De Fide et Operibus
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.
Quamobrem iam illud uideamus, quod excutiendum est a cordibus religiosis, ne mala securitate salutem suam perdant, si ad eam obtinendam sufficere fidem putauerint, bene autem uiuere et bonis operibus uiam dei tenere neglexerint. nam etiam temporibus apostolorum non intellectis quibusdam subobscuris sententiis apostoli Pauli hoc eum quidam arbitrati sunt dicere: faciamus mala, ut ueniant bona, quia dixerat: lex subintrauit, ut abundaret delictum; ubi autem abundauit delictum, superabundauit gratia. quod ideo uerum est, quia legem accipientes homines, qui do suis uiribus superbissime praesumebant, nec diuinum adiutorium uincendarum malarum concupiscentiarum recta fide inpetrantes pluribus grauioribusque delictis etiam lege praeuaricata onerati sunt: ac sic magno reatu conpellente confugerunt ad fidem, qua misericordiam indulgentiae mererentur et auxilium a domino, qui fecit caelum et terram, ut diffusa per spiritum sanctum caritate in cordibus suis cum dilectione agerent, quae contra saeculi huius concupiscentias iuberentur secundum id, quod praedictum fuerat in psalmo: multiplicatae sunt infirmitates eorum; postea adcelerauerunt. cum ergo dicit apostolus arbitrari se iustificari hominem per fidem sine operibus [*](11 Rom. 3, 8 12 Rora. 5, 20 20 cf. Pa. 120, 2 21 cf. Bom. 5, 5 24 Pe. 15, 4 25 cf. Rom. c. 4 ) [*]( 2 et er. I credidit I 3 praecepit C2IZRPAX$bd praecipit BN 5 Qaamobrem] quare SMRBNA 7 optinendam CBM 9 neglegerint I intellect\' P 12 qui SMRBA habundaret SMRBNP 13 habnndauit MRN superhabundauit SMR 14 gratiam P 17 fldei SMRB imperantes P granioribus P 18 dilectis IR legem R 19 qua SMRIZ1 qu*. B qua. N indulgentiae] intellegentig P 21 diffuaam SMRB diffusa. N sanctam SM caritatem SMRB caritate. N 26 per fidem in mg. (3 )