De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Et finxit deus hominem puluerem de terra et insufflauit in faciem eius flatum uitae. et factus est homo in animam uiuentem. hic primo uidendum est. utrum ista recapitulatio sit, ut nunc dicatur, quomodo factus sit homo, quem sexto illo die factum legimus. an uero tunc quidem, cum fecit omnia simul, in his etiam hominem latenter fecit, sicut fenum terrae antequam esset exortum, ut eo modo et ipse, cum iam esset in secreto quodam naturae aliter factus, sicut illa, quae simul creauit, cum factus esset dies, accessu temporis etiam isto modo fieret, quo in hac perspicua forma uitam gerit, uel male uel bene, sicut fenum, quod factum est, antequam exoreretur super terram, accedente iam tempore et fontis illius inrigatione exortum est. ut esset super terram.

Prius ergo secundum recapitulationem id conemur accipere. fortassis quippe ita homo factus sit in die sexto, sicut dies ipse primitus factus est, sicut firmamentum. sicut terra et mare. neque enim haec dicenda sunt ante in quibusdam primordiis iam facta latuisse ac deinde in hanc faciem, qua mundus exstructus est. accessu temporis tamquam exorta claruisse, sed ab exordio saeculi, cum factus est dies, conditum mundum, in cuius elementis simul sunt condita, quae post accessu temporis orerentur. uel frutecta uel animalia quaeque secundum suum genus. nam nec ipsa sidera credendum est in elementis mundi primitus facta atque recondita accessu postea temporis extitisse atque in has enituisse formas, quae [*]( 2 Gen. 2, 7 ) [*]( 2 Explicuerunt capitala incipit liber sextus feliciter deo gratias fol. 84 E 3 insuflauit El 4 uiuam S 7 fecit om. S latenter ho- minem bd 8 foenum (0 s. I. m. 1) S faenum PRC 10 esset] est PRSbd. 12 pspicua S sicutitf foenum JS faenum PRC 13 exoriretur SR*Cbd 14 inrigatione El 16 cap. I E 18 6 factus est (6 exp. m. 1) S 19 dicenda sunt haec S 20 ac] hac R deinde (n s. I. m. 1) S hanc (n s. I. tn. 1) E 21 extructus EP 24 orirentur SCbd fruteta b et ftligne 25 genus suum b 27 temporis postea S )

171
caelitus fulgent, sed illo senario perfectionis numero creata simul omnia, cum factus est dies. utrum ergo sic et homo ista iam specie, qua in sua natura uiuit et agit siue bonum siue malum? an et ipse in occulto sicut fenum agri, antequam exortum est. ut hoc ei post esset accessu temporis exoriri, quod de puluere factus est?

Accipiamus ergo eum sexto ipso die in hac perspicua uisibilique forma de limo fictum, sed tunc non commemoratum, quod nunc recapitulando insinuatur, et uideamus, utrum nobiscum ipsa scriptura concordet. sic certe scriptum est, cum adhuc diei sexti opera narrarentur: et dixit deus: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et habeat potestatem piscium maris et uolatilium caeli et omnium pecorum et omnis terrae et omnium repentium, quae repunt super terram. et fecit deus hominem, ad imaginem dei fecit eum: masculum et feminam fecit eos. et benedixit eos deus dicens : crescite et multiplicamini et inplete terram et dominamini eius et habete potestatem piscium maris et uolatilium caeli et omnium pecorum et omnis terrae et omnium reptilium repentium super terram. iam ergo de limo formatus erat et illi iam soporato mulier ex latere facta erat. sed hoc commemoratum non erat, quod nunc recapitulando commemoratum est. neque enim sexto die factus est masculus et accessu temporis postea facta femina; sed fecit eum, inquit; masculum et feminam fecit eos et benedixit eos. quomodo ergo iam homine in paradiso constituto mulier ei facta est? an et hoc praetermissum scriptura recoluit? nam sexto illo die etiam paradisus [*]( 11 Gen. 1, 26-28 ) [*]( 1 perfectionis senario S 2 homo s. l. tn. 1 S 3 in om. S 4 foeuum S faenum PJRC 8 fictum (s. l. m. 2 a! fac) E,PR2 factum RlSb non om. S II narrarentur (ra s. I. m. 1) S lo reppunt R 17 feminam El 18 deus] dominus E 19 eis S 22 superato Rl 23 facta] iam facta PMSCbd hoc] hoc tunc bd 26 facta est S faemina P inquid P 27 homine. (m er.) P 28 paradyso S )

172
plantatus. est et ibi homo conlocatus et soporatus est, ut Eua formaretur; et ea formata euigilauit eique nomen inposuit. sed haec nisi per temporales moras fieri non possent. non itaque ita facta sunt, sicut creata sunt omnia simul.

Quantamlibet enim homo cogitet facilitatem, qua deus etiam haec simul cum ceteris fecit, uerba certe hominis nouimus nisi per temporales morulas emitti uoce non posse. cum ergo uerba hominis audimus, uel cum animantibus uel cum mulieri nomen inposuit uel cum secutus etiam dixit: propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et coniungetur uxori suae; et erunt duo in carne una. quibuslibet syllabis ista sonuerint, nec duae quaecumque in his uerbis syllabae simul sonare potuerunt, quanto minus haec omnia cum his, quae simul creata sunt, simul fieri! ac per hoc aut et illa omnia non simul ab ipso summo exordio saeculorum, sed per moras atque interualla temporum facta sunt diesque ille non spiritali sed corporali substantia primum conditus uel circuitu lucis nescio quomodo uel emissione et contractione mane ac uesperam faciebat; aut. si consideratis omnibus, quae superioribus sermonibus pertractata sunt, probabilis ratio persuasit illum diem spiritalem sublimiter ac primitus conditum lucem quandam sapientem uocatum esse diem, cuius praesentia per ordinatam cognitionem conditioni rerum in numero senario praeberetur, atque huic sententiae scripturae uerba congruere, quod ait postea: cum factus dies est, fecit deus caelum et terram et omne uiride agri, antequam esset super terram, et omne fenum [*]( 10 Gen. 2, 24 25 Gen. 2, 4. 5 ) [*]( 1 conlocatus El collocatus est PSbd collocatus e»* (st paene er.) R 2 inposuit E1R 6 simul haec S 7 morulas om. 81 9 sequutus PRC 10 matrem suam S 11 coniungitur PR duo] ambo RCtb una carne E 12 sonuerunt b 14 his] iis Rd cum uoce ac inc. cap. II E 17 substancia R 20 pertracta E 22 conditam EPRSCb esse uocatum S 23 praesentiam E conditioni J cognitioni b 26 est dies PRSbd 27 foenum S faenum PRC )

173
agri, antequam exoreretur, adtestari etiam, quod alibi scriptum est: qui uiuit in aeternum, creauit omnia simul: non est dubium hoc, quod homo de limo terrae fictus est eique formata uxor ex latere. iam non ad conditionem, qua simul omnia facta sint, pertinere, quibus perfectis requieuit deus, sed ad eam operationem, quae fit iam per uolumina saeculorum, qua usque nunc operatur.

Huc accedit, quod ipsa etiam uerba, quibus narratur, quomodo deus paradisum plantauerit in eoque hominem, quem fecerat, conlocarit ad eumque adduxerit animalia, quibus nomina inponeret, in quibus cum adiutorium simile illi non fuisset inuentum. tunc ei mulierem costa eius detracta formauerit, satis nos admonent haec non ad illam operationem dei pertinere, unde requieuit in die septimo, sed ad istam potius, qua per temporum cursus usque nunc operatur. cum enim paradisus plantaretur, ita narrat: et plantauit deus paradisum in Eden ad orientem et posuit ibi hominem, quem finxerat. et eiecit deus adhuc de terra omne lignum pulchrum ad aspectum et bonum ad escam.