De Natura Boni

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.2). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.

Item quia etiam nocentium potestas non est nisi a deo, sic scriptum est loquente sapientia: per me reges regnant et tyranni per me tenent terram. dicit et apostolus: non est enim potestas nisi a deo. digne autem fieri in libro Iob scriptum est. qui regnare facit, inquit, hominem hypocritam propter peruersitatem populi. et de populo Israhel dicit deus: dedi eis regem in ira mea. iniustum enim non est, ut improbis accipientibus nocendi potestatem [*]( 4 Rom. 5, 8 sqq. 12 Rom. 8, 5 15 Rom. 11, 22 19 Prou. 8, 15 21 Rom. 13, 1 22 Iob. 34, 30 24 Osee 13, 11 ) [*]( 1 xps ipse V misas P 2 quia AO 3 assumpsit (p 8. I. 0 m. T) P est om. P 4 pdicauit b 6 christns-ipsins om. A 7 nonc iustificati b 9 reconciliati sumus in uita ipsius deo sqq. G 12 dicimus P1 18 est deus b post iram add. absit AVb 15 ammonuit p1 16 dei om. A quidem orn A seueritatem om. A 18 etiam om. A nocentium om. b 19 scriptum est om. A 22 inquit om. G hypocritam hominem b 28 propter] ob Å peruersitatem] peccata C 24 israelitico A deus] dominus G mea (m ex n a m. 2) P 25 enim] ęstimo G. )

871
bonorum patientia probetur et malorum iniquitas puniatur. nam per potestatem diabolo datam et Iob probatus est, ut iustus adpareret, et Petrus temptatus, ne de se praesumeret, et Paulus colaphizatus, ne se extolleret, et ludas damnatus, ut se suspenderet. - cum ergo per potestatem, quam diabolo dedit, omnia iuste ipse deus fecerit, non tamen pro his iuste factis, sed pro iniqua nocendi uoluntate, quae ipsius diaboli fuit, ei reddetur in fine supplicium, cum dicetur impiis, qui eius nequitiae consentire perseuerauerint: ite in ignem aeternum, quem parauit pater meus diabolo et angelis eius.

Quia uero et ipsi mali angeli non a deo mali sunt conditi, sed peccando facti sunt mali, sic Petrus in epistula sua dicit: si enim deus angelis peccantibus non pe-. percit, sed carceribus caliginis inferi trudens tradidit in iudicio puniendos seruari. hinc Petrus ostendit adhuc eis ultimi iudicii poenam deberi, de qua dominus dicit : ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. quamuis iam poenaliter hunc inferum, hoc est inferiorem caliginosum aerem tamquam carcerem acceperint, qui tamen quoniam et caelum dicitur, non illud caelum, in quo sunt sidera, sed hoc inferius, cuius caligine nubila conglobantur, et ubi aues uolitant — nam et caelum nubilum dicitur et uolatilia caeli appellantur — secundum hoc apostolus Paulus eosdem iniquos angelos, contra quos nobis inuidos pie uiuendo pugnamus, "spiritalia nequitiae in caelestibus" nominat. quod ne de illis superioribus caelis [*](2 cf. Iob. 1, 2 3 cf. Matth. 26, 31 sqq. 67 sqq. 4 cf. II Cor. 12, 7 õ cf. Matth. 27, Õ 9 Matth. 25, 41 14 II Petro 2, 4 26 Ephes. 6, 12 ) [*]( 1 et bonorum b et] ut Q 2 diaboli PSl 8 6 ttptatus (Ø e. I. a m. 2) G temptatus s ut n5 6 4 colaphyzatus SP 8 supplitium P 9 consentiri Q 10 exnv & cefa A 12 mali om. A 13 sic] siC O 16 detrudens b 16 iuditio P 17 iuditii P 19 quãuis quidam (quidam i. J.) G poena P inferutl Ab 21 tamen aer Ab quoniam] qfique b uU. caelum om. b 2\' aydera F 25 eosdem om. A 27 nominauit b )

872
intellegatur, aperte alibi dicit: secundum principem potestatis aeris huius, qui nunc operatur in filiis diffidentiae. *

Item quia peccatum uel iniquitas non est appetitio naturarum malarum, sed desertio meliorum, sic in scripturis inuenitur scriptum: omnis creatura dei bona est, ac per hoc et omne lignum, quod in paradiso deus plantauit, utique bonum est. non ergo malam naturam homo appetiuit, cum arborem uetitam tetigit, sed id, quod melius erat, deserendo factum malum ipse commisit. melior quippe creator quam ulla creatura, quam condidit: cuius imperium non erat deserendum, ut tangeretur prohibitum quamuis bonum, quoniam deserto meliore bonum creaturae appetebatur, quod contra creatoris imperium tangebatur. non itaque deus arborem malam in paradiso plantauerat, sed ipse erat melior, qui eam tangi prohibebat.

Ad hoc enim et prohibuerat, ut ostenderet animae rationalis naturam non in sua potestate, sed deo subditam esse debere et ordinem suae salutis per oboedientiam custodire, per inoboedientiam corrumpere. hinc et arborem, quam tangi uetuit, sic appellauit "dinoscentiae boni et mali," quia cum eam contra uetitum tetigisset, experiretur poenam peccati et eo modo dinosceret, quid interesset inter oboedientiae bonum et inoboedientiae malum.

Nam quis ita desipiat, ut dei creaturam maxime in paradiso plantatam uituperandam putet, quandoquidem nec ipsae spinae ac tribuli, quos peccatori in labore conterendos [*](1 Ephes. 2, 2 6 I Tim. 4, 4 21 Gen. 2, 9 ) [*]( 2 filios VGlb 5 si5 G 6 scriptum est SAVG sic scriptum est L 8 homo om. A 9 id om. A 11 ulla] illa A 12 quoniam] quo b 18 bono 6 15 paradyso PV en Gl 16 prohibebat. fecit casum illicitd A 17 adj a P1 et om. G natura animę b 21 sic om. V appellant P1 dinoscentiae] scientiam V 22 qui b 24 et] et inter b 27 ipse G peccatore P conterendo PAVG contexendos (s a m. 1 8. I.) S )

873
secundum dei iudiciariam uoluntatem terra peperit, recte uituperentur r habent enim et tales herbae modum et speciem et ordinem suum, quae quisquis sobrie considerauerit, laudanda reperiet; sed ei naturae ista mala sunt, quam peccati merito sic coherceri oportebat. non est ergo. ut dixi, peccatum malae naturae adpetitio, sed melioris desertio et ideo factum ipsum malum est, non illa natura. qua male utitur peccans. malum est enim male uti bono. unde apostolus damnatos quosdam diuino iudicio reprehendit, qui coluerunt et seruierunt creaturae potius quam creatori. neque enim creaturam reprehendit — quod qui fecerit, creatori facit iniuriam — sed eos, qui male usi sunt bono meliore deserto.

Proinde si custodiant omnes naturae modum et speciem et ordinem proprium, nullum erit malum; si autem his bonis quisque male uti uoluerit, nec sic uincit uoluntatem dei. qui etiam iniustos iuste ordinare nouit, ut si ipsi per iniquitatem uoluntatis suae male usi fuerint bonis illius, ille per iustitiam potestatis suae bene utatur malis ipsorum recte ordinans in poenis, qui se peruerse ordinauerint in peccatis.

Nam nec ipse ignis aeternus, qui cruciaturus est impios, mala natura est habens modum et speciem et ordinem suum nulla iniquitate deprauatum: sed cruciatus est damnatis malum, quorum peccatis est debitus. neque enim et lux ista, quia lippos cruciat. mala natura est.

Aeternus autem ignis non sicut deus aeternus, quod [*]( 9 Rom. 1. 25 ) [*]( 1 dei om. G terra G1 pepperit S repperit P 2 haerbae P 3 que si quiBque A sobriae P\' 4 repperiet S repperiet AG ei naturę j in natura G & coherceri S malae om. G 6 appeticio A factum 6 b 7 6 om b 9 iuditio P 70 creaturas b 11 rephendit P quod] sed S 14 malum (s. 1. a m. 1) S 15 ne P* uicerit b dei uoluntatem b 18 ante ordinans add. s. l. m. 2 tn G eos 19 ordinauerunt b 20 aeternus om. V 22 malus PYb 23 et] et (add. m. 1 sup. ut; G 24 lyppos S\'V cruciat oculos b 25 eτ̄n\' dicitur primo (proprię b) quia propterea-dicit ignis etn\' est qucd sine fine sit sqq. Ab )

874
licet sine fine sit, non est tamen sine initio; deus autem etiam sine initio est. deinde quia licet perpetuus peccatorum suppliciis adhibeatur, mutabilis tamen natura est. illa est autem uera aeternitas, quae uera inmortalitas; hoc est illa summa incommutabilitas, quam solus deus habet, qui mutari omnino non potest. aliud est enim non mutari. cum possit mutari, aliud autem prorsus non posse mutari. sicut ergo dicitur homo bonus non tamen sicut deus, de quo dictum est : nemo bonus nisi unus deus et sicut dicitur anima inmortalis non tamen sicut deus, de quo dictum est: solus habet inmortalitatem et sicut dicitur homo sapiens non tamen sicut deus. de quo dictum est: soli sapienti deo: sic dicitur ignis aeternus non tamen sicut deus, cuius solius inmortalitas est uera aeternitas.

Quae cum ita sint secundum catholicam fidem et sanam doctrinam et intellegentibus perspicuam ueritatem, nec naturae dei nocere potest quisquam nec natura dei nocere iniuste cuiquam uel nocere inpune patitur quemquam; qui enim nocet, ait apostolus, recipiet id, quod nocuit et non est personarum acceptio apud deum.