De Fide et Operibus
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.
Hoc intellegi potest etiam in eo, quod commemorant dixisse apostolum Paulum: nihil me dixi scire in uobis, nisi Iesum Christum et hunc crucifixum. quod illi putant ita dictum, tamquam nihil aliud eis insinuatum esset, ut primitus crederent ac deinde baptizati quidquid ad uitam moresque pertinet discerent. hoc, inquiunt, apostolo satis superque suffecit, qui eis dixit, quod et si multos paedagogos haberent in Christo, sed non multos patres, quia eos in Christo Iesu per euangelium ipse genuisset. si ergo ille, qui per euangelium genuit, quamuis gratias agat, quod neminem ipsorum baptizauerit nisi Crispum et Gaium et Stephanae domum, nihil eos amplius docuit quam Christum crucifixum, quid? si dicat aliquis nec resurrexisse Christum eos audisse, quando per euangelium geniti sunt? unde est igitur, quod eis dicit: tradidi enim uobis in primis, quia Christus mortuus est secundum scripturas, et quia sepultus est, et quia [*]( 11 I Cor. 2, 2 16 cf. I Cor. 4, 15 20 cf. I Cor. 1, 14. 16 24 I Cor. 15, 3. 4 ) [*]( 1 unde (de 8. l.) C 2 perpensus P et] ex R deresurrectionis SMR 4 membra qualia P 7 latus Ml 9 ne R 10 commemoraui ex commemorans β 11 dixsisse I duxi bd 12 christum iesum IZbd 13 ita putant P 14 quicquid baptizati quicquid P 15 moresquae S pertinent SMR1 16 sufficit SMRBNPA1 qui] qua SM quia 22A1 pedagogos CSNP pidagogos Al 20 chrispum BRNA 21 stephane SMRN 22 aliquid Z1 26 et-scripturas om. SM )