De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Et dixit deus: fiat firmamentum in medio aquarum et sit diuidens inter aquam et aquam. et sic est factum. et fecit deus firmamentum et diuisit deus inter aquam, quae erat infra firmamentum, et inter aquam, quae erat super firmamentum. et uocauit deus firmamentum caelum. et uidit deus, quia bonum est. et facta est uespera, et factum est mane, dies secundus. de uerbo dei, quod dixit deus: fiat firmamentum et cetera et de placito eius, quo uidit, quia bonum est, et de uespera et de mane non opus est hic iterum similiterque disserere, atque ita deinceps, quotienscumque ista repetuntur, secundum superiorem inquisitionem interim consideranda esse admonemus. utrum autem nunc illud caelum fiat, quod excedit aeris omnia spatia eiusque omnem altitudinem, ubi etiam luminaria stellaeque constituuntur quarto die. an ipse aer uocetur firmamentum, merito quaeri potest.

Multi enim asserunt istarum aquarum naturam super sidereum caelum esse non posse, quod sic habeant ordinatum pondus suum, ut uel super terras fluitent uel in aere terris proximo uaporaliter ferantur. neque quisquam istos debet ita refellere, ut dicat secundum omnipotentiam dei, cui cuncta possibilia sunt, oportere nos credere aquas etiam tam graues, [*]( 2 Gen. 1. 6-8 18 de his et sequentibus cf. etiam De ciuit. dei lib. XIII 17. 18; XXII 11 ) [*]( 1 Explicuerunt capitula. in5 liber secundus (litt. uncial.) fol. 15 E Incipit liber II (litt. maio rubr.) fol. 16a P Incipit liber secundus (litt. mai. rubr.) fol. 24b S 3 diuidens om. S 5 aquam ęt aqijaiyi (et aquam del m. 1) E intra (s. 1. m. 2 ai infra) E infra (fra s. I. m. 2) R 6 firmamento S 8 factum PRb uespere PRb 9 quod] quo E*bd deus om. PESbd fiat om. El 10 quod PEl 11 de alt. om. PRSbd hoc EP 12 ita s. I. m. 1 S quotiescumque PEzbd reppetuntur S 13 secundum om. Pl superiorem (ri s. I. m. 1) P considerandam E1 14 ammonemus PlES illum El 17 quaeri merito Pbd 18 istam b sydereum S 19 hordinatum R 20 terram PRbd 21 debera S 23 nos s. I. m. 2 S grauis P1 )

33
quam nouimus atque sentimus, caelesti corpori, in quo sunt sidera, superfusas. nunc enim, quemadmodum deus instituerit naturas rerum, secundum scripturas eius nos conuenit quaerere, non, quid in eis uel ex eis ad miraculum potentiae suae uelit operari. neque enim, si uellet deus sub aqua oleum aliquando manere, non fieret; non ex eo tamen olei natura nobis esset incognita, quod ita facta sit, ut adpetendo suum locum, etiam si subterfusa fuerit, perrumpat aquas eisque se superpositam conlocet. nunc ergo quaerimus, utrum conditor rerum, qui omnia in mensura et numero et pondere disposuit, non unum locum proprium ponderi aquarum circa terram tribuerit, sed et super caelum, quod ultra limitem aeris circumfusum atque solidatum est.

Quod qui negant esse credendum, de ponderibus elementorum argumentantur, negantes ullo modo ita desuper quasi quodam pauimento solidatum esse caelum, ut possit aquarum pondera sustinere, quod talis soliditas nisi terris esse non possit et, quidquid tale est, non caelum sed terra sit; non enim tantum locis, sed etiam qualitatibus elementa distingui, ut pro qualitatibus propriis etiam loca propria sortirentur. aqua scilicet super terram, quae etiam si sub terra stat aut labitur, sicut in antris cauernisque abditis, non tamen ea terrae parte, quam supra, sed ea, quam infra se habet, continetur. nam si ex parte superiore fuerit terrae pars ulla delapsa, non manet super aquam, sed ea perrupta demergitur et pergit ad terram: quo ueniens conquiescit tamquam in loco suo, ut supra sit aqua, subter autem terra. unde [*]( 9 Sap. 11, 21 ) [*]( 2 sydera SR superfusa SI enim Et quemammodum PlR 3 nos] non El conuenit (n 8. l. m. 1) E 4 numquid Rl admiraculum S ammiraculum PiBI uellit R 7 appetendo. (s eras.) S 8 se om. J21 9 conlocet El 11 pondere S 14 quod] quo El 16 quidam E1 18 posset PRl quidquid E1 quicquid PRS 19 post qualitatibus add. propriis bd distinguuntur b 20 sortiantur S 21 sub terram El 22 cabernisque El 23 partem El haba Bl 24 superiori b pars ulla terrae PRbd 25 delabsa P dilapsa S dimergitur S 27 aqua. (m uidetur er.) P subter] subtus d ) [*]( XXVXTI. Aug. aeci. III pars 1). [*]( 3 )

34
cognoscitur, quod etiam super aquas cum esset non ipsis aquis portabatur, sed conpage terrae tenebatur, sicut sese habent camerae speluncarum.

Hic occurrit admonere cauendum errorem, quem in libro primo cauendum monui, ne forte, quia scriptum est in Psalmis: fundauit terram super aquam, arbitretur aliquis nostrum aduersus istos de ponderibus elementorum subtiliter disserentes isto testimonio scripturarum esse nitendum, quia illi non retenti auctoritate litterarum nostrarum et nescientes, quemadmodum dictum sit, libros sanctos facilius inridebunt quam illud repudiabunt, quod uel certis rationibus perceperunt uel experimentis manifestissimis probauerunt. illud namque in Psalmis aut figurate dictum recte accipi potest, ut, quoniam caeli et terrae nomine saepe in ecclesia spiritales carnalesque significantur, caelos ostenderit pertinere ad serenam intellegentiam ueritatis dicens: qui fecit caelos in intellegentia, terram uero ad fidem simplicem paruulorum non fabulosis opinionibus incertam atque fallacem, sed prophetica et euangelica praedicatione firmissimam, quae per baptismum solidatur, et ideo subiecerit dicens: fundauit terram super aquam; aut, si ad litteram cogit quisquam intellegi, non incongruenter uel sublimia terrarum, siue continentium siue insularum, accipiuntur, quae superiora sunt aquis, uel ipsa tegmina speluncarum, quae super aquas pendula soliditate firmata sunt. [*]( 4 cf. pag. 28, 22 sqq. 6 Ps. 135, 6 16 Ps. 135, 5. ) [*]( 1 quod om. Pl 2 compagae E sese] se b 3 camere S 4 occurrit om. 81 ammonere PlR 5 admonui d admonuimus b 6 aquas b 7 aduersum S elimentorum R discernentes (a. l. fIJ. 2 ai disserentes) E 8 istoş (s fin. exp. m. 1) E nitendum Bl utendum 12* renitendum b retenenti (alt. en s. I. del. m. 1) E 9 quemammodum PlR 10 inridebunt E* 11 perceperunt (sup. per m. 2 add. at ac) E 13 figuratae E 14 8*epe (a er.) E aeclesia E 15 significantur] figurantur b 16 intellegentia] intellectu S 19 predicatione S firmissima EPR1 quae] aquae PRl 21 quisquam cogit PRSbd intelligi esse terra ut possit aqua coęquare non incongruentur sqq. b 22 continentia (s. I. m. 2 add. ai Q) E siue om. P 24 pendula (a ex e m. 1) S firmate S )

35
quocirca nec ad litteram quisquam potest sic intellegere, quod dictum est: fundauit terram super aquam, ut aquarum pondus terreno ponderi subportando naturali ordine quasi subiectum esse arbitretur.