De Fide et Operibus

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Hoc itaque prodest in deum recta fide credere, deum colere, deum nosse, ut bene uiuendi ab illo sit nobis auxilium et, si peccauerimus, ab illo indulgentiam mereamur, non in factis quae odit securi perseuerantes, sed ab eis recedentes eique dicentes: ego dixi, domine, miserere mei; sana animam meam, quoniam peccaui tibi, quod non habent, cui dicant, qui non in eum credunt; et frustra dicunt qui cum tam longe ab illo sint, a gratia mediatoris alieni sunt. hinc illa uerba sunt in libro Sapientiae, quae nescio quomodo intellegit perniciosa securitas: et si peccauerimus, tui sumus, quoniam scilicet bonum et magnum dominum habemus, qui et uelit atque possit paenitentium peccata sanare, non qui minime audeat permanentes in malignitate disperdere, denique cum dixisset \'tui sumus\', addidit: scientes potentiam tuam, utique potentiam, cui se subtrahere nequeat aut occultare peccator. ideoque secutus adiunxit: non peccabimus autem, scientes quoniam tui-sumus deputati. quis enim digne cogitans habitationem apud deum, in qua omnes praedestinatione sunt deputati, qui secundum propositum uocati sunt, non enitatur ita uiuere, ut tali habitationi [*](3 I Ioh. 3, 23 10 Ps. 40, 5 15. 19. 21 Sap. 15, 2 ) [*]( 3 apparuit PAt quod j3 6 hoc] hoc est BRNA hoc ęşţ S ita A credere recta fide P recttt I 7 et bene SMRBNAfibd illo] ipso P 10 eiquae 8 eaque P 11 quia M peccabit R tibi om. P 12 cui] qui SM qui cum] quocQ P 16 dominum] deum SMRBA 17 et om. SMRBN P A uellit N atque et (ęţ Z) possit IZ 18 gaudeat P ly sciens Al 21 adiunciit 8 peccauimua SMRBINPAX$l 23 quis-deputati in mg. M 24 praedistinationes B praedestinationes R praedestinatione. N praedistinationis 8 praedestinationis M 25 innitatur (in s. er. e) M habitatione ClSMR )

86
congruat? quod ergo et Iohannes dicit: haec scripsi uobis, ut non peccetis. et si quis pecccauerit, aduocatum habemus ad patrem, Iesum Christum iustum; et ipse est exoratio pro peccatis nostris, non id agit, ut cum securitate peccemus, sed ut recedentes a peccato, si quod admissum est, propter illum aduocatum, quem non habent infideles, minime de indulgentia desperemus.

Nec de his igitur uerbis mitior ulla condicio promittenda est sic in deum credere uolentibus, ut permaneant in perditis moribus, multo minus de illis, ubi apostolus ait: qui sine lege peccauerunt, sine lege peribunt; qui autem in lege peccauerunt, per legem iudicabuntur, tamquam hoc loco aliquid distet inter perire et iudicari, cum alio uerbo hoc idem significatum sit. solent enim scripturae etiam iudicium pro aeterna damnatione ponere, sicut in euangelio dominus loquitur: ueniet hora, in qua omnes qui sunt in monumentis audi ant uocem eius; et precedent qui bene fecerunt in resurrectionem uitae; qui autem male egerunt in resurrectionem iudicii. neque hic dictum est (hoc qui crediderunt, illud autem qui non crediderunt\', sed: hoc illi qui bene egerunt, illud qui male egerunt. inseparabilis est quippe bona uita a fide, quae per dilectionem operatur; immo uero ea ipsa est bona uita. uidemus itaque resurrectionem iudicii dixisse dominum pro resurrectione damnationis aeternae, de omnibus quippe resurrecturis — ubi procul dubio erunt etiam [*]( .1 I loh. 2, 1. 2 11 Rom. 2, 12 16 Ioh. 5, 28. 29 23 cf. Gal. 5, 6 . ) [*]( 3 ad] apud SMRBNAjbd 4 id agit] indigit S indiget BM1 ait I 5 ut pr. om. N credentes P peccatis SMB2 6 ammissum SMBNB1 illud N 8 illa BBNPA 9 crede B 13 tan*qua Z tantam J1 tantum P ob hoc P 14 idem] i. P 15 iudicium etiam SMBB NAXbd 17 audieat SMBBNPAXbd procedunt N 18 bona N 20 hic] id SMBBNA est hoc (hoc s. l. C) CZ est om. I illud] aliud N 22 a fide om. N 28 quae-nita in mg. N quae Z* ea om. P 24 uita bona IZ audemus p 26 erant SMRNBt )

87
hi, qui omnino non credunt; neque enim ipsi non sunt in monumentis — duas partes fecit, alios in resurrectionem uitae, alios in resurrectionem iudicii resurrecturos esse declarans.

Quodsi dicunt non ibi intellegendos etiam eos qui omnino non credunt, sed eos, qui per ignem salui erunt, quia crediderunt, etiamsi male uixerunt, ut eorum transitoriam poenam iudicii nomine significatam arbitrentur, quamquam hoc inpudentissime dicatur, cum omnino dominus omnes resurrecturos, in quibus sine dubio et increduli erunt, in duo diuiserit, uitam) et \'iudicium\', ita iudicium uolens aeternum intellegi, quamuis hoc non addiderit, sicut et uitam — neque enim ait: in resurrectionem uitae aeternae, cum aliud intellegi utique noluerit — uideant tamen quid responsuri sunt, ubi ait: qui autem non credit iam iudicatus est. nam hic procul dubio aut iudicium pro poena aeterna positum intellegunt -aut per ignem saluos futuros etiam incredulos dicere audebunt, quoniam qui non credit, inquit, iam iudicatus est, hoc est iam iudicio destinatus; et non erit, quod pro magno beneficio polliceantur credentibus nequiterque uiuentibus, quando et hi, qui non credunt, non erunt perdendi, sed iudicandi. quod si dicere non audent, non audeant aliquid mitius polliceri eis, de quibus dictum est: per legem iudicabuntur, quia constat iudicium etiam pro aeterna damnatione solere [*]( 15 Ioh. 3, 18 23 Eom. 2, 12 ) [*]( 1 bii NRlSl ii bd 2 fecerunt M in-alios om. p 5 599 intellegendos S eo N quo N1 7 transsitoriam 8 8 paenam BR 10 reanrrectnros-erunt om. N in duo diuiserit nitam] in duobus erit uita SMBBN in duobus dixerit uita A 11 nolens iudicium bd et aeternum SMB 12 quauis P et 8. l. m. 2 G om. IZ uita aeterna IZ neque-aetemae om. ClIZ 13 resurrectione 2?AT(5 utique intellegi %bd 14 sint SMBNA 16 pene S peng M poene R aeternae SM aeterne JR 18 credunt R 19 iam] etiam P destinams-beneficio om. SMJR 20 nequiter SM nequiterqua JR 21 hii BMlNRl ii bd sed iudicandi om. P 22 si om. SMRBA audjent P audiant P mitius] initius P )

88
nominari. quid? quod inuenimus non solum minime mitioris, uerum etiam deterioris condicionis esse illos, qui scientes peccant? hi sunt enim maxime, qui legem acceperunt; nam, sicut scriptum est, ubi lex non est, nec praeuaricatio. hinc est et illud: concupiscentiam nesciebam nisi lex diceret: non concupisces. occasione itaque accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam et alia multa, quae de hac re idem apostolus dicit. ab hoc reatu grauiore liberat gratia spiritus sancti per Iesum Christum dominum nostrum, quae diffusa caritate in cordibus nostris donat iustitiae delectationem, qua inmoderatio concupiscentiae superetur. hinc itaque confirmatur non solum nihil mitius, sed grauius aliquid intellegendum, de quibus dictum est: qui in lege peccauerunt, per legem iudicabuntur, quam de illis, qui sine lege peccantes sine lege peribunt, nec pro poena transitoria hoc loco dictum iudicium, sed pro ea, qua etiam . non credentes iudicabuntur.

Nam qui hac utuntur sententia ad promittendam salutem per ignem illis, qui credentes pessime uiuunt, ut eis dicant: qui sine lege peccauerunt, sine lege peribunt; qui autem in lege peccauerunt, per legem iudicabuntur, tamquam dictum sit (non peribunt, sed per ignem salui erunt\', nec illud adtendere potuerunt, hoc apostolum de illis, qui sine lege, et illis, qui in lege peccauerunt, [*]( 4 Rom. 4, 15 5 Bom. 7, 7. 8 11 cf. Rom. 5, 5 14. 21 Bom. 2, 12 ) [*]( 1 quid quod] quotquot SMEBA qui quod IZ quod quot N initioris R 3 hi* SMB lege S acciperunt S 4 nec om. M 5 hine enim NA est enim BR illud] aliud NA 8 E alia S 9 ho P liberet I 11 qu6 P 12 dilectionem SM delectionem N quam SMB moderatio SMRBNA 13 initius B 14 quod P 15 quam-peribunt om. NA1 16 pena BB 17 qui J31 19 utantur SMBINIAI 20 etiam credentes SMRBNPAXbd in eis (n semier. C) CZPX neis I 21 dicat SMR 22 per legem s. I. M 23 sit] est N 24 illudj aliud SMR )

89
dixisse, cum de gentibus et iudaeis ageret, ut non tantum gentibus, sed utrisque gratiam Christi, qua liberentur, necessariam demonstraret: quod tota ipsa epistula ad Romanos euidenter ostendit. iam ergo etiam iudaeis in lege peccantibus, de quibus dictum est: per legem iudicabuntur, non eos liberante gratia Christi promittant, si placet, salutem per ignem, quoniam de his dictum est: per legem iudicabuntur. quod si non faciunt, ne contra se ipsos ueniant, qui eos grauissimo infidelitatis crimine obstrictos esse dicunt, ut quid transferunt ad infideles et fideles in eo, quod ad fidem Christi adtinet, illud, quod dictum est de his, qui sine lege, et his, qui in lege peccauerunt, cum de iudaeis et de gentibus ageretur, ut ad Christi gratiam utrique inuitarentur?.

Neque enim dictum est: qui sine fide peccauerunt, sine fide peribunt; qui autem in fide peccauerunt, per fidem iudicabuntur, sed \'sine lege\' dictum est et \'in lege\' ut satis adpareret illam causam tangi, quae inter gentes et iudaeos agebatur, non quae inter bonos malosque Christianos.