De Mendacio

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Sicut illud: nolite cogitare de crastino, et: nolite itaque cogitare quid manducetis et quid bibatis et quid induamini. cum autem uidemus et [*](7 Matth. 5, 34 9 cf. Rom. 9, 1; Gal. 1, 20; Phil. 1, 8 15 Matth. J.>, 37 26 Matth. 6, 34, 25 ) [*]( 1 iudeoram B 3 esset β 4 poratum Mcpl 7 critum fl 8 epistolis SRFELfay apistoliB M 11 consuetudinem—ex om. S 12 ita ita M 14 lingam p precipitem M 16 sue lip infinnitati F 18 scriptura de illo F 19 ait omnino FLbd non cessit S 20 oiolatur eum R 21 aeditis S 24 non est T 27 itaque] inquit F )

449
ipsum dominum habuisse loculos, quo ea quae dabantur mittebantur, ut seruari possent ad usus pro tempore necessarios, et ipsos apostolos procurasse multa fratrum indulgentiae non solum in crastinum, sed etiam in prolixius tempus inpendentis famis, sicut in Actibus apostolorum legimus: satis elucet illa praecepta sic intellegenda, ut nihil operis nostri temporalium adipiscendorum amore uel timore egestatis tamquam ex necessitate faciamus.

Item dictum est apostolis, ut nihil secum portantes in uia ex euangelio uiuerent. et quodam loco etiam ipse dominus significauit, cur hoc dixerit, cum addidit: dignus est enim operarius mercede sua. ubi satis ostendit permissum hoc esse, non iussum, ne forte qui hoc faceret, ut in opere praedicationis uerbi aliquid ab eis, quibus praedicaret, in usus uitae huius sumeret, inlicitum aliquid se facere arbitraretur. posse tamen laudabilius non fieri in apostolo Paulo satis demonstratum est. qui cum diceret: communicet autem qui catechizatur uerbum ei, qui se catechizat in omnibus bonis, et multis locis id salubriter fieri ab eis, quibus uerbum praedicatur, ostenderet, sed tamen ego, inquit, non sum usus hac potestate. potestatem ergo dedit dominus, cum ista diceret, non imperio constrinxit. ita pleraque in uerbis intellegere non ualentes in factis sanctorum colligimus quemadmodum oporteat accipi, quod facile in aliam partem duceretur, nisi exemplo reuocaretur. [*]( 1 cf. Ioh. 12, 6 5 cf. Act. 11, 28-30 9 cf. Luc. 10, 4. 7 11 Matth. 10, 10 17 Gal. 6, 6 21 I Cor. 9, 12 ) [*]( 1 dabantur vt seruari (exLn. m. 2) f et mittebantur F 2 ut om. F necessario R 9 portarent T 10 euuangelio o 11 cur hoc dixerit m. 2 in mg. F 13 qui. S 15 huius uitae usus SF$ ueu Y aliquod y 18 qui om. j3 catecizatur SFL cathezizatur Mfio catezizatur V cathecizatur R uerbo SEFLfoybd seuo S 19 catecizat MS cathezizat \'fI catecizat (3 cathecizat i 20 praedicaret .E2γβbd 21 inquit ego i eo p inquid M usus sum p sum om. S ac MR potestatem rol 23 constriiit i constrincxit R itaque SF 24 quemammodum Mr.p 25 diceretur F exemplum R ) [*]( XXXXI Aug. Sect. V pars lII. ) [*]( 29 )

450

Sic ergo quod scriptum eat: os autem, quod mentitur, occidit animam, de quo ore dixerit, quaeritur. plerumque enim scriptura cum os dicit, conceptaculum ipsum cordis significat, ubi placet et decernitur quidquid etiam per uocem, cum uerum loquimur, enuntiatur, ut corde mentiatur. cui placet mendacium, possit autem non corde mentiri, qui per uocem aliud quam est in animo ita profert, ut maioris mali euitandi causa malum se admittere nouerit, cui tamen utrumque displiceat. et qui hoc asserunt, ita dicunt etiam illud intellegendum, quod scriptum est: qui loquitur ueritatem in corde suo, quia semper in corde ueritas loquenda est; non autem semper in ore corporis, si aliqua causa cauendi maioris mali aliud, quam in animo est, uoce proferri exigat. et esse quidem os cordis ex hoc iam intellegi potest, quod ubi locutio est, ibi os non absurde intellegitur. non recte diceretur: qui loquitur in corde suo, nisi et os in corde recte intellegeretur. quamquam et eo ipso loco, ubi scriptum est: os autem. quod mentitur, occidit animam, si circumstantia lectionis consideretur, non accipitur fortasse aliud quam os cordis. obscurum enim responsum ibi est, ubi homines latet, qui os cordis, nisi os corporis consonet, audire non possunt. illud autem os dicit in eo loco scriptura peruenire ad auditum spiritus domini, qui repleuit orbem terrarum, ita ut etiam labia et uocem et linguam commemoret in eo loco nec tamen omnia sinat intellectus nisi de corde accipi, quia dominum dicit non latere quod dicitur; quod autem bono isto ad aures nostras pertinente dicitur, nec homines latet. ita quippe [*]( 1 Sap. 1, 11 10 Ps. 14, 2 17 Sap. 1, 11 ) [*]( 1 sit R 2 occidet MR 3 scripturam R hoa R 4 discernitar Fp quicquid SMo 5 uerum etiam β renuntiatur S 8 ammittere SI/lfR-:; 9 asserunt] cesserunt o 11 ueritas in corde F 13 aliad ex aliquid Y et esse] et esse add. m. rec. S si F 16 nisi-corde 8. 1. m. 2 F 18 occidet MR 19 accipiatur SFLEbd 20 enim om. SF ibi M 25 sinit SFE1 de om. My deum RXEFfr 26 lateret R )

451
scriptum est: humanus est enim spiritus sapientiae, et non liberabit maledicum a labiis eius, quoniam renum illius testis est deus, et cordis illius scrutator est uerus et linguae illius auditor. quoniam spiritus domini repleuit orbem terrarum, et hoc quod continet omnia scientiam habet uocis. propter hoc qui loquitur iniqua, non potest latere, sed nec praeteriet illum corripiens iudicium. in cogitationibus enim inpii interrogatio erit; sermonum autem illius auditio a domino ueniet ad correptionem iniquitatum illius, quoniam auris zeli audit -omnia, et tumultus murmurationum non abscondetur, custodite ergo uos a murmuratione, quae nihil prodest, et a detractione parcite linguae: quoniam responsum obscurum in uacuum non ibit, os autem, quod mentitur, occidit animam. uidetur ergo his minari, qui obscurum putant et secretum esse, quod corde agitant atque uersant; tam uero clarum ostendere uoluit hoc esse auribus dei, ut etiam tumultum eum appellauerit.