De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Et fecit dominus deus Adae et mulieri eius tunicas pelliceas et induit eos. et hoc significationis gratia factum est, sed tamen factum, sicut illa, quae significationis gratia dicta sunt, sed tamen dicta sunt. hoc enim, quod saepe dixi nec me saepius piget dicere, a narratore rerum proprie gestarum exigendum est, ut ea narret facta [*](1 Gen. 3, 17-19 15 Gen. 3, 20 21 Gen. 3, 21 ) [*](1 cap. XXXVIIII E et om. b 2 preceram P preceperam 5 3 aedere S 5 tribulos (bu in bo m. 1) E edet] det Bl germinabit b faenum E foenum SJR 6 reuertaris S 7 sumptus WBSbd 8 humano generi S 11 propriae P18 12 profetiae E maxime R 18 loquentes Pl neque in ras. m. 2 R 14 miro] maiori b tunc] nunc ES non P1 16 scribtoris EP 17 adfinpjrmantis (mir exp. m. 1) E 18 haec om. S 19 nomines P1 20 quur PR 22 tonicas 81 pellicias EPRS 25 sepe PltS sepius J>2BS 26 propriae SS om. P )

374
esse quae facta sunt et dicta esse quae dicta sunt. sicut autem in factis quaeritur, quid factum sit et quid significet, ita in uerbis, et quid dictum sit et quid significet. siue enim figurate siue proprie dictum sit, quod dictum esse narratur, dictum tamen esse non debet putari figuratum.

Et dixit deus: ecce Adam factus est tamquam unus ex nobis in cognoscendo bonum et malum. quoniam hoc, per quodlibet et quomodolibet dictum sit, deus tamen dixit, non aliter intellegendum est, quod ait: unus ex nobis, nisi propter trinitatem numerus pluralis accipiatur, sicut dictum erat: faciamus hominem, sicut etiam dominus de se et patre: ueniemus ad eum et mansionem apud eum faciemus. replicatum est igitur in caput superbi, quo exitu concupiuerit quod a serpente suggestum est: et eritis sicut dii, ecce, inquit, Adam factus est tamquam unus ex nobis. uerba enim sunt haec dei, non tam huic insultantis quam ceteros, ne ita superbiant, deterrentis, propter quos ista conscripta sunt. factus est, inquit, tamquam unus ex nobis in cognoscendo -bonum et malum. quid aliud intellegendum nisi exemplum timoris incutiendi esse propositum, quod non solum non fuerit factus, qualis fieri uoluit, sed nec illud, quod factus fuerat, conseruauit?

Et nunc, inquit deus, ne aliquando extendat manum et sumat de ligno uitae et edat et uiuat in aeternum. et dimisit illum dominus deus de paradiso [*]( 6 Gen. 3, 22 11 Gen. 1, 26 12 Ioh. 14, 23 23 Gen. 3, 22. 23 ) [*]( 1 et] et ea (ea add. m. 2) M 3 et post uerbis om. PRxb 4 figurat.e E propriae PlSSl 6 cap. XL E Hinc extorpit Eugippius ed. Knoll 221, 12-223, 5 8 quolibet P1 et om. PBl sit (t ex d) B 9 quodj et quod b 11 hominem ad imaginem nostram 8 12 patre] de patre PRbd aput El 14 concupierit P et eritis S: eritis EPRbdEug; sed cf. 332, 21 15 die Pl di Eug. 17 superbiam El superuiant P 18 conscribta EtP inquid PSI tamquam] quasi Eug. 19 cognoscendum P 22 conseruabit E1 23 cap. XLI E aliquando (ali 0. l. m. 1) B 24 aedat 8 25 illtujl (corr. m. 1) S )

375
uoluptatis operari terram, ex qua sumtus est. superiora uerba dei sunt; hoc autem factum propter ipsa uerba secutum est. alienatus enim a uita non solum quam fuerat, si praeceptum seruasset, cum angelis accepturus, sed ab illa etiam, quam ducebat in paradiso felici quodam corporis statu, separari utique debuit a ligno uitae . siue quod ei ipso illi subsisteret felix ille ipse status corporis ex re uisibili, uirtute inuisibili, siue quod in eo esset et sacramentum uisibile inuisibilis sapientiae, alienandus inde utique fuerat uel iam moriturus uel etiam tamquam excommunicatus, sicut etiam in hoc paradiso, id est ecclesia solent a sacramentis altaris uisibilibus homines disciplina ecclesiastica remoueri.

Et eiecit Adam et conlocauit eum contra paradisum uoluptatis. et hoc significandi gratia factum est, sed tamen factum, ut contra paradisum, quo beata uita etiam spiritaliter significabatur, habitaret peccator utique in miseria. et ordinauit Cherubin et flammeam romphaeam, quae uertitur, custodire uiam ligni uitae. hoc per caelestes utique potestates etiam in paradiso uisibili factum esse credendum est, ut per angelicum ministerium esset illic ignea quaedam custodia: non tamen frustra factum esse nisi quia significat aliquid etiam de spiritali paradiso non est utique dubitandum._