit ut possem, qui per te mihi iussit ut facerem, de opere monachorum non distuli scribere, maxime curans, ne boni fratres apostolicis praeceptis oboedientes a pigris et inoboedientibus etiam praeuaricatores euangelii dicerentur: ut qui non operantur, saltem illos qui operantur sibi anteponendos esse non dubitent. ceterum quis ferat homines contumaces saluberrimis apostoli monitis resistentes, non sicut infirmiores tolerari, sed sicut sanctiores etiam praedicari, ut monasteria doctrina saniore fundata gemina inlecebra corrumpantur, et dissoluta licentia uacationis et falso nomine sanctitatis? sciant ergo etiam ceteri fratres et filii nostri, qui fauere talibus et huius modi praesumptionem per ignorantiam defendere consuerunt, se potissimum corrigendos, ut illi corrigi possint, non ut infirmentur benefacere. sane in eo, quod semis dei prompte atque alacriter necessaria subministrant, non solum non reprehendimus, sed etiam suauissime amplectimur, sed ne peruersa misericordia magis eorum futurae uitae noceant quam praesenti subueniant. [*]( 3 cf. II Thess. 3, 12 ) [*]( 1 dedit] det (d s. I. 2) P, y nidet M quod] quid et quod M aspiciendum γβ 2 praecepit POaAMNCafi 3 quiete D 4 obedienter C obedientes LO ordinati om. P 7 mi] mihi JΡγβ 8 sce (scae B) frater PBDMy 10 maiime] id maxime PLABDMN\'(bd in bonis fratres P 11 obedientes C inoboedientibus] stolidis A 12 saltim T 15 tolerare A sed-praedicari om. P etiam sanctiores bd 17 uacationis (ua ex uo) N 18 etiam om. P 20 per ignorantiam om. A consaeuerant r 22 sane] an CLOFAfi niL F*N ac B 24 amplexctimnr L magis eorum misericordia PDMr 25 noceat D subueniat D )

590

Minus enim peccatur, si non laudetur peccator in desideriis animae suae et qui iniqua egerit benedicatur.

Quid autem iniquius quam uelle sibi obtemperari a minoribus et nolle obtemperare maioribus? apostolo dico, non nobis, in tantum, ut etiam comam nutriant: unde ille nec disputari omnino uoluit dicens: si quis autem uult contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus neque ecclesiae dei. hoc autem praecipio: ut scilicet non disserentis sollertia requiratur, sed praecipientis auctoritas attendatur. nam et hoc quo pertinet, quaeso, tam aperte contra apostoli praecepta comari? an ita uacandum est, ut nec tonsores operentur? an quia euangelicas uolucres imitari se dicunt, quasi depilari timent, ne uolare non possint? uereor in hoc uitium plura dicere propter quosdam crinitos fratres, quorum praeter hoc multa et paene omnia ueneramur. sed quo magis eos in Christo diligimus, eo sollicitius admonemus. neque enim metuimus, ne humilitas eorum respuat admonitionem nostram, quandoquidem et nos a talibus, ubi forte titubamus aut aberramus, cupimus admoneri. hoc ergo admonemus tam sanctos uiros, ne stultis uanorum argumentationibus moueantur et eos in hac peruersitate imitentur, quibus sunt in ceteris longe dissimiles. illi enim uenalem [*]( 1 cf. Ps. 9, 24 7 1 Cor. 11, 16. 17 ) [*]( 1 peccat Aj peccator f3 laudatur M laeditur y in-saae om. PDMf 2 et] nec PDM\', gerit PDFAMfbd benedicitor M 4 Quod F1 autem] enim F iniquus A 5 dico om. P 6 in] uel A etiam] iam DM"( 7 ne PDT disputare AN noluit A autem] aut B om. Fbd 8 non habemus consuetudinem M 9 ecclesia PLOFBDAM$-{bd 11 attendatur auctoritaa A quod dr 12 conari C\'J?JVp uacari PLODMAO\'Įr uacare F an ita] an nlE" L 13 naec B qui B 14 uolari Ββ non] ne N om. BrAl 15 in] ut (8. ut contra m. 2) A uitio D 16 haec T paene] pene C prope PDMrf 17 eos magis PDMf comonemus PDMy ftmonpmus N 19 fimonitionem DMy Smanitionem N 20 titubabant 7 om. A admoneri cupimus N 21 uanarum D 23 longe om. y )

591
circumferentes hypocrisin timent, ne uilior habeatur tonsa sanctitas quam comata, ut uidelicet qui eos uidet, antiquos illos quos legimus cogitet, Samuelem et ceteros, qui non tondebant. nec cogitant quid intersit inter illud propheticum uelamentum et hanc euangelii reuelationem, de qua dicit apostolus: cum transieris ad Christum, auferetur uelamen. quod enim significat uelamen interpositum inter faciem Moysi et aspectum populi Israhel, hoc significat illis temporibus etiam coma sanctorum. nam idem apostolus etiam comam pro uelamento esse dicit, cuius auctoritate isti urgentur. aperte quippe ait: uir quidem si comatus sit, ignominia est illi. ipsam ignominiam, inquiunt, suscipimus merito peccatorum nostrorum, ad hoc obtendentes simulatae humilitatis umbraculum, ut sub eo proponant uenalem typhum; quasi apostolus superbiam doceat, cum dicit: omnis uir orans aut prophetans uelato capite confundit caput suum, et: uir quidem non debet uelare caput, cum sit imago et gloria dei. qui ergo dicit "non debet", nescit forte docere humilitatem. sed si hanc ignominiam tempore euangelii, quod erat sacramentum tempore prophetiae, pro humilitate isti appetunt, tondeant et cilicio caput uelent. sed non erit tunc species illa uenalis, quia Samson non cilicio, sed coma uelabatur.

Iam illud, si dici potest, quam luctuose ridiculum est, quod rursus inuenerunt ad defensionem crinium [*]( 3 cf. Num. 6, 5 6 II Cor. 3,16 7 cf. Ex. 34, 33 11 I Cor. 11, 14 15 I Cor. 11, 4. 7 23 cf. Iud. 16, 17 ) [*]( 1 ypocrisin Cp bipochriain B hypocrisim M ypochrisin A timent] tamen 1 2 uident PDMf 3 cogitent DMy samuhelem 1 4 tondebantur PDMFBlbd 5 hanc om. β; hic fin. coll. β 7 significabat PDMfbd 8 aspectu 7 populisri C significabat PDMAlbd significagt N 9 comi D 10 urguentur 7 11 quippe] enim M ait] dicit PDM, 12 suscepimus My 13 optendentes LO simulate B 15 tyfum CPM typum DAy tifum LOFB ciphQ N omnis om. M 16 confundit] dedecorat PDM\'( 17 uelare—debet om. L 22 erat P 23 cilitio L 24 si illud PDMx( 25 rursum PDM, criminQ Al )

592
suorum. uirum, inquiunt, prohibuit apostolus habere comam; qui autem se ipsos castrauerunt propter regnum caelorum, iam non sunt uiri. o dementiam singularem! merito qui hoc dicit, aduersus sanctae scripturae manifesta praeconia consilio nefandae impietatis armatur et perseuerat in itinere tortuoso et pestiferam doctrinam conatur inducere. quia non est beatus uir qui non abiit in consilio inpiorum et in uia peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiae non sedit. nam si in lege dei meditaretur die ac nocte, illic inueniret ipsum apostolum Paulum, qui certe summam castitatem professus dicit: uellem autem omnes homines esse sicut me ipsum, et tamen se uirum ostendit non solum ita uiuendo, sed etiam ita loquendo. ait enim: cum essem paruulus, quasi paruulus loquebar, quasi paruulus sapiebam, quasi paruulus cogitabam; cum autem factus sum uir, euacuaui ea quae paruuli erant. sed quid apostolum commemorem, cum de ipso domino et saluatore nostro nesciant quid sentiant, qui haec dicunt. nam de quo alio dicitur: donec occurramus omnes in unitatem fidei et in agnitionem filii dei, in uirum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi. ut ultra non simus paruuli iactati et circumlati omni uento doctrinae in inlusione hominum, in astutia ad [*](2 cf. Matth. 19, 12 7 Ps. 1, 1 11 I Cor. 7, 7 14 I Cor. 13. 11 19 Eph. 4, 13. 14 . ) [*]( 1 uiram om. CXN 3 iam om. 7 sunt om. M uri A1 clementiam B 4 hoc qui T manifeste D 5 preconia L 6 itenere 7 7 non om. A uir beatus A uir om. P DMT non om. D habiit BF 8 kathedra N 9 domini PM.A, 12 uirum se D 13 pr. ita om. T 14 paraolas P sentiebam quasi DM loquebar om. DM 15 quasi par. sapiebam om. D sapiebam] sentiebam PMf cogitabam ut paruulus DM 16 uir effectus sum PDMfbd erant paruuli A paruoli 7 18 nesciam PDMf 19 dicuntur N 20 unitate PM7 et om. PDMf in pr. om. LAbd 22 non] nos LO paraoli 7 circumlati] circumiecti PDMf circumflati (f exp. 2) A )
593
machinationem erroris? qua inlusione isti decipiunt inperitos, qua astutia et machinamentis inimici et ipsi circumferuntur et in sua circumlatione cohaerentes sibi animos infirmorum quodam modo rotare conantur, ut pariter nesciant ubi sint. audierunt enim uel legerunt quod scriptum est: quicumque in Christo baptizati estis, Christum induistis, ubi non est iudaeus neque graecus, non seruus neque liber, non masculus neque femina, et non intellegunt secundum carnalis sexus concupiscentiam hoc esse dictum, quia in interiore homine, ubi renouamur in nouitate mentis nostrae, nullus sexus huius modi est. non ergo propterea se negent uiros, quia masculino sexu nihil operantur. nam et coniugati christiani, qui hoc operantur, non secundum hoc utique christiani sunt, quod habent commune cum ceteris non christianis et cum ipsis pecoribus. aliud est enim, quod uel infirmitati conceditur uel mortali propagationi persoluitur; aliud autem, quod ad capessendam incorruptam et aeternam uitam fideli professione signatur. illud ergo, quod de non uelando capite uiris praecipitur, in corpore quidem figuratur, sed in mente agitur, ubi est imago et gloria dei. uerba ipsa indicant. uir quidem, inquit, non debet uelare caput, cum sit imago et gloria dei. ubi autem sit haec imago ipse declarat, cum dicit: nolite mentiri inuicem spoliantes uos ueterem hominem cum actibus eius, induite nouum, qui renouatur in agnitione dei [*]( 5 Gal. 3, 27. 28 10 cf. II Cor. 4, 16 21 I Cor. 11, 7 23 Col. 3, 9. 10 ) [*]( 1 homines imperitos A 2 inimici machinamentis N 3 et in sua om. PDM et coherentes M 5 enim s. I. C om. y quicumque enim Dbd 6 baptizati estis in Christo bd 7 grecus et gentilis A non est seruus PDMy 8 non est masculus M 10 in om. PD interiorrm Dr interiori M hominem PDr 12 negant M qui DM 13 operantur] opere D ope y 15 non er. L 16 propagatione PDr 18 significatur bd non de A 20 domini N uerba-dei om. M ipaa] ista N 21 caput suum D 23 expoliantes PDAMfbd 24 autem nos bd eius] suis PDMAf et induite A 25 agnitionem PFDMrbd ) [*]( XXXXI Aug. Sect. V para III. ) [*]( 38 )
594
secundum imaginem eius, qui creauit eum. quis dubitet hanc renouationem in mente fieri? sed et qui dubitat. audiat apertiorem sententiam. eadem quippe admonens ita dicit alio loco: sicut est ueritas in Iesu, deponere uos secundum priorem conuersationem ueterem hominem, eum qui corrumpitur secundum concupiscentias deceptionis. renouamini autem spiritu mentis uestrae et induite nouum hominem, eum qui secundum deum creatus est. quid ergo? mulieres non habent hanc innouationem mentis, ubi est imago dei? quis hoc dixerit? sed corporis sui sexu non eam significant; propterea uelari iubentur. illam quippe significant partem eo ipso, quo mulieres sunt, quae concupiscentialis dici potest, cui mens dominatur, etiam ipsa subdita deo suo, quando rectissime et ordinatissime uiuitur. quod ergo est in uno homine mens et concupiscentia — illa regit, haec regitur; illa dominatur, haec subditur — hoc in duobus hominibus, uiro et muliere, secundum sexum corporis figuratur. de quo sacramento loquens apostolus dicit uirum non debere uelari, sed debere mulierem. tanto enim gloriosius mens ad superiora promouetur, quanto diligentius ab inferioribus concupiscentia cohibetur, donec totus homo cum ipso etiam mortali nunc et fragili corpore in resurrectione nouissima incorruptione atque inmortalitate induatur et absorbeatur mors in uictoriam.