De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Ab exordio scripturae sanctae, quae inscribitur Genesis, donec homo primus de paradiso dimissus est, undecim libris siue adserendo atque defendendo, quae certa nobis sunt, siue inquirendo, arbitrando, ambigendo de incertis, quae potuimus et sicut potuimus, disseruimus atque conscripsimus, non tam praescribentes de rebus obscuris unicuique quid sentiat, quam nos docendos in quibus dubitauimus ostendentes temeritatemque adfirmandi amouentes a lectore, ubi non ualuimus praebere scientiae firmitatem. iste autem duodecimus liber ea iam cura expeditus, qua nos pertractandus textus sacrarum litterarum occupabat, liberius atque prolixius uersabit de paradiso quaestionem, ne putemur euitasse, quod uidetur apostolus in tertio caelo insinuare paradisum, ubi ait: scio hominem in Christo ante annos quattuordecim, siue in corpore nescio, siue extra corpus nescio, deus scit, raptum eius modi usque in tertium caelum . et scio eius modi hominem, siue in corpore siue extra corpus nescio, deus scit, quia raptus est in paradisum et audiuit ineffabilia uerba, quae non licet homini loqui.

In his uerbis primum quaeri solet, quid dicat tertium caelum, deinde, utrum illic uoluerit intellegi paradisum, an, posteaquam raptus est in tertium caelum, raptum esse et in [*]( 15 II Cor. 12, 2-4 ) [*]( 1 Explicuerunt capitula incipit liber duodecimus fol. 186 E Incipit liber duodecimus (litt. unc. rubr.) fol. 304* P 2 acribturae EP que R ins cribitur B 3 dimisus Jt 4 adque P 6 arbitrando om. PB\'btl et ambigendo PR\'bd 6 atque (que m. 2 B. l.) E conscribsimus ElP 8 temeritaternquae (ae in ras.) S 9 praeuere P prebere S 10 scientiae] sententiae Pd 11 expeditis EBISt litterum P1 12 atque] at Er uersauit ElP jo paradyso E 13 questionem S 15 ante 8. l. m. 1 S clm quatuordecim Pbd XlIII C 17 huiasmodi S in] ad S, (8. l. m. 2 at ad) E huiusmodi SC 20 que 8 hominibus (a, I. M. 2 at homini) E 21 cap. I E quari Bl queri S tertium (r litt. decerp. est) E 22 intelligi uoluerit bd 23 uocabuli in ante tertium litt. n decerpta eat E )

380
paradisum, ubicumque sit paradisus, non ut hoc fuerit rapi in tertium caelum, quod in paradisum, sed prius in tertium caelum et post inde in paradisum. et hoc sic ambiguum est, ut non mihi uideatur posse dissolui, nisi aliquis non ex praesentibus apostoli uerbis, sed ex aliis forte scripturarum locis uel ratione perspicua inueniat aliquid, quo doceat siue in tertio caelo esse paradisum siue non esse, cum et ipsum tertium caelum quid sit non liquido adpareat, utrum in rebus corporalibus, an forte is spiritalibus intellegendum sit. posset quidem dici nonnisi in locum aliquem corporalem hominem rapi potuisse cum corpore; sed quia et hoc ita posuit, ut nescire se dixerit, utrum in corpore an extra corpus raptus sit, quis audeat dicere se scire, quod se nescire apostolus dixit? uerum tamen si neque spiritus sine corpore ad loca corporalia rapi potest nec corpus ad spiritalia, haec ipsa dubitatio eius uelut cogit intellegi — siquidem de se ipso haec eum scripsisse nemo ambigit — tale fuisse illud, quo raptus est, quod, utrum corporale an spiritale esset, dinosci discernique non posset.

Cum enim uel in somnis uel in extasi corporum exprimuntur imagines, non discernuntur omnino a corporibus, nisi cum homo redditus sensibus corporis recognoscit se in illis fuisse imaginibus, quas non per sensus corporis hauriebat. quis enim, cum a somno euigilauerit, non continuo sentiat imaginaria fuisse, quae uidebat, quamuis, cum ea uideret dormiens, a uigilantium corporalibus uisis discernere non ualebat? quamquam mihi accidisse scio et ob hoc etiam aliis accidere potuisse uel posse non dubito, ut in somnis uidens in somnis me uidere sentirem illasque imagines, quae ipsam nostram consensionem ludificare consuerunt, non esse uera [*]( 1 paradys E ubiqtie b fuerit] fieri. (t euan.) E rapi Rl 5 scribtnrarum EP 6 pspicua S quoj quod ERb 13 se nescire] genescere P cap. II E 16 se om. S scribsisse EXP 18 disnosci P dignosci d possit P 19 ecstasi d 20 imagines (ma 8. Z. m. 1) P 22 sensum PRbd cor*oris (p desect.) E auriebat 8 25 a om. 8,B; sed ex init. e sequentis uoeab. a fact. euigilantium SRl 28 in somnifl om. b illasquae P 29 consueuerunt PRbd )

381
corpora, sed in somnis eas praesentari firmissime etiam dormiens tenerem atque sentirem. hoc tamen fallebar aliquando, quod amico meo, quem similiter. in somnis uidebam, id ipsum persuadere conabar non esse illa corpora, quae uidebamus, sed esse imagines somniantium, cum et ipse utique inter illa sic mihi adpareret, quomodo illa: cui tamen et hoc dicebam neque id uerum esse, quod pariter loqueremur, sed etiam ipsum tunc aliud aliquid uidere dormientem et, utrum ista ego uiderem, omnino nescire. uerum cum eidem ipsi persuadere moliebar, quod ipse non esset, adducebar ex parte etiam putare esse ipsum, cui profecto non loquerer, si omni modo sic adficerer, quod ipse non esset. ita non poterat quamuis mirabiliter uigilans anima dormientis nisi duci imaginibus corporum, ac si corpora essent ipsa.

In extasi autem unum audire potui et eum rusticanum uix ualentem quod sentiebat exprimere, qui et uigilare se sciret et uidere quiddam non oculis corporis. nam, ut eius uerbis utar, quantum recolere possum, "anima mea, inquit, uidebat eum, non oculi mei; non tamen sciebam, utrum corpus esset an imago corporis". non enim erat talis, ut ista discerneret, uerum tamen simpliciter fidelis, ut eum sic audirem, ac si illud, quod se uidisse narrabat, ipse uidissem.

Ac per hoc si paradisum Paulus ita uidit, ut adparuit Petro ille discus submissus e caelo, ut Iohanni quidquid in Apocalypsi se uidisse conscripsit, ut Ezechieli campus ille [*]( 24 cf. Act. 10, 11 24 cf. Apoc. 1, 12-20 25 cf. Ezech. 37, 1-10 ) [*]( 1 ea b 2 fallebat El 5 illas P illos Rb 6 tamen om. Pd dicebat El 7 Uid (exp. m. I) R 8 aliquid (li 8. l. m. 1) P ego ista S 9 omni nono P nescire. (m er.) E nescirem S non scire JRbd cap. ill E 10 molibar E1 11 ipsum (ipsom P1) putare esse PRSbd 12 afficerer 81 ita El 14 ipsa essent PRSbd 15 exstasi P ecstasi d 17 quidam P 18 inquid ElPR 19 sciebat PRSbd 20 an] aut b 21 tamen] tam Sd 24 summissus JEPPRS ioanni bd 25 apocalipsi SR conscribBit ElP ezechieli (init. e ex h m. 1) E hiezechieli P hezechieli S )

382
cum ossibus mortuorum et illa eorum resurrectio, ut Esaiae sedens deus et in conspectu eius Seraphin et ara, unde carbo adsumtus prophetae labia mundauit: manifestum eum est ignorare potuisse, utrum in corpore an extra corpus ea uiderit.