De Gestis Pelagii

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 42). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Quoniam necesse erat impleri quod praedixit apostolus Paulus: oportet et haereses esse, ut probati manifesti fiant in uobis, post ueteres haereses <inlata est> etiam modo [*]( 22 I Cor. 11, 19 ) [*]( 1 breuiter quomodo 8 quod clarum est apud homines parenthesis loco S 3 et F 5 Cap. XXXVI LiP Capitulum FFl Cap. XXII, in mg. 35 S 6 quoniam m. 2 P,V2Sd: quotiens LULlFV quociens Fl quoties m. 1 P persecutionibus FV ZSt 7 praesentibus LTJLXFFXV monachii Fl 8 fidei om. codd. VS; cf. cap. XX 10 sce tn. 1 F 12 piis add. m. 2 in spat. uac. F 13 Pelagius om. LUFFlVS 14 procc pter om. Ll ecc ceL ecclesie U 16 pseta L praesenti Ll 17 uidemus m. 1 F 18 enim om. Fi V 22 h\'es est F 23 haereses multas .(multas om. F 1) etiam modo haeresis non sqq. codd.; V in textu haec uerba omittit, adnotat autem: multas etiam modo haeresis, addendum: orta est aut aliquid simile; S in textu: multae enim modo haereses, adnotat; adde inuentae sunt uel quid simile; scripsi inlata est: inuecta etiam modo haeresis est d Engelbrecht ĮJrop.: post uet. haer. multas ecce iam oritur sqq. ) [*]( 8* )

116
haeresis non ab episcopis seu presbyteris uel quibusque clericis, sed a quibusdam ueluti monachis, quae contra dei gratiam, quae nobis est per Iesum Christum dominum nostrum, tamquam defendendo liberum arbitrium disputaret et conaretur euertere christianae fidei firmamentum, de quo scriptum est: per unum hominem mors et per unum hominem resurrectio mortuorum; sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes uiuificabuntur, et in actibus nostris dei adiutorium denegaret dicendo, ut non peccemus impleamusque iustitiam, posse sufficere naturam humanam, quae condita est cum libero arbitrio, eamque esse dei gratiam, quia sic conditi sumus, ut hoc uoluntate possimus, et quod adiutorium legis mandatorumque suorum dedit et quod ad se conuersis peccata praeterita ignoscit. in his solis esse dei gratiam deputandam, non in adiutorio nostrorum actuum singulorum; posse enim hominem esse sine peccato et mandata dei facile custodire, si uelit.

Ista haeresis cum plurimos decepisset et fratres, quos non deceperat, conturbaret, Caelestius quidam talia sentiens ad iudicium Carthaginensis ecclesiae perductus episcoporum sententia condemnatus est. deinde post aliquot annos Pelagio, qui magister eius perhiberetur, cum ista haeresis fuisset obiecta, ad episcopale iudicium etiam ipse peruenit recitatisque omnibus quae in libello contra eum dato Heros et Lazarus episcopi Galli posuerant illis quidem absentibus et de aegritudine unius eorum excusantibus Pelagium ad omnia respondentem quattuordecim episcopi prouinciae Palaestinae [*]( 3 Rom. 7, 25 6 I Cor. 15, 21 ) [*]( 1 quibuscumque UVcl 2 sed UV2d: uel LTJFFlPV 4 disputant S 5 conantur S christianae fidei firmamentum (fundamentum S) euertere VScl firmatum m. 1 F 8 etiam S 9 denegant S 11 est om. m. 1 F 12 hec F 13 possumus LULlFFlV3 14 conuersus L\'F m. 1 15 esse om. F 16 actuum m. 1 Ll 20 cartaginonsis I.,\'FF\' 21 pelagius F 23 etiam om. F 24 & L circa L\' )

117
secundum responsiones eius alienum a peruersitate huius haeresis pronuntiarunt, eam tamen haeresim sine ulla dubitatione damnantes. approbauerunt enim secundum quod ille ad ea quae obiecta sunt respondebat: \'adiuuari hominem per legis scientiam ad non peccandum, sicut scriptum est: legem in adiutorium dedit illis\'. non tamen ex hoc eandem legis scientiam illam dei gratiam esse iudicauerunt, de qua scriptum est: quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum, nec ideo dixisse Pelagium \'omnes uoluntate sua regi, ut non eos regeret deus; respondit enim hoc se dixisse propter liberum arbitrium, cui deus adiutor est eligenti bona, hominem uero peccantem ipsum esse in culpa quasi liberi arbitrii. approba-. uerunt etiam (iniquis et peccatoribus in die iudicii non esse parcendum, sed aeternis eos ignibus puniendos\', quoniam hoc se ille secundum euangelium dixisse respondit, ubi scriptum est: isti ibunt in supplicium aeternum, iusti autem in uitam aeternam. non autem dixerat omnes peccatores ad aeternum pertinere supplicium, ut merito contra apostolum dixisse uideretur, qui quosdam saluos ait futuros, sic tamen quasi per ignem. \'regnum caelorum\' ideo approbauerunt \'etiam in ueteri testamento esse promissum\', quoniam testimonium dedit de propheta Daniele, ubi dictum est: et accipient sancti regnum altissimi, hoc loco uetus testamentum intellegentes ab illo appellatum non illud solum quod factum est in monte Sina, sed scripturas omnes canonicas ante aduentum domini ministratas. \'posse\' autem \'hominem esse sine peccato, [*]( 5 Es. 8, 20 8 Roro. 7, 24. 25 17 Matth. 25, 46 20 I Cor. 3, 15 23 Dan. 7, 18 ) [*]( 1 eius om. m. 1 Ll 3 quae LUL*FlVS qd F 4 obiecta ex oblita .m. 2 F respondeat F 5 ad non] a domino m. 1 F 6 eadem legis scientia LUL!FFI VS 7 iudicauerunt] approbauerunt V!Sld 11 hec Ft V 12 uero] non IJF1 m. 1 13 approbarunt Vd 15 hec LlSVl 16 ille m. 2 add. Ll 19 ut om. Fl 21 quasi] ait LULlFFlV 22 et FlV2 uetere d 27 administratas VS)
118
si uelit\', non sic approbatum est, quomodo ab illo in libro suo positum uidebatur, tamquam hoc in sola potestate esset hominis per liberum arbitrium — hoc quippe arguebatur sensisse dicendo \'si uelit\' — sed quomodo nunc ipse respondit, immo quomodo id breuius et apertius iudices episcopi sua interlocutione commemorauerunt, hominem cum adiutorio dei et gratia posse esse sine peccato. nec tamen definitum est, quando istam perfectionem sancti assecuturi sint, utrum in corpore mortis huius an quando absorbebitur mors in uictoriam.

Ex his etiam, quae Caelestium dixisse uel scripsisse , tamquam dogmata discipuli eius sunt obiecta Pelagio, sua quaedam et ipse cognouit, sed aliter se quam obiciebantur sensisse respondit. hinc est illud, \'quod ante aduentum Christi uixerunt quidam sancte ac iuste\'; Caelestius autem dixisse perhibebatur \'quod sine peccato fuerint\'. item obiectum est dixisse Caelestium \'ecclesiam esse sine macula et ruga\'; Pelagius autem dixit \'dictum a se quidem, sed ita, quoniam lauacro ab omni macula et ruga purgatur ecclesia, quam uelit dominus ita permanere\'. item illud dictum a Caelestio \'quoniam plus faciamus quam in lege et euangelio iussum est\'; Pelagius autem \'de uirginitate hoc se dixisse\' respondit, de qua Paulus dicit: praeceptum domini non habeo\'. item obiectum est affirmare Caelestium \'unumquemque hominem posse habere omnes uirtutes et gratias\', ac sic auferri diuersitatem gratiarum, quam apostolus docet; Pelagius autem respondit <non se auferre gratiarum diuersitatem, sed dicere [*](9 cf. Cor. 15, 54 23 I Cor. 7, 25 ) [*]( 2 uidebitur V2Sl esae LLaFFaV 4 tunc VJSI 5 aptius Z1 suo Ll 7 nec] haec V tamen] mihi F 8 assecuti FV2 assequi-, turi 8 sunt FVxSd 9 an quando ex antequam F 11 hiis LFF1 iis d 13 ipsa P a se LUVFFlP m. 1 obiciebatur LULxllS afficiebantur V2 14 illum F Christi aduentum S 18 quidem (e corr.) Flf1 sed] si F 19 quam] quia FVzS1 22 hec F om. VSd 23 dominij d1 L dei U dici I/o 25 si m. 1 Fl 26 apli\' F )

119
donare deum ei, qui fuerit dignus accipere, omnes gratias, sicut Paulo apostolo donauit\'.

Has ex nomine Caelestii quattuor sententias non sic approbauerunt episcopi iudices, sicut eas Caelestius sensisse dicebatur, sed sicut de his respondit Pelagius. uiderunt enim, quod aliud sit sine peccato esse, aliud sancte ac iuste uiuere, sicut etiam ante aduentum Christi quosdam uixisse scriptura testatur, et quamuis non sit hic ecclesia sine macula et ruga, tamen eam et lauacro regenerationis ab omni macula rugaque purgari et eam ita uelle dominum permanere — nam et ita permanebit, quia sine macula et ruga utique in aeterna felicitate regnabit — et quod perpetua uirginitas, quae praecepta non est, sine dubio plus sit quam coniugalis pudicitia, quae praecepta est, quamuis in multis uirginitas perseueret, qui tamen non sunt sine peccato, et quod eas omnes gratias, quas loco uno commemorat, habuerit apostolus Paulus. quas tamen eum dignum fuisse accipere aut non secundum merita, sed potius secundum praedestinationem aliquo modo intellegere potuerunt — ipse enim dicit: non sum dignus, uel: non sum idoneus uocari apostolus — aut eorum intentionem subterfugit uerbum, quod Pelagius quemadmodum posuerit ipse uiderit. haec sunt, in quibus episcopi Pelagium pronuntiauerunt piis consentire doctrinis.

Nunc similiter recapitulando illa paulo attentius uideamus, quae illum contraria reprobare et anathematizare dixerunt. in hoc enim potius tota haeresis ista consistit. exceptis ergo illis, quae in adulatione nescio cuius uiduae in libris suis posuisse dictus est, quae ille neque in libris suis esse neque [*](19 I Cor. 15, 9 ) [*]( 2 sic Fl V1 3 in quatuor LULIFFlS 5 respondet Ll uidetur FlVS 6 ac] et VSd 7 quodam F 8 sit om. LUVFFIV; in corrigendis add. sit V 9 rigaque F 10 uel Ll 12 quod om. U 15 qui F omnes eas S 16 habuit LlFVSd eum om. F 20 intentione LUL1 26 tota om. FS haeresi S ista] tota S consentit LULlFl 28 neque fin.] r.e Fl )

120
talia umquam se dixisse respondit et eos qui talia saperent, non tamquam haereticos, sed tamquam stultos anathematizauit, haec sunt, quibus haeresis illius dumeta cotidie pullulare, immo iam siluescere dolebamus: \'Adam mortalem factum, qui siue peccaret siue non peccaret, moriturus esset. quod peccatum Adae ipsum solum laeserit et non genus humanum. quod lex sic mittat ad regnum quemadmodum et euangelium. quod infantes nuper nati in illo statu sint, in quo Adam fuit ante praeuaricationem. quod neque per mortem uel praeuaricationem Adae omne genus hominum moriatur neque per resurrectionem Christi omne genus hominum resurgat. quod infantes, etsi non baptizentur, habeant uitam aeternam. quod diuites baptizati, nisi omnibus abrenuntient, si quid boni uisi fuerint facere, non eis reputetur neque regnum dei posse habere. quod gratia dei et adiutorium non ad singulos actus detur, sed in libero arbitrio sit et in lege atque doctrina. quod dei gratia secundum merita nostra detur et propterea et ipsa gratia in hominis sit posita uoluntate, siue dignus fiat siue indignus. quod filii dei non possunt uocari, nisi omnino absque peccato fuerint effecti. quod obliuio et ignorantia non subiacet peccato, quoniam non eueniant secundum uoluntatem, sed secundum necessitatem. quod non sit liberum arbitrium, si indigeat auxilio dei, quoniam propriam uoluntatem habeat unusquisque aut facere aliquid aut non facere. quod uictoria nostra ex dei non sit adiutorio, sed ex libero arbitrio. quod ex illo, quod ait Petrus diuinae nos esse consortes naturae, consequens sit, ut ita possit esse [*](26 II Petro 1, 4 ) [*]( 1 naquam F se] de FI 2 alt. tamquam] tamen tamquam LJJLXF 3 dumeta] dum ea codd. V quotidie UP 4 pullare Fl debeamus F 5 esset om. S 6 ipsi F et om. S 8 sint] non sunt F 9 nec F 11 humanum Fl 12 in infantes F hanx L 14 uisi] nisi FiS1 reputentur m. 1 Fl imputetur S 15 possunt SFVS possint d 16 a F 17 nra s. 1. m. 2 Lx 18 et alt. om. SVd 19 pont F possint d 20 qui F 21 subiaceant d subiaceat S 22 qui F 25 dei adiutorio non sit sed L1 27 esset F consequentis F conueniens U )
121
anima sine peccato quemadmodum deus\\ hoc enim in undecimo capitulo libri non quidem habentis auctoris sui titulum, sed qui perhibetur esse Caelestii his uerbis positum ipse legi: \'quomodo quispiam\', inquit, \'illius rei consortium suscipit, a cuius statu et uirtute esse extraneus definitur\'? ideo fratres, qui haec obiecerunt, sic eum intellexerunt, tamquam eiusdem naturae animam et deum et partem dei dixerit animam; sic enim acceperunt, quod eiusdem status atque uirtutis eam esse cum deo senserit. in extremo autem obiectorum positum est: \'quod paenitentibus uenia non detur secundum gratiam et misericordiam dei, sed secundum meritum et laborem eorum, qui per paenitentiam digni fuerint misericordia\'. haec omnia et si quae argumentationes ad ea confirmanda interpositae sunt sua negantem et anathematizantem Pelagium iudices approbauerunt et ideo pronuntiauerunt eum contraria ecclesiasticae fidei reprobando et anathematizando damnasse. ac per hoc quomodolibet ea . Caelestius posuerit aut non posuerit uel Pelagius senserit aut non senserit, tanta mala tam nouae huius haeresis illo ecclesiastico iudicio damnata gaudeamus et deo gratias agamus laudesque dicamus.

De his autem quae post hoc iudicium ibi nescio quo cuneo perditorum, qui ualde in peruersum perhibentur Pelagio suffragari, incredibili audacia perpetrata dicuntur, ut dei serui et ancillae ad curam sancti Hieronymi presbyteri pertinentes sceleratissima caede afficerentur, diaconus occideretur, aedificia monasteriorum incenderentur, uix ipsum ab hoc impetu atque [*]( 24 cf. Ep. 43 Innocentii ad Iohannem Hierosolymitanum et ep. 42 ad Hieronymum (CSEL XXXV 97. 98. 96 sq.) ) [*]( 1 deus om. m. 1 F enim om. V 2 auctoritatis U 4 suscepit V d a cuius] alicuius ld V 5 ueritate U diffinitur LULlFl 6 obiacerunt F eius L1 eisdem Fl V 7 dixer L dixerunt ULIPFl 8 enim] eum VS ea Fl 9 senserint LULlFlV senserunt F 10 qui F 16 ac] et VS 17 aut] an L 20 agimus F 21 a nescio quo (rn. 2) P, V*sd an nescio quo F 22 perhiberetur FXV 24 ancillae domini S ieronimi UF hieronimi LLl presbiteri LUL1 25 caede m. 2 ex corde F hedificia LUF )

122
incursu impiorum in dei misericordia turris munitior tueretur, tacendum nobis potius uideo et expectandum quid illic fratres nostri episcopi de his tantis malis agendum existiment, quibus eos dissimulare posse quis credat? impia quippe dogmata huiusce modi hominum a quibuslibet catholicis, etiam qui ab illis terris longe absunt, redarguenda sunt, ne ubicumque nocere possint, quo peruenire potuerint; impia uero facta, quorum cohercitio ad episcopalem pertinet disciplinam, ubi committuntur, ibi potissimum a praesentibus uel in proximo constitutis diligentia pastorali et pia seueritate plectenda sunt. nos itaque tam longe positi optare debemus his causis talem illic finem dari, de quo non sit necesse ubilibet ulterius iudicare, sed quem nobis potius praedicare conueniat, ut animi omnium, qui illorum scelerum fama usquequaque uolitante grauiter uulnerati sunt, dei misericordia consequente sanentur. unde iam huius libri terminus iste sit, qui, ut spero, si sensibus tuis placere meruerit, adiuuante domino utilis erit legentibus tuo quam meo nomine commendatior et tua diligentia plurimis notior. [*]( 9 cf. Innocentii Ep. 41 (CSEL XXXV 92) ) [*]( 1 mitior m. 1 F 2 potius om. m. 1 X1 et om. F 3 a quibus d 4 dissimulari V 6 adsunt LULlFpl nec hFlV ubique S 7 nocere] ncče L necesse ULxFl possit U quo om. m. 1 Ll 8 cohercio (tio V) FV coerctio P coertio S 11 obtare L op§tare Lx 12 alterius LUL1 indicare F 13 quae FLVSd 14 usquequo F 15 domini ULXF consequentes anentur F 16 sij sit Fl 19 Explicit liber sci aug ad scm aureliu epm de gestis Pelagii heretici contra aduersarios gre dni nri ihu xpi. Incipit conciliū cartaginis contra Pelagiu ut Celestium discipulum eius L Aurelii Augustini episcopi de gestis Pelagii heretici contra aduersarios gratie domini nostri Iesu Christi liber explicit feliciter. Incipit concilium Carthaginis contra Pelagium uel Celestium discipulum eius incipit feliciter U Liber Aurelii Augustini de gestis Pelagii contra aduersarios gratie domini nostri ihesu xpi finit Ll Explicit liber sancti Augustini ad sanctum Aurelium episcopum de gestis Pelagii heretici contra aduersarios gratiae domini nostri ihesu xpi FFlVS)