De Opere Monachorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Iussioni tuae, sancte frater Aureli, tanto deuotius obtemperare me oportuit, quanto magis mihi quis ex te iusserit claruit. dominus enim noster Iesus Christus habitans in interiore tuo tibique sollicitudinem paternae et fraternae caritatis inspirans, utrum filiis et fratribus nostris monachis, qui beato apostolo Paulo oboedire neglegunt dicenti: qui non uult operari, non manducet, permittenda sit ista licentia, uoluntatem ac linguam tuam adsumens in opus suum imperauit mihi ex te, ut hinc ad te aliquid scriberem. adsit itaque ipse etiam mihi, quo ita paream, ut ei me parere ex eius munere ipsa utilitate fructuosi laboris intellegam.

Primum ergo uidendum quid dicant illius professionis homines qui operari nolunt, deinde, si eos non recte sentire [*]( 8 II Thess. 3, 10 ) [*](2 Inscriptio abest a cod. C fol. 1 Incipit ad Aurelium epni de opere monachorum (manu poster.) fol. 1 P fol. 94b V Incipit liber sci Augnstini ad Aurelium epm de opere monachorum fol. 74* Y Incipit beati Augustini de opere monachorum fol. 51* L Incipit liber Aureli Augustini de opere monachorum fol. 16* 0 Incipit liber beati Augustini de opere monachorum fol. 1 F Incipit liber sci Augustini de opere monachorum fol. 1 D Incipit liber Aurelii Augustini de opere monachorum fol. 1 B fol. 45 M fol. 1 N 3 sancte om. PVMNT 4 optemperare C me om. y mihi s. 1. C; mihi ante iusserit pos. in PVMf 5 ius*serit L habitans] orbitans L 6 interiori FAbd tibiquel ubique VDM et fraternae om. PVDMy 7 nostris] nomine N 8 paulo apostolo PBDbd Paulo om. L obedire C 9 nec alt. DM 11 hinc] <\'IebD *. c L 12 assit ADMN paream ex peream y 13 intelligam L intellegamus T 16 nolunt operari A ) [*](34* )

532
inuenerimus, ad eorum correctionem et ad inplendum nostri episcopatus officium contra disserendum. non, inquiunt, de hoc opere corporali, in quo uel agricolae uel opifices laborant, praecepit apostolus, cum diceret: qui non uult operari, non manducet. neque enim euangelio posset esse contrarius, ubi ait ipse dominus: ideo dico uobis, ne solliciti sitis animae uestrae quid manducetis neque corpori uestro quid induamini. nonne anima plus est quam esca et corpus quam uestimentum? conspicite uolatilia caeli, quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea, et pater uestercaelestis pascit illa. nonne uos magis pluris estis illis? quis autem uestrum cogitans potest adicere ad staturam suam cubitum unum? et de uestimento quid solliciti estis? considerate lilia agri, quomodo crescunt: non laborant neque nent. dico autem uobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis. si autem fenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, deus sic uestit, quanto magis uos modicae fidei! nolite ergo solliciti esse dicentes: quid manducabimus aut quid bibemus aut quo operiemur? haec enim omnia gentes inquirunt. scit autem pater uester quia his omnibus indigetis. quaerite autem primum regnum dei et [*](6 Matth. 6, 25-34 ) [*]( 1 eorum] eorum ueritatem B et-disserendum] dum CLOB aeniendum N hoc quod recte senserimus proferendum (hoc-recte in ras.. senserimus proferendum 8. l.) F quid dicendum bd 4 praecipit CLO 5 non] nec A enim om. y euuangelio (pr. u a. I.; sic saepius) L 6 dico om. A1 9 corpus plus quam LOAMN 10 quoniamj quomodo M 11 agregant N horreo P 12 pascet PVD; 14 unum cubitum PVDAj 16 neęnt CV 17 autem autem LO quia PYDт salemon M 18 unus L 19 faenum CPN-r foenum OB 21 modice LOB minime M 23 quaerunt PVDMy 24 autem] enim PVDAM. hii? A 25 autem] ergo M regnum et iustitiam dei PYD; )
533
iustitiam eius, et omnia haec adponentur uobis. nolite ergo solliciti esse in crastinum; crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse. sufficit diei malitia sua. ecce, inquiunt, ubi nos dominus iubet de uictu et tegumento nostro esse securos. quomodo ergo apostolus sentire aduersus dominum posset, ut nos praeciperet ita esse debere sollicitos quid manducemus et quid bibamus et unde cooperiamur, ut nos etiam opificum artibus, curis, laboribus oneraret? quapropter in eo, quod ait: qui non uult operari, non manducet, opera spiritalia, inquiunt, debemus accipere, de quibus alio loco dicitur: unicuique sicut dominus dedit. ego plantaui, Apollo rigauit, sed deus incrementum dedit, et paulo post: unusquisque suam mercedem accipiet secundum suum laborem. dei enim sumus cooperarii; dei agricultura, dei aedificatio estis. secundum gratiam quae data est mihi ut sapiens architectus fundamentum posui. sicut ergo apostolus operatur plantando, igando, aedificando et fundamentum ponendo, ita qui non uult operari, non manducet. quid enim prodest manducare spiritaliter, id est pasci uerbo dei, si non inde operatur aliorum aedificationem? sicut illi pigro seruo quid profuit accipere talentum [*](9 II Thess. 3, 10 11 I Cor. 3, 5-10 22 cf. Matth. 25, 24-30 ) [*](1 eine om. PYDj haec omnia N adiciontur (8. l. t apponentur) A 3 ipse sibi M ipsi (post cotr.) Cy, LOFABbd sufflcit enim PVDMf 4 iubet dominus A 5 nostro] nostro non B nostro esse securos] non esse sollicitos PVDMi 6 dominum om. PVMy nos om. VDM praeciperetl diceret M debere ease PVDMf ita sollicitos esse debere A 7 et] aut N quid om. A et] aut MN nnde] quo bd 8 operiamur PVDFMfbd etiam om. A opificium C artificum Y artis V 9 oneraretur r 10 spiritualia M 11 dicit Abd 12 appollo D rogauit (0 in ras.) L 13 deus] dns PVDMf 15 cooperarii] adiutores PVDMf agricultura est PVDy agricultura estis M 16 estis] est PVDf gratiam dei PVMy 18 rigando operando aedi. ficando A 20 prode est P manducando CBLOFNbd id est om. Bbd 21 uerbo dei pasci DM uerba F1 ad aliorum PVBMr 22 seruo pigro PVDf )
534
et abscondere nec operari lucra dominica? an ut ei auferretur in fine et ipse in exteriores tenebras mitteretur? sic, inquiunt, et nos facimus: legimus cum fratribus, qui ad nos ab aestu saeculi ueniunt fatigati, ut apud nos in uerbo dei et in orationibus, psalmis, hymnis, canticis spiritalibus requiescant. alloquimur eos, consolamur, exhortamur, aedificantes in eis. si quid eorum uitae pro suo gradu esse perspicimus. talia opera si non faceremus, periculose a domino alimenta ipsa spiritalia sumeremus; hoc enim dixit apostolus: qui non uult operari, non manducet. ita se isti arbitrantur apostolicae et euangelicae obtemperare sententiae, cum et euangelium credunt de non curanda corporali et temporali uitae huius indigentia praecepisse et apostolum de opere et cibo spiritali dixisse: qui non uult operari, non manducet.

Nec adtendunt, quia, si alius diceret dominum quidem in parabolis et in similitudinibus loquentem de uictu et tegumento spiritali monuisse, ut non inde sint solliciti serui eius — sicut dicit: cum uos adtraxerint ad iudicia. nolite cogitare quid loquamini; dabitur enim uobis in illa hora quid loquamini; non enim uos estis qui loquimini, sed spiritus patris uestri. qui loquitur in uobis. sermo quippe sapientiae spiritalis est, de quo illos noluit cogitare promittens, quod eis nihil [*](9 II Thess. 3, 10 14 II Thess. 3, 10 19 Matth. 10, 19. 20 ) [*]( 1 auferetur VL 2 finem PVDMy 3 estu B aestu saeculiI aestu? Qcyli (s. l. m. 2 solis) V 4 saeculi] solis M in fin. om. PVDM- 5 ymnis DMNA himnis B et canticis Abd 6 adloquimur L eos consolamur om. PVDMj exortamur A 7 esse] prodesse AM esse necessarium (necessarium a. l. m. 2) F deesse bd prospicimus PDMi conspicimus A 8 ipsa spiritalia alimenta N 9 dicit M 11 apostolice V euangelicae et apostolicae PDMA et om. L 13 praecipiase V de cibo et opere bd 14 spirituali D 16 domino PVAM7 17 parabolis] paruulis V loquente PVOMj tegumento] aestimento A 19 adtraxerit y 20 loquimini VL3 dabitnr-Ioquamini om, VDlI-fj 22 loquamini A 23 sapientia y )

535
inde sollicitis praestaretur — apostolum autem iam more apostolico apertius disserentem et magis proprie quam figurate loquentem, sicut multa ac paene omnia sese habent in epistulis apostolicis, proprie de opere corporali ciboque dixisse: qui non uult operari, nec manducet, redderetur illis dubia sententia eorum, nisi cetera dominica uerba considerantes inuenirent aliquid, unde probarent eum de uictu et uestitu corporali non curando locutum fuisse, cum diceret: nolite solliciti esse quid manducetis et quid bibatis, et quo uestiamini, uelut si animo aduerterent quod ait: haec enim omnia gentes quaerunt; ibi enim ostendit de ipsis corporalibus et temporalibus se dixisse. ita ergo, si hoc solum de hac re dixisset apostolus: qui non uult operari, nec manducet, possent haec uerba in aliam traduci sententiam; cum uero multis aliis locis epistularum suarum, quid hinc sentiat, apertissime doceat, superfluo conantur et sibi et ceteris caliginem obducere, ut quod utiliter illa caritas monet non solum facere nolint, sed nec intellegere ipsi aut ab aliis intellegi uelint, non timentes quod scriptum est: noluit intellegere, ut bene ageret.

Prius ergo demonstrare debemus beatum apostolum Paulum opera corporalia seruos dei operari uoluisse, quae finem haberent in magnam spiritalem mercedem ad hoc, ut ipso uictu et tegumento a nullo indigerent, sed manibus suis [*]( 4 II Thess. 3, 10 8 cf. Matth. 6, 31. 32 13 II Thess. 3, 10 20 Ps. 35, 4 ) [*]( 1 more] in ore M 2 et om. PDM figaraliier PVDMr figuratim A 3 pe.ne V poene LOB se r 5 non manducet PY BlJrbà 6 eorum] illorum D nisi si A 7 aliquod A 9 esse-neetiaminij esse dicentes quid manducabimus et quid bibamus et quo uestiamur D 10 animaduerterent PVAMNf animaduerteret D 11 enim om. M inquirunt ANbd 12 istis PVDMf temporalibus et corporalibus M 14 non manducet PDMybd possunt VDX 16 apertis Pl superlfurnn A 18 noluit N 19 ipai-iatellegere om. L uolunt N illud quod A 22 seruo f 23 in om. Abd et spiritalem (et 8. I.) A 24 ipsos T a er. L. )

536
haec sibi procurarent; deinde ostendere euangelica illa praecepta, de quibus nonnulli non solum pigritiam, sed etiam adrogantiam suam fouent, apostolico praecepto et exemplo non esse contraria. uideamus itaque, unde ad hoc uenerit apostolus, ut diceret: si quis non uult operari, nec manducet, et quid deinde contexat, ut ex ipsa circumstantia lectionis adpareat declarata sententia. denuntiamus, inquit. uobis, fratres, in nomine domini nostri Iesu Christi, ut subtrahatis uos ab omni fratre inquiete ambulante et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis. ipsi enim scitis, quomodo oporteat imitari nos, quia noninquieti fuimus inter uos neque panem gratis ab aliquo manducauimus, sed in labore et fatigatione die ac nocte operantes, ne quem uestrum grauaremus: non quia non habuerimus potestatem, sed ut nosmet ipsos formam daremus uobis, qua nos imitaremini. nam et cum apud uos essemus, hoc uobis praecipiebamus, quoniam, si quis non uult operari, nec manducet. audiuimus enim quosdam inter uos ambulare inquiete nihil operantes, sed curiose agentes. his autem, qui eius modi sunt, praecipimus et obsecramus in domino Iesu Christo, ut cum silentio operantes suum panem manducent. quid ad haec dici potest, quandoquidem ne cuiquam postea liceret hoc pro uoluntate, non pro caritate interpretari, exemplo suo docuit [*]( 5 II Thess. 3, 10 7 II Thess. 3, 6-12 ) [*]( 3 apostolico fouent N 4 uidemus y 5 non mandncet PVDAMjbd 6 contexerat P contraxerat r contexerit D contexuerit M ex] et VDJl 8 fratres mei PVM 12 fuimus inquieti bd 13 panem ab aliquo gratis bd manducabimus F1 14 ac] et V laborantes M 17 darem. F qui VD et om. LFA 19 nnl B non POVDAM-jbd 20 ambulare inter uos PVDM inquiete? y 21 hiis (stc plerumque) A 22 et om. N1 23 domino nostro T 24 operante IV1 panem suum Nbd 26 nec VDN liceret postea LOFB 26 caritate] ueritate T sno exemplo Y )
537
quid praeceperit? illi enim tamquam apostolo praedicatori euangelii, militi Christi, plantatori uineae, pastori gregis constituerat dominus, ut de euangelio uiueret; et tamen ipse stipendium sibi debitum non exegit, ut se formam daret eis qui exigere indebita cupiebant. sicut ad Corinthios dicit: quis militat suis stipendiis umquam? quia plantat uineam et de fructu eius non edet? quis pascit gregem et de lacte gregis non percipit? ergo quod sibi debebatur, accipere noluit, ut exemplo eius cohercerentur, qui sibi non ita ordinati in ecclesia talia deberi arbitrabantur. quid est enim, quod ait: neque panem gratis ab aliquo manducauimus, sed in labore et fatigatione die et nocte operantes, ne quem uestrum grauaremus: non quia non habuerimus potestatem, sed ut nos formam daremus uobis, qua nos imitaremini? audiant ergo quibus hoc praecepit, id est qui non habent hanc potestatem, quam ille habebat, ut tantummodo spiritaliter operantes manducent panem a corporali labore gratuitum, et quemadmodum dicit: praecipimus et obsecramus in Christo, ut cum silentio operantes suum panem manducent, non disputent contra manifestissima uerba apostoli, quia et hoc pertinet ad silentium, cum quo debent operantes manducare panem suum.

Enucleatius autem et diligentius adhuc ista uerba considerarem atque tractarem, nisi haberem alia loca [*](6 I Cor. 9, 7 11 II Thess. 3, 8. 9 19 II Thess. 3, 12 ) [*](3 ipse] - L pre 0 4 exigit D 5 indebite A. chorintios L chorinthios N 6 stipendiis suis A quis-edet sequuntur post: quis-percipit in N 7 fructibus PVBMf edit :F\'2bd 8 gregis] ipeius PVMf eius D 9 noluit accipere bd accipere om. D coercerentur PVFADMNbd 10 ordinata A ordinatis bd 11 ab aliquo gratis PYDy 13 ac nocte AMrbà quemquam A 14 quia] qua L 15 quia Fl qua nos imitareminij ad imitandum nos A 16 praecipit DM habent] habet Y, om. CLOFxBN 18 a om. VMf 20 ut om. CLOFlN panem suum bd 22 debeant y 24 enucliatias M autem om. y 25 epistolarum C )

538
epistularum eius multo manifestiora, quibus conlatis et ista liquidius manifestantur et, si ista non essent, illa sufficerent. ad Corinthios enim scribens de hac eadem re ita dicit: non sum liber? non sum apostolus? nonne Christum Iesum dominum nostrum uidi? nonne opus meum uos estis in domino? si aliis non sum apostolus, uerumtamen uobis sum. signaculum enim apostolatus mei uos estis in domino. mea defensio ad eos, qui me interrogant, haec est. numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi? numquid non habemus licentiam sororem mulierem circumducendi sicut et ceteri apostoli et fratres domini et Cephas? uide, quemadmodum primo ostendat, quid sibi liceat et ideo liceat, quoniam apostolus est. inde enim coepit: non sum liber? non sum apostolus? et probat se apostolum dicens: nonne Christum Iesum dominum nostrum uidi? nonne opus meum uos estis in domino? quo probato ostendit sibi licere quod ceteris apostolis, id est. ut non operetur manibus suis, sed ex euangelio uiuat, sicut dominus constituit, quod in consequentibus apertissime demonstrauit; ad hoc enim et fideles mulieres habentes terrenam substantiam ibant cum eis et ministrabant eis de substantia sua, ut nullius indigerent horum, quae ad substantiam uitae [*](3 I Cur. 9, 1-5 ) [*](2 iata] illa M ista M chorintios C 3 enim] autem PYDMj ita om. M 4 Iesum om. N dominum Iesum M 5 nostrum] X C non L •• 0, om. M uos opus meum M 6 et si PDM non sum aliis M nobis nertumtamen bd 8 apud M interrogant; examinant PVDMj 9 potestatem] licentiam PVDAMf potestatembibendi in mg. B 10 et] aut PVDf 11 potestatem bd 12 prim. et om. M caephas PVD coephas B 13 primum PVFDAMfbd ostendit AMf liceat sibi M et ideo liceat om. YD 14 quia Mbd 15 apostolum esse bd 16 nostrum] NOS C fi L •* 0 18 ceteris] aliis A apostolis •« licet A 19 operaretur V operaretur DM 20 eis constituit PVDMf ei constituit A sequentibus N 21 et OWl. M 22 eis fin. om. PVDMf 23 substantiam] necessaria PVDFAMfbd huius uitae AN )
539
huius pertinent. quod beatus Paulus licere quidem sibi demonstrat, sicut et ceteri apostoli faciebant, sed ea potestate se uti noluisse postea commemorat. hoc quidam non intellegentes non \'sororem mulierem\', cum ille diceret: numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi? sed 'uxorem\' interpretati sunt. fefellit eos uerbi graeci ambiguitas, quod et uxor et mulier eodem uerbo graece dicitur, quamquam hoc ita posuerit apostolus, ut falli non debuerint, quia neque "mulierem" tantummodo ait, sed \'sororem mulierem\' neque <ducendi\', sed ccil\'cumducendi\'. uerumtamen alios interpretes non fefellit haec ambiguitas et cmuliel\'em), non \'uxorem\' interpretati sunt.\'

Quod quisquis putat non potuisse ab apostolis fieri, ut cum eis sanctae conuersationis mulieres circumirent, quacumque euangelium praedicabant, ut eis de sua substantia necessaria ministrarent, euangelium audiant et cognoscant, quemadmodum hoc ipsius domini exemplo faciebant. dominus enim noster more misericordiae suae infirmioribus conpatiens, cum ei possent angeli ministrare, et loculos habebat, quo mitteretur pecunia, quae conferebatur utique a bonis fidelibus eorum uictui necessaria: quos loculos Iudae commendauit, ut etiam fures, si euitare non possemus, tolerare in ecclesia disceremus. ille enim ea quae mittebantur, sicut de illo scriptum est, auferebat. et mulieres uoluit ut se ad praeparanda et ministranda necessaria sequerentur, ostendens, quid [*]( 24 cf. Ioh. 12, 6 ) [*]( 1 sibi quidem N 3 cOmemorat L commemorafl M quidem L 6 circumducendi] circumducendi non mulierem N fefellit-dicitur om. N 7 greci Dr 8 grece D 14 non potuisse putat N 15 circuirent PVODMNbd quocumque PVDML\'r quecumque 01 17 ministrarent necessaria bd audiat et cognoscat Bbd 18 hec LO iuxta ipsius M exemplum M faciebat B 20 angeli possent D quibus (ibus 8. ras.) L 21 pecunia mitteretur M 22 eorum] qui ei D euium V e\'Qs y 7 ad emenda M necessaria ministrabant D iuda ex inde V 23 uitare PVf possimus V )

540
euangelistis et ministris dei tamquam militibus a plebibus dei tamquam prouincialibus deberetur; ut, si quis eo quod sibi deberetur, uti nollet, sicut Paulus apostolus noluit, amplius inpenderet ecclesiae non exigendo stipendium debitum, sed cotidianum uictum de suis laboribus transigendo. audierat enim stabularius, ad quem uulneratus ille perductus est: si quid amplius erogaueris, in redeundo reddam tibi. amplius ergo erogabat apostolus Paulus, qui suis, ut ipse testatur, stipendiis militabat. in euangelio enim scriptum est: deinceps et ipse iter faciebat per ciuitatem et castellum praedicans et euangelizans regnum dei et duodecim cum illo, et mulieres aliquae quae erant curatae ab spiritibus malignis et infirmitatibus, Maria quae uocatur Magdalene, de qua daemonia septem exierant, Iohanna uxor Chuzae procuratoris Herodis et Susanna et aliae multae, quae ministrabant eis de facultatibus suis. hoc exemplum domini imitabantur apostoli ad accipiendum debitum sibi cibum; de quo idem dominus apertissime loquitur. euntes, inquit, praedicate dicentes, quia adpropinquauit regnum caelorum. infirmos curate, mortuos [*]( 6 Luc. 10, 35 8 cf. I Cor. 9, 7-15 et II Cor. 11, 7 10 Lnc. 8, 1-3 20 Matth. 10, 7-10 ) [*]( 1 militibus om. D plebibus dei tamquam om. D 2 a prouincialibus Af si-uti om. M 3 qui nollet M apostolus Paulus M noluit] uti noluit VDMf 5 cottidianum Nf quotidianum A transigendo] inquirendo PVDMf 7 erogauerip] expenderis PVDMf in redeundo] cum uenero PVDMy 8 erogauerat Šapostolus 08. D Paulus apostolus PV 10 ciuitates PYDFJAMBlbd 11 castella PVDBFaAMfbd 12 duodecim apostoli à quae om. PVy 13 a VFAONB malignis] inmundis MN 14 magdalenae 1 de qaa eiecerat septem daemonia PVDy 15 daeruonia VIM septem demonia AN et Iohanna ABMbd cuzae Pf thuze BN luzae (1 in ras.) F 16 erodis F susannae 0 multae aliae M 17 ei* L ei M 18 domini om. PVDMf ad om. Nl sibi debitum PVDMTbd 19 dominus idem M 20 euntes] cunctis euntes VDM adpropinquabit LODFAMN )
541
suscitate, leprosos mundate, daemonia eicite. gratis accepistis, gratis date. nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis uestris, non peram in uia neque duas tunicas neque calciamenta neque uirgam; dignus enim est operarius cibo suo. ecce ubi constituit dominus quod idem apostolus commemorat. ad hoc enim dixit illa omnia ne portarent, ut, ubi opus esset, ab eis acciperent quibus adnuntiabant regnum dei.

Ne quis autem arbitretur solis duodecim hoc fuisse concessum, uide quid etiam Lucas narret. post haec, inquit, designauit dominus et alios septuaginta duo et misit illos binos ante faciem suam in omnem ciuitatem et locum quo erat ipse uenturus. et dicebat illis: messis quidem multa, operarii autem pauci; rogate ergo dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. ite, ecce ego mitto uos sicut agnos inter lupos. nolite portare sacculum neque peram neque calciamenta, et neminem per uiam salutaueritis. in quamcumque domum intraueritis, primum dicite: pax huic domui. et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax uestra; sin autem, ad uos reuertetur. in eadem autem domo manete edentes et bibentes quae apud illos sunt; dignus enim est operarius mercede sua. hic adparet non esse illa iussa, sed permissa; ut quisquis uti uellet, eo [*]( 11 Luc. 10, 1-7 ) [*]( 3 pecunia C 4 non] neque PVDABMNf niara B tonicas LOV calceamenta bd õ est enim AMbd enim operarius est VD 8 nt) et Vy 10 autem otn. A arbit..retur C hoc] apostolis A 11 perroissam PYDMj etiam quid FDbd narrat N 12 duos (s 8. l.) C duos ABDFLMNOVfbd 16 ergo) autem PVDMf ergo (s. l. m. 2) F 17 suam om. CLOFN ite] itS f 19 calceamenta PVF LMbd salutaueritis in nia PVDMj 20 quacumque PY quicunque A domo PY intraueritis domum F 22 requieecit P illam AMy ai P 23 autem om. BN 25 eat enim ADMNVbd )

542
uteretur, quod sibi liceret ex domini constitutione; si quis autem uti nollet, non contra iussum faceret, sed de suo iure decederet misericordius et laboriosius conuersatus in euangelio, in quo et debitam mercedem nollet accipere. alioquin contra iussum domini fecit apostolus, qui posteaquam ostendit sibi licere, statim subiecit: sed t a me n ego non sum usus hac potestate.

Sed ad ordinem redeamus ac totum ipsum epistulae locum diligenter consideremus. numquid non habemus. inquit, licentiam manducandi et bibendi? numquid non habemus licentiam sororem mulierem circumducendi? quam licentiam dixit, nisi quam dedit dominus eis, quos ad praedicandum regnum caelorum misit dicens: ea quae ab ipsis sunt manducate; dignus est enim operarius mercede sua, et se ipsum proponens ad eiusdem potestatis exemplum, cui fidelissimae mulieres talia necessaria de suis facultatibus ministrabant? amplius autem fecit apostolus Paulus, ut de coapostolis suis documentum adhiberet huius licentiae a domino permissae. neque enim reprehendens subiecit: sicut et ceteri apostoli et fratres domini et Cephas, sed ut hinc ostenderet hoc se accipere noluisse, quod ei licere accipere ceterorum etiam commilitonum eius more probaretur. an ego solus et Barnabas non habemus potestatem non operandi? ecce abstulit omnem [*]( 6 I Cor. 9, 12 9 I Cor. 9, 4. 5 14 Luc. 10, 7 20 I Cor. 9, 5. 6 ) [*]( 2 iussa M 3 cedere M cederet P VDNBy decideret Å 8 locum epieole A epistole L 9 inquit non habemus bd 10 licentiamhabemus om. A et] aut VDMf 12 dominus dedit Nbd 13 eisJ illis N 14 ab ipsis] apud illos DA a-pud ipsos (ip a. l.) L 16 cuius LO talia] alia VD 18 utj et COx ut et L, om. F1 de a coapodtolis Y quoapostolis (u s. I.) C 19 licentiae huius M 21 chephas C caephas BD se om. r 22 quod-accipere om. PVDMf liceret CLOFAB conmilitonum Vy 23 more] in ore N ut idem mos Å an] ait an A solus inquit LO 24 potestatem om. 11 non operandi] operandi ea PVDMf )

543
dubitationem etiam tardissimis cordibus, ut intellegant, de qua operatione dicat. ut quid enim ait: an ego solus et Barnabas non habemus potestatem non operandi? nisi quia omnes euangelistae et ministri uerbi dei habebant potestatem a domino acceptam, ut non operarentur manibus suis, sed ex euangelio uiuerent, operantes tantummodo spiritalia in praedicatione regni caelorum et aedificatione pacis ecclesiae. neque enim quisquam potest dicere de ipsa spiritali operatione dixisse apostolum: an ego solus et Barnabas nou habemus potestatem non operandi? hanc enim potestatem non operandi omnes illi habebant. dicat ergo qui conatur praecepta apostolica in sententiam suam deprauare atque peruertere, dicat, si audet, omnes euangelistas accepisse a domino potestatem non euangelizandi. at si hoc absurdissimum et insanissimum est dicere, cur nolunt intellegere, quod omnibus patet, accepisse illos quidem potestatem non operandi, sed opera corporalia, quibus uictum quaererent, quia dignus est operarius cibo suo et mercede sua, sicut euangelium loquitur? non ergo soli Paulus et Barnabas non habebant potestatem non operandi, sed omnes pariter habebant hanc potestatem, qua isti non utebantur, amplius inpendendo ecclesiae, sicut in illis locis, ubi euangelizabant, infirmis congruere iudicabant. et ideo, ne coapostolos suos reprehendisse uideretur, subiungit et dicit: quis militat suis stipendiis [*]( 17 Matth. 10, 10, Luc. 10, 7 24 I Cor. 9, 7-10. ) [*]( 2 enim] - (S er.) A. 3 non operandi] operandi ea PVDMf 5 acceptam om. A operarentur (ra s. I.) C suis om. Mf 7 aedificationem fidei et pacis P Vi aedificatione fidei et pacis DM 9 solus ego CLOF 10 non operandi] operandi ea PVDMr 11 dicant D 12 conantur D sententia sua PVDMf 13 subuertere T dicant D audent D & omnes (n s. I.) A a domino accepisse bd 14 euangelizandi Al operandi A2 15 quur semper fere Af 16 pateat C pateat LOFlDNAbd quidem illos bd potestatem om. PVMf 19 non alt. om. b, er. in A habent VDMF 20 operandi ea PVDMy 21 quia D inpendentes PVAAfy 22 sicut om. A infirmis quibus (quibus a. I. m. 2) A 23 indicabant A ne* F apostolos V 24 stipendiis suis A )
544
umquam? quis plantat uineam et de fructu eius non edet? quis pascit gregem et de lacte gregis non percipit? numquid secundum hominem haec loquor. an et lex haec non dicit? in lege enim Moysi scriptum est: boui trituranti os non infrenabis. numquid de bubus pertinet ad deum? an propter nos omnino dicit? propter nos enim scriptum est, quia debet in spe qui arat arare et triturans in spe participandi. his uerbis satis indicat apostolus Paulus non sibi aliquid usurpasse ultra debitum coapostolos suos, quia non operabantur corporaliter, unde haberent huic uitae necessaria, sed, sicut dominus constituit, ex euangelio uiuentes panem gratuitum manducarent ab eis, quibus gratuitam gratiam praedicabant. stipendium enim suum tamquam milites accipiebant et . de uineae per eos plantatae fructu, quod opus erat, libere decerpebant; et de gregis, quem pascebant, lacte potabant; et ex area quam triturabant, cibum sumebant.

Apertius autem cetera conectit et omnino aufert omnes dubitationis ambages. si nos uobis, inquit, spiritalia seminauimus, magnum est si uestra carnalia metamus? quae sunt spiritalia, quae seminauit, nisi uerbum et ministerium sacramenti regni caelorum? quae autem carnalia, quae sibi licere metere dicit, nisi haec temporalia, quae uitae atque indigentiae carnis indulta sunt? haec autem sibi debita se ab eis non quaesisse nec accepisse manifestat, ne quod [*](19 I Cor. 9, 11 ) [*]( 1 quiB-edet om. d fructibus PVDMfbd suis D 2 edit Fbd gregis] eius PVDMf 3 nunquid A haec om. M 4 et om. bd non haec PVbd in om. V Moysi om. PVDMAy 5 bobi Y. infrenabis] alligabis PVDMr 6 bobus LAbd pertinet ad deum] cora est deo PVDAMy an-est om. A omnino] haec PVDMy 7 enim scriptum est] utique dicit PVDMf 8 qui. L quia 0 arare om. PYDr triturat PVDMf in spe] spei suae PVDMy participandiJ fructum capere PVDMf fructus participandi bd 10 qui VD 16 potabant lacte N 18 connectit fbd 19 dubitationes VB21 uerbum dei M mysterium LOFVbd 22 regni om. PVDMy carnalia sunt VDMi )

545
inpedimentum daret euangelio Christi. quid restat, ut intellegamus eum operatum esse, unde uictum haberet, nisi corporaleopus corporalibus et uisibilibus manibus suis? nam si de spiritali opere uictum et tegumentum quaereret, id est, ut ab eis haec acciperet, quos in euangelio aedificabat, non consequenter diceret: si alii potestatis uestrae participant, non magis nos? sed non sumus usi hac potestate, sed omnia toleramus, ne quod inpedimentum demus euangelio Christi. qua potestate se dicit non usum, nisi quam habebat in eos a domino acceptam, ut eorum carnalia meteret ad uictum uitae huius, quae in carne agitur? cuius potestatis participes erant etiam alii, qui non eis primo euangelium adnuntiauerunt, sed ad eorum ecclesiam id ipsum praedicantes postea uenerunt. ideo cum dixisset: si nos uobis spiritalia seminauimus, magnum est si carnalia uestra metamus? subiecit: si alii potestatis uestrae participant, non magis nos? et cum demonstrasset, quid eis potestatis esset, sed non sumus usi, inquit, hac potestate, sed omnia toleramus, ne quod inpedimentum demus euangelio Christi. dicant ergo isti, quomodo de opere spiritali carnalem uictum habebat apostolus, cum aperte ipse dicat non se usum esse hac potestate. at si de opere [*](6 I Cor. 9, 12 14 I Cor. 9, 11 18 I Cor. 9, 12 ) [*]( 2 eum operatum] cooperatum LO fuisse A 5 hoc PVDMf, om. A aedificabant PV 6 diceret om. V alii-participant) alii super uos potestatem habent quare PVDMf potestati Ji 7 nosj uos N sumus om. f usus y 9 xpi euangelio N se om. y 10 acceptam] constitutam f 12 potestate M aliiş y aliqui N 13 annuntiauerant PVM annuntiauerunt C id] ad VB 14 uenerant PVDMAf 15 seminamus P uestra carnalia PVMAj 16 si alii super uos potestatem habent quare non sqq. PVDMf potestati B 17 non magis] quanto magis A demonstraret B quidj qui PVM quod A 18 ei OLOFIABN. eius MF2 essetj participarentur subiecit P VDMy aam usus CLOFABN usi post potestate leg. in M 20 ergo nunc M 22 ipse om. N se om. A usus sum A esse usum PVDMf potestate sed omnia toleramus Mat] ac PVAf ) [*]( XXXXI Allr. Sect. V para III. ) [*]( 35 )
546
spiritali carnalem uictum non habebat, restat, ut de opere corporali habuerit et inde dicat: neque panem gratis ab aliquo manducauimus, sed in labore et fatigatione nocte et die operantes, ne quem uestrum grauaremus: non quia non habuerimus potestatem, sed ut nos formam daremus uobis, qua nos imitaremini. omnia. inquit, toleramus, ne quod inpedimentum demus euangelio Christi.

Et redit rursus modisque omnibus etiam atque etiam commendat, quid sibi liceat et tamen non faciat. ne scitis, inquit, quoniam qui in templo operantur. quae de templo sunt edunt? qui altario deseruiunt, altario conpartiuntur? sic et dominus ordinauithis qui euangelium adnuntiant de euangelio uiuere; ego autem nullius horum usus sum. quid hoc apertius? quid clarius? uereor, ne forte, cum dissero uolens id exponere, obscurum fiat quod per se lucet et clamat. qui enim haec uerba non intellegunt aut se non intellegere fingunt, mea multo minus intellegunt uel se intellegere confitentur: nisi forte propterea cito intellegant nostra. quia conceditur eis intellecta deridere, de apostoli autem uerbis non idem conceditur. propterea ubi aliter ea secundum suam sententiam interpretari non possunt, etiam clara et [*]( 2 II Thess. 3, 8. 9 7 I Cor. 9, 12 10 I Cor. 9, 13—15 ) [*]( 2 corporali] carnali YDM dein B 5 habemus Px 9 rursnp atque etiam modis omnibus commendat N 10 fecit D facit M 11 templo] sacrario PVDM-r 12 quae-ednnt) et (M) de sacrario uiuunt et PVDnf., qui] et qui A altari N serniunt PYDJlj 13 altari. C altari ABDN cum altari PV cum altare y conpartiuntur] participantur PYDM j disposuit his qui euangelium praedicant PT Dhf; 14 annuntiant C 15 autem] enim M nullius] nihil PFD3fy 16 dissero] dixero PVDMj 17 fiat] facii D faciat j om. V lllce.t 0 clamat] claret L02Fbd 18 uerba haec M 19 multe L 20 profitentur Bbd confinytur (gent m. 2 8. I.) F cito-propterea om. X intellegunt PVBDMf 21 de om. CF 22 uerbis (s in ras.) C om. P item] ita PVDMy )

547
manifesta obscura et incerta esse respondent, quia praua et peruersa non audent. clamat homo dei: dominus ordinauit his qui euangelium adnuntiant de euangelio uiuere; ego autem nullius horum usus sum, et conatur caro et sanguis recta deprauare, aperta claudere, serena nubilare. spiritale, inquit, opus faciebat et inde uiuebat. si ita est, de euangelio uiuebat. cur ergo dicit: dominus ordinauit his qui euangelium adnuntiant de euangelio uiuere; ego autem nullius horum usus sum? aut si et hoc ipsum quod hic dictum est \'uiuere\' secundum spiritalem uitam uolunt interpretari, nullam spem habebat apostolus ad deum, qui de euangelio non uiuebat, quia dixit: nullius horum usus sum. quapropter ut spes illi certa esset uitae aeternae, de euangelio utique spiritaliter uiuebat apostolus. quod ergo ait: ego autem nullius horum usus sum, de uita ista, quae in carne agitur, sine dubitatione facit intellegi, quod dixit dominum ordinasse his qui euangelium adnuntiant de euangelio uiuere, id est uitam istam, cui opus est uictu et tegumento, de euangelio transigere, sicut superius de suis coapostolis dixit, unde ipse dominus ait: dignus est operarius cibo suo, et: dignus est operarius mercede sua. hunc itaque cibum et hanc mercedem sustentandae huius uitae debitum euangelistis ab eis quibus euangelizabat non accepit apostolus uerum dicens: ego autem nullius horum usus sum. [*]( 2 I Cor. 9, 14 20 Matth. 10, 10 21 Luc. 10, 7 ) [*]( 2 peruersa dicere B 3 iis bd annuntiant C praedicant PVDMf 5 obnubilare bd iubilare V 7 de] et de PVDMT qur P quur Ay 8 iis bd praedicant PVDMj 9 aut-13 usus sum om. f 10 uiuere] uere PVDM 12 dominum PVDM quia N 15 ego autem om. PVDMf usus om. N1 16 in er. in L 17 alt. que L 18 uita ista PVDj 20 coapostolis suis M et ipse Y dicit M 21 cibo SUoj mercede sua PVDMj cibo-operarius om. LO mercede sua] cibo suo PV DMr 22 uitae huius A 23 debitam d qui CB enangelizant CLOFBM euangelizat N euangelizabant V-f apostolus non accepit D 24 accipit N ) [*]( 85* )
548

Et sequitur et adiungit, ne forte quisquam arbitretur ideo non eum accepisse, quia illi non dederant: non autem scripsi haec, ut ita fiant in me; bonum est mihi magis mori quam gloriam meam quisquam inanem faciat. quam gloriam? nisi quam habere uoluit apud deum, in Christo conpatiens infirmis, sicut mox apertissime dicturus est. si enim euangelizauero, inquit, non est mihi gloria; necessitas enim mihi incumbit, id est sustentandae huius uitae. uae enim mihi erit, inquit, si non euangelizauero, id est malo meo non euangelizabo, quia fame cruciabor et unde uiuam non habebo. nam sequitur et dicit: si enim uolens hoc facio, merc e d e m habeo. uolentem se dicit facere, sine ulla uitae huius fulciendae necessitate conpulsus facit, et ob hoc habere mercedem, utique apud deum gloriae sempiternae. si autem inuitus, inquit, dispensatio mihi credita est, id est si necessitate transigendae huius uitae inuitus cogor euangelizare, dispensatio mihi credita est, ut scilicet ei dispensatione mea, quia Christum, quia ueritatem praedico, quamuis ex occasione, quamuis mea quaerens, quamuis terreni emolumenti necessitate conpulsus, alii proficiant, ego autem mercedem apud deum gloriosam illam sempiternamque non [*]( 2 I Cor. 9, 15 7 I Cor. 9, 16 12 I Cor. 9, 17 15 I Cor. 9, 17 ) [*]( 1 Et om. D 2 eum non Dbd non dederant illi DM non deerant illi PVy dederat B de.derant A non autem ideo PBDV non ideo autem M 3 bonum] melius PVDMi 4 magis mihi N 6 doniinum PVDMf in om. B christum B 7 si enim] quia (in mg.) P si enim quia VD 8 mihi gloria eat M enim om. PVDMf 9 uitae huius FDbd u.e D erit mihi bd mihi est A inquit om. PVDMj 10 malo malo y 11 habeo Ai 13 habebo M sine nllaj M nolla ABDbd 14 conpulsus facit om. M ob] ab L 16 inuitus om. 7 17 transiendae V uitae huius M 19 quam Christum PDM quia om. N 20 quamuis fin. om. M 21 aemolumenti Fy aliis DM proficiam VDMj prophet«a;nt L 22 apud deum mercedem bd sempiternam Mj )

549
habeam. quae ergo mihi, inquit, merces erit? interrogans dixit; propterea suspendenda est pronuntiatio, donec respondeat. quod ut facilius intellegatur, tamquam nos eum interrogemus: quae ergo tibi merces erit, apostole, quando mercedem istam terrenam etiam euangelistis bonis debitam non propter hoc euangelizantibus, sed tamen consequentem et oblatam ex domini ordinatione sumentibus tu non accipis? quae ergo tibi merces erit? uide, quid respondeat. ut euangelizans, inquit, sine sumptu ponam euangelium, id est ut non sit credentibus sumptuosum euangelium, ne putent ad hoc sibi euangelizari, ut id euangelistae quasi uendere uideantur. et tamen redit etiam atque etiam, ut ostendat, quid sibi iure dominico liceat et ipse non faciat. ut non abutar, inquit, potestate mea in euangelio.

Iam uero quia infirmitati hominum conpatiens id faciebat, audiamus sequentia. cum enim liber sim, inquit, ex omnibus omnium me seruum feci, ut plures lucrifacerem: his qui sub lege sunt quasi sub lege, cum non sim ipse sub lege, ut eos qui sub lege erant lucrifacerem; his qui sine lege sunt quasi sine lege, cum sine lege dei non sim, sed sim in lege Christi, ut lucrifacerem eos qui sine lege sunt. quod non [*]( 1 I Cor. 9, 18 8 I Cor. 9, 18 16 I Cor. 9, 19-21 ) [*]( 1 ergo] ego L inquit mihi merces erit PYFBr mihi merces erit inquit LO merces mihi erit inquit R inquit merces mihi (om. A) erit MDbd 3 interrogamus PVM 4 o apostole PVDMAf 5 etiam terrenam A 8 merces tibi M at om. OLOJ!\'2N 9 ponam] collocem PVDMf 10 aumptuosum credentibus M sumptuosum om. A 11 sibi ad hoc M 12 adque L atque etiam om. VDMr 13 quod A 15 infirmitatibus A 16 inquit om. M 17 ex—feci] ab omnibus (hominibus VD) omnibus me subicio PVDMr lucrifaciam PVDMy 18 sunt] fuerant M om. N lege sim (essem M) cani ipse non aim sub lege PVDMr lege si (s. l. m. 2) iam non sim ipse sub lege F 20 lucrifaciam M lege essem (essent P) PVDMAr 21 sim] essem M sed in lege xpi sim nt eos qui sine lege erant lucrifacerem PVDM\'( 22 eos] his N )

550
simulandi uersutia faciebat, sed conpatiendi misericordia, id est non quasi ut se fingeret iudaeum, sicut nonnulli putauerunt, quia legitima uetera Hierosolymis obseruauit. fecit enim hoc secundum liberam et manifestam sententiam suam, in qua dicit: circumcisus quis uocatus est? non adducat, id est non sic uiuat, quasi praeputium adduxerit et id quod nudauerat texerit, sicut alio loco dicit: circumcisio tua praeputium facta est. secundum hanc ergo sententiam suam, qua dicit: circumcisus quis uocatus est? non adducat. in praeputio quis uocatus est? non circumcidatur, fecit illa, quae non intellegentibus et parum adtendentibus finxisse putatus est; iudaeus enim erat et circumcisus uocatus; noluit adducere, id est noluit ita uiuere, ac si circumcisus non esset. hoc enim iam in potestate habebat. et sub lege quidem non erat sicut illi, qui eam seruiliter operabantur, sed tamen in lege dei et Christi. non enim alia erat lex illa et alia lex dei, sicut perditi Manichaei solent dicere. alioquin si, cum illa fecit, finxisse putandus est, finxit et paganum et sacrificauit idolis, quia dicit factum se fuisse his qui sine lege sunt quasi sine lege, quos utique nonnisi gentiles, quos paganos dicimus, uult intellegi. aliud ergo esse sub lege, aliud in lege, aliud sine lege. sub lege carnales iudaei; in lege spiritales et iudaei et christiani, unde illi [*]( 5 I Cor. 7, 18 7 Rom. 2, 25 9 I Cor. 7, 18 ) [*]( 2 at om. D 3 uetera (cetera y) legitima PVDMf hierosolimis VBN\'( in ierosolimis DA. in hierosolimis M ierosolymis Pbd 5 aocatur M est om. VDM adducat praeputium AMfbd 6 id] ad VD 7 dicitur B 9 circumcissua B 10 adducat praeputium PLVPADMibd 11 attendentibus C intendentibus M 12 cir i, cisus C 13 addaccre praeputium AMbd 15 quidam V et illi PVDMj qui eam) quia PDMj qui V 16 christi erat A 17 lex erat Pbd manichei codd. 18 cum illa] hoc M 19 fuisse ante quasi leg. in M 20 sont] erant PVDlIt r sine lege esset (essem V) PVDMAf nonnistj nisi PVf non M 21 ergo] ergo est PVDANj est ergo LOJ!2Bbd est M 22 aliud in lege om. CPOFVBDMNy 23 spiritale si Y pr. et om. jPFjMfy )
551
seruauerunt morem illum patrium, sed onera insolita credentibus gentibus non inposuerunt; et ideo et illi circumcisi sunt; sine lege autem gentes, quae nondum crediderunt, quibus tamen se apostolus congruisse testatur per misericordem conpassionem, non per uersipellem simulationem, id est ut eo modo subueniret carnali iudaeo uel pagano, quo modo sibi ipse, si hoc esset, subueniri uoluisset: portans utique eorum infirmitatem in conpassionis similitudine, non fallens in mendacii fictione, sicut continuo sequitur et dicit: factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. hinc enim loquebatur, ut etiam illa omnia diceret. sicut ergo quod factus est infirmis infirmus, non erat mendacium, sic et cetera illa superius. quam enim dicit infirmitatem suam erga infirmos fuisse nisi conpatiendi eis in tantum, ut, ne uideretur uenditor euangelii et uerbi dei cursum apud inperitos in malam suspicionem decidens inpediret, nollet accipere, quod iure dominico debebatur? quod si uellet, non utique mentiretur, quia uere debebatur; et quia noluit, non utique mentitus est. neque enim dixit non sibi deberi, sed deberi ostendit et debito se usum non esse nec omnino uti - uelle professus est, eo ipso factus infirmus, quo potestate sua uti noluit, tam misericordi scilicet indutus affectu, ut cogitaret quemadmodum secum agi uellet, si et ipse ita infirmaretur ut posset de illis, per quos sibi euangelium praediearetur, si eos uideret sumptus accipere, quasi mercimoniorum nundinas suspicari.

De hac infirmitate sua dicit alio loco: facti [*]( 10 I Cor. 9, 22 27 I Thess. 2, 7 ) [*]( 1 honera L «onera 0 2 gentibus et B et illi nec ideo M et illi] nec illi PVDAyb 4 apostolus se PVDMf misericordie 0 7 ipsi N Bubuenire LO portansque (om. utique) M 9 flnctione y 11 omnia illa LFbd 12 infirmia est M 13 et om. VABMNy 14 conpatiendo PVDMAf 15 cursum] rursum A 16 imperitos C decidens om. M impediret C et nollet LO 19 est mentitus D est om. V sed debere DV2 21 qua VD quia M 22 uti om. M 27 alio loco dicit MN )

552
sumus paruuli in medio uestrum, tamquam si nutrix foueat filios suos. nam eius circumstantia lectionis hoc indicat. neque enim, inquit, aliquando in sermone adulationis fuimus, sicut scitis, neque in occasione cupiditatis, deus testis est, neque quaerentes ab hominibus gloriam, neque a uobis neque ab aliis, cum possemus oneri uobis esse ut Christi apostoli; sed facti sumus paruuli in medio uestrum, tamquam si nutrix foueat filios suos. quod ergo ad Corinthios dicit, habere se potestatem apostolatus sui, sicut et ceteri apostoli, qua potestate usum se non esse testatur, hoc etiam isto loco ad Thessalonicenses ait: cum possemus oneri uobis esse ut Christi apostoli, secundum quod dominus dicit: dignus est operarius mercede sua. nam hinc eum dicere illud indicat. quod supra posuit: neque in occasione cupiditatis, deus testis est. per hoc enim quod iure dominico debebatur bonis euangelistis, non propter hoc euangelizantibus, sed quaerentibus regnum dei, ut haec omnia adponerentur eis, inueniebant alii occasionem, de quibus idem dicit: neque enim isti deo seruiunt, sed suo uentri. quibus hanc occasionem amputare uolebat apostolus, ut etiam quod sibi iuste debebatur omitteret. aperte quippe hoc ipse ostendit in secunda ad Corinthios. ab aliis ecclesiis suppletas dicens necessitates suas. uenerat enim, sicut adparet, ad tantam indigentiam, ut de longinquis ecclesiis ei necessaria mitterentur, dum tamen ab eis, apud [*]( 3 I Thess. 2, 5-7 12 I Thess. 2, 6 13 Luc. 10, 7 15 I Thess. 2, 5 19 Rom. 16, 18 ) [*]( 1 paruoli y medi A 2 nam—9 suos om. CLOFBN ei A 3 adolationis D1 5 ab hominibus querentes M 7 esse post apostoli tn M Christi] ceteri A paruuli facti sumus M 8 paruoli P 9 ad] et ad PLOVABDMf chorinthios N se habere M 10 apostolatu F1 quia V 11 in isto VMbd isto] illo M tesalonicenses VLO thesalonicenses ABMN 12 ut] sicnt M 17 regnum dei quaerentibus N 18 apponerentur C 19 idem] item VD 21 uolentibus M 22 in secunda epistola N corintios C chorinthios LO corinthios epistula PVDMBy 25 ei om. PVDM eis] his PVDMy )
553
quos erat, nihil tale acciperet. numquid peccatum, inquit, feci me ipsum humiliando, ut uos exaltaremini, quoniam gratis euangelium dei euangelizaui uobis? alias ecclesias spoliaui accipiens stipendium ad uestram ministrationem; et cum apud uos fuissem et egerem, nemini grauis fui. nam id quod deerat mihi adinpleuerunt fratres qui uenerunt a Macedonia, et in omnibus ingrauate me in uobis custodiui et custodiam. est ueritas Christi in me, quia gloria haec non infringetur in me in regionibus Achaiae. quare? quia uos non diligo? deus scit. quod autem facio et facturus sum, ut amputem occasionem eorum qui uolunt occasionem, ut in quo gloriantur, inueniantur sicut et nos. de hac igitur occasione, quam hic dicit uelle se amputare, uoluit intellegi quod ibi ait: neque in occasione cupiditatis, deus testis est. et quod hic dixit: me ipsum humiliando, ut uos exaltaremini, hoc in prima ad eosdem Corinthios: factus sum infirmis infirmus, hoc ad Thessalonicenses: factus sum paruulus in medio uestrum, tamquam si nutrix foueat filios suos. proinde adtende sequentia. ita, inquit, desiderantes uos placet inpertire uobis non solum euangelium dei, uerum etiam animas [*]( 1 II Cor. 11, 7—12 15 I Theas. 2, 5 18 I Cor. 9, 22 19 I Thess. 2, 7. 8. 9 ) [*]( 1 erat] praedicabat 8. I. m. 2 F inquit] quid V anI. DM 2 quoniam] ut PVDMf 3 dei] domini PYD, om. M euangelizareinus P euangelizarem VDMf 4 expoliaui PVADMf accipiens ab eis PVDMAf uestram om. M 5 ministrationem nostram M administrationem N 7 qui de Macedonia uenerunt N uenerant D a] de A 8 ingrauantem PVDMf ingrauare N in om. A in nobis om. N custodiam sicut est ueritas PVDMf 9 infringatur F 10 non uos Fibd non (om. r) diligo uos ADr 11 non om. LF\'r facio om. PVDx 13 in quo] in eo quo PVDy in eo qui M 14 dicit uelle se] ae dicit bd 15 neque-testis est om. N 16 dicit bd 17 prima epistola N 18 corintios C tesalonicenses VD thesalonicenses LOBMN tessalomcenses y 19 paruolus OPj paruus D 21 uos] nos A 22 etiam et PFJfT )
554
nostras; quoniam carissimi nobis facti estis. recordamini enim, fratres, laborem nostrum et aerumnam, nocte et die operantes, ne quem uestrum grauaremus: hoc ergo superius ait: cum possemus oneri uobis esse ut Christi apostoli. infirmorum enim periculis, ne falsis suspicionibus agitati odissent quasi uenale euangelium, tam quam paternis maternisque uisceribus tremefactus hoc. fecit. sic etiam in Actibus apostolorum idem loquitur, cum a Mileto mittens Ephesum uocasset inde presbyteros ecclesiae, quibus inter multa, argentum, inquit, uel aurum uel uestem nullius concupiui. ipsi scitis, quoniam necessitatibus meis et eorum qui mecum fuerunt, hae manus seruierunt. omnia ostendi uobis, quoniam sic laborantes oportet iuuare infirmos, memores etiam uerborum domini Iesu, quia ipse dixit: beatum est magis dare quam accipere.

Hic fortasse aliquis dicat: si corporale opus operabatur apostolus, unde uitam istam sustentaret, quod erat ipsum opus et quando ei uacabat et operari et euangelium praedicare? cui respondeo: puta me nescire; corporaliter tamen » operatum esse et inde in carne uixisse, non utentem potestate, quam dominus apostolis dederat, ut euangelium adnuntians de euangelio uiueret, ea quae supra dicta sunt sine ulla dubitatione testantur. neque enim aut uno loco aut breuiter dictum [*]( 4 I Thess. 2, 6 10 Act. 20, 33-35 ) [*]( 1 facti estis nobis M 4 ergo] enim bd esse uobis AJli 5 eniml igitur PVDMfbd 6 odissent] dicerent N 7 et maternis A fecit hoc N 8 milete LO militene (ne 8. l.) F 9 efesam A presbiteros YBD presbiteros f 10 multa ait A inquit om. A uel aurum] et aurum PVDMbd 12 haec y 13 seruierunt] ministrauerunt PVDJI. 14 etiam] etiam esse debere PVDMf etiam esse debemus A 15 ncborum L beatius FAL%(bd 17 opus om. M operabatur apostolus om. VD 18 istam uitam M 19 ipsum om. f 20 puto VBJI putas L2 21 in carne om. PVDMA-( utentem] autem CPLOFBN autem usum bd de potestate (de 8. l. m. 2) F 22 annantians C annuntiantes PVDMj 23 uiuerent PVDMf edicta P ulla om. N )

555
est, ut possit cuiusuis astutissimi tergiuersatione in aliam traduci peruertique sententiam. cum igitur tantae auctoritatis tam magnis et crebris molibus contradicentium conteratur aduersitas, quid a me quaerunt, uel quale opus faciebat uel quando faciebat? unum scio, quia nec furta faciebat nec effractor aut latro erat nec auriga aut uenator aut histrio nec turpilucrus; sed innocenter et honeste quae apta sunt humanis usibus operabatur, sicut sese habent opera fabrorum, structorum, sutorum, rusticorum et his similia. neque enim honestas ipsa reprehendit, quod reprehendit superbia eorum, qui honesti uocari amant, sed esse non amant. non igitur dedignaretur apostolus siue rusticanum aliquod opus adgredi siue in opificum labore uersari. qui enim ait: sine offensione estote Iudaeis et Graecis et ecclesiae dei, quos in hac causa reuereri posset ignoro. si Iudaeos dixerint, patriarchae pecora pauerunt; si Graecos, quos etiam paganos dicimus, etiam philosophos multum sibi honorabiles sutores habuerunt; si ecclesiam dei, homo ille iustus et ad testimonium coniugalis semper mansurae uirginitatis electus, cui desponsata erat uirgo Maria, quae peperit Christum, faber fuit. quidquid horum ergo cum innocentia et sine fraude homines operantur, bonum est. nam praecauet hoc et ipse apostolus, ne quisquam ex necessitate sustentandae uitae in mala opera delabatur. qui furabatur, inquit, iam non furetur; magis autem laboret manibus suis bonum, ut habeat unde tribuere cui opus est. hoc ergo scire sufficit, quia [*]( 13 I Cor. 10, 32 18 cf. Matth. 13, 55 24 Eph. 4, 28 ) [*]( 1 posset PVDMy, om. A 2 transduci LOABN 3 molibus] moribus A contradicentium om. PVDMy 5 effractor aut] effracturft ut VD 6 erat post auriga positum in PVDMy 8 sic N 12 opus aliquod PBFMbd 15 possit A si] etsi A om. N dixef N dixerit Dr 17 honorabiles] ignorabiles B 18 si ecclesiaml de ecclesia D 20 disponeata PVy responsata Ll beata uirgo PVDMf 21 ergo horum Mbd 22 et om. M 24 dilabatur FVBDysbd 25 laboret operando D bonum] quod bonum est PVDMf 26 tribuat ABDM cui opus est] indigentibus PYDMr )
556
et in ipso opere corporali id quod bonum est operabatur apostolus.

Quando autem soleret operari, id est quibus temporum spatiis, ne ab euangelizando inpediretur, quis possit conprehendere ? sane quia et diurnis et nocturnis horis operabatur, ipse non tacuit uerumtamen isti, qui tamquam multum negotiosi et occupati de tempore operationis inquirunt, quid agunt? numquid ipsi ab Hierusalem per circuitum usque ad Illyricum terras euangelio repleuerunt? aut quidquid gentium barbararum remansit adhuc obeundum et inplendum de pace ecclesiae susceperunt? nouimus eos in quandam sanctam societatem otiosissime congregatos. mirandam rem fecit apostolus, qui reuera in tanta sollicitudine omnium ecclesiarum, et propagatarum et propagandarum, ad eius curam laboremque pertinentium etiam manibus operabatur; propterea tamen, cum apud Corinthios esset et egeret, nemini quidem eorum, apud quos erat, grauis fuit, sed plane quod illi deerat. suppleuerunt fratres, qui uenerunt ex Macedonia.

Nam et ipse propter eius modi necessitates sanctorum, qui quamuis praeceptis eius obtemperent, ut cum silentio operantes suum panem manducent, possunt tamen multis ex causis indigere supplemento aliquo talium sustentationum, cum dixisset talia docens et praemonens: his autem qui eius modi sunt praecipimus et obsecramus in [*]( 5 cf. I Thess. 2, 9; II Thess. 3, 8 18 cf. II Cor. 11, 9 28 II Thess. 3, 12. 13 ) [*]( 1 in om. A 4 ab euangelizare PVDMf posset AMN 5 quia] quibus y horis et nocturnis M horis om. PVNf operabatur om. 7 6 ipse] sicut ipse PVDMf 8 iherusalem M ierusalem LOFDbd usquae P 9 ad om. PM illiricum YBDAMN; repleuenmt euangelio terras PVDMf quidquid] quid A 10 barbarum LtM. adeundum N adeundem B replendum PVDLMf 11 aocietatem sanctam LO 12 otiosissime A 13 omnium om. PYDMr 14 propagata L propagarum N 16 chorintios C chorinthios 0 17 fuitl erat N 18 uenerant D ex] a y machedonia PLO 22 indigere aliquo sustentationum supplemento N 23 premonens C )

557
domino Iesu Christo, ut cum silentio operantes suum panem manducent, ne illi qui habebant unde necessaria seruis dei praeberent, hac occasione pigrescerent, praeuidens continuo subiecit: uos autem, fratres, nolite infirmari benefacientes. et ad Titum cum scriberet dicens: Zenam legis peritum et Apollo sollicite praemitte, ut nihil illis desit, ut ostenderet, unde illis nihil deesse deberet, continuo subiunxit: discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad necessarios us us, ne sint infructuosi. Timotheum etiam, quem dicit germanissimum filium, quoniam sciebat corpore infirmum, sicut ostendit monens eum, ne aquam biberet, sed modico uino uteretur propter stomachum et frequentes suas infirmitates, quia in opere corporali laborare non poterat, ne forte, cum indigere nollet uictu cotidiano, ab eis, quibus euangelium ministrabat, aliqua sibi negotia quaereret, quibus animi eius inplicaretur intentio — aliud est enim corpore laborare animo libero, sicut opifex, si non sit fraudulentus et auarus et priuatae rei auidus; aliud autem ipsum animum occupare curis colligendae sine corporis labore pecuniae, sicut sunt uel negotiatores uel procuratores uel conductores; cura enim praesunt, non manibus operantur ideoque ipsum animum suum occupant habendi sollicitudine —: Timotheum ergo, ne in talia incideret, quia per infirmitatem corporis [*]( 6 Tit. 3, 13. 14 10 cf. I Tim. 5, 23 ) [*]( 1 lesu] deo M 2 necessaria nnde N ande seruis dei necessaria PVDf 4 prouidens LDbd 5 ad Titum] adi.tn N 6 zenan PVMf Apollo] apostolo L 7 et ut alt. jPFJD-f 9 nostria (fin. s m. 2 s. I.) L nostris y 10 fructuosi V 11 quoniam] qu6 D 12 modico uteretur uino PVDM\'( 13 infirmitates suas M 14 in om. M labore V 15 indigeret CLOFN indigeret et B indigeret si (si 8. Z. m. 2) Å uictft A cottidiano PVDMN cotidianQ A eis sustentari B 16 miniatrabat sustentari (snstentari m. 2 8. I.) F 18 opifex potest PVDAMy 19 priuitae rei] priuata etiam V priuatl etiam ODM 21 uel conductores om. PLVDM-f 22 curae P VDMi operantes A 23 suum om. VD sollicitudinem V thimotheum L 24 ergo] autem M )
558
manibus operari non poterat, sic exhortatur et monet et consolatur. labora, inquit, sicut bonus miles Christi Iesu. nemo militans deo inplicat se negotiis saecularibus, ut placeat cui se probauit. nam qui in agone contendit, non coronatur nisi legitime certauerit. hic ne ille angustias pateretur dicens: fodere non possum, mendicare confundor, adiunxit: laborantem agricolam primum oportet de fructibus percipere, secundum id, quod ad Corinthios dixerat: quis militat suis stipendiis umquam? quis plantat uineam et de fructu eius non edit? quis pascit gregem et de lacte gregis non percipit? fecit ita securum castum euangelistam non ad hoc euangelizantem, ut uenderet euangelium, sed tamen huic uitae necessaria suis sibi exhibere manibus non ualentem, ut intellegeret, quod necessarium sibi sumebat ab eis, quibus tamquam prouincialibus militabat et quos tamquam uineam cultura exercebat uel tamquam gregem pascebat, non esse mendicitatem, sed potestatem.

Propter has igitur uel occupationes seruorum dei uel infirmitates corporales, quae omnino deesse non possunt, non solum permittit apostolus sanctorum indigentias suppleri a bonis fidelibus, sed etiam saluberrime hortatur. excepta enim illa potestate, qua se dicit ipse non usum, cui tamen seruiendum esse a fidelibus praecipit dicens: communicet qui catechizatur uerbum ei qui se [*]( 2 II Tim. 2, 3-5 6 Luc. 16, 3 7 II Tim. 2, 6 9 I Cor. 9, 7 24 Gal. 6, 6 ) [*]( 1 sicut M si Y exortatur AB hortatur N prius et om. PFbd 3 militat B militas N 4 ut placeat] ut possit placere ei PVDMf ut ei placeat FA nam et A 5 coronabitur DM 6 pateretur angustias bd possuin] ualeo M 9 id] illud Lbd chorintios C 11 fructibus PVDMI eius] suis D 12 gregis] eius VDM ipsius Pr facit PDM"( itaque POVBMAN"( 14 hnius D sibi OWl. 7 16 militat PVD-r 19 igitur propter has PVDM-f uel om. PYDM; 22 saluberrimae B om. M 23 ipse om. VD 25 cathecizatur (h s. l. - C, B cathezizatur D-r A catecizatur M catezizatur N uerbo ANb se om. L cathecizat CB cathezizat A catezizat YN catecizat M )

559
catechizat in omnibus bonis, excepta ergo hac potestate, quam uerbi praedicatores habere in eos, quibus praedicant, saepe testatur, etiam sanctis qui omnia sua uendita distribuerant et Hierosolymis habitabant in sancta communione uitae, non dicentes aliquid proprium, quibus erant omnia communia, et anima et cor unum in deum, ab ecclesiis gentium necessaria conferri praecipit et hortatur. inde est illud ad Romanos. nunc, inquit, pergam Hierusalem ministrare sanctis. placuit enim Macedoniae et Achaiae communionem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt Hierusalem. placuit enim illis, et debitores eorum sunt. si enim spiritalibus eorum communicauerunt gentes, debent et in carnalibus ministrare eis. hoc simile est illi, quod ait ad Corinthios: si nos uobis spiritalia seminauimus, magnum est, si uestra carnalia metamus? item ad Corinthios in secunda, notam autem, inquit, uobis facimus, fratres, gratiam dei quae data est in ecclesiis Macedoniae, quia in multa tribulatione probationis abundantia gaudii eorum et profunda paupertas eorum abundauit in diuitiis simplicitatis eorum; quia secundum uires, testimonium perhibeo, et supra uires uoluntarii fuerunt, cum multis precibus [*]( . 5 cf. Act. 4, 32; 2, 44 8 Rora. 15, 25-27 14 I Cor. 9, 11 16 II Cor. 8, 1-21. ) [*]( 2 haberent D 3 uendita sna M 4 hierosolimis VB ierosolimis A iherosolymis M 7 conferri necessaria M conferre N precepit M 8 et illud bd inquit] igitur VBN"{ 9 macedonis PVI"{ macedonibus V\'DM machedoniae LA achaiicis PVDM-ţ 10 pauperes] paupertate PVDMx{ 11 in hierusalem PYDBi j 12 spiritalium PVDM.ţ 13 debent et gentes carnalia ministrare eis PVDMf et 8. I. 0 om. L 14 chorintios C 15 carnalia uestra Abd 16 metamur B in secunda ad corinthios PVDMj chorintios C in epistola secunda N notum COFlMN-[ 17 dei om. N 18 machedoniae PV quod M multo experimento tribulationis M multa probatione tribulationis PVDbd multa pribolatione tribulationis f multa tribulationis et probationis A 19 habundantia L 20 liabundauit N diuitias M 21 testimonium enim perhibeo illis PVM\'ţb testimonium eis perhibeo D )
560
obsecrantes nos gratiam et communionem ministrationis quae fit in sanctos, et non quomodo sperauimus, sed se ipsos tradiderunt primum domino et nobis per uoluntatem dei ad deprecandum Titum, ut quomodo coepit, sic et consummet in uos etiam gratiam istam. sed quomodo semper abundatis in omnibus fide et uerbo et scientia et omni studio et ea quae ex nobis est in uos caritate, ut et in hac gratia abundetis. non secundum imperium dico, sed propter aliorum studium et uestrae caritatis carissimum probans. scitis enim gratiam domini nostri Iesu Christi, quoniam propter uos pauper factus est, cum diues esset, ut illius paupertate uos ditaremini. et consilium in hoc do; hoc enim uobis prodest, qui non solum facere, sed et uelle coepistis ab anno priore; nunc autem et facto perficite, ut, quemadmodum promptus est animus uoluntatis, ita sit et perficiendi ex eo quod quisque habet. si enim promptus est animus, secundum id quod habet acceptabilis est, non secundum id quod non habet. non enim ut aliis sit refectio, uobis angustia, sed pro aequalitate in hoc tempore ut uestra abundantia sit ad illorum inopiam, ut et illorum abundantia fiat in uestram inopiam, ut fiat aequalitas. [*]( 2 sanctis A 3 primo VDX et (s. Z. deinde) D nobis 7 5 caepit BD consumet V istam gratiam D 6 abundantis Tx 7 scientiae V 8 ex om. LO nobis bd in uos est PVDM-r in uobis A in nos bd om. N habundetis VN 10 et] etiam D oestra caritatis BD; D in mg.: uestrae caritatis ingenium bonum comprobans carissimum] ingenium carissimum s. I. m. 2 F carissimum ingenium M /////\'bond (bo m. 2) A ingenium bonum in tng. D comprobans AC, in mg. D 13 paupertate] inopia N 14 prode est P 15 et] etiam bd om. y 17 uoluntatis om. PVDMy et uoluntas perficiendi PVDMf 19 acceptabilis] acceptum PVf acceptus DM non-habet om. PVDM~t id 6. l. C 20 refectio] remissio A uobis autem bd 21 pro om. A 23 habundantia V in om. M uestra inopia PVDf uestre inopip M ut fiat] supplementum ut fiat M )
561
sicut scriptum est: qui multum, non abundauit, et qui modicum, non defuit illi. gratias autem deo, qui dedit idem studium pro nobis in corde Titi, quia consolationem quidem suscepit; studiosior autem cum esset, sponte exiit ad uos. misimus autem cum eo fratrem, cuius laus in euangelio est per omnes ecclesias, non solum autem, sed et ordinatus ab ecclesiis comes peregrinationis nostrae cum hac gratia quae ministratur a nobis ad domini gloriam et promptum animum nostrum, deuitantes hoc, ne quis nos reprehendat in hac plenitudine, quae ministratur a nobis. prouidemus enim bona non solum coram deo, sed etiam coram hominibus. in his uerbis adparet, quantum non solum curam sanctarum plebium esse uoluerit ministrare necessaria sanctis dei seruis, consilium in hoc dans, quia hoc magis ipsis qui hoc faciebant proderat quam illis erga quos faciebant — illis enim aliud proderat, id est hoc erga se obsequio fratrum suorum sancte uti nec propter hoc deo seruire nec ista sumere nisi ad supplendam necessitatem, non ad pascendam pigritiam — sed etiam suam curam beatus apostolus tantam dicit in hac ministratione, quae nunc per Titum transmittebatur, ut comitem peregrinationis suae propter hoc commemoret ordinatum ab ecclesiis, boni testimonii hominem dei, cuius laus, inquit, in euangelio est per omnes ecclesias. et ad hoc dicit illum ordinatum comitem sibi, ut deuitaret hominum reprehensiones, ne sine testimonio sanctorum in hoc ministerio sociorum tamquam sibi accipere [*]( 1 Ex. 16, 18 24 II Cor. 8, 18 ) [*]( 1 niultum habuit PVDMAf habundauit LVBM 5 exiuit D ita ad M uos] alios A misi PDMy 6 est in euangelio M 7 ordinatus est PV DMjbd 10 debitantes V1 nos om. M 13 his om. PVD*Mf uerbis autem M quanta B 16 haec faciebant PVDMj proderat-faciebant om. M 17 proderat quam illis erga quos faciebant M 18 obsequium A 19 ista] ita L 23 commemoraret A 24 laus est M est om. M 27 in om. VDM ministerium M tamquam om. PVDMx( ) [*]( XXXXI Aug. Scct. V pars III. ) [*]( 36 )
562
et in suos sinus conuertere ab infirmis et inpiis putaretur. quae accipiebat ad supplendas necessitates sanctorum per se adferenda uel distribuenda indigentibus.

Et paulo post dicit: nam de ministerio quod fit in sanctos ex abundanti est mihi scribere uobis. scio enim promptum esse animum uestrum, de quo glorior pro uobis apud Macedonas, quoniam Achaia parata est ab anno priore, et quae ex uobis est aemulatio inritauit plures. misimus autem fratres, ne gloria nostra quam habemus in uobis euacuetur in hac parte, ut, sicut dixi, parati sitis, ne cum uenerint mecum Macedones et inuenerint uos inparatos, confundamur nos, ut non dicam uos, in hac substantia. necessarium ergo existimaui rogare fratres, ut praecedant ad uos et praeparent iam pridem repromissam hanc benedictionem uestram, ut sit parata, sic quasi benedictionem, non quasi auaritiam. hoc autem: qui parce seminat, parce et metet. et qui seminat in benedictione. in benedictione et metet. unusquisque secundum quod proposuit corde, non ex tristitia aut ex necessitate: hilarem enim datorem diligit deus. potens est autem deus omnem gratiam abundantem facere in uobis, ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes abundetis in omne opus bonum — sicut scriptum est: dispersit, dedit pauperibus, iustitia eius manet in [*]( 4 II Cor. 9, 1—15 17 Gal. 6, 7 21 Prou. 22, 8 25 Ps. 112. 9 ) [*]( 1 sinus suos Fbd suos usus NL2 et] uel PVf ab impiis A putarentur PVDAf, 2 qui N accipiebant PVDMf se adferendaj ea ferenda 7 5 habundanti B 6 enim om. CFAB uestram] nostrum L 7 machedonas PV et achaia (et s. I.) D praeparata PVDr 9 irritauit (i prouocauit 8. I.) D plurimos in ras. A gloria uestra B 15 promissam PVDMf repromissQ B benedictio M 17 auaritia M autem] autem dico PVBDAaFaMfb qui] quoniam qui PMy quia qui D 18 et qui—metet om. VDM in fin.] de A 20 in corde M 21 potens est] potest P est OtR. M 22 habundantem LV 24 habundetis VM )

563
aeternum. qui autem subministrat semen seminanti, et panem in escam subministrabit et multiplicabit seminationem uestram et augebit crescentes fruges iustitiae uestrae — ut in omnibus ditati in omnem simplicitatem, quae operatur per nos gratiarum actionem deo, quoniam ministerium functionis non solum supplet ea quae desunt sanctis, sed et abundare facit per multorum gratiarum actionem deo, perprobation em ministrationis huius glorificantes deum in obsequio confessionis uestrae in euangelium Christi et simplicitate communicationis in illos et in omnes et ipsorum precatione pro uobis, desiderantium uos propter excellentem gratiam dei in uobis. gratias deo super inenarrabili dono eius. quanta pinguedine sanctae laetitiae sit perfusus apostolus, dum loquitur de alterno supplemento indigentiae prouincialium Christi, hinc de rebus carnalibus in illos, inde autem de spiritalibus in istos, ut exclamaret et tamquam sanctorum gaudiorum sagina eructaret dicens: gratias deo super inenarrabili dono eius!

Sicut ergo non cessauit apostolus, immo spiritus dei possidens et inplens et agens cor eius, exhortari fideles, qui haberent huius modi substantiam, ut nihil deesset necessitatibus [*]( 1 cf. Es. 55, 10 3 Hos. 10, 12 6 Pbil. 2, 30 19 II Cor. 9, 15 ) [*]( 2 subministrauit CJ-A 3 semen uestrum A crescentes om. PVMr fruges] fructum PVJJMf 4 ut om. PVM\'( 5 actionum 7 6 in ministerium A fructionis Ll V fructificationis DML2 non] huius uon PVBDMN-fbd 7 suppleą.t C et om. VBDMy habundare VB 8 multarum PrM actionum 7 in deo (in s. 1.) 3 9 ministerii K 10 in euangelium-communicationis om. A euangelio Bb simplicitatem VD in simplicitatem M 12 in ipsorum bd precationem PVDj pr*pdicationem M praecatione C 14 cius om. PVDMf pinguedinis VM 15 laeticia D loquitur et A alterno PVDMf 16 supplemento de alterna indigentia A militum et prouincialium christi bd prouincialium et militum christi PVDMAr 17 et in istos M 18 clamaret N sagina om. PVDMy ructuaret M eructaaret bd 19 enarrabili P eius om. PVDMy 20 spiritus dei om. A 21 cor] eos LO exortari LOA ) [*]( 36* )

564
seruorum dei, qui celsiorem sanctitatis gradum in ecclesia tenere uoluerunt, ut spei saecularis uincula cuncta praeciderent et animum liberum diuinae militiae dedicarent: sic debent et ipsi praeceptis eius oboedire, ut compatiantur infirmis, et amore priuatae rei non inligati manibus suis in commune laborare, praepositis suis sine murmure obtemperare, ut hoc suppleatur ex oblationibus bonorum fidelium. quod laborantibus et aliquid unde uictum transigant operantibus, propter infirmitates tamen corporales aliquorum et propter ecclesiasticas occupationes uel eruditionem doctrinae salutaris deesse putauerint.

Quid enim agant, qui operari corporaliter nolunt, cui rei uacent scire desidero. orationibus, inquiunt, et psalmis et lectioni et uerbo dei. sancta plane uita et Christi suauitate laudabilis; sed si ab his auocandi non sumus, nec manducandum est nec ipsae escae cotidie praeparandae, ut possint adponi et adsumi. si autem ad ista uacare seruos dei certis interuallis temporum ipsius infirmitatis necessitas cogit, cur non et praeceptis apostolicis obseruandis aliquas partes temporum deputamus? citius enim exauditur una oboedientis oratio quam decem milia contemptoris. cantica uero diuina cantare etiam manibus operantes facile possunt et ipsum laborem tamquam diuino celeumate consolari. an ignoramus omnes opifices in quibus uanitatibus et plerumque etiam turpitudinibus theatricarum fabularum donent corda et linguas suas, cum manus ab opere non recedant? quid ergo inpedit [*]( 1 in om. PVDMf ecclesie P2DMf 5 communi b 6 labore A Ib praepositi. T mormure C 9 aliquorum om. N propter om. M 11 patuerit PVDf potuerit MNb 12 corporaliter operari M 13 desiderio V 14 lectione N in christi PAMib 15 euocandi B 16 ęscae B cottidiae P cottidie VMN 17 absumi PYDN adponi y 19 apostolicis praeceptis bd obseruandis om. M temporum obseruandis 9\\)§ervaij(Ji9 obseruamus M 20 deputamus om. M obedientis C 23 celeomate V 24 in om. PLDbd quibusdam N 25 theatrigarum r 26 operare (e in i mut.) r impedit C )

565
seruum dei manibus operantem in lege domini meditari et psallere nomini domini altissimi? ita sane ut ad ea discenda, quae memoriter recolat, habeat seposita tempora. ad hoc enim et illa bona opera fidelium subsidio supplendorum necessariorum deesse non debent, ut horae. quibus ad erudiendum animum ita uacatur, ut illa opera corporalia geri non possint, non opprimant egestate. qui autem se dicunt uacare lectioni, nonne illic inueniunt quod praecepit apostolus? quae ista est ergo peruersitas lectioni nolle obtemperare, dum uult ei uacare et, ut quod bonum est diutius legatur, ideo facere nolle quod legitur? quis enim nesciat tanto citius quemque proficere cum bona legit, quanto citius facit quod legit?.