De Fide et Operibus

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Quamquam si illo loco legem pro fide accipi uolunt, quod nimis inportunum et absurdum est, etiam hinc apertissimam possunt legere sententiam apostoli Petri, qui cum loqueretur de his, qui in occasionem carnis acceperant et in uelamentum malitiae, quod scriptum est, nos ad nouum testamentum pertinentes non ancillae filios esse, sed [*]( 25 cf. Gal. 4, 31; 5, 1 ) [*]( 1 de iudeis SMRBNAbd 4 etiam om. SM 5 eis P 6 per ignem salutem SMRBNPAXbd 7 de hia om. � 8 non er. A ne om. SMMNA nec JPX ueniunt SMRNA 9 quiaeos (s. ae add. a) p eos 8. I. B obscrictos S 10 transiernnt SM ad fideles P quod om. CIZ$11 est] (6 in mg. p 12 sine lege peccanerunt IZ 13 et de gentibus om. CIZ de om. 11NXA& 15 fine Al 16 sine fide peribnnt om. SMBBA et peribunt N 18 apparet P 19 non quae] neque SMR neque enim NBA1 22 seutententiam P 23 occaaione BB occasionis SM acciperant N et] ut SMBBA1 aut A3 25 testamentum om. 81 )

90
liberae, qua libertate Christus nos liberauit, et putauerant hoc esse libere uiuere, ut tamquam de tanta redemptione securi, quidquid liberet, licere sibi arbitrarentur, non intuentes, quod dictum est: uos in libertatem uocati estis, fratres; tantum ne libertatem in occasionem carnis detis. unde et ipse Petrus dicit: liberi, non sicut uelamentum malitiae habentes libertatem, ait de illis et in secunda epistula sua: hi sunt fontes sicci etnebulae a turbine exagitatae, quibus caligo tenebrarum reseruata est. superba enim uanitatis loquentes inliciunt in concupiscentiis carnis inpudicitiae eos qui paululum effuge-runt, in errore conuersati, libertatem illis promittentes, cum ipsi serui sint corruptionis. a quo enim quis deuictus est, huic et seruus addictus est. si enim refugientes coinquinationes mundi in agnitionem domini nostri et conseruatoris Iesu Christi his rursus inplexi superantur, facta sunt illis posteriora deteriora prioribus. melius enim erat illis non cognoscere uiam iustitiae quam cognoscentes retrorsum reflecti a tradito sibi sancto mandato. contigit enim illis res ueri prouerbii: canis reuersus ad uomitum suum et: sus lota in uolutabris ceni. quid adhuc promittitur contra istam manifestissimam ueritatem condicio melior his, qui cognouerunt uiam iustitiae, hoc est dominum Christum, et perdite uiuunt, quam si omnino [*](4 Gal. 5; 13 6 I Petro 2, 16 8 II Petro 2, 17-22 ) [*]( .2 putauerunt SM$liberi R ut tamquam] uitam quam SMR 3 quicquid SMRBINP 4 quid SM in om. BA1 libertate SMRBNA1 5 tantum] tamquam SMR 6 qui (B. 1.) dicit N non secundum (secundum aemier.) S 7 uelamen SMA3 8 et om. SMRNA liii SMIBI 9 turbin§ P 10 uanitas SM 11 impudentie IZ 13 illi P 15 additus I 17 conseruatores j3 18 superamur SMR 19 illis erat P 20 cognoscentibus SMRBNPAXfi 21 sancto om. CIZ 22 contingit P enim om. SMRNAX 23 suum uomitum SMRBNPAbd 24 sceni N )
91
non cognouissentόt, cum apertissime dicatur: melius erat illis non cognoscere uiam iustitiae quam cognoscentibus retrorsum reflecti a tradito sibi sancto mandato?

Neque enim illud hoc loco intellegendum est sanctum mandatum, quo praeceptum est, ut in deum credamus - quamquam eo ipso totum continetur, si eam intellegamus fidem credentium, quae per dilectionem operatur — sed aperte expressit quid diceret sanctum mandatum, id est, quo praeceptum est, ut ab huius mundi coinquinationibus recedentes casta conuersatione uiuamus. sic enim ait: si enim refugientes coinquinationes mundi in agnitionem domini nostri et conseruatoris Iesu Christi his rursus inplexi superantur, facta sunt illis posteriora deteriora prioribus. non ait *refugientes ignorantiam dei\' aut *refugientes infidelitatem saeculi* uel tale aliquid, sed: coinquinationes mundi, in quibus est utique omnis inmunditia flagitiorum. nam de his superius loquens dixit: coepulantes uobiscum, oculos habentes plenos adulterii et indesinentis peccati. ideo etiam fontes siccos eos appellat: fontes uidelicet, quod acceperint agnitionem domini Christi, siccos autem, quia non congruenter uiuunt. de talibus quippe etiam ludas apostolus loquens, hi sunt, inquit, qui in dilectionibus uestris maculati coepulantur sine timore semet ipsos pascentes, nubes sine aqua et cetera. quod enim Petrus [*](8 cf. Gal. 5, 6 19 II Petro 2, 13. 14 24 Iud. 1, 12 ) [*]( 2 cognoscentes Nbd 3 mandato sancto P 6 quod SMA ut— praeceptum est in mg. repet. p 7 quamquam] quam p 9 exprimit A 10 id est om. 1 quoinquinationibus NS 12 quoinquinationes N 13 dei BAN seruatoris BN 16 ignorantiam-refugientes in mg. M infidelitate N 17 quoinqainationes SINP$est om. p 19 coepalates SM* qaoepulantes P 20 indeainentes SMBA1 21 appellant P 22 qui Nt B 23 congruentes S 24 hii N delectationibus B 25 copulantur CBNPAXfy et ipaoa SMBAN 26 pascentes om. CIZ. )

92
ait: coepulantes uobiscum, oculos habentes plenos adulterii, hoc ludas: in dilectionibus uestris maculati coepulantur. mixti sunt enim bonis in epulis sacramentorum et dilectionibus plebium. et quod Petrus ait \'fontes sicci\', hoc ludas "nubes sine aqua" hoc Iacobus \'fides mortua\'.

Non itaque promittatur poena ignis transitoria turpiter scelerateque uiuentibus, quia uiam iustitiae cognouerunt, quibus melius erat non cognoscere, sicut ueracissima scriptura testatur. de talibus quippe etiam dominus ait: et erunt nouissima illius hominis peiora quam erant prima, quoniam purgationis suae habitatorem sanctum spiritum non recipiens fecit in se inmundum spiritum multipliciorem redire. nisi forte ideo sunt isti, de quibus agitur, meliores habendi, quia non redierunt ad inmunditiam adulteriorum, sed ab ea non recesserunt, nec purgati se rursus inquinauerunt, sed purgari recusauerunt. neque enim, ut releuata conscientia intrent ad baptismum, dignantur saltem uomere pristinas inmunditias, quas canum more iterum sorbeant, sed in lauacri ipsius sanctitate pertinaciter crudo pectore indigestam nequitiam tenere contendunt; nec occultant eam pollicitatione uel ficta, sed inpudentia professionis eructant; nec exeuntes de Sodomis more uxoris Loth in praeterita iterum adtendunt, sed omnino [*]( 6 lac. 2, 20 10 Matth. 12, 45 22 cf. Gen. 19, 26 ) [*]( 2 dilectionis S delectationibus B 3 copulantur CBPAaNX enim sunt SM aepulis B 4 pleuium SB 5 siccos SMBBXA iacob I 7 tupiter S 8 scelerate P quia p 9 erat om. M ueracissama Sl 11 peiora ]}ęiQrib\\łş S erunt NA 12 spiritum sanctum SMBBNP AX$bd recipientes SMB 13 spiritum immundum B multiplicatiorem SMB multiplitiorem N 14 agitur] dicitur SMB 15 rediderllnt β adulterium SM adulterift B 16 ne SM purgati sunt R se om. CIZ sed purgari recusauerunt om. B purgati N 17 reuelata SMBA intrent ad] in retenta SMABN intret ad I 18 saltim SMN salutem P monere X1 19 lanachri B 21 occultant eam] occultante an SMBBNA1 pollicatione SMBBN 22 eructuant P exuentes P de N2 )

93
de Sodomis dedignantur exire, immo ad Christum cum Sodomis conantur intrare. Paulus apostolus dicit: qui prius fui blasphemus et persecutor et iniuriosus; sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate; et istis dicitur: tunc potius misericordiam consequemini, si scientes male uixeritis in ipsa fide. nimis longum est et paene infinitum omnia testimonia scripturarum uelle colligere, quibus adparet non solum non esse mitiorem causam eorum, qui scientes quam qui nescientes uitam nequissimam et iniquissimam ducunt, uerum etiam hoc ipso grauiorem. proinde ista suffecerint.

Caueamus ergo diligenter in adiutorio domini dei nostri non facere homines male securos, dicentes eis, quod si fuerint in Christo baptizati, quomodolibet in ea fide uixerint, eos ad salutem aeternam esse uenturos, ne sic faciamus christianos, quomodo iudaei proselytos, quibus dominus ait: uae uobis, scribae et pharisaei, qui circumitis mare et terram facere unum proselytum; cum autem feceritis, facitis eum filium gehennae duplo quam uos estis; sed potius sanam doctrinam dei magistri in utroque teneamus, ut sancto baptismo consona sit uita christiana nec cuiquam homini, si utrumlibet defuerit, uita promittatur aeterna. qui enim dixit: nisi quis renatus fuerit ex spiritu sancto, non intrabit in regnum [*]( 2 I Tim. 1, 13 17 Matth. 23, 15 23 Ioh. 3, b ) [*]( 1 sorois p1 dedignantur] non dignantur SMB dignantur B 2 primus PXZ1 fui] au P om. SM 3 persequutor B 4 consequutus B in om. P 5 incredulitatem BN 6 consequimini SMItNPA scientes om. B 9 eorum] meorum P equissimam SMJRN aequissimam NA.1 10 et iniquisaimam om. P ipsum XP esse grauiorem SMBBINPAXfrbd 11 proinde om. SlIIRBNA sufficerint SMPA1 13 dei om. SMBNA 15 nec B 16 proselitos SMBBNPa ait dominus P 17 ue NP pharisei IRP circuiiiiatis N circuitis P 18 proselitum SMBNP 21 ut] et SMBBNA 22 necuiquam NAPfr si horum quodlibet B §it$nnplibet N defuerint N 24 ex aqua et spiritu SMBBNPAXbd sancto om. SMBBNAbd )

94
caelorum, ipse etiam dixit: nisi abundauerit iustitia uestra super scribarum et pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum. de illis quippe ait: scribae et pharisaei cathedram Moysi sedent. quae dicunt facite; quae autem faciunt, facere nolite; • dicunt enim et non faciunt. ergo iustitia eorum est \'dicere et non (facere). ac per hoc nostram esse uoluit abundantem super illorum *dicere et facere\'; quae si non fuerit, non intrabitur in regnum caelorum. non quia quisquam ita debet extolli, ut, non dicam apud alios iactare, sed apud se ipsum putare audeat se in hac uita esse sine peccato, sed nisi essent quaedam ita grauia, ut etiam excommunicatione plectenda sint, non diceret apostolus: congregatis uobis et meo spiritu tradere huius modi satanae in interitum carnis, ut spiritus saluus sit in die domini Iesu. unde etiam dicit: ne lugeam multos, qui ante peccauerunt et non egerunt paenitentiam super inmunditiam et fornicationem quam gesserunt. item nisi essent quaedam non ea humilitate paenitentiae sananda, qualis in ecclesia datur eis, qui proprie paenitentes uocantur, sed quibusdam correptionum medicamentis, non diceret ipse dominus: corripe eum inter te et ipsum; si te audierit, lucratus es fratrem tuum. postremo nisi essent quaedam, sine quibus haec uita non [*]( 1 Matth. 5, 20 4 Matth. 23, 2. 3 13 I Cor. 5, 4. 5 16 II Cor. 12, 21 22 Matth. 18, 15 ) [*]( 1 ipse-caelorum om. A1 habundauerit SMRIN 2 super] plus quam BN pharifleorum et ecribarum B 4 super cathedram ZXJPBabd cathedra P 6 enim] autem N ergo] ego I 7 ac-facere om. B ac per hoc] accipe hoc R nrm I habundantem IZRN 8 non facere p 9 intrabimus B 10 ad se N 12 grauida P excommuni. cationem R 14 eius modi SMRPXbd 15 interitu MP 16 ne] ut P 18 inmunditia SBPXfr1 fornicatione BPX$quem I 20 propriae S 21 correptione fi1 eorum medicamentis P 22 corripi S 23 ipsum solum bd et si SMRBNPAXbd es] eris B est R )
95
agitur, non cotidianam medellam poneret in oratione, quam docuit, ut dicamus: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.