De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Huius uniuersae dei creaturae multa non nouimus, siue quae in caelis sunt altius, quam ut noster sensus ea possit adtingere, siue quae in regionibus terrarum fortassis inhabitabilibus siue quae deorsum latent uel in profundo abyssi uel in occultis sinibus terrae. haec igitur antequam fierent, utique non erant. quomodo ergo deo nota erant, quae non erant? et rursus quomodo ea faceret, quae sibi nota non erant? non enim quidquam fecit ignorans. nota ergo fecit, non facta cognouit. proinde, antequam fierent, et erant et non erant: erant in dei scientia, non erant in sua natura. ac per hoc factus est dies ille, cui utroque modo innotescerent, et in deo et in se ipsis, illa uelut matutina siue diurna cognitione, hac uero uelut uespertina. ipsi autem deo non audeo dicere alio modo innotuisse, cum ea fecisset, quam illo. quo ea nouerat ut faceret, apud quem non est commutatio nec momenti obumbratio.

Non sane propter inferiorum scientiam nuntiis indiget, quasi per eos fiat scientior; sed illo simplici ac mirabili modo nouit omnia stabiliter atque incommutabiliter. habet autem nuntios propter nos et propter ipsos, quia illo modo deo parere et adsistere. ut eum de inferioribus consulant eiusque supernis praeceptis et iussis obtemperent, bonum est eis in ordine propriae naturae atque substantiae. nuntii autem graece. angeli dicuntur: quo nomine generali uniuersa illa superna ciuitas nuncupatur, quem primum diem conditum existimamus. [*]( 15 lac. 1, 17 ) [*]( 1 cap. XXII E 2 altius J r altius S 3 posset S terraę*rum . (e exp. m. \'2) P sunt fortassis b 5 occultis (pr. c 8. I. m. 1) R 6 pr. erat El 8 quiquam E1 quicquam R 10 scientiam E 12 uelud 81 13 haec E 14 audeo (u 8. I. m. 1) R 15 norat PS nonrat R aput PR 17 nunciis R 18 ac] & s. I. m. 1 S 19 omnia** (in er.) E stabiter P 20 ipsos] illos S quia.. (iu uid er.) R 21 adsistere ElS eiusque praeceptis supernis (haec omnia in ras. m. 2) E 23 proprie ElS latine grecae. (latine 8. I. m. 2 add. uid.) R 24 angeli EPRSb Y.TIi),l)t d adicuntur d ) [*](XXVIII, Aug. lec\'. III para 1. ) [*]( 11 )

162

Nam nec illud eos latuit mysterium regni caelorum. quod oportuno tempore reuelatum est pro salute nostra, quo ex hac peregrinatione liberati eorum coetui coniungamur. neque enim hoc ignorarent, quandoquidem ipsum semen, quod oportuno tempore aduenit, per ipsos dispositum est in manu mediatoris, id est in eius potestate, qui dominus eorum est, et in forma dei et in forma serui. dicit item apostolus: mihi minimo omnium sanctorum data est gratia haec in gentibus adnuntiare inuestigabiles diuitias Christi et inluminare, quae sit dispositio sacramenti. quod fuit absconditum a saeculis in deo, qui uniuersa creauit. ut innotesceret principibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia dei secundum propositum saeculorum quam fecit in Christo Iesu domino nostro. sic ergo fuit hoc absconditum a saeculis in deo, ut tamen innotesceret principibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia dei, quia ibi primitus ecclesia, quo post resurrectionem et ista ecclesia congreganda est, ut simus aequales angelis dei. illis ergo a saeculis innotuit, quia omnis creatura non ante saecula, sed a saeculis. ab ipsa enim exorta sunt saecula et [*]( 5 cf. Gal. 3, 19; cf. Retract. II 24. 2 in quinto libro et ubicumque in eis libris posui de semine, cui rcpromissum est, quod dispositum sit per angelos in manu mediatoris. non sic habet apostolus, sicut ueriores codices post inspexi, maxime graecos; de lege enim dictum est, quod tamquam de semine dictum multi latini codices habent per interpretantis errorem. 7 Ephes. 3, 8-11 19 cf. Matth. 22, 30 ) [*]( 2 opportuno bd reuelatum (re 8. I. m. 1) E quod PRSd 3 cap. XXIII E enim om. b 4 semen (in mg. m. 2 at sacraifita) E opportuno Pbd 5 ipsost P 7 item S1 mihi enim b 8 annuntiare in gentibus Pbd 10 dispositio] dispositio dispensatio PR (sed in JK dispensatio m. 1 del.), dispositio et dispensatio b dispensatio d 12 principatibus b 13 aeclesiam E ecclasiam R multiformis (m fin. ex t m. 1) E sapientiae EPRSb 14 quem El 15 sic (c s. l. m. 1) R absconsum S 16 innotesceret (n init. ex g m. 1) E 17 aeclesiam E sapientiae EPRSb 18 ibi om. b aeclesia E quodP1 19 cum uoce ut inc. cap. XXIIII E 20 omnes JR1 21 ex-orta (t er.) E )

163
ipsa a saeculis, quoniam initium eius initium saeculorum est; unigenitus autem ante saecula, per quem facta sunt saecula. ideoque ex persona sapientiae, ante saecula, inquit. fundauit me, ut in ea faceret omnia, cui dictum est: omnia in sapientia fecisti.

Quod non autem in deo tantum innotescit angelis. quod absconditum est, uerum etiam hic eis adparet, cum efficitur atque propalatur, idem apostolus ita testis est: et sine dubio, inquit, magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, iustificatum est in spiritu, adparuit angelis, praedicatum est in gentibus. creditum est in mundo, adsumtum est in gloria. et. nisi fallor, mirum est, si non omnia, quae dicitur deus tamquam ad praesens tempus cognoscere, ideo dicitur, quia cognosci facit, siue ab angelis siue ab hominibus. modus quippe iste locutionis, cum per efficientem id quod efficitur significatur. creber est in scripturis sanctis, maxime cum de deo aliquid dicitur, quod ei ad proprietatem locutionis non conuenire praesidens mentibus nostris ipsa ueritas clamat.

Iam nunc ergo discernamus opera dei. quae usque nunc operatur, ab illis operibus, a quibus in die septimo requieuit. sunt enim, qui arbitrentur tamtummodo mundum ipsum factum a deo, cetera iam fieri ab ipso mundo, sicut ille ordinauit et iussit, deum autem ipsum nihil operari. contra quos profertur illa sententia domini: pater meus usque modo operatur. et ne quisquam putaret apud se illum aliquid operari, non in hoc mundo, pater in me manens, [*]( 2 cf. Hebr. 1, 2 3 Prou. 8, 23 4 Ps. 103. 24 8 I Tim. 3. 16 25 Ioh. 5, 17 27 Iob. 5, 20. 21 ) [*]( 1 ante saecul. add. m. 2 omnium E 4 in fin. s. I. m. 1 P 6 autem non PRSbd ignotescit El innotescet S 7 hinc Sb 9 inquid El sacramentum] mysterium S 12 adsumptum El 14 presens S 15 angelis (an 8. I. m. 1) P 16 loquutionis P 18 loquutionis P 19 presidens S ueritas ex uarietas m. 1 E 22 arbitrantur b ipsum om. S 24 nihil] łąţę111 nihil (autem exp. m. 11 S 26 modo1 nunc EaPBSbd aput E1P ) [*]( 11* )

164
inquit, facit opera sua; et sicut pater suscitat mortuos et uiuificat, sic et filius quos uult uiuificat. deinde quia non solum magna atque praecipua, uerum etiam ista terrena et extrema ipse operatur, ita dicit apostolus : stulte, tu quod seminas non uiuificatur, nisi moriatur; et quod seminas, non corpus quod futurum est seminas, sed nudum granum fere tritici aut alicuius ceterorum; deus autem illi dat corpus quomodo uoluerit et unicuique seminum proprium corpus. sic ergo credamus uel, si possumus, etiam intellegamus usque nunc operari deum, ut, si conditis ab eo rebus operatio eius subtrahatur, intercidant.

Sed plane, si aliquam creaturam sic eum nunc instituere putauerimus, ut genus eius primae illi suae conditioni non inseruerit, aperte contradicimus dicenti scripturae, quod consummauerit omnia opera sua in die sexto. secundum illa enim genera rerum, quae primo condidit, noua eum multa facere, quae tunc non fecit, manifestum est. nouum autem genus instituere credi recte non potest, quoniam tunc omnia consummauit. mouet itaque occulta potentia uniuersam creaturam suam eoque motu illa uersata, dum angeli iussa perficiunt, dum circumeunt sidera, dum alternant uenti, dum abyssus aquarum lapsibus et diuersis etiam per aerem conglobationibus agitatur, dum uireta pullulant suaque semina euoluunt, dum animalia gignuntur uarioque adpetitu proprias uitas agunt, dum iniqui iustos exercere permittuntur, explicat [*]( 4 I Cor. 15, 36-38 15 cf. Gen. 2, 2 ) [*]( 3 solum] sunt E 4 terraena E 5 nisi prius b 6 init. quod] cum S quid b 7 trittici E caeterorum R 8 dat illi Sbd quomodo uoluerit om. S 9 seminum om. S 10 possimus P 12 intercidant (i alt. ex e m. 1) SR intereant b 13 plane (e ex ae) S nunc om. S 15 contradicimus (dicimus s. l. m. 2) E dicenti (i fin. ex e) S scriptura. S 17 primum PRbd 22 circumeunt (e s. I. m. 1) E circa eunt PR 23 labsibus El 24 uirecta (c ex s m. 1) E,PR uirentia S pullant El sua sentinaque b 25 adpetitu El )

165
saecula, quae illi, cum primum condita est. tamquam plicita indiderat: quae tamen in suos cursus non explicarentur, si ea ille, qui condidit, prouido motu administrare cessaret.