De Cura pro Mortuis Gerenda ad Paulinum Episcopum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Hinc et illa soluitur quaestio, quomodo martyres ipsis beneficiis, quae dantur orantibus, indicant se interesse rebus humanis, si nesciunt mortui, quid agant uiui. non enim solis beneficiorum effectibus, uerum ipsis etiam hominum aspectibus confessorem adparuisse Felicem, cuius inquilinatum pie diligis, cum a barbaris Nola obpugnaretur, audiuimus non incertis rumoribus, sed testibus certis. uerum ista diuinitus exhibentur longe aliter, quam sese habet usitatus ordo singulis creaturarum generibus adtributus. non enim quia in [*]( 2 cf. de doctr. chr. II 8, 13 4 cf. Eccli. 46, 13 7 cf. Dent. 34, 5 cf. Matth. 17, 3 18 cf. Ioh. 2, 9 ) [*]( 1 existimant Y similitudinem om. Y flgura esset IZ 2 hie- SUS N filius om. BIZKMAYy1 syrae B syralic T syraac V sirac IZKMAF ae scripsisse Y traditur] testatur KY 3 eloquium BT nonnulla V nullam p 4 contineatyr (exp. m. 2) T laudem K samueel Y samuel EFVfrbd etiam] et MAKFVYBE 5 et om. B TMKAEFVYfibd, ebreorum KM ebraeorum BT hebreorum F 6 in eo] in eorum bd om. AE, in eo post ost legitur in T canhone B cannone <p in canone E moysi Z 7 deuthoronomio N deuteronomium Y 8 elya EV Elia bd legitur om. T1 9 uidentibus c uiuens F 10 Incipit cod. X Hic X quaestio soluitur T quonftmodo KNEug quodammodo (quod add. m. 2) Y sancti martyres T 11 ipsi NyEug orationibus Eug 12 agunt BTAFMVXa 13 affectibus FVp uerum-aspectibus in mg. Z etiam ipsis Abd ipsis om. X 14 cuiuB-diligis] ciuibus vel inquilinis (inquilis F) pie a se dilectis (delictis E) EFVfy 15 a om. Yep oppugnabatur V expugnaretur g pugnaretur X 16 certis testibus E testibus] certibus ..:V om. T certis rebus T 17 exibentur EF quam] ca Y ae BMAF$18 adtribuit Y )

653
uinum aqua, cum uoluit dominus, repente conuersa est, ideo non debemus, quid aqua ualeat in elementorum ordine proprio, ab istius diuini operis raritate uel potius singularitate discernere; nec quoniam Lazarus resurrexit, ideo mortuus omnis, quando uult, surgit aut eo modo exanimis a uiuente quomodo a uigilante dormiens excitatur. alii sunt humanarum limites rerum, alia diuinarum signa uirtutum; alia sunt, quae naturaliter, alia, quae mirabiliter fiunt, quamuis et naturae deus adsit, ut sit, et miraculis natura non desit. non igitur ideo putandum est uiuorum rebus quoslibet interesse posse defunctos, quoniam quibusdam sanandis uel adiuuandis martyres adsunt, sed ideo potius intellegendum est, quod per diuinam potentiam martyres uiuorum rebus intersunt, quoniam defuncti per naturam propriam uiuorum rebus interesse non possunt.

Quamquam ista quaestio uires intellegentiae meae uincit, quemadmodum opitulentur martyres his, quos per eos certum est adiuuari: utrum ipsi per se ipsos adsint uno tempore tam diuersis locis et tanta inter se longinquitate discretis, siue ubi sunt eorum memoriae siue praeter suas memorias, ubicumque adesse sentiuntur, an ipsis in loco suis meritis congruo ab omni mortalium conuersatione remotis et tamen [*]( 4 cf. Ioh. 11, 44 ) [*]( 1 uinum] unum M uolait fecit T1 3 ab] ad IZFA caritaţę (in mg. raritate) T rarite Bl raritatem IZAF singularitatem IZAF 4 neque V ideo] ita V 5 surget Eug surgit—modo] resurrexerunt tantummodo X eo] quo Y 6 uigiljante K exitatur F humanoram BTA1 7 limites] milites TFAX rerum om. X alia sunt p diuinorum MB om. T\' 9 Bssit NV ut sit om. KYf 10 rebus om. X posse om. KY 11 defunctis X 12 adBunt-martyres om. X 13 prouidentia (a. i potentia m. 2) T rebus om. T* intersont-rebus om. X 14 interesse non possunt] intersunt K 16 meae intellegentiae F uincat KYXM uicit f uicerit Eug 17 quemammodum NBX oppitulentur tp iis$bd quod Y 18 utrum om. MA ipsis T assint K asserit β19 longitudine E 20 sine pr. om. X propter X 21 locis Tl 22 omni om. tp semotis NKYrp )

654
generaliter orantibus pro indigentia supplicantum — sicut nos oramus pro mortuis, quibus utique non praesentamur nec ubi sint uel quid agant scimus — deus omnipotens, qui est ubique praesens nec concretus nobis nec remotus a nobis. exaudiens martyrum preces, per angelica ministeria usquequaque diffusa praebeat hominibus ista solacia, quibus in huius uitae miseria iudicat esse praebenda, et suorum martyrum merita ubi uult, quando uult, quomodo uult, maximeque per eorum memorias, quoniam hoc nouit expedire nobis ad aedificandam fidem Christi, pro cuius illi confessione sunt passi, mirabili atque ineffabili potestate ac bonitate commendet. res est haec altior, quam ut a me possit adtingi, et abstrusior, quam ut a me ualeat perscrutari. et ideo quid horum duorum sit, an uero fortassis utrumque sit, ut aliquando ista fiant per ipsam praesentiam martyrum, aliquando per angelos suscipientes personam martyrum, definire non audeo. mallem ab scientibus ista perquirere. neque enim nemo est, qui haec sciat, non qui sibi scire uideatur et nesciat. dona enim dei sunt his alia et illis alia largientis secundum apostolum, qui dicit unicuique dari manifestationem spiritus [*]( 1 orantes X orationibus EtlfJ indigentiis IZEbd supplicantiura TAFVXp 3 Bcimusj sed X omnipotens deus VX 4 nobis pr. om. X 5 exaudiat FA2 exaudiet BTMAX misteria Y ministerifi ; 6 et praebeat A 7 praebendum F merita martyrum (martyrum Onl. K) KMKEVRXfibdEug meritum martyrum BT1 meritortl martvrura T1 martirum meritum F merito martyrum A 8 uult expedire nobis X quomodo uult, quando uult Eug quando uult om. I quomodo uult om. X maxime qui BF 9 nouit] nobis 1" expedire om. T nobis om. Y 11 mirabiliaque Kl hac X bonitatS o commendat E commendata X 12 res haec altior est TEFVabd est om. BMA haec om. A ut-quam om. V possit] debeat EłI!I 13 ualeat] possit E 14 duum V utrumque sit om. V ut om. JET 15 ista-aliquando om. X ipsa praesentia N aliquando-martyrulO om. Tx 16 persona YXl personas X3 17 mallem enim E a EVbd ab scientibus] absentibus M 18 non qui] numquid X sibi om. FA uideatur scire X post nesciat repetuntur numquid-nesciat in X 19 alia sfyyt K illis] his X largiendis <p largientes Bl 20 dati T )
655
ad utilitatem. alii quidem, inquit, datur per spiritum sermo sapientiae; alii sermo scientiae secundum eundem spiritum; alteri autem fides in eodem spiritu; alii donatio curationum in uno spiritu; alii operationes uirtutum; alii prophetia; alii diiudicatio spirituum; alii genera linguarum; alii interpretatio sermonum: omnia autem haec operatur unus atque idem spiritus diuidens propria unicuique prout uult. horum omnium spiritalium donorum, quae commemorauit apostolus, cuicumque data est diiudicatio spirituum, ipse scit ista sicut scienda sunt.