De Natura Boni
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.2). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.
Nec tamen, cum in deo sint uniuersa, quae condidit, inquinant eum, qui peccant, de cuius sapientia dicitur: adtingit autem omnia propter suam munditiam, et nihil inquinatum in eam incurrit. oportet enim, ut sicut deum incorruptibilem et incommutabilem, ita consequenter etiam incoinquinabilem credamus.
Quia uero et minima bona, hoc est terrena atque mortalia ipse fecit, illo apostoli loco sine dubitatione intellegitur, ubi loquens de membris carnis nostrae "quia si glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra; et si patitur unum membrum, conpatiuntur omnia membra" etiam hoc ibi ait: deus posuit membra, singulum quodque eorum in corpore prout uoluit et: deus temperauit corpus ei, cui deerat, maiorem honorem dans, ut non essent scissurae in corpore, sed idem ipsum ut pro inuicem sollicita sint membra. hoc autem, quod sic in modo et specie et ordine membrorum carnis laudat apostolus, in omnium animalium carne inuenis, et maximorum et minimorum, cum omnis caro in bonis terrenis ac per hoc minimis deputetur.
Item quia cuique culpae qualis et quanta poena de-. beatur. diuini iudicii est, non humani, sic scriptum est: o altitudo diuitiarum sapientiae et scientae dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae eius! item quia bonitate dei donantur peccata [*](5 Sap. 7, 24 sq. 12 I Cor. 12. 26 . 18 . 24 . 25 26 Rom. 11, 88 ) [*]( 1 inpoenitens 8 inpenitens P die b 2 reddat P1 7 incurret G 8 ita om. A 9 inquoinquinabilem P1 12 qua Pl 14 patiatur b menbra A (sie semperj 15 omnia membra b quoque b 16 eorum om. b uult G 17 honor P1 18 ipsum idem b 20 in specie b 22 minorum G 24 quanta] quanta et qualis L debeatur pena b 26 diaiciartl A )
Item quia etiam nocentium potestas non est nisi a deo, sic scriptum est loquente sapientia: per me reges regnant et tyranni per me tenent terram. dicit et apostolus: non est enim potestas nisi a deo. digne autem fieri in libro Iob scriptum est. qui regnare facit, inquit, hominem hypocritam propter peruersitatem populi. et de populo Israhel dicit deus: dedi eis regem in ira mea. iniustum enim non est, ut improbis accipientibus nocendi potestatem [*]( 4 Rom. 5, 8 sqq. 12 Rom. 8, 5 15 Rom. 11, 22 19 Prou. 8, 15 21 Rom. 13, 1 22 Iob. 34, 30 24 Osee 13, 11 ) [*]( 1 xps ipse V misas P 2 quia AO 3 assumpsit (p 8. I. 0 m. T) P est om. P 4 pdicauit b 6 christns-ipsins om. A 7 nonc iustificati b 9 reconciliati sumus in uita ipsius deo sqq. G 12 dicimus P1 18 est deus b post iram add. absit AVb 15 ammonuit p1 16 dei om. A quidem orn A seueritatem om. A 18 etiam om. A nocentium om. b 19 scriptum est om. A 22 inquit om. G hypocritam hominem b 28 propter] ob Å peruersitatem] peccata C 24 israelitico A deus] dominus G mea (m ex n a m. 2) P 25 enim] ęstimo G. )