De Gratia Christi
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 42). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.
Illa ergo possibilitas non, ut iste opinatur, una eademque radix est bonorum et malorum; aliud est enim caritas radix bonorum, aliud cupiditas radix malorum tantumque inter se differunt quantum uirtus et uitium. sed plane illa possibilitas utriusque radicis est capax, quia non solum potest homo habere caritatem, qua sit arbor bona, sed potest etiam cupiditatem, qua sit arbor mala. sed cupiditas hominis, quae uitium est, hominem habet auctorem uel hominis deceptorem, non hominis creatorem; ipsa est enim concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum et ambitio saeculi, quae non est ex patre, sed ex mundo est. quis autem nesciat mundi nomine solere appellare scripturam a quibus habitatur hic mundus?
Caritas autem, quae uirtus est, ex deo nobis est, non ex nobis scriptura teste, quae dicit: caritas ex deo [*]( 7 cf. I Cor. 3, 7 17 cf. I Tim. 6, 10 24 I Ioh. 2, 16 29 I Ioh. 4, 7. 8 ) [*]( 1 dei] a deo P 5 ut om.. M 9 homo] hõç C 10 defecit M defficit C 11 uoluntatis malae origo C 12 initiat] nuntiat V est condita Pb 16 malorum et bonorum C enim est b 17 radix est bonorum b 18 quanto M 23 est om. m. 1 C 25 est om. TP )
Sed forte, ut daretur nobis, praecedentia merita nostra fecerunt, sicut iste de gratia dei sentit in eo libro, quem ad sacram uirginem scripsit, cuius etiam commemorationem fecit in litteris, quas Romam misit. ibi enim interposito Iacobi apostoli testimonio, quo ait: subditi estote deo, resistite autem diabolo, et fugiet a uobis, subiungit et dicit: \'ostendit quomodo resistere debeamus diabolo, si utique subditi simus deo eiusque faciendo uoluntatem diuinam mereamur gratiam et facilius nequam spiritui sancti spiritus auxilio resistamus\'. ecce quam ueraci corde damnauit in ecclesiastico iudicio Palaestino eos, qui dicunt gratiam dei secundum merita nostra dari! an adhuc eum id sentire et apertissime [*]( 3 I Ioh. 3, 9 5 1 Cor. 13, 5 9 1 Ioh. 4, 7. 8 21 ep. ad Pemetriadem c. 25 (XXX 40 M.) 23 Iac. 4, 7 29 cf. pag. 84, 13 sqq. ) [*]( 3 dictum e§t C 4 pr. quia] quare V 9 quum M 11 cum] ut V clamat V 15 habemus TP 16 habemus TP 21 scribit MC ChTP 25 resistemus V 26 sumus MT )
Sed ne forte respondeat ita se hic dixisse \'dei faciendo uoluntatem diuinam mereamur gratiam\', sicut fidelibus et pie uiuentibus additur gratia, qua resistant fortiter temptatori, cum tamen gratiam etiam primitus accepissent, ut dei facerent uoluntatem, ne forte ergo ita respondeat, alia de hac re uerba eius accipite. qui currit\', inquit, \'ad dominum et ab eo se regi cupit, id est uoluntatem suam ex eius uoluntate suspendit, qui ei adhaerendo iugiter unus secundum apostolum cum eo fit spiritus, non hoc nisi de arbitrii efficit libertate\\ uidete quantam rem dixerit non effici nisi arbitrii libertate, ac per hoc sine adiutorio dei nos deo existimat adhaerere. hoc est enim \'nonnisi de arbitrii libertate\', ut cum adhaeserimus eo non adiuuante, tunc iam quoniam adhaesimus, etiam adiuuari mereamur.
Sequitur enim et dicit: (qua qui bene utitur\', id est [*]( 7 de gestis Pelagii pag. 84, 14 20 cf. I Cor. 6, 17 )[*]( 1 dubitauimus M 4 sinodo CChTP 5 confiteatur V 6 correctione (alt. c in ms.) P correptione TCh m. 1 gaudeamus V 8 caelestii (bis) M celestii (bis) CT 10 hunc] haec V ante bd librum condiderat C librum om. V 11 librum ponit post condidit M 13 num. 24 om. b hoc V 15 gratia om. V 16 dii m. 1 T 18 deum b ab eo] ado M a deo CClib ad\'o P ad eo T 20 adherendo MCTP 27 et om. m. 1 C dixit m. 1 T )
Sed uellem ut iste diceret, utrum rex ille Assyrius, cuius Esther sancta mulier execrabatur cubile, quando considebat in throno regni sui et omni stola illustrationis suae indutus erat, totus auro uariegatus lapidibusque pretiosis, et erat formidolosus ualde. et eleuata facie sua inflammata in claritate intuitus est eam tamquam taurus in impetu indignationis suae; et timuit regina et conuersus est color eius per dissolutionem et inclinauit se super caput delicatae suae, quae praecedebat eam — uellem ergo diceret iste nobis, utrum rex ille ad dominum iam cucurrerat et ab eo se regi cupiuerat suamque uoluntatem ex eius uoluntate suspenderat et ei iugiter adhaerendo unus cum illo spiritus factus erat nonnisi de arbitrii libertate, utrum se totum deo tradiderat omnemque suam mortificauerat uoluntatem et cor suum in manu dei posuerat. puto non desipere, sed insanire hominem, quisquis de illo rege, qualis tunc erat, haec senserit; et tamen conuertit deus et transtulit indignationem eius in lenitatem. quis autem non uideat multo maius esse indignationem a contrario in lenitatem conuertere atque transferre quam cor neutra affectione praeoccupatum, sed inter utramque medium in aliquid declinare? legant ergo et intellegant, intueantur atque fateantur non lege atque doctrina insonante forinsecus, sed interna et occulta, mirabili ac ineffabili potestate operari deum in cordibus hominum non solum ueras reuelationes, sed bonas etiam uoluntates.
Desinat itaque iam Pelagius et se ipsum et alios fallere contra dei gratiam disputando. non propter illorum unum trium, id est propter possibilitatem bonae uoluntatis [*]( 8 Esther (15, 9.10) D 6. 7 13 cf. I Cor. 6,17 18 cf. Esther (15, 11) D 8 ) [*]( 2 assirius CCkTP assuerus cod. Colb. test. Ben. hester MCTP ester Ch hesther b 3 considerabat T 4 uariatus CChTPVbd 5 et extra formis ualde et eleuata facie sua non inflammata caritate intuitus est eam sqq. V 6 charitate b 7 in om. MCChTP 9 se. C 11 deum b 13 inherendo MVbd 17 hoc b 19 indignationeni om. m. 1 C 20 afflictione TP 21 utrumque V 24 ac] atque C 25 etiam bonas b 26 Pelagius iam C a*lios C 28 trium unum Vbd ) [*]( XXXXII Aug. Sect. VIII pars II. ) [*]( 1U )
Istam dei gratiam in diuinis eloquiis manifestam etiam Pelagius manifeste fateatur seque tamdiu contra sensisse non operiat inpudentissimo pudore, sed dolore saluberrimo aperiat, ut sancta ecclesia non turbetur peruicaci eius obstinatione, sed ueraci correctione laetetur. cognitionem et dilectionem, sicut sunt discernenda, discernat, quia scientia inflat, caritas aedificat — et tunc scientia non inflat, quando caritas aedificat — et cum sit utrumque donum dei, sed unum minus, alterum maius, non hic iustitiam nostram super laudem nostri iustificatoris extollat, ut horum duorum quod minus est diuino tribuat adiutorio, quod autem maius est humano usurpet arbitrio, et si consenserit nos gratia dei accipere caritatem, non sic sentiat, tamquam ulla merita bona nostra praecesserint. nam quae merita bona tunc habere poteramus, quando deum non diligebamus? ut enim acciperemus dilectionem, qua diligeremus, dilecti sumus, cum eam nondum haberemus. hoc Iohannes apostolus apertissime dicit: non quod nos dilexerimus deum, sed quia ipse dilexit nos, et alibi: nos diligamus, inquit, quia ipse prior dilexit nos. optime omnino atque uerissime. non enim haberemus, unde illum diligeremus, nisi hoc ab illo, cum prior nos diligeret, sumeremus. quid autem boni faceremus, nisi diligeremus? aut [*]( 4 II Cor. 3, 5 13 I Cor. 8, 1 24 I Ioh. 4, 10. 25 I Ioh. 4, 19 ) [*]( 1 prouectum CChTP 2 liberi arbitiii bd 4 respondet bd 5 ex] a C 9 fatetur m. 1 T 11 apperiat T pertinaci Vb 12 correptione m. 1 T cogitationem TPb 15 un\' min\' T 16 hic] sic Vd superj per TPV iustificatoris nostri bd 24 nos om. TP 25 ipse prior b 26 diligimus M ) [*]( 10* )
In libro quippe ad uirginem sacram, quod et supra commemoraui, cum dicit: \'diuinam mereamur gratiam et facilius nequam spiritui sancti spiritus auxilio resistamus\'. significat profecto quid sapiat. ut quid enim hoc uerbum interposuit, id est facilius? an uero non erat integer sensus. ut nequam spiritui sancti spiritus auxilio resistamus? sed quantum detrimentum hoc additamento fecerit, quis non intellegat? uolens utique credi tantas esse naturae uires, quas extollendo praecipitat, ut etiam sine auxilio spiritus sancti, etsi minus facile, tamen aliquo modo nequam spiritui resistatur.
Item in primo libro pro libero arbitrio \'cum autem tam forte\', inquit, tam firmum ad non peccandum liberum in nobis habeamus arbitrium, quod generaliter naturae humanae creator inseruit, rursus pro inaestimabili eius benignitate cotidiano ipsius munimur auxilio\'. quid opus est hoc auxilio. [*]( 4 Rom. 14, 23 5 Gal. 5, 6 6 Rora. 5, 5 15 cf. 142, 20 sqq. ) [*]( 1 non s. l. T mandatum dei C 2 non a diligentibus Ch 4 ex fide est bd est om. T 10 non posse M 17 resistemus V 18 quid segtiS-t sapiat C 20 spu pr. M 24 resistatur (tur s. ras. m. 2) C 26 firmum ęşţ C 27 habemus m. 1 T 28 eius inaestimabili b 29 quotidiano Pb )
Item in eodem libro alio loco \'ut quod per liberum\', inquit, \'homines facere iubentur arbitrium, facilius possint inplere per gratiam\'. tolle \'facilius, et non solum plenus, uerum etiam sanus est sensus, si ita dicatur: ut quod per liberum homines facere iubentur arbitrium, possint inplere per gratiam; cum autem \'facilius\' additur, adinpletio boni operis etiam sine dei gratia posse fieri tacita significatione suggeritur. quem sensum redarguit qui dicit: sine me nihil potestis facere.\'