De Natura Boni

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.2). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.

Neque enim audienda sunt deliramenta hominum, qui nihil hoc loco aliquid intellegendum putant et ad huiusmodi uanitatem propterea putant cogi posse aliquem. quia ipsum nihil in fine sententiae positum est. ergo, inquiunt, factum est et ideo, quia factum est, ipsum nihil aliquid est; sensum enim perdiderunt studio contradicendi nec intellegunt nihil interesse, utrum dicatur "sine illo factum est nihil," an sine illo nihil factum est," quia etsi illo ordine diceretur [*]( 5 Ps. 101, 27 7 Sap. 12, 27 8 I Tim. 1, 17 9 Iac. 1, 17 18 Ioh. 10, 30 15 Ioh. 1, 1 sqq. ) [*](6 sapientia innouat omnia in se manens A 7 ipsa om. Ab omnia ipsa b unde om. b paulus (sec u 8. 1. a m. 11 P paulus apostolus b 8 et incorruptibili A 11 transmutatio AV 12 hoc] hoc est (eat superscr. m. 2) Sb 14 autem non est VLb illum] ipsum A illa P1 sint] sunt G 15 sic enim A 18 id non est A 21 ob huiusmodi nentate Gl 22 ipsum om. G123 positum est sententie b 25 prediderunt (s. I. a m. 1) P perdiderant A 26 illo] ipso LV (bis) 27 quia—est om. b )

867
"sine illo nihil factum est" , possent nihilominus dicere ipsum nihil aliquid esse, quia factum est. quod enim reuera est aliquid, quid interest, utrum ita dicatur "sine illo facta est domus" an "sine illo domus est facta," dum intellegatur aliquid sine illo factum, quod aliquid domus est? ita quia dictum est: sine illo factum est nihil, quoniam nihil utique non est aliquid, quando uere et proprie dicitur, siue dicatur "sine illo factum est nihil" siue "sine illo nihil factum est* uel "nihil est factum" nihil interest. quis autem uelit loqui cum hominibus, qui hoc ipsum, quod dixi "nihil interest". possunt dicere: ergo interest aliquid, quia ipsum nihil aliquid est ? hi autem, qui sanum habent cerebrum, rem manifestissimam uident hoc idem intellegi, cum dixi „nihil interest," quod intellegeretur si dicerem "interest nihil." at isti si alicui dicant: quid fecisti? et ille respondeat nihil se fecisse, consequens est ut ei calumnientur dicentes: fecisti ergo aliquid, quia nihil fecisti; ipsum enim nihil aliquid est. habent autem et ipsum dominum in fine sententiae ponentem hoc uerbum, ubi ait: et in occulto locutus sum nihil. ergo legant et taceant.

Quia ergo deus omnia, quae non de se genuit, sed per uerbum suum fecit, non de his rebus, quae iam erant, sed de his, quae omnino non erant, hoc est de nihilo fecit, ita dicit apostolus: qui uocat ea, quae non sunt, tamquam sunt. apertius autem in libro Machabaeorum scriptum est: oro te, fili, respice ad caelum et terram et omnia, quae in eis sunt; uide et scito, quia non erant, ex [*]( 19 Ioh. 18, 20 24 Bom. 4, 17 26 II Mach. 7, 28 ) [*]( 1 possit SLP1G dici O 3 ita om. V 4 eat facta] facta est V . 5 factum sine illo b 6 quoniam] quod G 7 propriae P1 8 est factum PVAL 9 alt. factum est SPLVG 10 qui autem uelint A quia A 12 aliquid om. A 14 intellegeres G 15 at istij ita fit A 16 se om, b calumnietur P1 calampnientur A 21 omnia om. b de ae non b non om. V per uerbum suumj uerbo suo G 23 qua P1 84 tamquam ea que sunt b 27 uide] unde b )

868
quibus fecit nos dominus deus et illud, quod in psalmo scriptum est: ipse dixit, et facta sunt, manifestum, quod non de se ista genuerit, sed in uerbo atque imperio fecerit; quod autem non de se, utique de nihilo. non enim erat aliud, unde faceret. de quo apertissime apostolus dicit: quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia.

"Ex ipso" autem non hoc significat quod „ae ipso." quod enim de ipso est, potest dici "ex ipso;" non autem omne, quod" ex ipso" est, recte dicitur "de ipso;" ex ipso enim caelum et terra, quia ipse fecit ea, non autem de ipso, quia non de substantia sua. -sicut aliquis homo si gignat filium et faciat domum, ex ipso filius, ex ipso domus, sed filius de ipso, domus de terra et de ligno. sed hoc quia homo est, qui non potest aliquid etiam de nihilo facere; deus autem, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, non opus habebat aliqua materia, quam ipse non fecerat,. adiuuari omnipotentiam suam.

Cum autem audimus "omnia ex ipso et per ipsum et in ipso," omnes utique naturas intellegere debemus, quae naturaliter sunt. neque enim ex ipso sunt peccata, quae ua. turam non seruant. sed uitiant. quae peccata ex uoluntate esse peccantium multis modis sancta scriptura testatur, praecipue illo. quo dicit apostolus: existimas autem hoc, o homo, qui iudicas eos, qui talia agunt, et facis ea, quoniam tu effugies iudicium dei? an diuitias benignitatis et patientiae eius et longanimitatis contemnis, ignorans, quoniam patientia dei ad paenitentiam te adducit? secundum duritiam autem cordis tui et [*](2 Ps. 148, 5 5 Rom. 11, 86 23 Rora. 2, 3 sqq ) [*]( 1 no. fecit b 2 manifestom est PV manifestissimu 6 b 3 ista (a. t. a m. 1) P genuerit (cotr. m. 1 ex genuit) P genuerint b 4 erat enim VL ó fecerat PiLI 8 dici] dici etiam V 13 de ante ligno o om. PVGb 14 etiam om. b 15 in que∗ (m er; corr. m. 1) P 16 habet b 17 potentiam A 23 illo quod (a m. 2 superacr..s. modo quo) G quod A 25 iuditium P 26 contempnis (exp. m. t) S 27 ignoras Gb patiencia P )

869
cor inpaenitens thesaurizas tibi iram in diem irae et reuelationis iusti iudicii dei, qui reddet unicuique secundum opera sua.