De Natura et Gratia

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Xunc iam uideamus, utrum et baptizatis legatur caro esse contraria. ubi quaero, quibus dicebat apostolus: caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus a d uersus carnem; haec enim inuicem aduersantur, u t non ea quae uultis faciatis. ad Galatas, ut opinor, id scripsit, quibus dicit: qui ergo tribuit uobis spiritum et uirtutes operatur in uobis, ex operibus legis an ex auditu fidei? unde apparet eum Christianis loqui et quibus deus tribuerat spiritum, ergo etiam baptizatis. ecce et baptizatis caro inuenitur esse contraria et non adesse possibilitas illa, quam inseparabiliter insitam dicit esse naturae. ubi est quod ait: qui fieri potest ut cuicumque baptizato sit caro contraria? quomodolibet intellegat carnem, quia reuera non natura eius, quae bona est, sed uitia carnalia carnis hoc loco nomine nuncupantur, ccco tamen etiam baptizatis caro contraria est. et quomodo contraria? ut non quod uolunt faciant. ecce adest uoluntas in homine; ubi est possibilitas illa naturae? fateamur gratiam nccessariam, clamemus: miser ego homo! quis me liberabit de corpore mortis huius? et respondeatur nobis: gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum.

Quando enim istis rectissime dicitur: \'quare sine adiutorio gratiae dei dicitis hominem posse esse sine peccato\'? non tunc de illa gratia quaestio est, qua est homo conditus, sed de ista, qua fit saluus per Iesum Christum dominum nostrum. fideles enim orantes dicunt: ns o nos inferas in temptationem, sed [*]( 4 Gal. 5, 17 8 Gal. 3, 5 14 Pelagius 20 Rom. 7, 24. 25 28 Matth. 6, 13 ) [*](1 usque ad Dm2RCni2bd 2 contrauersia B desolnta VmlE 5sp*s 1\' 6 enim om.B 7 ea s. I. Dm1, om.B aute faciatis exp. illa V 8 galathas Vm2 13 adesse (ad s.l.) D inseparabiter R 14 qui] quomodo in textu V Rm2Em1 baptizato* (to ex tus) VE 15 contraria (ria s. I. ml) D 17 noneupantur VmlEml babtizatis P 18 ut] aut B uolunt m2 ex uult D faciunt Cml 19 illa (a exe) D 21 liberauit VCm1E 22 respondea∗tur V respondetur b 25 gratia b dei s.l.Dml posse om.Vm1 26 alt. qua (a m2 ex ę) R 28 temtationem P )

279
libera nos malo. si adest possibilitas ut quid orant? aut a quo malo se liberari orant nisi maxime de corpore mortis huius, unde non liberat nisi gratia dei per le sum Christum dominum nostrum ? non utique de substantia corporis, quae bona est, sed do uitiis carnalibus, unde non liberatur homo sine gratia saluatoris nec quando per mortem corporis discedit a corpore. et hoc ut diceret apostolus, quid supra dixerat ? uideo aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captiuum me ducentem in lege paceati, quae est in membris meis.ecce quod uitium naturae humanae inoboedientia uoluntatis inflixit. orare sinatur, ut sanetur. quid tantum de naturae possibilitate praesumitur? uulnerata, sauciata, uexata. perdita est. uera confessione, non falsa defensione opus habet. gratia ergo dei, non qua instituatur, sed qua restituatur, quaeratur;quao ab isto sola clamatur non esse necessaria, cum tacetur. qui si omnino nihil de gratia dei diceret nec eam quaestionem soluendam sibi proponeret, ut a se de hac re inuidiam remoueret, posset putari hoc quidem sentire, quod ueritas habet, sed non dixisse. quia non ubique omnia dicenda sunt. proposuit de gratia quaetionem, id respondit quod habebat in corde; definita quaestio est, non quam nolebamus. sed ubi quid sentiret dubitabamus.

Deinde multis uerbis apostoli conatur ostendere, unde non est controuersia, \'quod caro ab illo ita saepe nominetur, ut uelit intellegi non substantiam, sed opera carnis\'. quid hoc ad rem? uitia carnis contraria sunt uoluntati hominis; non natura accusatur, sed uitiis medieus quaeritur. quid est quod interrogat: uitiis fecit homini spiritum? et respondet sibi: sine dubio deus. et item interrogat: carnem quis creauit? itemque respondet: idem. credo, deus. interrogat tertio: bonus est qui utrumque creauit deus ? [*](2 Rom. 7, 24. 25 7 Rom. 7 , 23 24.28 Pelagius ) [*]( 1 molo E 2 mortis om.B 5 de nitiis ex diuitiis li carnililjns Ihnl 6 discendit (pr, i ex e) V 7 dixcrit B8 mels s. l. Vm2E 10 legi B 13 uulnerata (ta s.l.) D confessione (ne s.l.)D 16 tace*tur E nichil H (semper) 18 a se eras.V hoc (c s.l.) R 20 respondet b 21 uolebamus (in mg.m2 uolebā)V23 apostili r 25 intellegi∗V intelligi B 27 quis (s s. eras. d) D 28 hominis Cm2 29 iterū (s.l.m2 l item) V respondit (e s. i ml) V idem om.V.s. l. E item C )

280
respondet: nulli dubium est. adhuc interrogat: et utrumque quod bonus auctor creauit, bonum est? et ad hoc respondet: confitendum est. deinde concludit: si igitur et spiritus bonus et caro bona ut a bono auctore condita, qui fieri potest, ut duo bona possint sibi esse contraria? omitto dicere quia tota huius ratiocinatio turbaretur, si quis ab eo quaereret: \'aestus et frigus quis fecit?\' responderet enim sine dubio: \'deus\'. non ego multa interrogo, ipse concludat, utrum aut ista possint dici non bona aut non appareant inter se esse contraria. hic forte dicit: qualitates sunt istae substantiarum, non substantiae. ita est, uerum est, sed qualitates naturales et ad dei creaturam sine dubio pertinentes; substantiae quippe non per se ipsas, sed per suas qualitates, sicut aqua et ignis, dicuntur sibi esse contrariae. quid, si ita sunt caro et spiritus ? quod quidem non affirmamus, sed ut ratiocinationem eius non necessaria inlatione conclusam ostenderemus, hoc diximus. possunt enim et contraria non inuicem aduersari, sed ex alterutro temperari et bonam ualitudinem reddere, sicut in corpore siccitas et humiditas, frigus, calor, quorum omnium temperatione bona corporalis ualitudo consistit. sed quod contraria est caro spiritui, ut non ea quae uolumus faciamus, uitium est, non natura. gratia medicinalis quaeratur et controuersia finiatur.

Duo quippe ista bona a bono deo condita quomodo contra huius ratiocinationem in non baptizatis hominibus possunt sibi esse contraria? an et hoc eum dixisse paenitebit, quod affectu aliquo fidei christianae locutus est? cum enim dixit: qui fieri potest, ut cuicumque iam baptizato sit caro contraria, significauit non baptizatis carnem posse esse contrariam. nam cur addidit iam baptizato, cum posset etiam hoc non addito dicere: \'qui fieri potest, ut cuicumque sit caro contraria\' atque ad hoc probandum subicere illam ratiocinationem suam, quia utrumque bonum est a bono conditum et ideo [*](1—5. 9 Pelagins 24 Pclagius ) [*](1. 2 respondit (e s. i) VB 3 bonus] add. est DRBCbd 4 ut] et VEml qui] quomodo in textuV, Rm2Eml (ita VREsemper) 5 ratiocinio DmlB ratiotinatio V (passim) 6 aestus V aescum Rbd qui LDm1 PVBE responderet (alt. re s.l.) D 8 pr. non om. b apareant Dml 13 contraria∗V contraria R quid (i ex 0) V ista B 15 poss * V pos∗sunt R posse (nut a. ę m3) E haec s. exp. et Em3 16 alterutrum VEml ualetudinem PmlEml 17 humi- ditas (h s. l. ml)P et calor PRCEm2d, D (et s. l.) 18 naletudo Pm1V Em2 22 ratiotiationem B 24 loquutus LDm1P )

281
non potest inter se esse contrarium? si ergo 11011 baptizati, quibus certe fatetur carnem esse contrariam, suis illum interrogationibus urgeant et dicant: \'quis fecit homini spiritum ? iste respondebit: \'deus\'. itemque illi: \'carnem quis creauit ? respondet iste: \'idem, credo, deus\'. illi tertio: \'bonus est qui utrumque creauit deus? et iste: \'nulli dubium est. atque illi unum quod restat inquirunt: \'et utrumque quod bonus auctor creauit bonum est?\' iste fatebitur. tunc illi cum suo gladio iugulabunt inferentes conclusionem eius et dicentes: \'si igitur spiritus bonus et caro bona ut a bono auctore condita, qui fieri potest, ut duo bona sibi possint esse contraria?\' hic forte ille respondebit: \'date ueniam, quia non debui dicere cuicumque baptizato carnem non posse esse contrariam, ut hoc modo uobis non baptizatis contrariam confiterer, sed sine ulla exceptione dicere debui carnem nulli esse contrariam\'. ecce quo sc ipse conpingit, esse quae loquitur, qui non uult clamare cum apostolo: quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum. sed cur, inquit, clamem iam baptizatus in Christo? illi hoc clament, qui nondum tale beneficium perceperunt, quorum in se uoces figurabat apostolus; si tamen uel hoc dicunt. sed naturae ista defensio nec illis hac uoce exclamare permittit. neque enim in baptizatis natura est et in non baptizatis natura non est. aut si uel in illis nitiata esse conceditur, ut non sine causa clament: infelix homo! quis me liberabit de corpore mortis huius ? eisque subueniatur in eo quod sequitur: gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum, concedatur iam tandem aliquando humanam medico Christo indigere naturam.

Quaero autem, ubi natura istam perdiderit libertatem, quam sibi dari exoptat, cum dicit: quis me liberabit ? [*](3 cf. pag. 279,28 15. 23. 20 Roni. 7, 24. 25 17 Pelagius ) [*](1 intra H baptizatis V E quibus s.l.Vm\'2E 3 hominis codd., sed cf. p. 279,2S ita V 4 illic B quis s. I. Vm2 5 bonus] ds bonus V, E exp. ds deus eras. V 6 inquirant Lm2Vm2Cm2bd 8 ingulabant (u s. alt. a ml) l) 9 bonus spiritus B ct (e in ra>.) r bono V (o fin. ex a), Em3 10 possent R illi PRm1 Em1 14 se s.l.Vml 15 quae] qui (ę s. i) Vm2 Eml liberauit Vml libabit H 18 illi (i fin. in ras.) V hoc (c in ras.) V clamen Lml 19 (igurabant VE 20 illos D (o s. i), PRV BCEbd 22 aut D at RVm1CE uita B 24 liberauit Vmlb 28 quaenero R quac∗∗ro E istam Dm2Rm1CE ista eel., cf. 282, 8 29 quis-dicit m ml. Dml liberabit de corpore mortis huius b )

282
non enim et illo substantiam carnis accusat, cum dicit liberari se cupere de corpore mortis huius, cum etiam corporis sicut animae natura deo bono auctori tribuenda sit, sed utique de uitiis corporis dicit. nam de corpore mors corporis separat; sed contracta ex illo uitia cohaerent, quibus iusta poena debetur, quam etiam in inferno ille diues inuenit. hinc se non poterat utique liberare qui dieit: quis me liberabit d e corpore mortis huius ? ubicumque autem istam perdiderit libertatem, certe inseparabilis est possibilitas illa naturae, habet posse per naturale subsidium, habet uelle per liberum arbitrium; cur quaerit baptismatis sacramentum ? an propter commissa praeterita, ut ea tantum ignoscantur, quae fieri infecta non possunt? dimitte hominem, clamet quod clamabat. non enim tantum desiderat, ut per indulgentiam sit de praeteritis inpunitus. sed etiam ut sit de cetero ad non peccandum fortis et ualidus. condelectatur enim legi dei secundum interiorem hominem, uidet autem aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae; uidet esse, non recolit fuisse: praesentibus urgetur, non praeterita reminiscitur. nec tantum repugnantem uidet, uerum etiam captiuantem sc in lege peccati, quae est in membris eius, non quae fuit. hine est quod clamat: infelix homo! quis me liberabit de corpore mortis huius ? sinatur orare, sinatur adiutorium medici potentissimi flagitare. quid contradicitur? quid obstrepitur? quid miser misericordiam Christi petere prohibetur et hoc a Christianis? nam et illi cum Christo ambulabant, qui caecum lumen clamando petere prohibebant; sed etiam inter tumultum contradicentium audit ille clamantem. unde huie responsum est: gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum. [*]( 6 cf. Luc. 16,22—26 7 Rom. 7, 24 15 cf. Rom. 7, 22. 23 20 Rom. 7,24 25 cf. Marc. 10, 46-52 27 Rom. 7, 25 ) [*](1 substantia B se cupere] secũ∗∗∗∗Pm2 3 bona DRBCE auctori*R 4 nā∗ex non V mors (s in ras.) V 7 quis dicit B liberauit E 9 inscparabilis (i med. s. 2 eras. litl.) R natura Vml 12 dimitte (i pr. ex e) V 17 legi (i ex e) V legem E 18 urguetur D 19 se] sed r 20 eius] suls B infelix (x in ras. m2) R 21 liberauit DmlVCmlE 22 sinatur (i ex a) R ante orare m2 a ins. P 23 flagitari b quod obstrepitur V miser om. B 24 a om. Vm1 christianis (i tin. ex n) V 25 illo B caecos LDmlPVBEb 2C contradicentii DmlBE 28 nostrum om. Rm1 )
283

Porro si ab istis uel hoc impetramus, ut nondum baptizati implorent auxilium gratiae saluatoris, non est hoc quidem parum aduersus illam falsam defensionem tamquam sibi sufficientis naturae et potestatis liberi arbitrii; neque enim sibi sufficit qui dicit: infelix homo! quis me e liberabit? aut plenam Jibertatem habere dicendus est, qui se adhuc postulat liberari.

Verum tamen etiam illud uideamus, utrum illi qui baptizati sunt faciant bona quae uolunt nulla carnis concupiscentia repugnante. sed quid hinc dicamus. ipse commemorat, ubi concludens hunc locum: ut diximus, inquit, illud quo continetur: caro concupiscit aduersus spiritum, non de carnis substantia, sed de operibus sentire necesse est. hoc et nos dicimus non de carnis substantia, sed de operibus dictum, quae ueniunt de carnali coucupiscentia, de peccto scilicet, de quo praecipit ut non regnet in nostro mortali corpore ad oboediendum desideriis eius.

Sed adtendat etiam ipse iam baptizatis fuisse dictum: caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem, ut non ea quaenultis faciatis. et ne ab ipsa pugna desides faceret et per hanc sententiam laxamentum peccandi dedisse uideretur, adiungit: quodsispiritu ducimini, non ad huc estis sub lege. sub lege est enim, qui timore supplicii quod lex minatur, non amore iustitiae sc sentit abstinere ab opere peccati, nondum liber nec alienus a uoluntate peccandi. in ipsa enim uoluntate reus est, qua mallet, si fieri posset, non esse quod timeat ut libere faciat quod occulte desiderat. ergo sispiritu. inquit, ducimini, non ad huc estis sublege, utique lege, quae timorem incutit, non tribuit caritatem, quae caritas dei diffusa est in cordibus nostris non per [*](5 Rom. 7, 24 10 Pelagius Cal. 5, 17 14 cf. Rom. 6,12 17 Gal. 5, 17 20. 26 Gal. 5, 18 28 cf. Rom. 5, 5 ) [*](1 inperamus 1) 4 potestis B libiri B liborari E 5 infelix] add.ego b 8 ficiant V 9 qui Vml 10 quod LDmlB 11 aducrsus (sus s. I. m2) V 13 camali] carnis (in mg. al carnnli) b 14 pracripit (pr. i ex e) Bm2V precepit llCEbd 16 Sed] Ncc b attcndit b 19 ab ipsa] absa B 21 estis adhuc V 24 peccanti Hml quam L 27 utique legem B 28 non-sanctum Rml in texlu, n per legẽ litterę sed per legc sps sci in mg. Rm2 non per lcge (in mg. m2 per lcgis) littnç scd per legẽ spm scm V )

284
legis litteram, sed per spiritum sanctum qui datus est nobis. haec est lex libertatis, non seruitutis, quia caritatis utique, non timoris, de qua et Iacobus apostolus ait: qui autem perspexerit in legem perfectam libertatis. unde et ille non quidem iam lege dei terrebatur ut seruus. sed condelectabatur ei secundum interiorem hominem; uidet tamen adhuc aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae. ita et hic: s i s p i ritu, inquit, ducimini, non adhuc estis sub lege. in quantum quisque spiritu ducitur, non est sub lege. quia in quantum condelectabatur legi dei, non est sub legis timore, quia timor tormenum habet, non delectationem.

Proinde si recte sentimus, sicut pro membris sanatis gratias agere ita pro sanandis orare debemus, ut absolutissima cui nihil addi possit sanitate, perfecta dei suauitate, plena libertate perfruamur. non emim abnuimus humanam naturam posse esse sine peccato aut ullo modo negare debemus perfici posse, quam proficere non negamus, sed gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum; eo adiuuante fieri dicimus, ut iusta et beata sit, a quo creata est ut sit. facile itaque refellitur, quod a quibusdam sibi dicit opponi: \'diabolus nobis aducrsatur\'. prorsus huic obiectioni eadem uerba respondemus, quae ipse respondit: resistamus illi, et fugiet. res istite, inquit beatus apostolus, diabolo, et f ugi e t a uob i s. unde animaduertendum quid possit his nocere quos f ugit uel quam uirtutem habere intellegendus sit, qui solis praeualere non resistentibus potest. haec et mea uerba sunt; uerius enim dici non potest. sed hoc interest inter nos et istos, quod nos etiam cum diabolo resistitur poscendum dei adiutorium non solum non negamus, uerum etiam praedicamus, isti autem tantam uoluntati tribuunt potestatem, ut pietati auferant orationem. nam utique [*]( 3 Iac. 1, 25 5 cf. Rom. 7, 22. 23 7 Gal. 5, 18 11 cf. I Ioh. 4, 18 17 cf. Rom. 7, 25 20. 21 Pelagius 21 Iac. 4, 7 ) [*]( 1 pcr lege sps sci (in mj. ml per spm scm) E qui dat. est nob. in mg.VE 2 quia—timoris in mg. Vin2Em1 7 ita-lege in mg. Vm2Em1 spu∗L 10 lcgi (i exu m2) R 13 absolutissima (b s.l.ml) LD asolutissima B 15 abnuamus YmlE 18 eo] ergo (rs. gm2) L aiuuante L 20 opponi∗V abiectioni R 21 eteadcm Vbd, et exp. E respondemus (i s. all. e ml) V 23 animaduertendum] add. est DRBCbd, est s. I. E 24 solis (i ex u) D solus RB 25 haec et uerba mea sunt ucrius enim dici non potest (in mg. m2 hoc n habet in ...) V uerba mea VE 27 diabulo Dm1 resistimus b 28 tantam trib. pot. uol. bd )

285
ut diabolo resistamus et fugiat a nobis, ideo precantes dicimus: n p nos inferas in temptationem; ideo et admoniti sumus tamquam ab imperatore milites exhortante et dicente: uigilate et orate, ne intretis in temptationem.

Quod uero contra eos disputat, qui dicunt: \'et quis nolit sine peccato esse, si hoc in hominis esset positum potestate?\' recte quidem disputat \'hoc ipso eos non esse inpossibile. quia hoc uel multi uel omnes uolunt\'; sed hoc unde sit possibile confiteatur, et pax est. ipsa est enim gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum, qua omnino iste nos orantes adiuuari, ut non peccemus, nusquam dicere uolunt. quod si forte latenter sentit, ignoscat aliter suspicantibus. ipso enim hoc facit, qui cum tantam de hac re patiatur inuidiam, sentire id uult et confiteri uel profiteri non uult. quid erat magnum ut hoc diceret, cum praesertim sibi hoc tamquam ex persona aduersariorum oppositum tractare et aperire susceperit? cur illic solam naturam defendere uoluit et quia ita homo creatus est, ut non peccare posset. si peccare noluerit. asseruit, ac per hoc quod ita creatus est eam possibilitatem ad gratiam dei pertinere definiuit, qua possibilitate, si noluerit peccare, non peccat, et noluit aliquid dicere de eo, quod ipsa natura gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum uel sanatur. quia uitiata est. uel quia sibi non sufficit adiuuatur?

Vtrum enim in hoc saeculo fuerit uel sit uel possit esse aliquis ita iuste uiuens, ut nullum habeat omnino peccatum, potest esse aliqua quaestio inter ueros piosque (\'Christiano; posse tamen esse certe post hanc uitam quisquis ambigit desipit. sed ego nec de ista uita uolo contendere. quamquam enim mihi non uideatur aliter intellegendum quod scriptum est: non iustificabitur i n conspectu tuo omnis uiuens et si qua similia, tamen utinam possit ostendi uel haec testimonia melius aliter intellegi posse uel perfectam plenamque iustitiam, cui prorsus nihil addendum [*]( 1 Matth. 6,13 4 Marc. 14, 38 8 Pelagius 29 Ps. 142, 2 ) [*]( 1 diabulo Dml 2 ctiam moniti (in mg. m2 ct admoniti) T et iam mon. E 3 exortante RBE 4 orate (e in ras.) V temtationem P 7 noluit k 8 ipsũ Vm2 11 ut non peccomns s,l.V m2Em2 14 re om.Rml 1shomo ita bd 21 nolllit] noluerit b aliquid ex aquit Rm1l 26 posset E 28 uideatur (a ex n) r 30 tamen utinam] ut (utinam d) tamcn bd 32 adtendum (d s. t m1) R )

286
sit, et heri fuisse in aliquo, dum in isto corpore uiueret, et hodie esse et eras futuram, dum tamen longe plures sint, qui cum sibi usque ad ultimum uitae huius diem necessarium esse non dubitent, ut ueraciter dicant: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, spem suam tamen in Christo atque in eius promissionibus ueram, certam, firmam esse confidant! nullo tamen modo nisi adiuuante gratia saluatoris Christi crucifixi et dono spiritus eius uol quolibet ad plenissimam perfectionem uel quemquam ad qualemcumque prouectum uerae piaeque iustitiae peruenire qui negauerit, nescio utrum recte possit in qualiumcumque Christianorum numero deputari.

Ac per hoc et ea testimonia, quae non quidem de scripturis canonicis, sed de quibusdam catholicorum tractatorum opusculis posuit uolens occurrere his qui cum solum dicerent ista defendere, ita sunt media, ut neque contra nostram sententiam sint neque contra ipsius. in quibus nonnihil etiam de libris meis interponere uoluit me quoque aliquem deputans, qui cum illis commemorari dignus uiderer. unde ingratus esse non debeo et familiariore affectu nolo ut erret, qui hunc mihi detulit honorem. prima enim quae posuit, quia nomen eius qui ea dixit non ibi legi, sine quia ille non scripsit sine quia codex quem misistis id aliqua forte mendositate non habuit pertractare quid opus est? maxime quoniam me in huiusmodi quorumlibet hominum scriptis liberum — quia solis canonicis debeo sine ulla recusatione consensum — nonnihil mouet quod de illius scriptis, cuius nomen non ibi inueni, ille posuit: oportuit magistrum doctoremque uirtutis ho mini simillimum fieri, ut uincendo peccatum doceat hominem uincere posse pecc ut m. quomodo enim dictum sit, auctor huius sententiae uiderit [*]( 4 Matth. 6, 12 26 Pelagius oportuit-peccatum] cf. F. Lactantir Diu. instit. IV 24 (CSEL XIX 373, 17 ed. S. Brandt) ) [*](1 pri V uel heri b dum]cū V odie L 7 adiuuande (t s. d ml) R 9 quemquam (e ex a) VEm2 10 negauerint DmZRCEbd negauerint V 11 possint Dm2RCEbd possint V qualicumque R 12 et] ut LDml PVBEml 13 tractatoriam (ū s. i ml) E 14 iis d 16 etiam nonnihil bd 19 nolim DRVCEd et qui V 20 fin. quia (i s.l.) VE illa (in mg. al. ille) b 21 missistis E 23 quia (ia in ras.) V, ex quem E qu∗ā Rm2 24 nonnihil V niliil d 26 posui (in mg. ml posuit) V oportet Lact. uirtutum b 28 uincere] uinci ab eo Lact. 29 ductum V )

287
qualiter possit exponere, dum tamen nos minime dubitemus peccatum Christum non in sc habuisse quod uinceret, qui natus est in similitudinem carnis peccati, non in carne peccati. aliud eiusdem ita posuit: et iterum: u t desideriis carnis edomitis doceret non necessitatis esse peccare, sed propositi a c ac l uoluntatis. ego desideria carnis, si non inlicitarum concupiscentiarum hic dicuntur, accipio, sicuti est fames, sitis, refectio lassitudinis et si quid huiusmodi est. per haec enim quidam, quamuis ca sint inculpabilia, in culpas decidunt; quod ab illo saluatore afuit, etiamsi haec in co fuisse propter similitudinem carnis peccati euangelio teste uideamus.

Beatus uero Hilarius, cuius haec uerba posuit: non enim nisi spiritu per fecti et inmortalitate mutati, quod solis mundis corde d e d i dispositum est, hoc quod in deo est inmortale cernemus, quod dixit contra id quod dicimus uel quid istum adiuuet nescio, nisi quia posse esse hominem mundo corde testatus est. quod quis negat? sed gratia dei per Iesum Christum. dominum nostrum, non sola arbitrii libertate. item quod eum dixisse commemorat: quas s Iob litteras legerat u t ab stineret s e ab omn i re maligna ? quia deum sola mente uitiis non ammixta ueneratur, deum aute m colere proprium iustitiae off icium est, quid fecisset lob dicit, non quid in hoc saeculo [*](2 cf. II. Cor. 5, 21 cf. Rom. 8, 3 4 Polagius ut desid.—uolnntatis] cf. F. Lactanti Diu. inst. IV 25 (CSEL XIX 377, 5) 14 Pelagius PX Ililarii Comm. in Matth. IV 7 (IX 933 M) 21 Pelagius ex Hilarii Tract. in lob (frg. 2, cf. X 723 M) cf. Iob 1, 1 ) [*]( 2 in se non bd similitudine Dbd similitudineni C non—peccatiom. VEml 6 sed propriae uoluntatis (in mg. propositi ac uoluptatis) b 7 si non] siue b hinc R (n s. l.), V 8 re*fectio R lassitudines Dm2RCm1Em3 9 hoct quidam s. l. Vm2E 10 abfuit R abfuit E(b s. l.), Cd 11 hoc b 12 testante B 13 ilarius B uerba haec (hic b, in mg. haec) bd 14 spm I 15 immutati Hil. 17 quiddixit Dm2PRV BCEb,d(dixcrit) ante contra exp. que E 21 quasi RmlV quasi oblitteras B legeret (a s. e) Vm2 ut om. Vml 23 admixta Dm2Vm1C amixta Dml B uenerabatur Cm2bd Hil. 24 iust. propr. bd Hil. 25 quid (o s. i m2)F fecisse∗V dixit bd non quid] numquid DRVBCE )

288
perfecisset aut sine gratia saluatoris, quem etiam prophetauit, uel fecisset uel perfecisset. abstinet enim se ab omni re mala etiam qui habet peccatum quod in se regnare non sinit, cui subrepit inprobanda cogitatio, quam peruenire ad finem operis non permittit. sed aliud est non habere peccatum. aliud non oboedire desideriis eius; aliud est inplere quod praeceptum est: non concup i sces et aliud est per quendam abstinentiae conatum saltem id agere quod item scriptum est: post concupiscentias tuas non e a s, nihil horum tamen scire se recte posse sine gratia saluatoris. facere est ergo iustitiam in uero dei cultu cum interno concupiscentiae malo interna conflietatione pugnare, perficere autem omnino aduersarium non habere. nam qui pugnat et adhuc periclitatur, et aliquando percutitur. etiamsi non sternitur; qui autem non habet aduersarium, plena pace laetatur. et ipse esse sine peccato uerissime dicitur, in quo nullum habitat peccatum. non qui per abstinentiam mali operis dicit: iam non ego operor illud, sed id quod in me habitat peccatum.

Nam et ipse Iob de peccatis suis non tacet et utique huic amico nostro merito placet humilitatem nullo modo in falsitatis parte ponendam; unde id quod Iob confitetur, quia uerax dei cultor est, procul dubio ueraciter confitetur. et ipse Hilarius, cum locum psalmi exponeret, ubi scriptum est: \'spreuisti omnes discedentes a iustificationibus tuis\', ait: si enim peccatores deus sperneret, omnes utique sperneret, quia sine peccato nemo est. sed spernit discedentes a se, quos apostatas uocat. uidetis quemadmodum non dixerit. quia sine peccato nemo [*]( 3. 5 cf. Rom. 6, 12 6 Ex. 20, 17 8 Eccli. 18, 30 17 Rom. 7, 20 20 cf. pag. 261,12 21 cf. Iob 1,1 23 Ps. 113,118 24 si—uocat] cf. Hilarii Tract. in ps. CXVIII 15,10 (CSEL XXII 493, 4) 27 cf. Iob 34, 18 ) [*](1 aut] ut VE 2 abstinet∗V 3 abet Rm1 6 pcetum Dml 8 saltim DRBCEp.c. 9 orum Rm1B 10 se] si RmlB 12 conflictione B purgare B 14 ettam ex etiam T\' si om. V 15 esse om.b 10 non] n̅∗∗D nam BEm1 non (u s. 0) quid (d s. I.) R quid E 20 uestro bd 21 ueras r (u s. a m2), x s. s E 22 cultor 6 m2 ex cultorem L illarius R hylarius B 24 disce.. dentes V iudiciis (inmg. iustificationibus) J 25 deus peccatores bd 26 est] sit Hil. 27 apostata Vm1 uocat (scil. dens)] uocant bd Hil. )

289
fuerit, tamquam de praeteritis loquens, sed quod sine peccato nemo sit. unde quidem, ut dixi, non contendo ; quisquis enim non cedit lohanni apostolo, qui nec ipse ait: si dixerimus quia peccatum \'non habuimus\', sed non habemus, episcopo llilario quomodo cessurus est ? pro gratia Christi clamo, sine qua nemo iustificatur, tamquam sufficiente naturae libero arbitrio. immo ipse pro ea clamat; ei cedatur dicenti: sine me nihil potestis facere.

Sanctus autem Ambrosius reuera in co loco, quem iste commemorat. illis resistit qui dicunt hominem non esse posse sine peccato in hac uita. ut enim ea diceret. accepit occasionem de Zacharia et Elisabeth. quod in euangelio commemorati sunt ambulasse in omnibus iustificationibus legis sine querella. numquid tamen negat gratia dei fieri per Iesum Christum dominum nostrum ? ex qua fide etiam ante eius passionem iustos uixisse non dubium est, qui praestat spiritum sanctum. per quem diffunditur caritas in cordibus nostris, qua una iusti sunt quicumque sunt iusti. quem spiritum memoratus episcopus etiam precibus impetrandum ammonet — ita illi uoluntas diuinitus non adiuta non sufficit —, ubi in ymno suo dieit: uotisque praestat sedulis sanctum mereri spiritum.

Commemorabo et ego de hoc ipso opere sancti Ambrosii aliquid, ex quo iste commemorauit quod commemorandum putauit: \'u i sumest\', in qui t, \'m i hi\'. potest non soli n isum esse, quod uisum sibi esse declarat. non enim uoluntate tantum humana uisum est, sed [*]( 3 I Ioh. 1,8 7 loh. 15, 5 9 cf. Ambros. Exp. cuang. sec. Luc. I 17 (CSEL XXXII p. IV 21. 10-13) 12 cf. Luc. 1, C 21 cf. Ambros. Hymn. III 7—8 (XVI 1473 M) 25 Luc. 1, 3 uisum-gratia est] cf. Ambros. Exp. euar g. sec. Luc. 110(CSEL XXXIIp. IV 17,7-16 et August. De dono perseu. 19, 49 (XLV 1024 M) ) [*](3 qui] quia (a s. l. m2) P 4 habcmus (ui s. e ml) K habuimus (u in ras., i s.l.)C elario (i s. ẹ) E hęlario B 6 libere LB 10 non om. Vm1B 11 hac om.Rml de zacharia (e in ras., z s. eras. litt.) R 12 holisabeth VEb 13 qu∗ere∗la D quaerejla V quęrela II querela Rm2CEm2 lGsanctumj add. qui datus est nobis s.l.Dm2KCE, trp.Vm2 17 iusti sunt bd 18 admonetDm2Rbd 20 hymno PVE 22 mereri (ri s.l.m2) R 24 commcmorabit DmlB putauit C 25 non soli] noli V 27 humana (a fin. ex u) V ) [*]( LX. August. VIII pars I. Vrba et Zycha. ) [*]( 19 )

290
sicut placuit ei, \'qui in me\', inquit, \'loquitur Christus\', qui ut id quod bonum est nobis quoque bonum uideri possit operatur; quem enim miseratur et uocat. et ideo qui Christum sequitur potest interrogatus cur esse uoluerit Christianus respondere: uisum est mihi. quod cum dicit, non negat deo uisum; \'a deo\' enim \'praeparatur uoluntas hominum\'. ut enim deus honorificetur a sancto, dei gratia e s t. ecce quid iste sapiat, si uerbis Ambrosii delectatur, quod a deo praeparatur uoluntas hominum, et nulla uel non magna quaestio est, quis uel quando perficiatur, dum tamen sine Christi gratia id ipsum fieri posse minime dubitetur. deinde quantum erat, ut adtenderet iste unum uersum de Ambrosii uerbis quae posuit! cum enim ille dixisset : nam cum ecclesia ex gentibus, hoc est ex peccatoribus, congregata sit, quomodo e x maculatis inmaculata potest esse, nisi primo per Christi gratiam abluta delicto sit, deinde quod per qualitatem non peccandi abstineat a delictis ? ille addidit, quod iste apparet cur addere noluerit, ait namque ille: nec ab initio inmaculata-humanae enim hoc inpossibile naturae —, sed per dei gratiam et qualitatem sui, quia iam non peccat, fit ut inmaculata uideatur. haec uerba iste cur non addiderit quis non intellegat ? hoc agitur utique nunc in hoc saeculo, ut ad istam, quam omnes sancti cupiunt, inmaculatissimam puritatem ecclesia sancta perueniat, quae in futuro saeculo neque aliquo malorum hominum sibi permixto neque aliqua in se lege peccati resistente legi mentis ducat [*]( 1 II Cor. 13, 3 7 cf. Prou. 8, 35 15 nam cum — inmaculata uideatur] cf. Ambr. Exp. eu. sec. Luc. 117 (CSEL XXXII p. IV 21,17-22, 1) 29 cf. Rom. 7, 23 ) [*]( 2 xps (in mg. m2 1 sps) R sps V spu (in mg. m2 sps) E 3 qui enim miseretur (in mg. quo eni miseratur) b 6 quod (in my. m2 1 qui) R quo Vml qui Eml 7 dicitur R dm uisum B 10 si om.VEml 12 gratia. Christi bd 13 id (in mg. m2 1 haud) R id ex ait V, ex hait E 18 Christi] dei Ambros. gratiam] add. quod d Ambros. a dclicto Amlros. 21 ab om. V 22 immaculatę L 26 nunc] non C 28 maiorum Eml 29 permixto. (o in ras.) V, o ex um E resistentem E )
291
mundissimam uitam in aeternitate diuina. tamen adtendat iste quid secundum scripturas Ambrosius episcopus dixerit: nec ab initio inmaculata; humanae enim hoc inpossibile naturae. utique enim \'ab initio\' dicit, quo ex Adam nascimur. nam et ipse Adam inmaculatus procul dubio factus est; sed in eis, qui sunt natura filii irae ducentes ex illo quod uitiatum est in illo, ab initio esse inmaculatos humanae naturae inpossibile definiuit.

\'Item Iohannes Constantinopolitanus episcopus\', cuius posuit sententiam, \'dicit peccatum non esse substantiam, sed actum malignum\'. quis hoc negat? \'et quia non est naturale, ideo contra illud legem datam, et quod de arbitrii libertate descendit\'. etiam hoc quis negat ? sed non id agitur de humana natura quae in hac uita est; sed agitur de gratia dei, qua sanatur per medicum Christum, quo non indigeret, si sana esset, quae ab isto tamquam sana uel tamquam sibi sufficiente uoluntatis arbitrio posse non peccare defenditur.

Quis item Christianus ignorat, quod beatissimum Xystum Romanae ecclesiae episcopum et domini martyrem dixisse commemorat, \'quia libertatem arbitrii sui permisit hominibus deus, ut pure et sine, peccato uiuentes similes fiant deo\'? sed ad ipsum arbitrium pertinet uocantem audire et credere et ab eo in quem credit non peccandi adiutorium postulare. nam utique cum dicit \'similes fiant deo\', per caritatem dei futuri sunt similes deo. quae diffusa est in cordibus nostris non naturae possibilitate nec libero arbitrio quod est in nobis, sed per spiritum sanctum qui datus est nobis. et quod dicit idem martyr: templum sanctum est deo mens pura et altare optimum est ci cor [*]( 2cf. Exp. euang. sec. Luc. 117 6 cf. Eph.2,3 9 Pelagius ex loh. Constant. quodam tract., cf. Hieron. Epist. 133, 3 (XXII 1551 M) 20 Pelagius ex Xysti episcopi tract. (cf. etiam August. Retract.) 24 cf. Rom. 5,5 27 Xysti episc. tract. ) [*]( 2 dixcrit] scripserit b 3 post inposs. add. s. l. e Vm2 7 in s. I. Rml 9 episcopus om.V, s.l.E 11 maligna Vm1Em1 12 arbitrii (i fin. m2 ex o) R 13 non id] nunc d de—agitur om. V Em1 14in hac uita] uitiatad scd agitur] agitur et d 16 sibi s.l.Vni2 possit LDm1 PEm1 posse (e in ras.) r possi B 18 V in mg.m2 adnolat: Hoc in libro retractationu corrigit, qnrii hęc n xistus martyr xysti (sic pro xpi) sed quida̅ philosophus dixit Vide LXVIII capl xistum LDRBC sixtum b 22 quam V 23 adiutoriii (u s. o) K 26 scm s.l.Vm2 27 martyrem /\' sanctum om.R(\' 5 s.l.V ) [*]( 19* )

292
mundum et sine peccato, quis nescit ad istam perfectionem perducendum cor mundum. dum interior homo renouatur de die in diem, non tamen sine gratia dei per Ipsum Christum dominum nostrum? item quod ait ipse: uir castus et sine peccato potestatem accepit a deo esse filius dei, utique ammonuit, ne cum quisque factus fuerit ita castus et sine peccato - quod ubi et quando in eo perficiatur nonnulla quaestio est, sed inter pios bene quaeritur, inter quos tamen constat fieri posse et sine mediatore dei et hominum homine Christo Iesu fieri non posse -, tamen. ut dicere coeperam, prudenter Xystus ammonuit, ne cum fuerit quisque talis factus et per hoc recte inter dei filios deputatus, putetur ipsius fuisse potestatis, quam per gratiam accepit a deo, cum eam non haberet in natura iam uitiata atque deprauata, sicut in euangelio legitur: quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios dei fieri; quod utique non erant per naturam nec omuino essent, nisi cum recipiendo accepissent per eius gratiam huiusmodi potestatem. haec est potestas, quam sibi uindicat fortitudo caritatis, quae non est in nobis nisi per spiritum sanctum qui datus est nobis.

Quid etiam presbyter uenerabilis Hieronymus dixit in his, quae illum dixisse commemorat, cum exponeret quod scriptum est: beati mundo corde, quoniam ipsi deum uidebunt? quos non arguit conscientia ulla peccati et adiecit: mundus mundo corde conspicitur, templum dei non potest esse pollutum. hoc utique agitur in nobis conando, laborando, orando, impetrando, ut ad illam perfectionem, in qua possimus deum mundo corde conspicere, eius gratia perducamur per Iesum Christum dominum nostrum. item quod ait a memorato dictum esse presbytero: [*]( 2 cf. II Cor. 4, 16 4 Xysti episc. tract. 9 cf. I Tim. 2, 5 14 loh. 1,12 22 Matth. 5, 8 24 cf. Hieronymi Comment. in euang. Matthaci I 5, 8 (XXVI 34 M) ) [*](2 dum um.LPVB 8 bone b constet LDml PB 10 xiatus LDBC sixtus 6 12 filios dei bd deputans B 13 ea R iam om. LDm1B 15 recoeperunt C 18 uidicat Lm1 ue̅dicat b 20 Quid etiam] Quod uero bd presbiter LDB praesbiter PCE prbt R hieronimuscodd. 21 hisque LB 22 mundi corda P 25 pullutum B polutum Eml 27 conspicere mundo corde b 28 eus Rml iesum s.l.V m2Em1 29 praesbitero LV E presbitero DC praesbytero P )

293
liberi arbitrii nos condidit deus, nec ad uirtutem nec ad uitia necessitate trahimur: alioquin ubi necessitas, nec corona est, quis non agnoscat, quis non toto corde suscipiat, quis aliter conditam humanam neget esse naturam ? sed in recte faciendo ideo nullum est uinculum necessitatis, quia libertas est earitatis.

Redi ergo ad apostolicam sententiam: caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis. a quo, nisi ab illo qui ascendit in altum, captiuauit c a captiuauit, dedit dona hominibus ? quod autem ex uitiis naturae, non ex conditione naturae sit quaedam peccandi necessitas, audiat homo, atque ut eadem necessitas non sit discat deo dicere: de necessitatibus meis educ me, quia et in huiusmodi oratione certamen est aduersus temptatorem de ipsa contra nos necessitate pugnantem. ac per hoc opitulante gratia per dominum nostrum Iesum Christum et mala necessitas remouebitur et libertas plena tribuetur.

Veniamus ad nos. item, inquit, Augustinus episcopus in libris De libero arbitrio: quaecumque ista causa est uoluntatis, si non potest ei resisti, sine peccato ei ceditur ; si autem potest, non ei cedatur, et non peccabitur. an forte fallit incautum ergo caueat, ne f all atur. an tanta fallacia est, ut caueri omnino non possit? n ulla ergo peccata sunt. quis enim peccat in e o quod caueri nullo modo potest? peccatur autem; caueri igitur p potest. agnosco, uerba mea sunt; sed etiam ipse dignetur agnoscere superius cuncta quae dicta [*]( 1 Hioron. Contra Iouin. II 3 (XXI II 299 M) 7 Rom. 5, 5 10 Eph. 4, 8 14 Ps. 24,17 17 cf. Rom. 7, 25 19 Pelagius 20 cf. August. De Iib. arb. III 18,50 (XXXII 1295 M) 26 cf. August. Retract. I 8, 5 pag. 41 7. 43, 13 ed. Knoell ) [*]( 5 recto Dmlli 6 qua Rml caritas Vb critas Eml 11 dedit do*na (dit s.l.) R 13 edem Vm1Em1 15etaduersusE temtatorem P 16 necessite B opilante Em1 17 per I. Chr. d. n. bd 19 et ad nos b agustinus PRm1VBE 22 non om.li 23 peccatur Vm1E 25 possit] add.si ita est bd et Aug. de lib. arb. ergo om. Aug. de lib. arb. 27 peccatur—potest om.Vm1 peccator Rm1 B )

294
sunt. de gratia quippe dei agitur, quae nobis per mediatorem medicina opitulatur, non de inpossibilitate iustitiae. potest ergo ci causae, quaecumque illa est, resisti, potest plane. nam in hoc adiutorium postulamus dicentes: nc nos inferas intem ptatio nem; quod adiutorium non posceremus, si resisti nullo modo posse crederemus. potest peccatum caueri, sed opitulante illo, qui non potest falli. nam et hoc ipsum ad canendum peccatum pertinet, si ueraciter dicimus: dimitte nobis s debita nostra, sicut c t nos dimittimus debitoribus nostris. duobus enim modis etiam in corpore cauetur morbi malum: et ut non accidat et ut, si acciderit, cito sanetur. ut non accidat, caueamus dicendo: nenos inferas in temptationem; ut cito sanetur, caneamus dicendo: d dimitte nobis debita nostra. siue ergo immineat siue insit, caueri igitur potest.