De Fide et Operibus

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Quid ipse dominus, ut alia omittam, cum ab eo diues ille quaereret, quid boni faceret, ut uitam aeternam consequeretur, recolant quid responderit. si uis uenire, inquit, ad uitam, serua mandata. ait ille: quae? tunc dominus commemorauit praecepta legis: non occides, non moechaberis et cetera. ubi cum ille respondisset haec se fecisse a iuuentute sua, addidit etiam perfectionis praeceptum, ut uenditis suis omnibus et in pauperum elemosynas erogatis haberet thesaurum in caelo et eundem dominum sequeretur. uideant igitur non ei dictum esse, ut crederet et baptizaretur — quo solo adiutorio putant isti uenire hominem ad uitam — sed morum praecepta homini data, quae utique sine fide custodiri obseruarique non possunt. nec tamen quia hic de insinuanda fide dominus uidetur tacuisse, praescribimus nos atque contendimus morum tantummodo praecepta dicenda esse hominibus ad uitam peruenire cupientibus. utraque enim mutuo conexa sunt, sicut ante dixi, quia neque dilectio dei potest esse in homine, qui non diligit proximum, nec dilectio proximi, qui non diligit deum. et ideo aliquando alterum sine altero, siue illud siue illud, pro plena doctrina inuenitur [*](5—13 cf. Matth. 19, 16—21 ) [*](1 nihilhominus BZ$si SMRPX 2 dicit SMR posse SMB possit P esse] esset R 3 est om. P 5 Quod p 7 respondit p inquid SMB1 8 ait] at SMRBNAfibd at ille ait PX tunc quae A 9 maechabfria C mechaberis SMP 10 ubi er. N ille er. N et haec SM hoc P se om. SM 12 elemosinia SMNA aelemosinis R elemosynis Bfl elemosynas CZ elemosinas IPX erogasti R 18 eumdem C undem Mx deum SM 14 ei non P 16 fine A 17 nee] haec M 18 perscribimus SM 19 contendimus] contenti sumus (in ros. S) SMRNA 23 qui] in eo qui PXbd et om. SMRBNAbd 24 siue] sine I illQd (~ exp.) I siue illud s. I. S om. CIZRNA )

61
scriptura commemorare, ut etiam hoc modo intellegatur alterum sine altero esse non posse: quia et qui credit deo, debet facere quod praecipit deus, et qui propterea facit, quia praecepit deus, necesse est, ut credat deo.