De Fide et Operibus

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Quid? quod etiam duo illa praecepta, in quibus dominus ait totam legem prophetasque pendere, huic suae opinioni suffragari arbitrantur? et sic ea commemorant, ut, quoniam primum praeceptum dictum est: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua. secundum autem simile huic: diliges proximum tuum tamquam te ipsum, primum credant pertinere ad baptizandos, ubi dilectio dei praecipitur, secundum autem ad baptizatos, ubi uidentur esse mores con. uersationis humanae, sic obliti quod scriptum est: si fratrem tuum quem uides non diligis, deum, quem non uides, quomodo diligere poteris? et illud aliud in eadem epistula Iohannis: si quis diligit mundum, non est caritas patris in illo. quo autem pertinent omnia flagitia morum malorum nisi ad mundi huius dilectionem? ac per hoc illud primum praeceptum, quod ad baptizandos pertinere arbitrantur, sine bonis moribus obseruari nullo pacto potest. nolo pluribus inmorari; nam diligenter considerata duo ista praecepta ita ex alterutro conexa reperiuntur, ut nec dilectio dei possit esse in homine, si non diligit proximum, nec dilectio proximi, si non diligit deum. sed ad rem, quae nunc agitur, quod de his duobus praeceptis diximus sufficit.