De Cura pro Mortuis Gerenda ad Paulinum Episcopum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Huic rei simile est etiam illud, cum homines altius, quam si dormirent, subtrahuntur corporis sensibus et occupantur talibus uisis. et his enim adparent imagines uiuorum atque mortuorum; sed cum fuerint sensibus redditi, quoscumque mortuos uidisse se dixerint, uere cum eis fuisse creduntur nec adtendunt qui haec audiunt similiter ab eis absentium atque nescientium quorundam etiam imagines uisas esse uiuorum. homo quidam Curma nomine municipii Tulliensis, quod Hipponi proximum est, curialis pauper, uix illius loci duumuiralicius et simpliciter rusticanus, cum aegrotaret, ablatus a sensibus paene mortuus iacuit aliquot diebus: tenuissimus flatus in naribus, qui manu admota utcumque sentiebatur et erat exiguum uiuentis indicium, sepeliri ut exanimem non sinebat. nullos artus mouebat, nulla sumebat alimenta; nihil oculis, nihil ullo alio sensu corporis qualibet inpacta molestia sentiebat. uidebat tamen multa uelut in somnis, quae tandem aliquando post dies plurimos quasi euigilans uisa narrauit. ac primum mox ut aperuit oculos, eat aliquis, inquit, ad domum Curmae fabri ferrarii et uideat, quid ibi agatur. quo cum itum esset, inuentus est mortuus [*](1 cum homines etiam illud cum homines altius quam sqq. A altius quam] subito si E altius om. F 2 quasi Fm dormiant EF, corporalibus Eug et-uisis om. TMAEFKBlYCh 3 et s. I. o hi.\'l *is If> 5 se om. Eug eis 8. l. m. 2 y 6 ab eis om. m 7 scientium BTMAFY uisas] uiuas TMVA1 8 uiuorumj mortuorum T Cnrma] de turma curma BTRMAFCh tuliensis o 9 ipponi IZMAF YNBTEKy ypponi V pauper erat E 10 duumuiralicius BNTEF duumuiroclicius IZ duumuir alitjus K duumuir alicius RY duumuir ali- cuius MACh duumuir alitius (pr. i s. I.) m alicius rp 11 ablatis TEFVa a om. TEMFA$paene (ne s. l. m. Sf) N aliquod TYFZ1 diebus ita ut F 12 flatus erat N naribus eius EF quibus JVFp utcumque] uii EF ut cfi A quod illa F 13 et om. E erat in eo E exigium M uiuentis in eo F iudicium Tl inditll A; iudicium quod illum sepeliri sqq. EF ut a. I. E 14 sinibat N nullos] nullo modo T nullo A1 15 alio ullo N ullo om. T 19 inquid Y ait EFVp cur me Y curmoe II( curme IAEV 20 quo] quod Y fuisset β )

645
eo momento, quo iste fuerat sensibus redditus et paene a morte reuixerat. tunc intentis, qui aderant, illum exhiberi iussum esse, quando ipse dimissus est. indicauit seque illic unde redierat dixit audisse, quod non Curma curialis, sed Curma faber ferrarius ad loca illa mortuorum praeceptus fuisset adduci. in illis ergo uisis, tamquam somniis suis, inter eos defunctos, quos uidebat pro meritorum diuersitate tractari, agnouit etiam nonnullos, quos nouerat uiuos. ipsos autem uere forsitan credidissem, si non inter illa quasi somnia sua uidisset etiam quosdam, qui nunc usque adhuc uiuunt, clericos uidelicet aliquos regionis suae, a quorum ibi presbytero audiuit, ut apud Hipponem baptizaretur a me, quod et factum esse dicebat. uiderat itaque in illa uisione presbyterum, clericos, me ipsum, nondum scilicet mortuos, in qua postea uidit et mortuos. cur non etiam illos sicut nos uidisse credatur, utrosque scilicet absentes atque nescientes, ac per hoc non ipsos, sed similitudines eorum, sicut etiam locorum? nam et fundum uidit, ubi erat ille cum clericis presbyter, et Hipponem, ubi a me quasi baptizatus est: in quibus locis profecto non erat, quando illic sibi esse uidebatur. nam quid ibi [*](1 in quo N poenae K 2 reuiuexerat Y intenti 2n aderant om. Y adherant M dixit illum EF exiberi E exliibere AM 3 iussum] uisum f indicabat BTM ut dicebat EF iudicauit 9 seque) sicque E.F 4 se audisse EF 6 in om. F uisis in mg. m. 2 T somnis ATl in aomniie F suis] fuit IZFAM suis fuit Eb sillic nonnullos KY autem uere] ant umare (a ex e tn. 2) K 9 somnia] omnia Y 10 etiam om. E 11 scilicet β om. Y aliquos om. Tp religionis NK a (s. l. paene euan.) B; a legitur ante presbytero in BTMA&F praesbitero B prespitero T presbitero M 12 aput T ipponem IZFT MNEAYv ypponem V baptizetur M.A. 13 est esse V uidera Kl itaque] quippe P presbyrum N praesbiterum B presbiterorum FE presbiterQ KM clericos (cle 8. I. et cos ex cum m. 2) T clericorumque EF 14 mortuum EF 15 quur BIM et nos Y crederetur M.A. credetur BT1 creditur TlF 16 absentes ex habentes K 17 eorum] ipsorum N 18 presbiter ille cum clericis p presbiter BK prespiter TA et om. IZ ipponem NTIZEFYKMA ypponem V 19 quasi a me N me 8 (8 8. I. m. 2) K est om. K 20 namnesciebat in mg. Z )
646
ageretur eo tempore, nesciebat: quod procul dubio sciret, si uere ibi esset. uisa sunt igitur ista, quae non praesentantur in ipsis rebus, ut sunt, sed in quibusdam rerum imaginibus adumbrantur. denique post multa, quae uidit, etiam in paradisum se introductum esse narrauit dictumque sibi esse, cum inde dimitteretur rediturus ad suos: uade, baptizare, si uis esse in isto loco beatorum. deinde, ut a me baptizaretur, admonitus iam factum esse respondit. cui rursus ille, qui cum eo loquebatur, uade, inquit, uere baptizare; nam illud in uisione uidisti. post ista conualuit, perrexit Hipponem. pascha iam propinquabat. dedit nomen inter alios conpetentes, pariter cum plurimis incognitus nobis; nec illam mihi uisionem nec cuiquam nostrorum indicare curauit. baptizatus est, peractis diebus sanctis remeauit ad propria. biennio uel amplius transacto ego haec cuncta cognoui: primo per quendam meum eiusque amicum in conuiuio meo, cum quaedam talia loqueremur; deinde institi ac feci, ut haec mihi praesens ipse narraret adtestantibus honestis ciuibus suis et de mirabili eius aegritudine, ut iacuerit paene mortuus per dies plurimos, et de illo alio Curma fabro ferrario, quod commemoraui. superius, et de his omnibus, quae cum mihi diceret, iam [*](2 essent IZ praestantur BAEMT*yb praesentatar IZ restantur 1" praestatur T1 3 imaginibus rerum F 4 in post paradisum T paradysum Z 6 mitteretur IAEFMV$re*diturus K 7 isto] illo BTAEF beatorumj scorum V baptizatorum F deinde] denique A 8 iam-respondit om. Y cui rursus] curiosus Y 9 aere baptizarej rebaptizare MA baptizari .FFp 10 ita F cflualuit XA ipponem NTIZAEF 11 pasca TEF pascha autem A appropinquabat pr 12 pluribus N aliis plurimis β incognitis Fc ne M ille BTMA uisionem mihi P mihi] hi cp 13 nec) uel NIZAEYK cuiquamj alicui p nostrorum] conseruorum BTAFM 14 uiennio N 15 cnncta haec bd ista cuncta E primum N 16 meum om. B TAM nostrum cp cuiusque Y eiusdem N eias TE cum] dum IKEVYfibd quendam Y 17 loqueretur I ipse om. KY 18 onestis cp suis ciuibus P 19 iacuerat KY poenae K 20 alio illo E ferrario fabro E fabri cp cdmemoraui I 21 cum ex eum m. 2 T mihiJ nichil p iam scripsi: etiam BNTIZKMAEFRYChfabd om. Y )
647
et se tunc ab illo audisse recolebant atque firmabant. quamobrem sicut uidit baptismum suum et me ipsum et Hipponem et basilicam et baptisterium non in rebus ipsis, sed in quibusdam similitudinibus rerum, ita et alios quosdam uiuos eisdem nescientibus uiuis.

Cur non ergo ita et illos mortuos eisdem nescientibus mortuis?

Cur non istas operationes angelicas credimus per dispensationem prouidentiae dei bene utentis et bonis et malis secundum inscrutabilem altitudinem iudiciorum suorum? siue instruantur hinc mentes mortalium siue fallantur siue consolentur siue terreantur, sicut unicuique uel praebenda est misericordia uel inroganda uindicta ab illo, cui misericordiam et iudicium non inaniter cantat ecclesia. ut uolet accipiat quisque quod dicam. si rebus uiuentium interessent animae mortuorum et ipsae nos, quando eas uidemus, adloquerentur in somnis, ut de aliis taceam, me ipsum pia mater nulla nocte desereret, quae terra marique secuta est, ut mecum uiueret. absit enim, ut facta sit uita feliciore crudelis usque adeo ut, quando aliquid angit cor meum, nec tristem filium consoletur, quem dilexit unice, quem numquam uoluit maestum uidere. sed profecto quod sacer psalmus personat, uerum [*]( 10 cf. Rom. 11, 33 13 cf. Pa. 100, 1 ) [*]( 1 et se tunc ab illo] se tunc ab illo NKE se nunc ab illo Y et nunc ab illo TAChy tunc ab illo V$BF et tunc ab illo M tunc ab illo se bd audisse se V$adque firmabant 11 et adfirmabant 12 2 et fin. om. N ipponem NTIZAEFK Ycp 3 in pr. om. F 4 alius Y uiros F 5 nioie-nescientibus om. Y uiuis attestabatur F 6 quur IZMB1 ita-angelicas in mg. m. 2 add. T 8 quur ZM ista Y orationes Y fieri credimus E dispensatione Y 9 dei prouidentiae E dei om. K 10 altitudinem inscrutabilem T 11 ut instruantur N falluntur K1 12 uel om. BAM est om. K 14 non \\1i4 (w. 2 exp.) T 15 dicemus E uiuentibus BTJlAEF 16 ipse NIZE ipsi cp eos NKYcp uidemus eas E 17 in somnis om. AFM 18 nocte] ratione KY 19 crudelis] crudis I credula F 20 quid β agit NY angitur BTIZF ne Tcp 21 unicae B mestum TIZEBFKY )

648
est: quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me, dominus autem adsumpsit me. si ergo dereliquerunt nos parentes nostri, quomodo nostris curis et rebus intersunt? si autem parentes non intersunt, qui sunt alii mortuorum, qui nouerint, quid agamus quidue patiamur? Esaias propheta dicit: tu es enim pater noster, quia Abraham nesciuit nos, et Israhel non cognouit nos. si tanti patriarchae, quid erga populum ex eis procreatum ageretur, ignorauerunt, quibus deo credentibus populus ipse de illorum stirpe promissus est, quomodo mortui uiuorum rebus atque actibus cognoscendis adiuuandisque miscentur? quomodo dicimus esse eis consultum, qui obierunt, antequam uenirent mala, quae illorum obitum consecuta sunt, si et post mortem sentiunt quaecumque in uitae humanae calamitate contingunt? an forte nos errando ista dicimus et hos putamus quietos, quos inquieta uiuorum uita sollicitat? quid est ergo, quod piissimo regi Iosiae pro magno beneficio promisit deus, quod esset ante moriturus, ne uideret mala, quae uentura illi loco et populo minabatur? quae dei uerba ista sunt. haec dicit dominus deus Israhel: uerba mea, quae audisti et ueritus es a facie mea, cum audisti, quae locutus sum de loco isto et qui commorantur in eo, ut deseratur et in maledicto sit, et conscidisti [*]( 1 Ps. 26, 10 5 Es. 63, 16 19 IV Reg. 22, 18-20 ) [*]( 1 derelinquerunt KyB1 2 autem om. K ssumpsit Tl assumsit X me om. M ergo] ego Z 8 parentes] patres BTVAEFMTp 4 quid Y 5 nouerunt TFV$quidue] quid E yaaias Y isajas £ 6 enim om. Tl abraam F 7 nos et] nosset Kl et—nos om. F cognoui cpi nos om. N 8 eis] his BTMAFVfrbd 9 populis β ipse om. AM 10 promissus] creatus E 12 esse eis] eis faisse BTMA EFRfiV eis esse NKYy 13 post om. A 14 morte N 15 continguntur cp extingunt F ista om. E hos] eos JVFYptp 16 inquiêtayi (i med. 8. 1.) K inquietam M uita uiuorum BTEFRVYfcbd uita om. AM solitat Z qui Z ergo est V 17 piissimi BA iosie E 18 uentura ęTą.Qţ T 19 ista om. BTAEFM sunt] sunt hec E 20 pro eo quod uerba sqq. E 22 isto loco Tbd commemorantur BKX 23 ut-649, 5 in eo in mg. m. 1 T )
649
uestimenta tua, et fleuisti in conspectu meo, et ego audiui, dixit dominus sabaoth. non sic, ecce ego adponam te ad patres tuos, et adponeris cum pace; et non uidebunt oculi tui omnia mala, quae ego induco in locum hunc et qui commorantur in eo. territus iste dei comminationibus fleuerat et sua uestimenta consciderat; et fit omnium malorum futurorum de properatura morte securus, quod ita requieturus esset in pace, ut illa omnia non uideret. ibi ergo sunt spiritus defunctorum, ubi non uident quaecumque aguntur aut eueniunt in ista uita hominum. quomodo ergo uident tumulos suos aut corpora sua, utrum abiecta iaceant, an sepulta? quomodo intersunt miseriae uiuorum, cum uel sua ipsi mala patiantur, si talia merita contraxerunt, uel in pace requiescant, sicut huic Iosiae promissum est, ubi mala ulla nec patiendo nec conpatiendo sustineant, liberati ab omnibus malis, quae patiendo et conpatiendo, cum hic uiuerent, sustinebant?