De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Uideamus ergo, quod isto opere suscepimus, non secundum praefigurationem rerum futurarum, sed secundum rerum gestarum non allegoricam, sed propriam significationem quemadmodum haec accipi possint. et finxit deus, inquit, adhuc de terra omnes bestias agri et omnia uolatilia caeli: unde iam quod uisum est et quantum uisum est disseruimus. [*]( 12 Gen. 2, 22 26 Gen. 2, 19x ) [*]( 1 qw4 etiam E uiri bd de latere uiro S 2 eato] est S 5 ut om. Pl osag S supleretur E 7 inferior (8. l. m. 2 al infinnior) E infirmior PBSbd 10 quur PR reposita est costa S 11 quur PR non etiam S 12 inquid EtR 16 fructuum E1 18 praedicantem PR hominem Rb 20 conscribta EP 21 periberent P 28 suscipimus S saecundum S 25 allegorica* (m eras.) R quemammodum E 26 hic b possunt b inquid R 28 diseruimus (i init. ex e m. 1) R )

285
et adduxit ea omnia ad Adam, ut uideret, quid ea uocaret. quomodo haec adduxerit deus ad Adam, ne carnaliter sapiamus, adiuuare nos debet, quod de bipertito opere diuinae prouidentiae in libro superiore tractauimus. neque enim sicut indagant atque adigunt uenantes uel aucupantes ad retia quaecumque animantia capiunt, ita hoc factum esse credendum est aut uox aliqua iussionis de nube facta est eis uerbis, quae rationales animae audientes intellegere atque oboedire adsolent. non enim hoc acceperunt ut possint bestiae uel aues; in suo tamen genere obtemperant deo, non rationali uoluntatis arbitrio, sed sicut mouet ille omnia temporibus oportunis, non ipse temporaliter motus, per angelica ministeria, quae capiunt in uerbo eius quid quo tempore fieri debeat, et illo non temporaliter moto mouentur ipsa temporaliter, ut in his, quae sibi subiecta sunt, iussa eius efficiant,

Omnis enim anima uiua, non solum rationalis sicut in hominibus, uerum etiam inrationalis, sicut in pecoribus et uolatilibus et piscibus, uisis mouetur. sed anima rationalis uoluntatis arbitrio uel consentit uisis uel non consentit; inrationalis autem non habet hoc iudicium, pro suo tamen genere atque natura uiso aliquo tacta propellitur. nec in potestate ullius animae est, quae illi uisa ueniant siue in sensus corporis siue in ipsum spiritum interius, quibus uisis adpetitus moueatur cuiuslibet animantis. ac sic cum ea uisa per angelorum oboedientiam desuper ministrantur, peruenit iussio dei non solum ad homines nec solum ad aues et pecora, uerum etiam ad ea, quae sub aquis latent — sicut [*]( 4 lib. VIII 9. 19-26 ) [*]( 1 omnia ea bd uocaret ea 8 2 Et quomodo S 3 uipertito Ex 5 adque Ex adiguot] adiunguntur S 6 quaecumque; cum hac uoce finUur codex E; primum enim folium quatermonis XVIIII dissectum eat, quod Manu recenti adnotatum tit. 8 rationalis B 9 possent S 11 arbitrio (pr. r 8. I. m. 1) 22 14 motu HS 15 iis d 17 inrationabilia S 20 inrationabilis S 21 uiso (i ex o tn. 1) S 22 ullins] illiuB b 23 sensus (s fin. m. 1 ex m) R sensum bd 24 sic] si S 27 etiam om. P1 subj in S )

286
ad cetum, qui gluttiuit Ionam — nec solum ad ista maiora, uerum etiam ad uermiculum; nam et huic legimus diuinitus iussum, ut radicem cucurbitae roderet, sub cuius umbraculo propheta requieuerat. si enim homini donauit deus, sic eum instituens, ut etiam carnem peccati portans possit non solum pecora et iumenta suis usibus subdita nec tantum domesticas aues, sed etiam libere uolitantes quaslibet etiam saeuas feras et capere et mansuetas facere et eis mirabiliter imperare potentia rationis, non corporis, cum earum adpetitus et dolores captans paulatimque inlectando, premendo laxandoque moderans agresti eas exuit consuetudine et tamquam humanis moribus induit: quanto magis angeli hoc possunt, qui iussione dei in ipsa eius, quam sempiterne intuentur, incommutabili ueritate perspecta mouentes se per tempus et corpora sibi subdita per tempus et locum agilitate mirabili et uisa, quibus moueatur, et adpetitum carnalis indigentiae ualent efficere omni animae uiuae, ut quo eam uenire opus est nesciens adducatur!

Iam ergo uideamus, ipsa mulieris formatio, quae mystice etiam aedificatio dicta est, quemadmodum facta sit. natura quippe mulieris creata est, quamuis ex uirili, quae iam erat, non aliquo motu iam existentium naturarum. angeli autem nullam omnino possunt creare naturam; solus enim unus cuiuslibet naturae, seu magnae seu minimae, creator est deus, id est ipsa trinitas, pater et filius et spiritus sanctus. aliter ergo quaeritur, quemadmodum sit soporatus Adam costaque eius sine ullo doloris sensu a corporis conpage detracta [*](1 cf. Ion. 2, 1 2 cf. Ion. 4, 7. 6 ) [*]( 1 coetum PRS glutiuit Sbd 2 huic] hinc b 3 cucurbite P cucurbae S 4 propheta (a sup. ę m. 1 superscr.) S 7 aues- R libere b uolitantes ex uolantes R uoluntatis b seuas S 8 mansue facere S 9 adpetitos S 10 illectando bd inlactando S pmendo S laxando que R 11 ea sezua S ex.uit R 12 dei] dnl S 14 prespecta S 15 uis.a (a m. 2) R iussa (in mg. al uisa) b moueantur Sb 18 mysticae S 19 facta ex dicta m. 1 S 20 mulieribus R* 21 aliqui motus PR exsistentium PR 22 unius S 23 cuiusbet (alt. u 8. l. m. 1) P minime S 25 queritur S qaemamodom P )

287
sit.haec enim fortasse dicantur potuisse per angelos fieri; formare autem uel aedificare costam, ut mulier esset, usque adeo non potuit nisi deus, a quo uniuersa natura subsistit, ut ne illud quidem carnis subplementum in corpore uiri, quod in illius costae successit locum, ab angelis factum esse crediderim sicut nec ipsum hominem de terrae puluere: non quo nulla sit angelorum opera, ut aliquid creetur, sed non ideo creatores sunt. quia nec agricolas creatores segetum atque arborum dicimus. non enim qui plantat, est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat, deus. ad hoc incrementum pertinet etiam in corpore humano, quod osse demto locus carne subpletus est, illo scilicet opere dei, quo naturas substituit, ut sint, quo ipsos quoque angelos creauit.

Opus itaque agricolae est, ut aquam ducat, cum rigat; non autem opus eius est, ut aqua per decliuia prolabatur, sed illius, qui omnia in mensura et numero et pondere disposuit. item opus agricolae est, ut surculus auellatur ex arbore terraeque mandetur; at non eius opus est, ut sucum inbibat et germen emittat, ut aliud eius solo figat, quo radicem stabiliat, aliud in auras promoueat, quo robur nutriat ramosque diffundat, sed illius, qui dat incrementum. medicus etiam aegro corpori alimentum adhibet et uulnerato medicamentum: primum non de rebus, quas creauit, sed quas creatas opere creatoris inuenit; deinde cibum uel potum praeparare potuit et ministrare, emplastrum formare et medicamento inlitum [*]( 9 I Cor. 3, 7 16 cf. Sap. 11, 21 ) [*]( 8 ut om. Pl 4 supplementum PRbd cum uocabulo quod incipit fol. 144 cod. E quod (d 8. I. m. 1) B 6 puluerae R quo] quod b 11 ossfe E ossę S dempto PRSbd 12 supletus E 14 agrigolae 2?1 16 declibia PRl 16 in numero et mensura E 17 surculos Bl 18 terrae quae RS mandetur (a m. 2) R at] an ElR* Ota. S opiu eius bd sucum inbibat] sucuinuibat E1 sucum bibat JjJJ 19 etJ ut EPPRSbd figat (g s. l. m. 1) R 20 istabiliat B stabiliat (at ex et m. 1) S aures PR robor J21 21 medicos (sup. o m. 1 superscr. u) R 22 egro P uulnerato m. 2 ex alimento E 24 ciuum E1 cybum S 25 et emplastrum b mendicamento S medicamenta Rlb inlitum] illico b )

288
adponere. num etiam ex his, quae adhibet, operari et creare uires uel carnem potest? natura id agit interiore motu nobisque occultissimo. cui tamen si deus subtrahat operationem intimam, qua eam substituit et facit, continuo tamquam extincta nulla remanebit.

Quapropter cum deus uniuersam creaturam suam bipertito quodam modo opere prouidentiae, de quo in superiore libro locuti sumus, et in naturalibus et in uoluntariis motibus administret, creare naturam tam nullus angelus potest quam nec se ipsum. uoluntas uero angelica oboedienter deo subdita eiusque executa iussionem naturalibus motibus de rebus subiectis tamquam materiem ministrare, ut secundum illas principales in uerbo dei non creatas uel secundum illas in primis sex dierum operibus causaliter creatas rationes aliquid tempore creetur. more agricolandi uel medendi potest. quale itaque ministerium deo exhibuerint angeli in illa mulieris formatione, quis audeat adfirmare? certissime tamen dixerim subplementum illud carnis in costae locum ipsiusque feminae corpus et animam conformationemque membrorum, omnia uiscera, sensus omnes et quidquid erat, quo illa et creatura et homo et femina erat, nonnisi illo opere dei factum, quod deus non per angelos, sed per semet ipsum. non operatus est et dimisit, sed ita continuanter operatur, ut nec ullarum aliarum rerum nec ipsorum angelorum natura subsistat, si non operetur. [*]( 7 lib. VIII 9. 19-26 ) [*]( 1 apponere Et iis d athibet El 2 potest natura? (sic distinc.) S 4 Babstitait (i fin. ex e m. 1) R 6 suum b uipertito Et 7 mode om. E opere (0 s. l. na. 1) P propereuidentiae (pr paene eraa. pere 8. l. add.) R superiori S 9 administraret S amministret EJPB quam] qui PR 12 materiam bd 15 agricolandi (n tx m m. 1) E 16 exibuerint P exhibuerunt b illam S 17 formationem S tamen] cum b 18 suplementum E ipsiusqu.e E femine P 20 quicquid VB quo. (d ertU.) E 21 illo] in illo PRSbd 22 non Ii. om. Rib 23 et] nec b demisit P ullarum] illarum S 24 subsistat (9 fin. B. I. m. 1) E )

289

Sed quoniam carnem animatam atque sentientem, quantum naturam rerum pro humano captu experiri potuimus, non nouimus nasci, nisi aut ex istis tamquam materialibus elementis, hoc est aqua et terra, aut ex fruticibus uel lignorum fructibus uel etiam ex carnibus animalium, sicut innumerabilia genera uermium siue reptilium, aut certe ex concubitu parentum, nullam autem carnem natam scimus ex carne cuiuslibet animantis, quae tam esset ei similis, ut sexu tantum discerneretur, quaerimus in rebus creationis huius similitudinem, qua mulier de uiri latere facta est, nec possumus inuenire, non ob aliud, nisi quia homines quemadmodum operentur in hac terra nouimus; quemadmodum autem angeli in hoc mundo quodammodo agricolentur, non utique nouimus. nam profecto si remota hominum industria fruticum genus naturae cursus operaretur, nihil aliud nossemus quam ex terra nasci arbores et herbas et ex earum seminibus, ab eis itidem in terram cadentibus, numquid innotesceret nobis quid ualeret insertio, ut alterius generis lignum radice propria poma portaret aliena et coalescente unitate iam sua? haec per agricolarum opera didicimus, cum ipsi creatores arborum nullo modo essent, sed naturae cursum deo creanti suum quoddam officium ministeriumque praeberent. nequaquam enim quidquam per eorum opera existeret, si hoc in dei opere intima naturae ratio non haberet. quid ergo mirum, si hominem ex osse hominis factam non nouimus, quando creanti deo quemadmodum angeli seruiant [*]( 2 natura E humanu P 3 istis] is El 4 ex aqua b fruticibus (tici in ras. m. 2) B frutectibus S 6 concubituin (m exp. m. 1) P 8 esset (t 8. I. m. 1) E 9 querimus RS rebus s. l. m. 1 S huius] hmoi b qua] qua. P qua. (m eras.) R 11 quia (i s. I. m. 1) B quemammodum E 12 quemammodum E 13 agriculentur R s remota s. I. m. 1 B 16 et ante ex s. l. m. 1 P itidem] ididem S identidem JBS terra B 17 ignotesceret E1 insertio] insitio PRd om. S alterius] alterius insitio S 18 pomma B coalescentsp S 19 suarp E 20 essent] praeessent b 21 ministerium qu«e B 22 praeuerem P1 praeberet B quicquam E*S per eorum] 9Tjrp9per#eorum (corr. m. 1) P exsisteret P 28 natura B 24 ergo] enim S ossae S 25 quando] qui b quemammodum E ) [*](XXVIII. Ang. aect. III para 1. ) [*](19)

290
ignoramus? qui nec arborem ex arboris surculo in robore alieno factam nosse possemus, si et ista deo creanti quemadmodum agricolae seruiant, similiter nesciremus.

Nullo modo tamen dubitamus et hominum et arborum nonnisi deum esse creatorem fideliterque credimus factam feminam ex uiro nullo interueniente concubitu, etiamsi forte . costa hominis ministrata sit per angelos in opere creatoris: sicut fideliter credimus etiam uirum factum ex femina nullo interueniente concubitu, cum semen Abrahae dispositum est per angelos in manu mediatoris. utrumque infidelibus incredibile est; fidelibus autem cur ad rei gestae proprietatem quod de Christo factum est et tantum ad figuratam significationem quod de Eua scriptum est credibile uideatur? an uero sine cuiusquam concubitu uir ex femina fieri potuit, femina ex uiro non potuit? et uirginalis uterus unde uir fieret habebat, uirile autem latus unde femina fieret non habebat, cum hic dominus de famula nasceretur, ibi de seruo famula formaretur? poterat et dominus de costa carnem suam uel de aliquo membro uirginis creare; sed qui posset ostendere in corpore suo hoc se iterum fecisse quod factum est, utilius in matris corpore ostendit nihil pudendum esse quod castum est.

Quodsi quaeritur, quomodo se habeat causalis illa conditio, in qua primum deus hominem fecit ad imaginem ac similitudinem suam — ibi quippe et hoc dictum est: masculum et feminam fecit eos — utrum iam illa ratio,. ua m mundi primis operibus concreauit atque concreuit [*]( 10 cf. Retract. II 24 Gal. 8, 19 24 Gen. 1, 27 ) [*]( 2 possumus B possimus S creante E quemammodum EPB 3 seruiant Bl 5 nonnisi (non 8. l. m. 1) B credamus 8 6 faeminam S hominis forte S 7 costa] coBtat (t fin. 8. I. m. 2) B om. S angelos** B 8 faemina S 11 quur PB geste S 18 ęua S scribtum ESP non uideatur b 15 uterus] ut cruor S 16 femina (-- aup. a er.) P fieret (i ex e m. 1) B 18 formaretur] nasceretur E1 poterat (at ex et) S carnem suam de costa PBSbd 19 uel] aut S 22 queritur S 23 hominem deus bd 26 Mundi (in mg. s) P mundis B concreauit] indidit b adque E concreuit] concreauit Sb )

291
deus, id habebat, ut secundum eam iam necesse esset ex uiri latere feminam fieri, an hoc tantum habebat, ut fieri posset, ut autem ita fieri necesse esset, non ibi iam conditum, sed in deo erat absconditum: si hoc ergo quaeritur, dicam quid mihi uideatur sine adfirmandi temeritate; quod tamen cum dixero, fortasse prudenter ista considerantes, quos iam christiana fides inbuit, etiam si nunc primitus ista cognoscunt, dubitandum non esse iudicabunt.

Omnis iste naturae usitatissimus cursus habet quasdam naturales leges suas, secundum quas et spiritus uitae, qui creatura est, habet quosdam adpetitus suos determinatos quodammodo, quos etiam mala uoluntas non possit excedere, et elementa mundi huius corporei habent definitam uim qualitatemque suam, quid unumquodque ualeat uel non ualeat, quid de quo fieri possit uel non possit. ex his uelut primordiis rerum omnia, quae gignuntur, suo quaeque tempore exortus processusque sumunt finesque et decessiones sui cuiusque generis. unde fit, ut de grano tritici non nascatur faba uel de faba triticum uel de pecore homo uel de homine pecus. super hunc autem motum cursumque rerum naturalem potestas creatoris habet apud se posse de his omnibus facere aliud, quam eorum quasi seminales rationes habent, non tamen id, quod non in eis posuit, ut de his fieri uel ab ipso possit. neque enim potentia temeraria, sed sapientiae uirtute omnipotens est; et hoc de unaquaque re in tempore suo facit, quod ante in ea fecit, ut possit. alius ergo est rerum modus, [*]( 1 habeat E1 2 faeminam P an] aut b habeat E1 fiere Pl 3 possit 8 ita 8. I. m. 1 S est PJR 4 queritur S 5 uidetur S 7 inbuit E1 i.sta. R 8 non esse dubitandum bd iudicauit b 9 istae Ep2R 11 creatura] creatus JB appetitos S 12 quogdammodo E posset MS 14 unumquoque E1 15 quid (i s. I. m. 1) P primordis P 16 qufque S: quoque EPRbd 18 trittici E 19 de faba* (e eras.) E de fabag (e exp. m. 1) P tritticum E tricticum P 20 naturalem (1 ex t m. 1) E 21 aput E1 28 in eis non posuit S non ante in om. b 25 unaquaeque S suo tempore b 26 antea E*S ) [*]( 19* )

292
quo illa herba sic germinat, illa sic, illa aetas parit, illa non parit, homo loqui potest, pecus non potest. horum et talium modorum rationes non tantum in deo sunt, sed ab illo etiam rebus creatis inditae atque concretae. ut autem lignum de terra excisum, aridum, perpolitum, sine radice ulla, sine terra et aqua repente floreat et fructum gignat, ut per iuuentam sterilis femina in senecta pariat, ut asina loquatur et si quid eius modi est, dedit quidem naturis, quas creauit, ut ex his et haec fieri possent — neque enim ex eis uel ipse faceret, quod ex eis fieri non posse ipse praefigeret, quoniam se ipso non est nec ipse potentior — uerum tamen alio modo dedit, ut non haec haberent in motu naturali, sed in eo, quo ita creata essent, ut eorum natura uoluntati potentiori amplius subiaceret.

Habet ergo deus in se ipso absconditas quorundam factorum causas, quas rebus conditis non inseruit, easque inplet non illo opere prouidentiae, quo naturas substituit, ut sint, sed illo, quo eas administrat, ut uoluerit, quas, ut uoluit, condidit. ibi est et gratia, per quam salui fiunt peccatores. nam quod adtinet ad naturam iniqua sua uoluntate deprauatam, recursum per semet ipsam non habet, sed per dei gratiam, qua adiuuatur et instauratur. neque enim desperandi sunt homines in illa sententia, in qua scriptum est: omnes, qui ambulant in ea, non reuertentur. dictum est enim secundum pondus iniquitatis suae, ut, quod reuertitur qui reuertetur, non sibi tribuat, sed gratiae dei, non ex operibus, ne forte extollatur. [*]( 4 cf. Num. 17, 8 6 cf. Gen. 18, 11; 21, 2 7 cf. Num. 22, 28 24 Prou. 2, 19 26 cf. Ephes. 2, 9 ) [*]( 1 quo] quod b 4 concretae EPb: concreatae RSd 5 excisum] aridum excisum S 7 sterelis P senectute b 8 huiusmodi S 9 his (a. l. add. m. 2 at eis) E eis PESbd 10 ipse] ille BSbd praefigeret] praefieret S 11 ipse] ipso Rl 12 hoc PR 15 quorumdam P corumdam Rx 18 amministrat EzPR 19 condedit P 21 deprabatam P 22 adiubatur E1 23 scribtum EP 26 reuertitur] reuerteretur S reuertetur R2 26 qui reuertetur om. SRl reuertetur] reuertitur Pbd )

293

Propterea mysterium gratiae huius apostolus absconditum dixit non in mundo, in quo sunt absconditae causales rationes omnium rerum naturaliter oriturarum, sicut absconditus erat Leui in lumbis Abrahae, quando et ipse decimatus est, sed in deo, qui uniuersa creauit. quamobrem omnia, etiam quae ad hanc gratiam significandam non naturali motu rerum, sed mirabiliter facta sunt, eorum etiam causae in deo absconditae fuerunt: quorum si unum erat, quod ita mulier facta est de latere uiri, et hoc dormientis, quae per ipsum firma facta est, tamquam eius osse firmata, ille autem propter ipsam infirmus, quia in locum costae non costa sed caro subpleta est, non habuit hoc prima rerum conditio, quando sexto die dictum est: masculum et feminam fecit eos, ut femina omnino sic fieret, sed tantum hoc habuit, quia et sic fieri posset, ne contra causas, quas uoluntate instituit, mutabili uoluntate aliquid faceret. quid autem fieret, ut omnino aliud futurum non esset, absconditum erat in deo, qui uniuersa creauit.

Sed quoniam sic dixit absconditum, ut innotesceret principibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia dei, probabiliter creditur, sicut illud semen, cui promissum est, dispositum est per angelos in manu mediatoris, sic omnia, quae ad ipsius seminis aduentum uel praenuntiandum uel adnuntiandum in rerum natura praeter usitatum naturae cursum mirabiliter facta sunt, ministrantibus angelis esse facta, ut tamen ubique creator uel reparator creaturarum non sit, nisi qui plantatore et rigatore quolibet solus incrementum dat deus. [*]( 4 cf. Hebr. 7, 10. 9 18 cf. Ephes. 3, 9. 10 26 cf. I Cor. 3, 7 ) [*]( 1 ministeriam b 3 oriturarum] creaturarum b 4 lenui E lęui S 7 absconditae causae in deo PBbd 8 fuerant Pltbd quorum] quorum etiam Rbd si unum] summum b 9 lateri Bl 10 ossae E osse S illae (a exp. m. 1) S 11 supleta E completa S 12 co||ditio P 16 faceret] fieret PRbd ut om. S 17 in] a Rl 18 dicitur S princibus (sic) P 20 sapientiae EPRSb illum P 21 repromissum S est post dispositum om. S 25 factam E ibique (init. i ex u) R )

294

Ac per hoc etiam illa extasis, quam deus inmisit in Adam, ut soporatus obdormiret, recte intellegitur ad hoc inmissa, ut et ipsius mens per extasin particeps fieret tamquam angelicae curiae et intrans in sanctuarium dei intellegeret in nouissima. denique euigilans tamquam prophetia plenus, cum ad se adductam mulierem suam uideret, eructuauit continuo, quod magnum sacramentum commendat apostolus: hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea. haec uocabitur mulier, quoniam de uiro suo sumta est . et propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. quae uerba cum primi hominis fuisse scriptura ipsa testetur, dominus tamen in euangelio deum dixisse declarauit; ait enim: non legistis, quia qui fecit ab initio masculum et feminam fecit eos? et dixit: propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adhaerebit uxor.i suae, et erunt duo in carne una, ut hinc intellegeremus per extasin, quae praecesserat in Adam, hoc eum diuinitus tamquam prophetam dicere potuisse. sed iam iste huius libri terminus placet, ut ea, quae sequuntur, ab alio exordio renouent intentionem legentium. [*]( 4 cf. Ps. 12, 17 7 cf. Ephes. 5, 32 8 Gen. 2, 23. 24 14 Matth. 19, 4. 5 ) [*]( 1 Ac] hac P misit 8 3 extasim b ecstasim d 4 et Rt 5 in om. b nouissima P nouissima- (m eras.) B prophetiae PRbd 6 adductarn] adductam costam PCbd costam lin. perducta m. 2 del. B. ernctauit Cbd 7 conmendat P 9 suo om. PJRSCb sumpta PBSbd 10 et] haec P ha.c (e eras.) B om. ESC; sed cf. 268, 14 propter] pro S reliquet P 11 adherebit EPBSC 12 scribtura EP 18 ipse Sl 16 masculum] hominem masculum C 16 dimittit S adhereuit Et adherebit EzPRSC 17 hic E1 18 per] propter PBSCbd eztasim Cb ecstasin d 19 propheta S libri finiri terminus S 20 sequntur E1 secuntur SC 21 Expl liber nonus incipiunt capitula libri decimi fol. 147 E Explicit liber VIM (litter. maio color.) fol. 232b P Explicit liber VIIII (litt. mai. atr.) fol. 174* B Expl lib VIIII (litt. mai.). Incipit liber decimus (litt. rubr.) pag. 246b S fol. 7sb C\' )

295
LIBER DECIMUS.

Iam quidem ordo ipse uidetur exposcere, ut de peccato primi hominis disseramus; sed quia de carne mulieris, quemadmodum facta sit, scriptura narrauit, tacuit autem de anima, multo magis nos fecit intentos, ut de hoc diligentius inquiramus, quonam modo refelli possint siue non possint, qui credunt animam de anima hominis sicut de carne carnem fieri a parentibus in filios utriusque rei transfusis seminibus. hinc enim primitus ad hoc mouentur, ut dicant, quod unam animam deus fecerit, quam sufflauit in faciem hominis, quem de puluere finxerat, ut ex illa iam ceterae crearentur animae hominum sicut ex illius carne omnis etiam caro hominum, quoniam primo Adam formatus est, deinde Eua. et ille quidem unde habuerit corpus, unde animam, dictum est: corpus uidelicet puluerem terrae, animam uero flatum dei; at illa de illius latere cum facta dicatur, non dicitur quod eam deus flando similiter animauerit, tamquam utrumque de illo ductum sit, qui iam fuerat animatus. aut enim taceri oportuit, inquiunt, etiam de anima uiri, ut eam, sicut possemus, datam diuinitus uel intellegeremus uel certe crederemus, aut, si hoc propterea scriptura non tacuit, ne animam quoque sicut hominis carnem de terra factam esse putaremus, debuit et de mulieris anima non taceri, ne putaretur ex traduce, si hoc uerum non est. quapropter ideo tacitum est, inquiunt, quod in eius faciem flauerit deus, quia illud est uerum, quod et anima ex homine propagata est. [*]( 1 Explicuerunt capitula inč liber decimus dS gratias fol. 149 E Incipit liber decimus (litt. maio rubr.) fol. 233* P Incipit liber decimus (litt. maio rubr.) tol. 174b B 3 quemammodum EPS 4 scribtura EP autem] enim S 6 disquiramus S 7 cre«*«dunt 22 carnem de carne bd 8 trasfusis E1 10 quam sufftauit] Buftlando PBCbd sufflauit 8; ceterum E suflauit scribit 11 puluere* (m eras.) B cetere M 13 primum 8 aeua 80 16 dicitur (ur 8. I. m. 1) E 17 similiter flando 8 ductum] dictum R180 18 fuerat (u ex ec m. 1) E 19 anima. (m eras.) B possimus PB18 20 hoc scriptura C 21 carnem hominis d 22 factum 221 de 8. l. m. 1 E anima. (m eras.) B 25 uerum est Sbd )

296

Huic suspicioni facile occurritur. si enim propterea putant animam mulieris ex anima uiri factam, quia non scriptum est, quod in mulieris faciem flauerit deus, cur credunt ex uiro animatam feminam, quando ne id quidem scriptum est? unde, si deus omnes animas hominum nascentium sicut primam facit, propterea scriptura de aliis tacuit quoniam posset, quod in una factum commemoratum est, etiam de ceteris prudenter intellegi. itaque si oportuit nos per hanc scripturam de hac re aliquid admoneri, magis, si aliquid aliud fiebat in femina, quod in uiro factum non erat, ut ex carne animata eius anima duceretur, non sicut uiri eius aliunde corpus, aliunde anima; hoc ipsum, quod alio modo fiebat, scriptura potius tacere non debuit, ne hoc itidem factum putaremus, quod iam de illo didiceramus. proinde quia non dixit ex anima uiri animam factam esse mulieris, conuenientius creditur eo ipso nos admonere uoluisse nihil hic aliud putare, quam de uiri anima noueramus, id est similiter datam esse mulieri, cum praesertim esset euidentissimae occasionis locus, ut, si non tunc, quando formata est, postea certe diceretur, ubi ait Adam: hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea. quanto enim carius amantiusque diceret: et anima de anima mea! non tamen hinc tam magna quaestio iam soluta est, ut unum horum manifestum certumque teneamus.

Quamobrem primo uidendum est, utrum sancta scriptura libri huius, ab eius exordio pertractata, hinc nos dubitare [*]( 20 Gen. 2, 23 ) [*]( 2 scribtum EP 3 qur E quur EtPB 4 scribtum ElP 5 unde Rl aut R2 nascentium hominum S 6 scribtura EP alis JB1 7 factum om. S commoratum P 9 scribturam EP haJJ.c (n exp. m. 1) P ammoneri WPH, 10 fiebaat (n exp. m. I) P 13 fiebat] faciebat P scribtura EIP pocius S 14 putaremus factum S didiceramus (init. i ex e m. 1) R 15 animam om. P animam esse factam S factam esse animam bd 16 ammonere FflPRS 18 mulieri esse 8 euidentissime ES 21 ex carne b animantiusque 8 22 de anima om. Pl 25 primum PRSbd sCa supra sacra superscr. S 26 eius om. S )

297
permittat: tum recte fortasse requiremus, aut quaenam sententia potius eligenda sit aut in rei huius incerto quem modum tenere debeamus. certe enim sexto die fecit deus hominem ad imaginem suam; ubi etiam dictum est: masculum et feminam fecit eos. quorum illud superius, ubi imago dei commemorata est, secundum animam, hoc autem, ubi sexus differentia, secundum carnem accipiebamus. et quoniam tot ac tanta testimonia, quae ibi considerata atque tractata sunt, nos non sinebant eodem ipso sexto die etiam formatum de limo hominem mulieremque de latere eius accipere, sed hoc postea factum esse post illa primitus opera dei, in quibus creauit omnia simul, quaesiuimus. quid de hominis anima crederemus, discussisque omnibus disceptationis nostrae partibus illud credibilius uel tolerabilius dici uisum est. quod ipsa hominis anima in illis operibus facta est, corporis uero eius in mundo corporeo tamquam in semine ratio, ne cogeremur contra uerba scripturae aut sexto die totum factum dicere, id est et de limo uirum et de eius latere feminam, aut in illis sex dierum operibus nullo modo factum esse hominem, aut corporis humani causalem rationem tantummodo factam, animae autem nullam, cum potius secundum ipsam sit homo ad imaginem dei; aut certe etsi non contra uerba scripturae aperte posita, tamen dure atque intolerabiliter diceremus uel in ea creatura spiritali, quae ad hoc tantummodo creata esset, factam fuisse animae humanae rationem, cum ipsa creatura, in qua ista ratio facta diceretur, [*]( 3 Gen. ], 27 7 cf. lib. VI et VII 12 cf. Eccli. 18, 1 ) [*]( 1 tum] tunc PRSd ut nunc b requirimus PBl requiramus b 2 elegenda 8 sit (it in ras.) R aut (a in ras. m. 2) B re JS1 quemammodum E quemadmodum S 3 tenere debeamus] teneamus P 6 commerata P1 7 accipiebamus (ba s, I. m. 1) E 8 ac] et 8 9 sinebant] sciebat 8 eodem] de P 10 formato 221 12 quesiuimus P 14 credebilius 12 15 illius P1 16 corporis (s. I add. m. 2 at corpus) E seminege (ne exp. m. f) P 17 co#geremur P scribturae E 20 esse factam PBbd 23 durae PlB 26 ista in ras. B )
298
non commemoraretur in operibus dei, uel in aliqua creatura, quae in illis commemoraretur operibus, factam rationem animae - uelut in hominibus, qui iam sunt, facta ratio latet generandorum filiorum — ac sic eam uel angelorum filiam uel, quod est intolerabilius, alicuius elementi corporei crederemus.

Sed nunc, si ob hoc mulier non de uiro, sed similiter ut ille a deo factam animam adseritur accepisse, quia singulas singulis deus facit, non erat facta in illis primis operibus anima feminae; aut si generalis omnium animarum ratio facta fuerat, sicut in hominibus ratio gignendi, reditur ad illud durum ac molestum, ut uel angelorum uel, quod indignissimum est, caeli corporei uel alicuius etiam inferioris elementi filias animas hominum esse dicamus. ac per hoc uidendum est, etsi latet, quid uerum sit, quid saltem tolerabilius dici possit: utrum hoc, quod modo dixi, an in illis primis dei operibus unam animam primi hominis factam, de cuius propagine omnes hominum animae crearentur, an nouas subinde animas fieri, quarum nulla uel ratio facta praecesserit in primis illis sex dierum operibus dei. horum autem trium duo priora non repugnant primis illis conditionibus, ubi simul omnia creata sunt. siue enim in aliqua creatura tamquam in parente ratio animae facta sit, ut omnes animae ab illa generentur, a deo autem creentur, quando singulis hominibus dantur, sicut a parentibus hominibus corpora, siue non ratio animae uelut in parente ratio prolis, sed ipsa omnino, cum factus est dies, facta sit anima, sicut ipse dies, sicut caelum et terra et caeli lumina, congruenter dictum est: fecit deus hominem ad imaginem suam.

Hoc uero tertium quomodo non repugnet ei sententiae, qua [*]( 1 eommemora-tur P 2 animae rationem S 8 hominibus] omnibus b 5 elimenti P 7 singulis singalas 8 8 erit S 9 faeminae B 10 re.ditur R 12 uel] si S 14 saltem P1 saltim RS posset S 15 quo El in om. E 18 fiere P1 illis] illis QperibVQ E 20 condicionibus P 21 parentem P1 22 pr. anima B 28 dsatur-parentibae om. P1 24 hominibus om. PRbd; cf. 312, 20 26 caeli luminaria PB luminaria caeli bd )

299
et sexto die factus accipitur homo ad imaginem dei et post diem septimum uisibiliter creatus, non tam facile uideri potest. nouas quippe animas fieri, quae neque ipsae neque ratio earum tamquam in parente prolis sexto illo die facta sit cum his operibus, a quibus consummatis et inchoatis deus in die septimo requieuit, si dixerimus, cauendum est, ne frustra tam diligenter scriptura commendet sex diebus consummasse deum omnia opera sua, quae fecit bona ualde, si aliquas adhuc naturas fuerat creaturus, quas nec ipsas nec earum ibi rationes causaliter fecerit, nisi intellegatur rationem quidem singillatim faciendarum animarum nascentibus quibusque dandarum in se ipso habere, non in creatura aliqua condidisse, sed, quia non alterius generis creatura est anima quam illius, secundum quam sexto die factus est homo ad imaginem dei, non recte dici deum ea facere nunc, quae tunc non consummauit. iam enim tunc animam fecerat, quales et nunc facit; et ideo non aliquod nouum creaturae genus nunc facit, quod tunc in suis consummatis operibus non creauit, nec contra illas causales rationes rerum futurarum, quas uniuersitati tunc indidit, haec eius operatio est, sed potius secundum ipsas, quandoquidem corporibus humanis, quorum ex illis primis operibus propagatio continuata successione protenditur, tales congruit animas inseri, quales nunc facit atque inserit.

Quapropter nihil iam timentes, ne contra uerba libri huius, quae de prima illa sex dierum conditione conscripta sunt, quaelibet harum trium sententiarum probabilitas uicerit, sentire uideamur, suscipiamus diligentiorem quaestionis huius pertractationem, quantum adiuuat deus, ne forte fieri possit, [*]( 2 uidere P1 8 ipse 1ISb 4 facta (a fift. ex u) est S 5 a] in P 7 scriptura legitwr ante tam in S 9 naturas adhuc S creaturas P1 quas om. 8 11 singilatim P 12 condidisse (pr. i ex e m. 1) R 15 dici] dicimus b 16 animam 8. I. m. 1 S nunc (c add. m. 2) 22 17 aliquid 22b 18 suis 8. I. m. 1 S om. b 22 successio propagatio continuata successione P 28 congruet S qualis P 24 iam nihil bd uerba om. S 25 conacribta EP 26 uit$rit S 27 questionem S 28 adiubat 2?1 posset S )

300
ut, si non liquidam, de qua dubitari ultra non debeat, tam certe acceptabilem de hac re sententiam nanciscamur, ut eam tenere, donec certum aliquid elucescat, non sit absurdum. quodsi ne hoc quidem potuerimus, documentorum momentis undique pariterque nutantibus saltem non uidebitur nostra dubitatio laborem deuitasse quaerendi, sed adfirmandi temeritatem, ut me, si quis recte iam certus est, docere dignetur, si quem uero nec diuini eloquii nec perspicuae rationis auctoritas, sed sua praesumtio certum fecerat, dubitare mecum non dedignetur.

Ac primum illud firmissime teneamus animae naturam nec in naturam corporis conuerti, ut quae iam fuit anima, fiat corpus, nec in naturam animae inrationalis, ut quae fuit anima hominis, fiat pecoris, nec in naturam dei, ut quae fuit anima, fiat quod est deus, atque ita uicissim nec corpus nec animam inrationalem nec substantiam, qua deus est, conuerti et fieri animam humanam. illud etiam non minus certum esse debet animam non esse nisi creaturam dei. quapropter, si neque de corpore neque de anima inrationali neque de se ipso deus animam fecit hominis, restat, ut aut de nihilo eam faciat aut de aliqua spiritali, tamen rationali creatura. sed de nihilo fieri aliquid consummatis operibus, quibus creauit omnia simul, uiolentum est uelle monstrare et, utrum perspicuis documentis obtineri possit, ignoro. nec exigendum est a nobis, quod uel conprehendere homo non ualet uel, si iam ualet, mirum, si persuadere cuiquam potest, nisi tali, qui etiam nullo homine docere conante potest etiam ipse tale aliquid intellegere. [*]( 1 dubitare PR 2 sentiam P nonciscamur P 4 ne] non b 5 saltim PR 7 rectam P 8 perspicue EP praespicuae 8 9 praesumptio PRSbd fecerit b 11 flrmissimae R ę.ųimJl.ę animae E 12 natura E fuerat 8 13 inrationabilis 8 14 peccoris 8 15 corpos (sup. fin. 0 m. 1 u superscr.) R 16 inrationabilem S qua] quae bd 18 si nequae R 19 inrationali] rationali S 20 hominis fecit PRSbd 21 tamen rationali om. P 22 quibus om. R1 23 praespicuis S 24 optineri S 25 conpraehendere ElPR si] se P ualet] ualeat PRSbd 26 tali. (a eras.) P 27 conante docere S ipse etiaip aliquid tale (etiam exp. m. 1) S )

301
tutius est igitur de huius modi rebus non humanis agere coniecturis, sed diuina testimonia perscrutari.

Quod ergo ex angelis tamquam parentibus deus creet animas, nulla mihi de canonicis libris occurrit auctoritas. multo minus itaque ex mundi corporeis elementis; nisi forte illud mouet, quod apud Ezechielem prophetam, cum demonstratur resurrectio mortuorum, redintegratis corporibus ex quattuor uentis caeli aduocatur spiritus, quo perflante uiuificantur, ut surgant. sic enim scriptum est: et dixit mihi dominus: propheta super spiritum, propheta, fili hominis, et dic ad spiritum: haec dicit dominus: a quattuor partibus uentorum caeli ueni et inspira in mortuos hos, et uiuant. et prophetaui, sicut praecepit mihi dominus, et introiuit spiritus uitae in eos, et reuixerunt et steterunt super pedes suos, congregatio multa ualde. ubi mihi uidetur prophetice significatum non ex illo tantum campo, ubi res ipsa demonstrabatur, sed ex toto orbe terrarum resurrecturos homines, et hoc per flatum quattuor mundi partium fuisse figuratum. neque enim etiam flatus ille ex corpore domini substantia erat spiritus sancti, quando sufflauit et ait: accipite spiritum sanctum, sed utique significatum est sic etiam ab ipso procedere spiritum sanctum, quomodo ab eius corpore flatus ipse processit. sed quia mundus non ita deo coaptatur ad unitatem personae, sicut caro illa uerbo eius unigenito filio, non possumus dicere ita esse animam de substantia dei, quemadmodum flatus ille a quattuor uentis de natura mundi factus est; sed tamen [*]( 9 Ezech. 37, 9. 10 21 Ioh. 20, 22 ) [*]( 1 totius J21 coniecturas Pl 2 praescrutari S 3 creet deus animas 8 6 cfezechielem hiezechielem PS demonstratis E1demonstra*»tur P 7 retintegratis E1 8 perflante (1 ex r m. 1) E uiuificentur PRSbd 9 scribtum EiP 10 profeta flli E 12 spira Blb 13 hos 8. l. m. 1 R 14 introiit PBS 15 pedes s. I. m. 1 R 16 propheticae EB significatur E1 18 per hoc flatum S 21 suflanit E 22 sic] sič b 23 ipse] ille PRbd 24 coaptatur (u corr. m. 2) B 26 ita] id S quemammodum EP quem a.modum (d eras.) R )

302
aliud eum fuisse, aliud significasse puto, quod exemplo flatus ,<x corpore domini procedentis recte intellegi potest, etiamsi Ezechiel propheta illo loco non resurrectionem carnis, qualis proprie futura est, sed inopinatam desperati populi reparationem per spiritum domini, qui repleuit orbem terrarum, figurata reuelatione praeuidit.

Illud ergo iam uideamus, cuinam potius sententiae diuina testimonia suffragentur: eine, qua dicitur unam animam deum fecisse et dedisse primo homini, unde ceteras faceret, sicut ex eius corpore cetera hominum corpora, an ei, qua dicitur singulas singulis facere, sicut illi unam, non ex illa ceteras. illud enim, quod per Esaiam dicit: omnem flatum ego feci, cum hoc eum de anima dicere quae sequuntur satis ostendant, ad utrumque accipi potest. nam siue ex una primi hominis anima siue ex aliquo suo secreto omnes procul dubio animas ipse facit.

Et illud, quod scriptum est: qui finxit singillatim corda eorum, si nomine cordium uoluerimus animas intellegere, neque hoc repugnat cuiquam duorum, de quibus nunc ambigimus. siue enim ex una illa, quam flauit in faciem primi hominis, ipse utique singulas fingit, sicut etiam corpora, siue singulas uel fingat et mittat uel in eis ipsis, quibus miserit, eas fingat, quamquam hoc non mihi uideatur dictum, nisi ex eo, quod per gratiam nostrae animae ad imaginem dei renouatione formantur. unde dicit apostolus: gratia enim salui facti estis per fidem et hoc non ex uobis, sed dei donum est; non ex operibus, ne forte quis [*]( 5 cf. Sap. 1, 7 12 Es. 57, 16 17 Ps. 32, 15 25 Ephes. 2,8—10 ) [*]( 1 eum aliud 8 3 hiezechiel PS ezechihel B 4 propriae BS inopinata El 6 reuelatio nepraeuidit B 8 animam unam Rbd 9 homine P1 10 de qua S 11 singulas] singula E 12 esiam S Isaiam d omne PR 13 sequntur E1 secuntur S 14 ostendant] osdant P 15 aliquo (qu 8. I. m. 1) R 16 fecit b 17 singulatim P 21 finxit 81 fingit-singulas om. Pl 25 reuocatione (n in ras. m. 2) B 27 dunum dei Bbd\' )

303
extollatur. ipsius enim sumus figmentum creati in Christo Iesu in operibus bonis. non enim per hanc gratiam fidei corpora nostra creata uel ficta possumus intellegere, . sed sicut in psalmo dictum est: cor mundum crea in me, deus.

Hinc esse etiam illud puto: qui finxit spiritum hominis in ipso; tamquam aliud sit factam animam mittere, aliud in ipso homine facere, id est reficere ac renouare. sed etiam hoc si non de gratia, in qua renouamur, sed de natura, in qua nascimur, intellegamus, ad utramque sententiam duci potest, quia uel ex una illa primi hominis tamquam semen animae adtractum ipse fingit in homine, ut uiuificet corpus, siue spiritum uitae non ex illa propagine, sed aliunde corpori infusum ipse itidem fingit per mortales sensus carnis, ut fiat homo in animam uiuam.

Illud sane de libro Sapientiae, ubi ait: sortitus sum animam bonam et, cum essem magis bonus, ueni ad corpus incoinquinatum, diligentiorem considerationem flagitat. magis enim uidetur adtestari opinioni, qua non ex una propagari, sed desuper animae uenire creduntur ad corpora. uerum tamen quid est: sortitus sum animam bonam? quasi aut in illo animarum fonte, si ullus est, aliae sint animae bonae, aliae non bonae, quae sorte quadam exeunt, quaenam cui homini tribuatur, aut alias deus ad horam conceptorum uel nascentium faciat bonas, alias non bonas, quarum quisque habeat sorte, quae acciderit. mirum, si hoc eos saltem adiuuat, qui credunt animas alibi factas singillatim mitti a [*]( 4 Ps. 50, 12 6 Zacb. 12, 1 16 Sap. 8, 19. 20 ) [*]( 1 creati] creatum PRbd; cf. 250, 19 S fincta EPBS* figmenta 81 6 etiam illud esse bd 9 renouamur (m retract. m. 2) R 11 ila P1 17 essem P1 18 inquoinquinatUm P 20 desuper (d s. I. m. 2) R 22 aut] ut P1 fontes (s ras.) S si ullus] inllus 8 animae sint aliae S 23 bone (bis) S sortxe P exeant bd 24 aut ex ad m. 1 E horam (h 8. I. m. 1) E oram R 26 sortem P sortemque b quae om. b accederet S saltim PRS 27 adiubat ElPR1 singilatim P1 )

304
deo singulis quibusque corporibus hominum, ac non illos potius, qui pro meritis operum, quae ante corpus egerunt, in corpora mitti animas dicunt. secundum quid enim aliae bonae, aliae non bonae uenire ad corpora possunt putari nisi secundum opera sua? neque enim secundum naturam, in qua fiunt ab illo, qui omnes naturas bonas facit. sed absit, ut contradicamus apostolo, qui dicit nondum natos nihil egisse boni aut mali, unde confirmat non potuisse se ex operibus dici, sed ex uocante: maior seruiet minori, cum de geminis ageret adhuc in Rebeccae utero constitutis. sequestremus ergo . paululum hoc de libro Sapientiae testimonium; neque enim neglegendi sunt, seu errent seu uerum sapiant, qui hoc specialiter et singulariter de anima illa dictum putant mediatoris dei et hominum hominis Christi Iesu. quod, si necesse fuerit, quale sit postea considerabimus, ut, si Christo conuenire non potuerit, quaeramus, quemadmodum id accipere debeamus, ne contra apostolicam fidem ueniamus putantes habere animas aliqua merita operum suorum, priusquam incipiant in corporibus uiuere.

Nunc illud uideamus quemadmodum dictum sit: auferes spiritum eorum, et deficient et in puluerem suum conuertentur. emittes spiritum tuum, et creabuntur; et innouabis faciem terrae. pro illis enim, qui arbitrantur animas ex parentibus sicut corpora creari, hoc uidetur sonare, cum sic intellegitur, ut spiritum eorum propterea dixerit, quod eum homines ex hominibus acceperint: qui cum mortui fuerint, non eis poterit ab hominibus reddi, ut resurgant, quia non rursus quemadmodum, quando nati sunt, a parentibus ducitur, sed deus [*]( 9 cf. Rom. 9, 12. 10 20 Ps. 103, 29. 30 ) [*]( 3 secundo R enim quid S 7 dicit] sit 81 8 se om. PRSbd 9 seruiat PR 10 reueccae E1 11 paulolum S 12 sunt om. 81 14 homini christo S 15 considerauimus E1 16 quemammodum EP 17 ueniamus fidem PRSbd 18 inquipiant E1 20 cap. X E quemammodum E aufer PRlb 21 puluerem] terram S suam S 22 reuertentur Sb emittis S emitte Rb 23 renouabis S 25 intellegatur PRbd 28 quemammodum E )

305
eum reddet, qui resuscitat mortuos. ae per hoc eundem spiritum dixit eorum, cum moriuntur, dei autem, cum resurgunt. quod possunt illi, qui non ex parentibus, sed deo mittente animas uenire adserunt, pro sua opinione sic intellegere, ut eorum dixerit spiritum, cum moriuntur, quia in eis erat et ab eis exit, dei autem, cum resurgunt, quod ab ipso mittitur, ab ipso redditur. proinde etiam hoc testimonium neutri eorum aduersatur.

Ego uero arbitror melius intellegi hoc dictum de gratia dei, qua interius renouamur. omnium enim superborum secundum terrenum hominem uiuentium et de sua uanitate praesumentium quodammodo aufertur spiritus proprius, cum exuunt se ueterem hominem et infirmantur, ut perficiantur expulsa superbia, dicentes domino per humilem confessionem: memento, quia puluis sumus, quibus dictum erat: quid superbit terra et cinis? per oculum quippe fidei contuentes dei iustitiam, ut non uelint constituere suam, semet ipsos despiciunt, sicut Iob dicit, et distabescunt et aestimant se terram et cinerem; hoc est enim: et in puluerem suum conuertentur. accepto autem spiritu dei dicunt: uiuo autem iam non ego, uiuit autem in me Christus. sic innouatur facies terrae per noui testamenti gratiam numerositate sane. torum.

Illud etiam, quod apud Ecclesiasten scriptum est: et conuertatur puluis in terram, sicut fuit, et spiritus reuertatur ad deum, qui dedit eum, neutri sententiae [*]( 1 ef. II Mach. 7, 23 14 Ps. 102, 14 15 Eccli. 10, 9 16 cf. Bom. 10, 8 19 Pe. 103, 29 20 Gal. 2, 20 24 Eccle. 12, 7 ) [*]( 2 dlxerit S resurgant Sl 8 mittenti P 4 uenire (i ex e m. I) E asвenmt E intelligere P 6 exiit b 7 hoc etiam Rbtl nentris PESbd 9 hoc (c I. I. m. 1) 8 10 qu.a P renouamus S 12 quodjjdmmodolll (corr. m. 1) P se] seu S 13 inftrmatur El perflcientur P perficiantar (a corr. fII. 2; u tvp. ras.) B saperaia P 16 saperbis b 17 nonj nolentes b aellint PBl despiciant Bl decipiant (iri mg. al despiciunt) b 20 dei s. I. M. 1 S 24 aput ,E\'P acribtum EtP. ) [*]( XXVIII. Ang. sect. III pui 1. ) [*]( t:U )

306
contra alteram suffragatur, sed inter utramque consistit. cum enim isti dixerint hinc probari non a parentibus, sed a deo animam dari, quod conuerso puluere in terram suam, id est carne, quae de puluere facta est, reuerteretur spiritus ad deum, qui dedit illum, respondent illi: utique ita est. redit enim spiritus ad deum, qui eum dedit homini primo, quando in eius faciem sufflauit conuerso puluere, id est humano corpore, in terram suam, unde primitus factum est. neque enim ad parentes erat spiritus rediturus, quamuis inde sit creatus ex illo uno, qui homini primo datus est, sicut nec ipsa caro post mortem ad parentes reuertitur, a quibus eam constat certe esse propagatam. quemadmodum ergo caro non redit ad homines, ex quibus creata est, sed ad terram, unde primo homini formata est, ita et spiritus non redit ad homines, a quibus transfusus est, sed ad deum, a quo primae illi carni datus est.

Quo testimonio sane satis admonemur ex nihilo deum fecisse animam, quam primo homini dedit, non ex aliqua iam facta creatura sicut corpus ex terra; et ideo, cum redit, non habet. quo redeat, nisi ad auctorem, qui eam dedit, non ad eam creaturam, ex qua facta est, sicut corpus ad terram. nulla est enim creatura, ex qua facta est, quia ex nihilo facta est, ac per hoc ad factorem redit, quae redit, a quo ex nihilo facta est. non enim omnes redeunt, quoniam sunt, de quibus dicitur: spiritus ambulans et non reuertens. ,

Quocirca difficile est quidem omnia de hac re [*](7 cf. Gen. 2, 7 8 cf. Gen. 3, 19 25 Ps. 77,. 39 ) [*]( 1 alterum PR sufragatur Et 2 iste P ; diierit P1 3 quo ES 4 carnem PRl puluereip (m exp. m. 1) P reuertetur PBSbd 5 ilium] eum S responderunt b 6 dedit eum S 7 suflauit E1 8 suam om. PBbd 10 que P primo homini S 11 reuertetur 8 certe constat PRSbd 12 propagato. S1 quemammodum E- 14 formata (ta 8. l: m. 1) P ad homines om. Sl 15 carne 22 \'17 ammonemur PR cum uoce ex incipit cap. XII E . 22 ac] hac B 23 factorem suam b 26 omnia (n s. 1.) B hac (h 8. I. m. 1) P )

307
scripturarum sanctarum testimonia conligere: quod etsi fieri possit, ut non solum commemorentur sed etiam pertractentur, in magnam sermonis longitudinem pergunt; sed tamen, nisi aliquid tam certum proferatur, quam certa proferuntur, quibus ostenditur, quod deus animam fecerit uel quod eam primo homini dederit, quonam modo per diuini eloquii testimonium ista quaestio soluatur ignoro. si enim scriptum esset, quod similiter sufflauerit deus in faciem formatae mulieris et facta fuerit in animam uiuam, iam quidem plurimum lucis accederet, qua cuique formatae carni hominis non ex parentibus dari animam crederemus, adhuc tamen expectaretur, quid proprie teneretur in prole, qui nobis modus usitatus est hominis ex homine. prima uero mulier aliter facta est, et ideo adhuc dici posset animam propterea non ex Adam diuinitus Euae datam, quia non ex illo tamquam proles orta est. si autem homini, qui primus ex illis natus est, commemoraret scriptura non ex parentibus ductam, sed desuper animam datam, illud iam in ceteris etiam tacente scriptura oporteret intellegi.

Nunc itaque et illud consideremus, utrum neutram confirmet sententiam, sed utrique possit adcommodari, quod scriptum est: per unum hominem peccatum in hunc mundum intrauit et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccauerunt; et paulo post: sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, ita et per unius iustificationem in omnes homines ad iustificationem uitae. sicut enim per inoboedientiam unius hominis [*](21 Rom. 5, 12. 18. 19 ) [*](1 conligere El posset b 5 primi R 6 cap. XIII E eloqui P 7 questio PS solbatur P scribtum ElP 8 suflauerit El 10 carnis S 11 propriae BS 14 potest P possit S 15 ex illo (ex s. I. m. 1) B prolis S 16 prius P1 scribtura EP 17 in ceteris om. S 18 scribtura EP scriptura de ceteris oporteret S 19 cap... Xini E et om. P1 eras. R considerjpmus (a exp. m. 1) P 20 sed] an S 21 scribtum EP intrauit in hunc mundum S 23 pertran siit 22 25 in] ad PRSbd condempnationem E28 ) [*](20* )

308
peccatores constituti sunt multi, ita et per unius oboedientiam iusti constituentur multi. ex his enim uerbis apostoli qui defendunt animarum propaginem sententiam suam sic adstruere moliuntur: si secundum solam carnem, inquiunt, potest intellegi peccatum uel peccator, non cogimur in his uerbis ex parentibus animam credere; si autem quamuis per inlecebram carnis non tamen peccat nisi anima, quomodo accipiendum est, quod dictum est : in quo omnes peccauerunt, si non ex Adam etiam anima sicut caro propagata est? aut quomodo per illius inoboedientiam peccatores constituti sunt, si tantum secundum carnem in illo, non etiam secundum animam fuerunt?

Cauendum est enim, ne uel deus uideatur auctor esse peccati, si dat animam carni, in qua eam peccare necesse sit, uel possit esse anima praeter ipsius Christi, cui liberandae a peccato non sit christiana gratia necessaria, quia non peccauit in Adam, si omnes in eo peccasse secundum carnem tantum, quae de illo creata est, non etiam secundum animam dictum est: quod usque adeo contrarium est ecclesiasticae fidei, ut parentes ad percipiendam gratiam sancti baptismi etiam cum paruulis atque infantibus currant, in quibus si hoc uinculum peccati soluitur, quod tantummodo carnis, non etiam quod animae est, merito quaeritur, quid eis obesset, si in illa aetate de corpore sine baptismo exirent. si enim per hoc sacramentum corpori eorum consulitur, non et animae, deberent et mortui baptizari; at cum uideamus hoc uniuersaliter ecclesiam retinere, ut cum uiuentibus curratur et uiuentibus succurratur, ne, cum mortui fuerint, nihil fieri possit quod prosit, non uidemus, quid aliud possit intellegi, nisi unumquemque [*]( 3 qui (i tup. e supertcr. m. 1) P 4 astrnere PRSbd 6 cogimnr (i ex e m. 1) It 6 ex] sex S 10 quomodo s. I. m. 1 B 11 sant, sij sant malti: si b 18 cap. XV E ne] ęeeine E 15 posset S liueranda P1 21 parbolis P 22 solbitur P non & 1. m, 1 B 24 ex*i*rent (e eras.) Jt 25 corpori eorum et non animae consulitor b 26 aecleaiam E 27 curratur] wccurratar E 28 possit fieri bd 29 intelligi P parbalam P1 )

309
paruulum non esse nisi Adam et corpore et anima et ideo illi Christi gratiam necessariam. aetas quippe illa in se ipsa nihil egit uel boni uel mali; proinde ibi anima innocentissima est, si ex Adam propagata non est. unde quomodo possit iuste ire in condemnationem, si de corpore sine baptismo exierit, quisquis istam sententiam de anima tenens potuerit demonstrare mirandus est.

Uerissime quippe ac ueracissime scriptum est: caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem; sed tamen carnem sine anima concupiscere nihil posse puto quod omnis doctus indoctusque non dubitet. ac per hoc ipsius concupiscentiae carnalis causa non est in anima sola, sed multo minus est in carne sola. ex utroque enim fit: ex anima scilicet, quod sine illa delectatio nulla sentitur, ex carne autem, quod sine illa carnalis delectatio non sentitur. carnem itaque concupiscentem aduersus spiritum dicit apostolus carnalem procul dubio delectationem, quam de carne et cum carne spiritus habet aduersus delectationem, quam solus habet. solus quippe habet, ni fallor, illud desiderium non cum carnis uoluptate uel carnalium rerum cupiditate conmixtum, quo desiderat et deficit anima in atria domini; solus habet etiam illud, de quo ei dicitur: concupisti sapientiam: serua mandatum, et dominus praebebit illam tibi. nam cum spiritus imperat membris corporis, ut huic desiderio seruiant, quo solus accenditur, uelut cum [*](8 Gal. 5, 17 21 cf. Ps. 88, 8 22 Eccli. 1, 26 ) [*](1 anima. (m eras.) R 2 gratia necessaria PRl 8 ibi (i fin. s. I. m. 1) P 4 iustae P1 iuste (e in ras.) B 5 exierat PRl exigerit S 7 mirandus 4iiş (diis exp. m. 1) P est s. I. m. 1 It 8 cap. XVI E ueracissimae B scribtum E1 P 11 indoctusque] et indoctus b dubitat 8 12 anima (ni s. l. m. 1) 8 13 enim 8. I. m. 1 S 18 et cum carne om. P1 . habet (t s. l. m. 2) P 19 habet s. l. m. 1 S ni] nisi (si B. l. m. 1 ezp.) E nisi PSSbd 20 uoluptatem P1 cupiditate (di B. I. m. 1) R 21 quo] quod P quo. 2J 22 ei om. S 23 mandatum Hl praebebit (bi s. J. m. 2) E (ebit in ras. m. 2) S praebet ElPSbd 25 qui S asumitur PR )

310
adsumitur codex, cum aliquid scribitur, legitur, disputatur, auditur, cum denique panis frangitur esurienti et cetera humanitatis ac misericordiae praestantur officia, oboedientiam caro exhibet, non concupiscentiam mouet. his atque huius modi bonis desideriis, quibus sola anima concupiscit, cum aduersatur aliquid, quod eandem animam secundum carnem delectat, tunc dicitur caro concupiscere aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem.

Sic enim dicta est caro in eo, quod secundum ipsam facit anima, cum ait: caro concupiscit, quemadmodum dictum est: auris audit et oculus uidet, quis enim nescit, quod anima potius et per aurem audiat et per oculum uideat? ita loquimur et cum dicimus; manus tua subuenit homini, cum aliquid porrecta manu datur, quo cuiquam subueniatur. quodsi de ipso etiam fidei oculo, ad quem pertinet credere, quae per carnem non uidentur, dictum est: uidebit omnis caro salutare dei, non utique nisi de anima, qua uiuit caro, cum etiam per ipsam carnem nostram Christum pie uidere, id est formam, qua indutus est propter nos, non pertineat ad con-r cupiscentiam, sed ad ministerium carnis, ne forte aliquis ita uelit accipere, quod dictum est: uidebit omnis caro salutare dei: quanto congruentius dicitur caro concupiscere, quando anima non solum carni animalem uitam praebet, uerum etiam secundum ipsam carnem aliquid concupiscit, quod in potestate non est, ne concupiscat, quamdiu inest peccatum in membris, id est uiolenta quaedam carnis inlecebra in corpore mortis huius, ueniens de uindicta illius peccati, unde propaginem ducimus, secundum quam omnes ante gratiam filii sunt irae. contra quod peccatum militant sub gratia [*]( 16 Luc. 3, 6 29 cf. Ephes. 2, 8 ) [*]( 1 codix JJ1 8 prestantor E 4 atsque R 5 aduersagtur (n expm. 1) P 7 et 8 aduersQ S 10 quemammodum E 11 animo S 12 adiat 221 18 et cum] etiam cum b 14 gubueniatur E Bubuenitur S 17 dei] dni S 18 piae S 19 pertinet S 22 concupiscit S 25 quandiu (u ex 0) P 29 filii-gratia in mg, suppl. tn. 1 P )

311
constituti, non ut non sit in eorum corpore, quamdiu ita mortale est, ut et mortuum iure dicatur, sed ut non regnet. non autem regnat, cum desideriis eius, id est his, quae secundum carnem contra spiritum concupiscuntur, non oboeditur. proinde apostolus numquid ait: non sit peccatum in uestro mortali corpore — sciebat quippe inesse peccati delectationem, quam peccatum uocat, deprauata scilicet ex prima transgressione natura - sed, non, inquit, regnet peccatum in uestro mortali corpore ad oboediendum desideriis eius, nec exhibeatis membra uestra arma iniquitatis peccato?

Secundum hanc sententiam nec rem absurdissimam dicimus, quod caro sine anima concupiscat, nec Manichaeis consentimus, qui cum uiderent non posse carnem sine anima concupiscere aliam quandam animam suam ex alia natura deo contraria carnem habere putauerunt, unde concupiscat aduersus spiritum. nec alicui animae non esse necessariam Christi gratiam dicere cogimur, cum dicitur nobis: quid meruit anima infantis, unde illi perniciosum sit non percepto christiani baptismi sacramento exire de corpore, si nec proprium aliquod peccatum commisit nec ex illa est, quae in Adam prima peccauit?

Non enim de pueris grandiusculis agimus, quibus quidem peccatum proprium nolunt adtribuere quidam nisi ab anni quarti decimi articulo, cum pubescere coeperint. quod merito crederemus, si nulla essent peccata, nisi quae membris genitalibus admittuntur. quis uero audeat adfirmare furta, mendacia, periuria non esse peccata, nisi qui -talia uult inpune committere? at his plena est puerilis aetas, quamuis in eis [*]( 8 Rom. 6, 12. 13 ) [*]( 1 non ante ut s. Z. m. 1 S quandiu P 6 peccati inesse S 7 transgresBionem (m exp. m. 1) P 8 inquid R* 11 hanc (n 8. l. m. 1) JB sententiam] senten in fine uersus S absurdiasimam (d in ras.) jB 12 manicheis EPMS 16 contraria. (m eras.) R contraria b concapiscant P 24 cum pubescere] conpubescere S 25 membris 8. l. m. 1 S 26 aramittuntur P221 27 pe.iuria (r 8. Z. m. 1 eras.) E 28 pueralis E )

312
non ita ut in maioribus punienda uideantur, quod sperentur annis accedentibus, quibus ratio conualescat, posse praecepta salutaria Melius intellegere eisque libentius oboedire. sed nunc de pueris non agimus, quorum carnalem ac puerilem uoluntatem uel corporis uel animi si ueritas et aequitas obpugnauerit, quibus possunt uiribus dictorum atque factorum repugnant. pro qua? nisi pro falsitate et iniquitate, quae suffragan uidebitur eis uel ad percipienda, quae alliciunt, uel ad uitanda, quae offendunt. de infantibus loquimur, non quia nascuntur plerumque de adulteris; neque enim in prauis moribus naturae dona culpanda sunt, aut propterea non debuerunt germinare frumenta, quod ea seuit furantis manus. aut uero ipsis parentibus obfutura sit iniquitas sua, si se ad deum conuertendo correxerint? quanto minus filiis, si recte uixerint!\'

Sed illa aetas uehementem quaestionem monet, cuius anima, cum peccatum nullum habeat de proprio uoluntatis arbitrio, quaeritur quomodo possit iustificari per illius unius hominis oboedientiam, si per alterius unius inoboedientiam rea non est. haec uox eorum est, qui animas hominum ex hominibus parentibus creatas uolunt non quidem nisi a creatore deo, sed sicut etiam corpora. non enim et haec parentes creant, ac non ille, qui ait: priusquam te formarem in utero, noui te.

Quibus respondetur animas quidem corporibus hominum deum nonas singillatim dare ad hoc, ut in carne peccati de originali peccato ueniente recte uiuendo carnalesque [*]( 22 Hier. 1, 5 ) [*]( 4 uoluptatem EPPBSbd 5 si ueritas] seueritas S 7 falsiętate (e exp. m. 1) E eufragari E Buffragare P 9 quia] qui E 10 adulteris] adulteriis PR*sbd 11 germinari Bb 12 seruit E1 seruerit S aeuerit PMbd 13 offutura b correxerint] corripuerint b 15 illa] illud (ud in ras.) 12 aetaa] aetas si P (si eras.) B aetas sic b aetas hic d 16 propria (a exp. m. 1; , sub e pos. m. 2) E propriae S 17 iustificare PRX 18 hominis om. Bl oboedientiam] inoboedientiam B ai-inoboedientiatn om. R 20 creatore (a 8. I. m. 1) P 21 hoc 6 26 singillatim E1 )

313
concupiscentias sub dei gratia subigendo meritum conparent, quo cum ipso corpore in melius transferantur tempore resurrectionis et in Christo in aeternum cum angelis uiuant; sed necesse esse, ut, cum membris terrenis atque mortalibus maximeque de peccati carne propagatis miro modo coaptantur, ut ea primitus uiuificare, post etiam aetatis accessu regere possint, tamquam obliuione praegrauentur. quae si esset quodammodo indigestibilis, creatori tribueretur; cum uero paulatim ab huius obliuionis torpore anima resipiscens possit conuerti ad deum suum eiusque misericordiam et ueritatem primo ipsa pietate conuersionis, deinde seruandi praecepti eius perseuerantia promereri, quid ei obest illo uelut somno paululum inmergi, unde paulatim euigilans in lucem intellegentiae, propter quam rationalis anima facta est, potest per uoluntatem bonam eligere uitam bonam ? quod quidem non poterit, nisi adiuuerit gratia dei per mediatorem. hoc si neglexerit homo, non tantum secundum carnem, uerum etiam secundum spiritum erit Adam; si autem curauerit, erit Adam secundum carnem tantummodo; secundum spiritum autem recte uiuens illud etiam, quod de Adam culpabile tractum est, mandatum a labe peccati recipere merebitur illa conmutatione, quam sanctis resurrectio pollicetur.

Sed antequam per aetatem possit secundum spiritum uiuere, necessarium habet mediatoris sacramentum, ut, quod per eius fidem nondum potest, per eorum, qui eum diligunt, fiat. eius enim sacramento soluitur etiam in aetate infantili originalis poena peccati, a quo nisi adiutus etiam iuuenis carnalem concupiscentiam non domabit nec ea subiugata aeternae uitae [*]( llubigendo] subiciendo 8 merito 221 8 uibant E1 4 maximaeq; (q; B. I. m. 2) JR mazime P b propagatis şi (si exp. m. 1) P cooptantur P ea (in mg. ai eam) P 8 creatorig E cum] quem 8 cum voce uero derttUt quaternio XX; quaternio XXI totus deeideratur id quod in in/er. parte fol. 156* m.$adnotatum est: hic minus est unus quaternio E 9 torpore] corpore S anime S 11 persenerantift PR 12 panlolum PJRlS imergi P inmergi R* 14 & rationalis (& exp. m. 1) S elegere PR 16 neclexerit P 20 culpabili Rlb )

314
meritum adprehendet nisi eius dono, quem promereri studet. ideo uiuus oportet etiam infans baptizetur, ne obsit animae societas carnis peccati, qua participata fit, ut nihil possit anima infantis secundum spiritum sapere. ipsa quippe adfectio grauat etiam corpore exutam, nisi, cum in corpore est, per unicum sacrificium ueri sacerdotis expietur.