De Cura pro Mortuis Gerenda ad Paulinum Episcopum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Diu sanctitati tuae, coepiscope uenerande Pauline, rescriptorum debitor fui, ex quo mihi scripsisti per homines filiae nostrae religiosissimae Florae, quaerens a me, utrum prosit cuique post mortem, quod corpus eius apud sancti alicuius memoriam sepelitur. hoc enim abs te uidua memorata petiuerat pro defuncto in eis partibus suo filio et rescripseras consolans eam: idque etiam nuntians de cadauere fidelis iuuenis Cynegii, quod materno et pio affectu desiderauit, esse conpletum, ut scilicet in beatissimi Felicis confessoris basilica poneretur. qua occasione factum est, ut per eosdem perlatores litterarum tuarum etiam mihi scriberes, ingerens huiusce [*]( 2 Incipit liber sci Aagustini epi ad Paulinum Nolensem (nolanum E) epm de cura pro mortuis gerenda fol. 35. T fol. 164. B fol. 133 F, A. fol. 1 E, Ch Incipit ad scm Paulinum de cura pro mortuis gerenda fol. 79x N Incipit liber de cura pro mortuia agenda ad Paulinum epm. liber Aurelii Augustini ad Paulinum Nolanum epm fol. 17* m Incipit liber aci Augustini ad Paulinum fol. 6,2b K Incipit beati Aurelii Augustini epi de cura gerenda pro mortuis ad Paulinum epm fol. 9sb I fol. 68* Z Incipitde cura pro mortuis gerenda liber unus ad Paulinum epmfol.164 Y Incipit liber sci Augustini de cura pro mortuis gerenda fol. 153h V De cura pro mortuis gerenda uel quibus sacrificium prosit aut locus martirum in quo quispiam sepelitur. Ei libro de cura pro mortuis gerenda ad Paulinum epm fol. 54b X 3 sanctitatis K-p coepyscope K pauline T; pauline sanctitati tue (sic iungitur) F 4 rescribtorum NB1 scriptorum <p scripsisti om. « 5 religiosissime debitor T 6 cuique] alicui V memoria sci alicuius P 8 defuncto»»» (rum er.) <p filio suo B$bd 9 id e etiam om. V nontians 11 cadabere (b pro u semper fere) N canere Yl 10 cenegii V cinegii fi pio] ipso Ch 12 perlafctores T 13 huius modi B )

622
modi quaestionem, atque ut responderem quid inde mihi uideretur, exposcens nec tacens ipse quid sentias. nam dicis uideri tibi non esse inanes motus animorum religiosorum atque fidelium pro suis ista curantium. adiungis etiam uacare non posse, quod uniuersa pro defunctis ecclesia supplicare consueuit, ut hinc et illud conici possit, homini prodesse post mortem, si fide suorum humando eius corpori talis prouideatur locus, in quo appareat opitulatio etiam isto modo quaesita sanctorum.

Sed cum haec ita sint, quomodo huic opinioni contrarium non sit quod dicit apostolus: omnes enim astabimus ante tribunal Christi, ut ferat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit, siue bonum siue malum, non te satis uidere significas. haec quippe apostolica sententia ante mortem admonet fieri quod possit prodesse post mortem. non tunc, quando iam recipiendum est quod quisque gesserit ante mortem. uerum haec ita soluitur quaestio, quoniam quodam uitae genere adquiritur, dum in hoc corpore uiuitur, ut aliquid adiuuent ista defunctos, ac per hoc secundum ea quae per corpus gesserunt eis quae post corpus religiose pro illis facta fuerint adiuuantur. sunt enim, quos nihil omnino [*]( 11 II Cor. 5, 10 ) [*]( 1 inde responderem P mihi inde B inde om. F$2 uidetur IZMACh sentio B Scripsisti mihi querens a me utrum prosit cura post mortem quod corpus eius apud aci alicuius memoriam sepeliretur et cetera. nam dicis sqq. X 3 tibi uideri P 4 ita K etiam om. P uocare ZI1 6 hinc et illud] illud hi X potest Ch prodesse om. F 7 suorum parentum E 8 oppitulatio Ij) 10 oppinioni y 11 non om. B ait apostolus KEXVY ÂChFpIj)Eug apostolus ait T adstauimus N adstabimus MAYoCh 12 uti T ne 1x eferat T referat IZMEXYy ..ferat F 13 per om. P malum sit T 15 ammonet NKFXy post mortem possit prodesse TE posse Ch1 om. β 16 est iam A accipiendum iam E iam om. TMFXYAK, 8. 1. B, post est Ch 17 ita 8. l. B 18 quoddam Ip genere uite P 19 aliquit o adiubent Kl ac per] atque X haec X ea-eis om. X 20 per om. V1 eis quae] eisque MAT1 religiosae NM religiosisaime$21 adiuuabunt N omnino nihil B adiuuant omnino E)

623
adiuuant ista, siue pro eis fiant, quorum tam mala sunt merita, ut nec talibus digni sint adiuuari, siue pro eis, quorum tam bona, ut talibus non indigeant adiumentis. genere igitur uitae, quod gessit quisque per corpus. efficitur, ut prosint uel non prosint, quaecumque pro illo pie fiunt, cum reliquerit corpus. nam meritum per quod ista prosint, si nullum conparatum est in hac uita, frustra post hanc quaeritur uitam. ita fit, ut neque inaniter ecclesia uel suorum cura pro defunctis quod potuerit religionis inpendat et tamen ferat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit, siue bonum siue malum reddente domino unicuique secundum opera eius. ut enim hoc, quod inpenditur, possit ei prodesse post corpus, in ea uita est adquisitum, quam gessit in corpore.

Poterat inquisitioni tuae sufficere mea breuis ista responsio; sed quae alia moueant, quibus respondendum existimo, parumper adtende. in Machabaeorum libris legimus oblatum pro mortuis sacrificium. sed et si nusquam in scripturis ueteribus omnino legeretur, non parua est uniuersae ecclesiae quae in hac consuetudine claret auctoritas, ubi in [*]( 10 cf. II Cor. 5, 10 17 cf. II Macch. 12, 43 ) [*]( 1 adiuuent N ista om. A sunt s. l. K 2 neque bd tabulis (8. bulis add. libus) K st p meritis adiuuari his X Eug 3 bona sunt Eug indigent Ch 4 quam V 5 possint V quae X piae N om. V 7 uitae F frustra quaeritur post hanc uitam bd 9 poterit F impendit A1 tamen om. TM 10 quae om. j3 gessit per corpus BTMAFKYCh per om. V 11 deo reddente FJ3 domino] deo NFRXy om. Y 12 cius} sua N,3 13 corpns] caro Y mortem V adquisitum est poM 14 cum uoce corpore finitur X 15 mea] lea β ista breuis o 16 quae] quia NTEFAVMMfcCh alia me ACh mouent ERVaCh1 monent F moneat N mouebant » 17 macchabaeorum NIKME machabeorum FoCh libro cp legib; p 18 sed om. MACh et om. F in scripturis ueteribus om. F 19 ueteribus om. Chl legitur K legeretur omnino in scripturis ueteribus F non-ubi in om. MACh est-quae in om. TF nniuersa p 20 mansuetudine B claret in ras. T daret P? auctoritati 9 )

624
precibus sacerdotis quae domino deo ad eius altare funduntur locum suum habet etiam commendatio mortuorum.

Sed utrum aliquid prosit animae mortui locus corporis sui, operosius inquirendum est. ac primum utrum intersit aliquid ad inferendam uel augendam miseriam post hanc uitam spiritibus hominum, si eorum corpora sepulta non fuerint, non secundum opinionem utcumque uulgatam, sed potius secundum religionis nostrae sacras litteras est uidendum. neque enim credendum est, sicut apud Maronem legitur, insepultos nauigando atque transeundo inferno amne prohiberi, quia scilicet nec ripas datur horrendas et rauca fluenta transportare prius, quam sedibus ossa quierunt. quis cor christianum inclinet his poeticis fabulosisque figmentis, cum dominus Iesus, ut inter manus inimicorum, qui eorum corpora in potestate haberent, securi occumberent christiani, nec capillum capitis eorum adserat periturum, exhortans ne timeant eos, qui cum corpus occiderint, amplius non habent quid faciant? unde in primo libro de \'Ciuitate dei\' satis, quantum existimo, sum locutus, ut eorum dentem retunderem, qui barbaricam uastitatem, praecipue quam nuper Roma perpessa est, Christianis temporibus inputando etiam [*]( 12 Yerg. Aen. 6, 327. 328 ) [*]( 1 praecibua Mo quod <p altare eius P 3 prosit aliquid NY aliquid om. B locu T loci Y 4 operiosius VCh aliquid intersit T 5 inferenda Y auferendaxn F augenda \'P 8 sacris (i a. a) K litteris K 9 aput T 10 insepulta ossa f a nauigando NKEVYQbd nauigando? M inferni IZE amne] aie V am.ne I anne KlRl 11 scilet Y 12 et] nec bd 13 quieuerint NBEFY quieuerunt TYACh quierint ffy quier (sed f exp. et rint suprapos.) K quiev§rint M 14 cor post inclinet s. I. m. 2 A, om. Ch hiis Y atque fabulosis p 15 ut om. BMA inimicorum manus bd 16 ut securi BMCh, (s. l.) A 17 asserit <p exortans TMEKFV$yCh 18 neç K eos—626, 22 sustulerunt om. Y cum om. <p 19 habeant V quod Nrt in om. Ch 20 quantum] ut 8. I. N 21 quae praecipue M praecipae; pbuere (exp. m. 2) A, om. Ch quam om. M )

625
id obiciunt, quod suis illic non subuenerit Christus. quibus cum responsum fuerit animas fidelium pro suae fidei meritis ab illo fuisse susceptas, insultant de cadaueribus insepultis. totum itaque istum de sepultura locum uerbis talibus explicaui.

(At enim in tanta, inquam, strage cadauerum nec sepeliri potuerunt. neque istud pia fides nimium reformidat, tenens praedictum nec absumentes bestias resurrecturis corporibus obfuturas, quorum capillus capitis non peribit. nullo modo diceret ueritas: nolite timere eos, qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere, si quidquam obesset futurae uitae quidquid inimici de corporibus occisorum facere uoluissent. nisi forte quispiam sic absurdus est, ut contendat eos, qui corpus occidunt, non debere timeri ante mortem, ne corpus occidant, et timeri debere post mortem, ne corpus occisum sepeliri non sinant. falsum est ergo quod ait: qui corpus occidunt et postea non habent quid faciant, si habent tanta, quae de cadaueribus faciant? absit, ut falsum sit quod ueritas dixit. dictum est enim aliquid eos facere, cum occidunt, quia in corpore sensus est occidendo, [*]( 5 cf. De ciu. dei I 12. 13 8 cf. Luc. 21, 18 9 Matth. 10, 28 16 Luc. 12, 4 ) [*]( 1 obiciunt illic suis quod E illic om. B 2 cum om. MAl fuerat M fidei suae Tbd suae om. V fidaei K 3 de er. I 4 explicabam <p 5 at enim om. cp inquam in tanta p strage] stare T cadauera E sepelire ñ potuer £ 6 neque istud] neque§tu (supra §tu add. ista) K istuc ACh id nimium pia fides p tenentes P 7 absummentes <p adsumentes Ch1 resuirecturi Y corporis V 8 capillus in mg. V capitis om. B capitis Illęi A nullo] nec ullo Vbd 9 eos om. V 10 quisquam VTl quicquam ChBNEMAKFfi 11 uitae futurae bd quicquid ChTNIKMEFa 12 si MACh quispiam (pi in ras.) IN ita p absurdQ Ai 13 non-occidant om. Keht timere T nec p 14 et-occisum repetita del.; sed occidant pro occisum T 15 est om. K ergo est ACh hoc quod Ch ait Christus bd; etiam apud Dombart xps AtKI om. 16 postea] post hec E habeant F qui K quod rţI faciunt K 17 si-faciant om. TKMAFCh apsit cp absit autem K 18 ut] ne BTMAChVfi, (ut supra ne pos.) F ) [*]( XXXXI Aug. Seot. V pars III. ) [*]( 40 )

626
postea uero nihil habere quod faciant, quia nullus sensus est in corpore occiso. multa itaque corpora Christianorum terra non texit, sed nullum eorum quisquam a caelo et terra separauit, quam totam inplet praesentia sui, qui nouit unde resuscitet quod creauit. dicitur quidem in psalmo: posuerunt mortalia seruorum tuorum escam uolatilibus caeli, carnes sanctorum tuorum bestiis terrae; effuderunt sanguinem eorum tamquam aquam in circuitu Hierusalem, et non erat qui sepeliret, sed magis ad exaggerandam crudelitatem eorum, qui ista fecerunt, non ad eorum infelicitatem, qui ista perpessi sunt. quamuis enim haec in conspectu hominum dura et dira uideantur, sed pretiosa in conspectu domini mors sanctorum eius. proinde ista omnia, id est curatio funeris, conditio sepulturae, pompa exequiarum, magis sunt uiuorum solacia quam subsidia mortuorum. si aliquid prodest inpio sepultura pretiosa, oberit pio uilis aut nulla. praeclaras exequias in conspectu hominum purpurato illi diuiti turba exhibuit famulorum, sed multo clariores in conspectu domini ulceroso illi pauperi ministerium praebuit angelorum, qui eum non extulerunt in marmoreum tumulum, sed in Abrahae gremium sustulerunt. rident [*]( 5 Ps. 78, 2. 3 12 Ps. 115, 15 18 cf. Luc. 16, 19 sqq. ) [*]( 1 est sensus T 2 itaque T cristianorum Z 3 quisquam a] qaisqui K 4 seperauit Ch que E tota E totum βφ sua Ks 6 escam-tuorum om. IZ escas $yCh uolatibus V 7 scotuorum c 8 tamquam] sicut NIZIf et Dombart 22, 18 iherusalem F ierusalem V$vbd 9 est P exagerandam N execrandum K 10 creduiitatem K1 ad infelicitatem eorum E 11 iniidelitatem Ch ita perspexi f: enim om. E hoc V uideantur in conspectu p 12 praetiosa B praeciosa M 14 pompr F pompe β pompa exequiarum] pompę qu+: earum T 15 exsequiarum Kbd mortuorum subsidia F$16 prae»iosa (s er.) <r 17 exsequias Kbd 18 fecit purpurato N illi-multo in mg. IZ famulorum exhibuit <s exhibuit om. N clariores multo ACh multi Kl 19 clarior es» (t er.) <p 20 intel*«lexerant A1 marmoreo EF 21 tumulo EF titulum V habrahae IKMs habrae E gremium] sinum TMAEChFa tectum V extulerunt F rideant E )
627
haec illi, contra quos defendendam suscepimus ciuitatem dei. uerum tamen sepulturae curam etiam eorum philosophi contempserunt. et saepe uniuersi exercitus, dum pro terrena patria morerentur, ubi postea iacerent uel quibus bestiis esca fierent, non curarunt, licuitque de hac re poetis plausibiliter dicere: caelo tegitur, qui non habet urnam. quanto minus debent de corporibus insepultis insultare Christianis, quibus et ipsius carnis membrorumque omnium reformatio non solum ex terra, uerum etiam ex aliorum elementorum secretissimo sinu, quo dilapsa cadauera recesserunt, in temporis puncto reddenda et redintegranda promittitur!

Nec ideo tamen contemnenda et abicienda sunt corpora defunctorum maximeque iustorum atque fidelium, quibus tamquam organis et uasis ad omnia bona opera sancte usus est spiritus. si enim paterna uestis et anulus ac si quid huius modi tanto carius est posteris, quanto erga parentes maior affectus, nullo modo ipsa spernenda sunt corpora, quae utique multo familiarius atque coniunctius quam quaelibet indumenta gestamus. haec enim non ad ornamentum uel adiutorium, quod adhibetur extrinsecus, sed ad ipsam naturam hominis pertinent. unde et antiquorum iustorum funera [*](7 Lucan. Phar. 7, 819 12 cf. I Cor. 15, 52 ) [*]( 1 suscepimus defendendam T domini β 2 uerumptamen V illorum o phylosophy 9 contemserant T condempserunt Kl 3 uniuersua 9 4 uel-curarunt om. TAFMYRlCh 5 curauerunt Bbd 5 licuit TAChMF licuitque quae Y poetis de hac Mbd plausabiliter IZ 7 teagitur K urnam] urciam V urnam in ras. Z 9 carnis om. F 10 elementorum aliorum E 11 quod ilapsa Y quod dilapsa B quo illa ipsa o 12 et—cantemnenda om. Y et om. ACh retentegranda Kl redintegrandaque Aex, 13 condemnenda Kl abitienda 9 14 atque] ac bd 15 tamquam om. F uasis et organis V sanctae NBlI sca MEFMVChfab, er. T 16 UBUR Ch spiritus] xps I ac] lac (s 17 quantum IZ 18 ipsa corpora sp. sunt β Bpernanda (s. 3 add. e) T 22 antiquorum patrum T officiosa] cum F ) [*]( 40* )

628
officiosa pietate curata sunt et exequiae celebratae et sepultura prouisa, ipsique, cum uiuerent, de sepeliendis uel etiam transferendis suis corporibus filiis mandauerunt. et Tobis sepeliendo mortuos deum promeruisse teste angelo commendatur. ipse quoque dominus die tertio resurrecturus religiosae mulieris bonum opus praedicat praedicandumque commendat. quod unguentum pretiosum super membra eius effuderit atque hoc ad eum sepeliendum fecerit. et laudabiliter commemorantur in euangelio qui corpus eius de cruce acceptum diligenter atque honorifice tegendum sepeliendumque curarunt. uerum istae auctoritates non hoc admonent, quod insit ullus cadaueribus sensus, sed ad dei prouidentiam, cui placent etiam talia pietatis officia, corpora quoque mortuorum pertinere significant propter fidem resurrectionis astruendam. ubi et illud salubriter discitur, quanta possit esse remuneratio pro elemosynis, quas uiuentibus et sentientibus exhibemus, si neque hoc apud deum perit, quod exanimis hominum membris officii diligentiaeque persoluitur. sunt quidem et alia, quae sancti patriarchae de corporibus suis uel condendis uel [*]( 2 cf. Gen. 23; 25, 9. 10; 47, 30 3 cf. Tob. 2, 9; 12, 12 5 cf. Matth. 26, 7 sqq. 9 cf. Ioh. 19, 38 sqq. 18 cf. Gen. 47, 30; 50, 25 ) [*]( 1 cum pietate E et om. E exequae 11 sepultara Y 2 conuiuerent K dum uiuerent Dombart. p. 23, 27 etiam otn. V 3 tobias TBaYaEFVbd tobi.s M tobis m 5 tertia EY religiosum Ar religiose IK 6 opus bonum E 7 ungentum M praetiosum K praesiosum tp eius membra F 8 sepeliendum fecerit eum N sepeliendum eum TV fecerat TMACh commemorat K 9 euuangelio T euangelio quoque o 10 currar P 11 istae in mg. T hoc non Y ammonent NKMF 12 dei om. ACh etiam placent P 13 pietaiis om. V ad corpora E 14 fidem om. F1 adstruendam ChNI ZEYM\'cp asstruendam TK* adinstruendam Kl salubriter illud 8 15 dicitur 2Tj3 discutitur BTMYAF elemoaynis BNIM elemoainis TEVfiYFACh elimosinis <p elymosinis ZK 16 exibemus FV 17 hec F pereunt F qup F brfibris P 18 offitii T officio ME officia AFCh diligentiaque ME persoluuntur EF 19 corporibus suis post transferendis leg. in E uel om. E condiendis ChBTIZMYAF cond.endis R )
629
transferendis prophetico spiritu dicta intellegi uoluerunt; non autem hic locus est, ut ea pertractemus, cum sufficiant ista quae diximus. sed si ea quae sustentandis uiuentibus sunt necessaria, sicut uictus et amictus, quamuis cum graui afflictione desint, non frangunt in bonis perferendi tolerandique uirtutem nec eradicant ex animo pietatem, sed exercitatam faciunt fecundiorem: quanto magis, cum desunt ea, quae curandis funeribus condendisque corporibus defunctorum adhiberi solent, non efficiunt miseros in occultis piorum sedibus iam quietos! ac per hoc, quando ista cadaueribus Christianorum in illa magnae urbis uel etiam aliorum oppidorum uastatione defuerunt, nec uiuorum culpa est, qui non potuerunt ista praebere, nec poena mortuorum, qui non possunt ista sentire\\ haec est mea de sepulturae causa atque ratione sententia. quam propterea ex alio libro meo in istum transtuli, quia facilius hoc a me recenseri potuit, quam\' id ipsum alio modo eloquendum fuit.

Quod si uerum est, profecto etiam prouisus sepeliendis corporibus apud memorias sanctorum locus bonae affectionis humanae est erga funera suorum, quoniam, si nonnulla religio est, ut sepeliantur, non potest nulla esse, [*](2 hoc loco T est om. TEAMBlCh ut] et T pertractem Y cum] intenditur cum EF ista] ea β 3 sed om. M si om. TAVxCh sustendandis (dan 8. l.) A, CWfi 4 amictusque E que quamuis F 5 perferendis N perfruendi Y tolerandisque N 6 exercitatem IKV excitatam MAEBxCh exercitata Y faecundiorem N 7 quae condiendis corporibus atque curandis funeribus N de curandis m 8 de condendisque K condiendisque BlZAtEMCh colendisque V solent om. TMABlCh 9 ocultis K priorum BM 11 illam N magna K aliorum om. T opidorum Afi 12 poterunt Y 13 praebere-ista om. MACh mortuorum poena bd potuerunt BTKYEFVB& possint tp 14 sepultura BMACh 16 recensiri Y ab alio B TM A 17 fui I 18 etiam] etiam loaton ACh prouisus itaque X qui hic incipit 19 memoriam ChTVXEMKFA$<o Eug bene ® 20 est humanae T u?] burpsoe hominft est E nonnula] nulla V 21 ut om. V sepelliantur Y ulla NZl esse om. Nl )

630
quando ubi sepeliantur adtenditur. sed cum talia uiuorum solacia requiruntur, quibus eorum pius in suos animus adpareat, non uideo quae sunt adiumenta mortuorum nisi ad hoc, ut, dum recolunt, ubi sint posita eorum quos diligunt corpora, eisdem sanctis illos tamquam patronis susceptos apud dominum adiuuandos orando commendent. quod quidem facere possent, etiamsi talibus locis eos humare non possent. sed non ob aliud uel \'memoriae\' uel (monumenta> dicuntur ea quae insignite fiunt sepulcra mortuorum, nisi quia eos, qui uiuentium oculis morte subtracti sunt, ne obliuione etiam cordibus subtrahantur, in memoriam reuocant et admonendo faciunt cogitari. nam et (memoriae) nomen id apertissime ostendit et (monumentum) eo quod moneat mentem, id est admoneat, nuncupatur. propter quod et Graeci μvημεῑοuocant, quod nos memoriam seu monumentum appellamus, quoniam lingua eorum memoria ipsa, qua meminimus, μvήμη dicitur. cum itaque recolit animus, ubi sepultum sit carissimi corpus, et occurrit locus nomine martyris uenerabilis, eidem martyri animam dilectam commendat recordantis et precantis affectus. qui cum defunctis a fidelibus carissimis exhibetur, eum prodesse non dubium est his, qui [*](1 talia] alia Y 2 snos] suorum IZ an\'i?99 (in mg. m. 2 animus) T 3 sint ChNVXEKYAFfif Eug 4 ut om. j3 quos] que F diligentur P 5 susceptis pCA 6 deum p adiuuando et orando EFVfs 7 possint TMYB1 possit Kl 8 possunt K ob om. V ab Y uel alt. om. V 9 dicentur p insignitae BMCh inaigniter ©NX Ewj sepulcbra BNIZMKy 10 morte om. P 11 subtraantur FX memoria Yrp 12 ammonendo BKYy nomine BMF id om. F 13 ostenditur F et mentem BM 14 id est-nuncupatur osn. F ammona Chl noncupatur X grece o greci T lo MNEMION E mnemion KBNVfi MNEMIN (MI s. ras.) TF mnemio R mnimion Y orne X MNHMHN IZ MEKEMION ChA om. M anaeizant (i a. I.) f seu] uel V monimentum T 16 qua FX 17 mneme BN MNEME TYF MNMH IZ MENIMA ACh mneme (svper init. m tuUL a) V netne K mem.nion <p ne X, om. M 18 corpus carissimi P locus et nomen X 20 ac fidelibus KV 21 exibetur TMEV hiis Yr iis bd)
631
cum in corpore uiuerent, talia sibi post hanc uitam prodesse meruerunt. uerum et si aliqua necessitas uel humari corpora uel in talibus locis humari nulla data facultate permittat, non sunt praetermittendae supplicationes pro spiritibus mortuorum, quas faciendas pro omnibus in christiana et catholica societate defunctis etiam tacitis nominibus eorum sub generali commemoratione suscepit ecclesia, ut quibus ad ista desunt parentes aut filii aut quicumque cognati uel amici, ab una eis exhibeantur pia matre communi. si autem deessent istae supplicationes, quae fiunt recta fide ac pietate pro mortuis, puto, quod nihil prodesset spiritibus eorum, quamlibet locis sanctis exanima corpora ponerentur.

Cum ergo fidelis mater fidelis filii defuncti corpus desiderauit in basilica martyris poni, si quidem credidit eius animam meritis martyris adiuuari, hoc, quod ita credidit, supplicatio quaedam fuit, et haec profuit, si quid profuit. et quod ad idem sepulcrum recurrit animo et filium precibus magis magisque commendat, adiuuat defuncti spiritum non mortui corporis locus, sed ex loci memoria uiuus matris affectus. simul enim et quis et cui commendatus sit, non utique infructuose religiosam mentem precantis adtingit. nam [*]( 1 sibi] si X 2 humari-locis om. YX 3 nullor 11 nullius 12 facultas I2 permittant N\'f permittit A 4 praemittendae T 5 et om. MF catholica om. TMF 6 tacitis-ista om. V eorum] quorum ChBTMA om. EF quos sub F 7 uocabulo commemoratione T suscipit FE 8 uelj aut β 9 exhibeatur BNTEKXYAfi exibeatur F matri TB\' iste IZT 11 prodesse YM spiritug.Jibus T in locis EFBfibd 12 sanctis si ACh exanimata EXt>o2C%2 13 lidelis alt. om. K 14 basilicam BTZMAEKRCh BiJ sic <p om. Y credidit ex tradidit Ch animam eius T 15 martyris meritis E martyris om. Y 16 et-quid profuit om. A1 haec om. T si quid profuit om. F 17 sepulchrum BNZKX sepulchro T animo recurrit V filium] fidelium F 18 magis om. V et adinuat EF 19 loco memoriae X 20 alt. et om. I cui] cQ Y commendans TMBxAxChl commendandus A2Ch2b 21 infructuosae K religioea XY et religiosam p mente XY )

632
et orantes de membris sui corporis faciunt quod supplicantibus congruit, cum genua figunt, cum extendunt manus uel etiam prosternuntur solo et si quid aliud faciunt uisibiliter, quamuis eorum inuisibilis uoluntas et cordis intentio deo nota sit nec ille indigeat his indiciis, ut animus ei pandatur humanus. sed hinc magis se ipsum excitat homo ad orandum gemendumque humilius atque feruentius, et nescio quomodo, cum hi motus corporis fieri nisi motu animi praecedente non possint, eisdem rursus exterius uisibiliter factis ille interior inuisibilis qui eos fecit augetur, ac per hoc cordis affectus. qui, ut fierent ista, praecessit, quia facta sunt crescit. uerum tamen si eo modo quisque teneatur uel etiam ligetur, ut haec de suis membris facere nequeat, non ideo non orat interior homo et ante oculos dei in secretissimo cubili, ubi conpungitur, sternitur. ita etiam cum plurimum intersit, ubi ponat corpus mortui sui, qui pro spiritu eius deo supplicat, quia et praecedens affectus locum elegit sanctum et illic corpore posito recordatus locus sanctus eum qui praecesserat renouat et auget affectum, tamen etiamsi non possit ubi religiosus animus elegit humare quem diligit, nullo modo debet a [*]( 1 orantes cQ E de corporis sui membris F suiş K subplicantibus JM 2 cum scilicet E fipgunt X manus extendunt F 3 proternuntur K1 si om. Tl aliter N uisibiliter faciunt bd 4 inuisibilis eorum P 5 iudiciis V indictis Z ut] aut MV humanus ei paudatur animus bd 6 sed] tamen E hic BNX9 his ChlKMAFY »»his (in er.) Z excitet X 8 his B anime T 9 possunt T exterius] et\'nis V factus Kl nisi ille T 10 nisibilis BTl facit EXCh Eug augeatur T 11 uernmptamen X 12 se Kl quisque eo modo β legetur Ml 13 non ideo] nå ideo IZ orat] erit X 14 et] ut β in secr. cubili om. T cubiculi Y ubi] qui V 15 n plurimum E ponant T 16 sui qui] ei quis Y supplicaus N qui X om. Y quia et] tamen cO E 17 et locum eligit P locus K eligit AefiCh et om. E 18 recordatur MF locum sanctum F 19 augit Y etiamsi (ai s. I. m. 2) N religionis K 20 animus] amicus ChMAEFB1 eligit AXVfl deligit o humari X quiem X debeat TKMAFYChz a om. TEKMA ChYBxz> )
633
supplicationibus necessariis in eius commendatione cessare. ubicumque enim iaceat uel non iaceat defuncti caro, spiritui requies adquirenda est, qui cum inde exiret, secum abstulit sensum, quo interesse possit quomodo quisque sit siue in bonis siue in malis, nec ab ea carne expectat adiuuari suam uitam, cui praebebat ipse uitam, quam detraxit excedens et redditurus est rediens, quoniam non caro spiritui, sed spiritus carni etiam ipsius resurrectionis meritum comparat, utrum ad poenam an ad gloriam reuiuescat.

Legimus in ecclesiastica historia, quam graece scripsit Eusebius et in latinam linguam uertit Rufinus, martyrum corpora in Gallia canibus exposita canumque reliquias atque ossa mortuorum usque ad extremam consumptionem ignibus concremata eosdemque cineres fluuio Rhodano, ne quid ad memoriam qualemcumque relinqueretur, inspersos. quod non ob aliud credendum est diuinitus fuisse permissum, nisi ut discerent christiani in confitendo Christum, dum contemnunt hanc uitam, multo magis contemnere sepulturam. hoc enim quod ingenti saeuitia de corporibus martyrum factum est, si eis quidquam noceret, quo minus beate requiescerent eorum uictoriosissimi spiritus, non utique fieri sineretur. re ipsa [*]( 11 cf. Ruf. Patrol. 21 sqq.; Euseb. 5, 1 ed. Migne uol. 19-24 ) [*]( 1 cessare. Ubi copungitur sternitur ubi dns ac deus requirebat ubicumque sqq. X 2 enim om. T; enim-requies om. MACh iacet pr. K spiritus T 4 quod Xv siue sit E 5 exspectat N expe.tat M uitam suam $bd 6 cui-uitam om. TMKAFYCh detraxerat K exiens X 7 sed om. K 8 carng β ad poenam] eusebius (in mg. ad penii) V 9 reuiaescant NTATB1 reuiuescat Chi reuiuiscant KE reuiuescapt F hic finittur cod. X 10 istoria FY Jjjstoria N grecae B 11 eusibus E rufinus (s. I. hieronimus) A 12 galliis <p canumque] eorflque ACh Naquf (s. I. I nec non) F atque om. V 13 ossaque V consummationem NKo consumationem Y 14 rodano BTIZEKFVY15 inspresos Y 16 diuinis 1 17 discenrent K drent 3 in om. AEM xpo A contempnunt TMYK1 18 contempnere B condemnere Kx 19 ingente IZ seuitia TMKE martirum K 20 quicquam NTEMKfcCh beato NBIZMKCh beati EFR 21 sineretur fieri β sinerent (n fin. s. I.) K ergo ipsa fs )

634
ergo declaratum est non ideo dixisse dominum: nolite timere eos qui corpus occidunt et postea non habent quid faciant, quod non esset permissurus aliquid eos facere de suorum corporibus mortuorum, sed quoniam quidquid facere permissi essent, nihil quo minueretur christiana defunctorum felicitas fieret, nihil inde ad sensum post mortem uiuentium perueniret, nihil ad detrimentum saltem ipsorum corporum. quo minus integra resurgerent, pertineret.

Et tamen ex illo humani cordis affectu, quo nemo umquam carnem suam odio habet, si cognoscant homines aliquid post mortem suam suis corporibus defuturum, quod in sua cuiusque gente uel patria poscit sollemnitas sepulturae. contristantur ut homines et quod ad eos post mortem non pertinet, ante mortem suis corporibus timent: ita ut inueniatur in Regnorum libris deus per prophetam minari alteri prophetae, qui eius transgressus est uerbum, quod non inferretur cadauer eius in sepulcrum patrum eius. quae scriptura sic se habet. haec dicit dominus: quia inoboediens fuisti ori domini et non custodisti mandatum quod tibi [*]( 1 Luc. 12, 4 9 cf. Eph. 5, 29 18 III Reg. 13, 21. 22 ) [*]( 1 est om. I 2 occidunt corpus T,1 habeant M 3 aliquid permissurus T eos om. V 4 mortuorum1 martirum Y quicquid TMYCh quid Kl facere om. T 5 permisisset cp 6 ad sensum] assensum T uiuendum N 7 proueniret Ncp nihil-pertineret om. F ealtim BMKCh 8 resurgent MAE 9 humani in mg. T quod N 10 hodio Yjft habuit E agnoscant N 11 post mortem suam aliquid F defuncturum Bl defunctorum TYb defunctis obesae (8. l. defuturum) R defunctis obesse EF 12 poscitj possit Y eollempnitas TV solempnitas Ch 13 et] ut m quos β non pertinet post mortem A Ch post mortem in mg. T 14 pertinet] pertiaebit pertinet IZNB pertinebit pertineat cp pertinet dolent K suis corporibus timent om. ChNBTIZYMKAy ita utj quod EF inoeniatur (ni 8. I.) T inuenitur EF 15 regum E 16 est om. V inferetur MKX ferretur Al 17 eius om. N\'fi sepulchrum MEKY eias- 635, 4 patrum om. V sic scriptura ACh sic habet RYbd 18 quoniam TRbd 19 praecepit tibi NIZRţrbà )

635
praecepit dominus deus tuus, et reuersus es et comedisti panem et bibisti aquam in loco in quo praecepit tibi, ne comederes panem neque biberes aquam, non inferetur cadauer tuum in sepulcrum patrum tuorum. quanti haec poena pendenda sit, si secundum euangelium cogitemus, ubi post corpus occisum nihil metuendum esse didicimus, ne membra exanima patiantur, nec poena dicenda est. si autem humanum erga suam carnem consideremus affectum, potuit inde terreri uel contristari uiuus, quod sensurus non erat mortuus; et haec erat poena, quoniam dolebat animus id de suo corpore futurum, quamuis cum fieret non doleret. hactenus enim uoluit dominus seruum suum plectere, qui non sua contumacia spreuerat praeceptum eius inplere, sed aliena decipiente fallacia oboedire se credidit, quando non oboediuit. neque enim putandum est ita fuisse interemptum morsu bestiae, ut ad supplicium tartareum eius deinde anima raperetur, quandoquidem ipsum eius corpus idem leo qui occiderat custodiuit iumento etiam, quo uehebatur, inlaeso et simul cum illa inmani fera intrepida praesentia ad sui domini funus adstante. quo mirabili signo adparet hominem dei cohercitum potius temporaliter usque ad mortem, quam punitum esse post mortem. de qua re apostolus, cum propter quasdam offensas commemorasset infirmitates [*]( 1 reuersusJ regressus E es et om. p 2 praecepitibi Z 3 comederis N biberis N 4 inferretur T sepulchrum TME sepulchro 9 5 quanta V si om. NTIZFYB\'KlJIA.tRI 7 dicinius IY nec o membrae K exanimata FEpAICh 8 dicendum eltt carnem suam p Y10 erat poena haec E quoniam] quod Fp qua F 12 non om. Ax actenus ChTEKBlMY 13 qui. B contumatia ZY contomatia sp 14 adimplere p 15 putandum] credendum F 16 interemtum BY baestiae K thartareum N 17 eius deinde] eiusdem Yy anima deinde E quodquidem ACh1 18 leo] loco T quod Ch1 uebatur Ch1 19 inmani] in manu V intrepidę.\' F 20 ad] et ad F aetante Vbd signtt Y appareret IZE 21 coercitum IZFR$f potius om. K temporaliter] corporaliter E 23 propter] pro EFV$quibusdam EFV p quaadam quorundam 9 offensis EF$ )
636
mortesque multorum, si enim nos ipsos, inquit, iudicaremus, a domino non iudicaremur; cum iudicamur autem, a domino corripimur, ne cum mundo damnemur. eum sane ipse qui deceperat in monumento proprio satis honorifice sepeliuit seque sepeliendum iuxta eius ossa curauit, ita sperans parci posse quoque ossibus suis, cum ueniret tempus, quando secundum illius hominis dei prophetiam Iosias rex Iuda in illa terra multorum eruit ossa mortuorum eisdemque ossibus sacrilega altaria, quae sculptilibus constituta fuerant, funestauit. pepercit quippe illi monumento, ubi iacebat propheta, qui ante annos amplius quam trecentos ista praedixerat; et propter ipsum nec illius, qui eum seduxerat, sepultura uiolata est. affectu namque illo, quo nemo umquam carnem suam odio habet, prouiderat cadaueri suo. qui occiderat mendacio animam suam. ex hoc igitur, quod carnem suam quisque naturaliter diligit, et illi poena fuit addiscere non eum futurum in sepulcro patrum suorum et huic cura prospicere, ut parceretur ossibus suis, si iuxta eum iaceret, cuius sepulcrum nemo uiolaret.

Hunc affectum martyres Christi certantes pro ueritate uicerunt. nec mirum quia contempserunt, quod non fuerant peracta morte sensuri, qui non potuerunt eis, quos uiuentes sentiebant, cruciatibus uinci. poterat utique deus. [*]( 1 I Cor. 11, 31. 32 5 cf. III Reg. 13, 24 sqq.; IV Reg. 23, 16 sqq. ) [*]( 1 mortes (que er.) M nos-3 a domino om. V inquid <p om. T 2 a domino om. E non] non a domino j3 non utique E 3 autt-m om. ? ac] ut non F hoc mundo Eff dampnemur Y 4 eum] cum BM 5 oasa eius bd curauit ossa A 6 parci posse sperans E quoque posse Vp quoque om. Nf 8 iude IZ 9 sculptibilibus X scultilibus IZy1 10 funestauit] festinauit F 12 seduierit T 13 affectuip K qua T A 14 habuit (s. l. t habet) E prouidit IZ 15 mendatio KM 16 naturaliter quisque E paena M 17 sepnlchro IZ sepulcrum E sepulcr$18 hac F pasceretur IZl iwcta; iusta Y 19 uigjlaret (s. gi pos. o) K 20 pro ueritate certantea bd 21 nec mirum om. TAMFB1 contemserunt NT condemserunt A\' 22 perhacta I more Tl securi Y qui] quod Y 23 cruciantibus;. itaque F )

637
qui leonem prophetae corpus, quod ipse occiderat, ulterius non permisit adtingere et fecit de peremptore custodem, poterat, inquam, a suorum interfectis corporibus canes, quibus fuerant proiecta, prohibere; poterat et ipsorum hominum innumerabilibus modis terrere saeuitiam, ne cadauera incendere, ne cineres dispergere auderent: sed hoc quoque experimentum multiplici uarietati temptationum deesse non debuit, ne fortitudo confessionis, quae inmanitati persecutionis pro corporis salute non cederet, pro sepulcri honore trepidaret, postremo, ne fides resurrectionis consumptionem corporum formidaret. debuerunt ergo et ista permitti, ut etiam post haec tanti horroris exempla martyres in Christi confessione feruentes huius quoque testes fierent ueritatis, in qua didicerant eos, a quibus sua corpora interficerentur, postea nihil habere quod facerent, quoniam quidquid mortuis corporibus facerent, utique nihil facerent, quando in carne omni uita carente nec aliquid sentire posset, qui inde migrauit, nec aliquid inde perdere, qui creauit. sed inter haec, quae fiebant de corporibus occisorum, cum martyres non ea metuentes magna fortitudine paterentur, tamen apud fratres luctus ingens erat, quod nulla dabatur potestas sanctorum funeribus iusta persoluere nec occulte subtrahere aliquid, sicut eadem testatur historia, [*]( 2 peremtorem M 3 aų K 4 ipaorum] ipsam BTKMAFVY} 5 teneri Å nec Y 6 ne cineres] nec ineres Kl nec in auras K2 nec in aerem ?p disperdere Y huic EF experimento EF 7 multiplex EF multiplici uarietate] multiplicauerit TA uarietateBM om. EF tentationi N tentatio EF ne om. Tl 8 immanidati V 9 pro om. 9 10 consummationem N consumgtionem (s. 4 add. p) F 11 ergo om. E ista] ita N 12 horroris] honoris BTMAFYob martyres (tyres add. m. 2) K 13 didicerant ex dicerent m. 2 T\' 15 quicquid TMY quiquid Nl facerent mortuis corporibus K utique nihil om. K; utique nihil facerent om. TMAFY 17 aliquid] aliud V sentire-aliquid om. At posse T possit IZE migraret TMKAFY 18 perderet NA2rp sed (ed 8. 1. m. 2) A qui BFT1 19 ea non bd eft etuentes Kx 20 ingens iactus E fluctus B erat om. N 21 iusta] ista K 22 occultae B oculte K occulta ^ aliquid occulte snbtrahere EK enptrahere m hystoria E istoria FjJ )
638
crudelium custodum uigiliae permittebant. ita cum illos, qui occisi fuerant, in dilaceratione membrorum suorum, in conflagratione ossuum, in dispersione cinerum miseria nulla contingeret, istos tamen, qui nihil eorum sepelire poterant, magna misericordia cruciabat, quia in nullo modo sentientibus ipsi quodam modo sentiebant et, ubi iam illorum nulla erat passio, erat istorum misera conpassio.

Secundum istam quam dixi miseram conpassionem laudantur illi et a rege Dauid benedicuntur, qui Saulis et Ionathae ossibus aridis sepulturae misericordiam praestiterunt. quae tandem misericordia praestatur nihil sentientibus: an forte reuocandum est in opinionem, quod infernum fluuium insepulti non poterant transmeare? absit hoc a fide christiana: alioquin pessime actum est cum tanta martyrum multitudine, quorum non potuerunt corpora sepeliri, et fallaciter eis ueritas dixit: nolite timere eos, qui corpus occidunt et postea non habent quid faciant, si eis tanta mala [*]( 1 cf. Eus. Hist. eccl. V, 1 9 cf. II Reg. 2, 5 12 cf. Yerg. Aen. 6, 327 16 Luc. 12, 4 ) [*]( 1 qui in mg. m. 2 T 2 occisi om. TMAFB1 fuerant in mg. m. 2 T in fin. om. V 3 ossuum BNITyehZMKIElcpp ossurn r os suum A ossium FREPKlbd dispersione m. 2 ex dispensatione T contingeret et 9 4 in istos F nichil T sepelire] sentire F potuerant IZ magnal iniusti magna F 5 misericordia] seuitia F cruciebat T cruciabant Y in] his Mom. EFNlf sentientibus— modo om. Y sentientibus] his seuientibus F his sentientibus E 6 illorumj eorum p erit 1Z 7 erit F iustorft K1 miseraJ mira Nco miseria Blp misericordis IZ cQ passio cp 8 quam dixi in mg. T miram N Acp misericordem IZ miseria p co. passionem ? 9 Dauid-qui om. Nl sauli F 10 ionathe NMYo ionate T misericordie I 11 qug Y tandem] tafli EF misericorda IZ misericordia praestatur] multo. pdg misericordii e4 pstantibus mesericordia co. pstatur sqq. F misericordia cD. pstatur nihil sentientibus multum prodest misericorditer eam praestantibus E praestantur sp 12 hoc reuocandum TEFBVfod in opinionem] ad illam opinionem EFRVp in opinione NKYT2 inferni β 13 transmittere A 14 niultitudine martyrum T 15 poterunt B sepelire Tl eos N 16 et om. As 17 habeant M )

639
facere potuerunt, quibus inpedirentur ad loca exoptata transire. sed quia hoc sine ulla dubitatione falsissimum est nec aliquid obest fidelibus negata eorum corporibus sepultura nec aliquid, si exhibeatur infidelibus, prodest, cur ergo illi, qui Saulem et eius filium sepelierunt, misericordiam fecisse dicuntur et ob hoc a rege pio benedicuntur, nisi quia bene afficiuntur corda miserantium, quando ea dolent in mortuorum corporibus alienis, quae illo affectu, quo nemo umquam carnem suam odio habet, nolunt fieri post mortem suam corporibus suis, et quod sibi exhiberi uolunt, quando sensuri non sunt, aliis non sentientibus curant exhibere, dum ipsi sentiunt?

Narrantur uisa quaedam, quae huic disputationi non neglegendam uideantur inferre quaestionem. feruntur quippe mortui nonnulli uel in somnis uel alio quocumque modo adparuisse uiuentibus atque ubi eorum corpora iacerent inhumata nescientibus locisque monstratis admonuisse, ut sibi sepultura quae defuerat praeberetur. haec si falsa esse responderimus, contra quorundam scripta fidelium et contra eorum sensus, qui talia sibi accidisse confirmant, inpudenter uenire [*]( 1 iinpepdirentur K exoptataj exobtata IZrr exportata MEAK (s. I. f expectata) F experta (erta in ras.; in mg. pectata) T 2 ullaj aliqua E 3 eorum-7 in mortuorum in mg. inf. m. 2 T 4 exibeatur Ef fidelibug <p quur AM ergo om. V qui] cQ V 5 saule V saul FE et-sepelierunt om. V$filium eius TRbd sepeliendo E 6 et] sed et F sed TMA1 om. E ob] ex BFYTMEA pio rege V;i 7 quando et a (om. F) dolentibus pro mortuorum corporibus nondumque (que om. F) alienis illo affectu sqq. EF; quando et adolentift (8. l. I ea dolent B) mortuorum BTAKM et ea dolentium Y dolent non fieri mortuorum <p in] et Z 8 umquamj tamquam N 9 relicti nolunt EF quod (s. I. m. 2) uolunt A in corporibus EF 10 que o exiberi E 11 suntj possunt BM non om. MA1 exibere TE dum om. A1 ipsi om. BTIZAMY, er. in f 12 narratur Y quaedam om. TV 13 neglegenda FY inferre 8. I. m. 2 N inserere FY quaestionem om. F 14 nonnulli mortuorum T 15 corpora eorum F eorum om. E tacerent Bl iaterent M 16 ammonuisse NY 17 praeberent IZ praeberet Y esse om. V 19 sensum <p qui taliaJ qualia Y sibi talia p )

640
uidebimur. sed respondendum est non ideo putandum esse mortuos ista sentire, quia haec dicere uel indicare uel petere uidentur in somnis. nam et uiuentes adparent saepe uiuentibus dormientibus, dum se ipsi nesciant adparere, et ab eis haec quae somniauerint audiunt dicentibus, quod eos in somnis uiderint agentes aliquid uel loquentes. si ergo me potest aliquis in somnis uidere sibi aliquid quod factum est indicantem uel etiam quod futurum est praenuntiantem, cum id ego prorsus ignorem et omnino non curem, non solum quid ille somniet, sed utrum dormiente me uigilet, an uigilante me dormiat, an uno eodemque tempore uigilemus ambo siue dormiamus, quando ille somnium uidet, in quo me uidet: quid mirum, si nescientes mortui nec ista sentientes tamen a uiuentibus uidentur in somnis et aliquid dicunt, quod euigilantes uerum esse cognoscant? angelicis igitur operationibus fieri crediderim, siue permittatur desuper siue iubeatur, ut aliquid dicere de sepeliendis corporibus suis uideantur in somnis, cum id penitus nesciant, quorum illa sunt corpora. id autem aliquando utiliter fit siue ad uiuorum qualecumque solacium, ad quos pertinent illi mortui, quorum adparent imagines somniantibus, siue ut his admonitionibus generi humano sepulturae commendetur humanitas, quae, licet defunctis non opituletur, culpanda tamen inreligiositate [*]( 1 uidemur N 2 quia-indicare om. K qui (3 dicere om. A 3 sompnis V 4 ipsis M apparerere Y 5 quae] qui BNTIZÃFEf Eug. sompniauerint V somniauef p dicentes Bl somnis agentes aliquid uel loquentes uiderint bd 6 aliquis potest g 8 etiam] etiam id Eug 9 prorsus ego i3 ergo B e.go IT omnino] prorsus E omnino prorsus o 10 illi Z dormientg IZ me om. IZ euigilet IZ uigilantem I 11 me om. I edormiat I dormit BAl dormiet V 12 somnum Tl sumpnium V uidit Kl in quo] et in quo Eug. 13 quid] quod Tl ita N sapientes F 14 et] sed 1" 15 cognoscantur IZ 16 crederim Y crediderint <p permittantur 1\' 17 suis corporibus p 18 paenitus BM 19 id] ita F qualelJlcum. que B quale.cumque M 20 pertinet Bt 21 hiis Y ammonitionibus NKVY 23 opituleretur cp opitulentur TY in religione Y )
641
neglegitur. aliquando autem fallacibus uisis homines in magnos mittuntur errores, quos talia perpeti iustum est. uelut si quisquam uideat in somnis, quod Aeneas uidisse apud inferos poetica falsitate narratur, et ei cuiuspiam non sepulti adpareat imago loquaturque talia, qualia fertur locutus illi fuisse Palinurus, et cum euigilauerit, ibi corpus eius inueniat, ubi iacere inhumatum, cum somniaret, audiuit, admonitus et rogatus, ut sepeliret inuentum, et quia id uerum esse comperit, credat ideo mortuos sepeliri, ut eorum animae ad loca transeant, unde insepultorum animas inferna prohiberi lege somniauit: nonne ita credens plurimum a tramite ueritatis exorbitat?

Sic autem infirmitas humana sese habet, ut, cum mortuum in somnis quisque uiderit, ipsius animam se uidere arbitretur, cum autem uiuum similiter somniauerit, non eius animam neque corpus, sed hominis similitudinem sibi adparuisse non dubitet. quasi non possint et mortuorum hominum eodem modo nescientium non animae, sed similitudines adparere dormientibus. pro certo, cum Mediolani essemus, [*]( 5 cf. Verg. Aen. 6, 337 sqq.\' ) [*]( 1 fallatibus T1 fallaciis F nisis] suis his B suis hi FM uisis hig T uisis hii A 2 mittantur A talia perpeti] tali delusione appeti (delasione a. I.) F uelud Y 3 eneas NAEFYq 4 poetica] poetica usus (usus in ras.) B, IZM poetica 1134 T poetice causa EF falsitatis E et] et ut TIZEAKIMF eius NT\'MF non sepulti] insepulti F ó loquaturque] et loquatur EF loquatur Y loquatur qui T talia om. EFYA1 qualia om. TB1 refertur NIZBlf illi locutus bd locutus illis F locutus ille p locutus fuisse illi E pallinurus (in mg. polidorus) K 6 inueniatur Y 7 somniared Y ammonitus NKY 8 inuentumj uiuentum V 9 sepelire V 10 prohiberi inferna F prohibere KL 11 nonne (ne s. I. m. 2) K ita] ista NTKVfyd Eug a] ad Y exorbitatur f exhorbitat V 13 Sic] si TMFBlAa se M esse FAl cum] quem BTMKYEAFCh que F 14 mortuum post uiderit habent NlZVMfobd quemque EF arbitretur animam se uidere E anima Y 15 arbitratur V autem uiderit similiter uiuum E somniauerit om. E 16 neque] nec V homines in similitudinem F sibi similitudinem N 19 pro certo] porro Vf \' porro certe EF ) [*]( XXXXI Ang. Sect. V par. Iir. ) [*]( 41 )

642
audiuimus, quod cum debitum repeteretur a quodam defuncti patris cautione prolata, quod filio nesciente a patre iam fuerat persolutum, contristari homo grauissime coepit atque mirari. quod ei pater moriens non dixerit, quid deberet, cum fecisset etiam testamentum. tunc ei nimis anxio adparuit idem pater eius in somnis et ubi esset recautum, quo illa cautio uacuata fuerat, indicauit. quo inuento iuuenis atque monstrato non solum falsi debiti calumniam propulsauit, sed etiam paternum recepit chirographum, quod pater non receperat, quando est pecunia persoluta. hic utique putatur anima hominis curam gessisse pro filio et ad eum uenisse dormientem, ut docens. quod ignorabat, magna molestia liberaret. sed eodem ipso ferme tempore, quo id audiuimus, id est nobis apud Mediolanum constitutis Carthaginis rhetor Eulogius, qui meus in eadem arte discipulus fuit, sicut mihi ipse, posteaquam in Africam remeauimus, retulit, cum rhetoricos Ciceronis libros discipulis suis traderet, recensens lectionem, quam postridie fuerat traditurus, quendam locum offendit obscurum, quo non intellecto uix potuit dormire sollicitus. qua nocte somnianti [*]( 3 grauissime homo coepit p \'coepit grauissime E mirari] minari JI 4 quod deberet Eug 5 ei om. TKAEFMVYBa nimis om. Eug ancxio Y 6 eius om. Fj3 essent V recautum] reuocatum MAFE1, (in mg. m. 2) T recantum V quod TIZABaM uacua M euacuata Eug 7 fuerit EFIJ( 8 falsi solum E paternum om. F 9 cyrographum NVY cirographum BFa1 T* cirografum ETX chirografum IZ chyrographum <p chiragraphum M1 10 persoluta pecunia bd pecuniag persoluta (soluta Y) Υβ itaque BTMKYEAFRVCksf anima hominis putatur Y animam T 11 pro om. 1 filioli T dormiente YT* 12 a magna ITVbd magnam ? magna eum EFVBabd molestiam o liberaretur Eug terme ipso E 13 quo id] quod I id est] id A item bd om. Er\'Yp mediolanium HZ 14 cartaginis K cartagini* p rethor ZKE retor MA Y rhetor Eulogiusl rhetoricus cp 15 ipse mihi NTFayEug mihi om. A postea ipse T 16 affricam (af add. 8. 1. tn. 2) T, E} africa Yy rettulit NP rethoricos BTKAEM 17 dispulis Tl posttriduo IZ post tridufl F post diem NEVfa Eug post tridue A postero die K post tridie BM postremo (in mg. tridig m. 2) T 18 offendit] ostendit V 19 quadi T somniante TAF. )
643
ego illi quod non intellegebat exposui, immo non ego, sed imago mea nesciente me et tam longe trans mare aliquid aliud siue agente siue somniante et nihil de illius curis omnino curante. quomodo fiant ista nescio; sed quomodolibet fiant. cur non eodem modo fieri credimus, ut in somnis quisque uideat mortuum, quomodo fit, ut uideat et uiuum? ambobus utique nescientibus neque curantibus, quis uel ubi uel quando eorum imagines somniet.

Similia sunt autem somniis nonnulla etiam uisa uigilantium, qui turbatos habent sensus, sicut phrenetici uel quocumque furentes modo. nam et ipsi loquuntur secum, quasi uere praesentibus loquantur, <loquuntur> etiam cum absentibus quam praesentibus, quorum imagines cernunt siue uiuorum siue mortuorum. sed quemadmodum hi, qui uiuunt, ab eis se uideri et cum eis se colloqui nesciunt — neque enim re uera ipsi adsunt aut ipsi sermocinantur, sed turbatis sensibus homines talia uisa imaginaria patiuntur — eo modo et hi, qui ex hac uita migrarunt, sic affectis hominibus uidentur quasi praesentes, cum sint absentes et, utrum aliquis eos imaginaliter uideat, omnino nescientes. [*]( 1 illi ego E quae M quod non] ut A et immo E 2 et trans E B curis om. Eug 4 cnrente BxMl ista fiant V quomodolibet fiant] sicut hec fiunt F quomodouiuet (do uiuot in ras.) M 5 fiant om. A quur M credimus fieri BTMAFV$6 mortuumuideat in mg. m. 2 T uideat eum N Eug 7 uel ubi om. V \'8 quorum Vj} 9 somnis MAtp sompniis V in somnis F 10 frenetici BTIZAEFMYfo 11 modo furentes T nam et ipsi locuntur saepe cum uere praesentibus, locuntur etiam cum absentibus quorum imagines sqq. Eug secum quasi] saepe cum NVWp 12 quorum loquantur et tam cum absentibus quam praesentibus lincola subducta delenda assignantur in K loquantur] locuntur Noj locuntur addidi etiam J et tam Kbd 13 quam praesentibus om. <p quam] quasi cum EFR tamquam N quasi p quam cum VlJd si uiuortt Kl 14 sed] sed et o at EF quomodo EF hii AB 15 eis om. g se colloqui] quos F colloqui] cQloqui IZTIM conloqui K loqui AEVfc Eug nesciunt putant F 16 assunt V sunt tp turbati AFTEMB1 18 liii BA affectibus EFM affectus T hominum EF 19 quasi om. Y eos aliquis Pp aliqui Nz Eug 20 eos om. A eorum T Eug uideant © ) [*]( 41* )

644

Huic rei simile est etiam illud, cum homines altius, quam si dormirent, subtrahuntur corporis sensibus et occupantur talibus uisis. et his enim adparent imagines uiuorum atque mortuorum; sed cum fuerint sensibus redditi, quoscumque mortuos uidisse se dixerint, uere cum eis fuisse creduntur nec adtendunt qui haec audiunt similiter ab eis absentium atque nescientium quorundam etiam imagines uisas esse uiuorum. homo quidam Curma nomine municipii Tulliensis, quod Hipponi proximum est, curialis pauper, uix illius loci duumuiralicius et simpliciter rusticanus, cum aegrotaret, ablatus a sensibus paene mortuus iacuit aliquot diebus: tenuissimus flatus in naribus, qui manu admota utcumque sentiebatur et erat exiguum uiuentis indicium, sepeliri ut exanimem non sinebat. nullos artus mouebat, nulla sumebat alimenta; nihil oculis, nihil ullo alio sensu corporis qualibet inpacta molestia sentiebat. uidebat tamen multa uelut in somnis, quae tandem aliquando post dies plurimos quasi euigilans uisa narrauit. ac primum mox ut aperuit oculos, eat aliquis, inquit, ad domum Curmae fabri ferrarii et uideat, quid ibi agatur. quo cum itum esset, inuentus est mortuus [*](1 cum homines etiam illud cum homines altius quam sqq. A altius quam] subito si E altius om. F 2 quasi Fm dormiant EF, corporalibus Eug et-uisis om. TMAEFKBlYCh 3 et s. I. o hi.\'l *is If> 5 se om. Eug eis 8. l. m. 2 y 6 ab eis om. m 7 scientium BTMAFY uisas] uiuas TMVA1 8 uiuorumj mortuorum T Cnrma] de turma curma BTRMAFCh tuliensis o 9 ipponi IZMAF YNBTEKy ypponi V pauper erat E 10 duumuiralicius BNTEF duumuiroclicius IZ duumuir alitjus K duumuir alicius RY duumuir ali- cuius MACh duumuir alitius (pr. i s. I.) m alicius rp 11 ablatis TEFVa a om. TEMFA$paene (ne s. l. m. Sf) N aliquod TYFZ1 diebus ita ut F 12 flatus erat N naribus eius EF quibus JVFp utcumque] uii EF ut cfi A quod illa F 13 et om. E erat in eo E exigium M uiuentis in eo F iudicium Tl inditll A; iudicium quod illum sepeliri sqq. EF ut a. I. E 14 sinibat N nullos] nullo modo T nullo A1 15 alio ullo N ullo om. T 19 inquid Y ait EFVp cur me Y curmoe II( curme IAEV 20 quo] quod Y fuisset β )

645
eo momento, quo iste fuerat sensibus redditus et paene a morte reuixerat. tunc intentis, qui aderant, illum exhiberi iussum esse, quando ipse dimissus est. indicauit seque illic unde redierat dixit audisse, quod non Curma curialis, sed Curma faber ferrarius ad loca illa mortuorum praeceptus fuisset adduci. in illis ergo uisis, tamquam somniis suis, inter eos defunctos, quos uidebat pro meritorum diuersitate tractari, agnouit etiam nonnullos, quos nouerat uiuos. ipsos autem uere forsitan credidissem, si non inter illa quasi somnia sua uidisset etiam quosdam, qui nunc usque adhuc uiuunt, clericos uidelicet aliquos regionis suae, a quorum ibi presbytero audiuit, ut apud Hipponem baptizaretur a me, quod et factum esse dicebat. uiderat itaque in illa uisione presbyterum, clericos, me ipsum, nondum scilicet mortuos, in qua postea uidit et mortuos. cur non etiam illos sicut nos uidisse credatur, utrosque scilicet absentes atque nescientes, ac per hoc non ipsos, sed similitudines eorum, sicut etiam locorum? nam et fundum uidit, ubi erat ille cum clericis presbyter, et Hipponem, ubi a me quasi baptizatus est: in quibus locis profecto non erat, quando illic sibi esse uidebatur. nam quid ibi [*](1 in quo N poenae K 2 reuiuexerat Y intenti 2n aderant om. Y adherant M dixit illum EF exiberi E exliibere AM 3 iussum] uisum f indicabat BTM ut dicebat EF iudicauit 9 seque) sicque E.F 4 se audisse EF 6 in om. F uisis in mg. m. 2 T somnis ATl in aomniie F suis] fuit IZFAM suis fuit Eb sillic nonnullos KY autem uere] ant umare (a ex e tn. 2) K 9 somnia] omnia Y 10 etiam om. E 11 scilicet β om. Y aliquos om. Tp religionis NK a (s. l. paene euan.) B; a legitur ante presbytero in BTMA&F praesbitero B prespitero T presbitero M 12 aput T ipponem IZFT MNEAYv ypponem V baptizetur M.A. 13 est esse V uidera Kl itaque] quippe P presbyrum N praesbiterum B presbiterorum FE presbiterQ KM clericos (cle 8. I. et cos ex cum m. 2) T clericorumque EF 14 mortuum EF 15 quur BIM et nos Y crederetur M.A. credetur BT1 creditur TlF 16 absentes ex habentes K 17 eorum] ipsorum N 18 presbiter ille cum clericis p presbiter BK prespiter TA et om. IZ ipponem NTIZEFYKMA ypponem V 19 quasi a me N me 8 (8 8. I. m. 2) K est om. K 20 namnesciebat in mg. Z )
646
ageretur eo tempore, nesciebat: quod procul dubio sciret, si uere ibi esset. uisa sunt igitur ista, quae non praesentantur in ipsis rebus, ut sunt, sed in quibusdam rerum imaginibus adumbrantur. denique post multa, quae uidit, etiam in paradisum se introductum esse narrauit dictumque sibi esse, cum inde dimitteretur rediturus ad suos: uade, baptizare, si uis esse in isto loco beatorum. deinde, ut a me baptizaretur, admonitus iam factum esse respondit. cui rursus ille, qui cum eo loquebatur, uade, inquit, uere baptizare; nam illud in uisione uidisti. post ista conualuit, perrexit Hipponem. pascha iam propinquabat. dedit nomen inter alios conpetentes, pariter cum plurimis incognitus nobis; nec illam mihi uisionem nec cuiquam nostrorum indicare curauit. baptizatus est, peractis diebus sanctis remeauit ad propria. biennio uel amplius transacto ego haec cuncta cognoui: primo per quendam meum eiusque amicum in conuiuio meo, cum quaedam talia loqueremur; deinde institi ac feci, ut haec mihi praesens ipse narraret adtestantibus honestis ciuibus suis et de mirabili eius aegritudine, ut iacuerit paene mortuus per dies plurimos, et de illo alio Curma fabro ferrario, quod commemoraui. superius, et de his omnibus, quae cum mihi diceret, iam [*](2 essent IZ praestantur BAEMT*yb praesentatar IZ restantur 1" praestatur T1 3 imaginibus rerum F 4 in post paradisum T paradysum Z 6 mitteretur IAEFMV$re*diturus K 7 isto] illo BTAEF beatorumj scorum V baptizatorum F deinde] denique A 8 iam-respondit om. Y cui rursus] curiosus Y 9 aere baptizarej rebaptizare MA baptizari .FFp 10 ita F cflualuit XA ipponem NTIZAEF 11 pasca TEF pascha autem A appropinquabat pr 12 pluribus N aliis plurimis β incognitis Fc ne M ille BTMA uisionem mihi P mihi] hi cp 13 nec) uel NIZAEYK cuiquamj alicui p nostrorum] conseruorum BTAFM 14 uiennio N 15 cnncta haec bd ista cuncta E primum N 16 meum om. B TAM nostrum cp cuiusque Y eiusdem N eias TE cum] dum IKEVYfibd quendam Y 17 loqueretur I ipse om. KY 18 onestis cp suis ciuibus P 19 iacuerat KY poenae K 20 alio illo E ferrario fabro E fabri cp cdmemoraui I 21 cum ex eum m. 2 T mihiJ nichil p iam scripsi: etiam BNTIZKMAEFRYChfabd om. Y )
647
et se tunc ab illo audisse recolebant atque firmabant. quamobrem sicut uidit baptismum suum et me ipsum et Hipponem et basilicam et baptisterium non in rebus ipsis, sed in quibusdam similitudinibus rerum, ita et alios quosdam uiuos eisdem nescientibus uiuis.

Cur non ergo ita et illos mortuos eisdem nescientibus mortuis?

Cur non istas operationes angelicas credimus per dispensationem prouidentiae dei bene utentis et bonis et malis secundum inscrutabilem altitudinem iudiciorum suorum? siue instruantur hinc mentes mortalium siue fallantur siue consolentur siue terreantur, sicut unicuique uel praebenda est misericordia uel inroganda uindicta ab illo, cui misericordiam et iudicium non inaniter cantat ecclesia. ut uolet accipiat quisque quod dicam. si rebus uiuentium interessent animae mortuorum et ipsae nos, quando eas uidemus, adloquerentur in somnis, ut de aliis taceam, me ipsum pia mater nulla nocte desereret, quae terra marique secuta est, ut mecum uiueret. absit enim, ut facta sit uita feliciore crudelis usque adeo ut, quando aliquid angit cor meum, nec tristem filium consoletur, quem dilexit unice, quem numquam uoluit maestum uidere. sed profecto quod sacer psalmus personat, uerum [*]( 10 cf. Rom. 11, 33 13 cf. Pa. 100, 1 ) [*]( 1 et se tunc ab illo] se tunc ab illo NKE se nunc ab illo Y et nunc ab illo TAChy tunc ab illo V$BF et tunc ab illo M tunc ab illo se bd audisse se V$adque firmabant 11 et adfirmabant 12 2 et fin. om. N ipponem NTIZAEFK Ycp 3 in pr. om. F 4 alius Y uiros F 5 nioie-nescientibus om. Y uiuis attestabatur F 6 quur IZMB1 ita-angelicas in mg. m. 2 add. T 8 quur ZM ista Y orationes Y fieri credimus E dispensatione Y 9 dei prouidentiae E dei om. K 10 altitudinem inscrutabilem T 11 ut instruantur N falluntur K1 12 uel om. BAM est om. K 14 non \\1i4 (w. 2 exp.) T 15 dicemus E uiuentibus BTJlAEF 16 ipse NIZE ipsi cp eos NKYcp uidemus eas E 17 in somnis om. AFM 18 nocte] ratione KY 19 crudelis] crudis I credula F 20 quid β agit NY angitur BTIZF ne Tcp 21 unicae B mestum TIZEBFKY )

648
est: quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me, dominus autem adsumpsit me. si ergo dereliquerunt nos parentes nostri, quomodo nostris curis et rebus intersunt? si autem parentes non intersunt, qui sunt alii mortuorum, qui nouerint, quid agamus quidue patiamur? Esaias propheta dicit: tu es enim pater noster, quia Abraham nesciuit nos, et Israhel non cognouit nos. si tanti patriarchae, quid erga populum ex eis procreatum ageretur, ignorauerunt, quibus deo credentibus populus ipse de illorum stirpe promissus est, quomodo mortui uiuorum rebus atque actibus cognoscendis adiuuandisque miscentur? quomodo dicimus esse eis consultum, qui obierunt, antequam uenirent mala, quae illorum obitum consecuta sunt, si et post mortem sentiunt quaecumque in uitae humanae calamitate contingunt? an forte nos errando ista dicimus et hos putamus quietos, quos inquieta uiuorum uita sollicitat? quid est ergo, quod piissimo regi Iosiae pro magno beneficio promisit deus, quod esset ante moriturus, ne uideret mala, quae uentura illi loco et populo minabatur? quae dei uerba ista sunt. haec dicit dominus deus Israhel: uerba mea, quae audisti et ueritus es a facie mea, cum audisti, quae locutus sum de loco isto et qui commorantur in eo, ut deseratur et in maledicto sit, et conscidisti [*]( 1 Ps. 26, 10 5 Es. 63, 16 19 IV Reg. 22, 18-20 ) [*]( 1 derelinquerunt KyB1 2 autem om. K ssumpsit Tl assumsit X me om. M ergo] ego Z 8 parentes] patres BTVAEFMTp 4 quid Y 5 nouerunt TFV$quidue] quid E yaaias Y isajas £ 6 enim om. Tl abraam F 7 nos et] nosset Kl et—nos om. F cognoui cpi nos om. N 8 eis] his BTMAFVfrbd 9 populis β ipse om. AM 10 promissus] creatus E 12 esse eis] eis faisse BTMA EFRfiV eis esse NKYy 13 post om. A 14 morte N 15 continguntur cp extingunt F ista om. E hos] eos JVFYptp 16 inquiêtayi (i med. 8. 1.) K inquietam M uita uiuorum BTEFRVYfcbd uita om. AM solitat Z qui Z ergo est V 17 piissimi BA iosie E 18 uentura ęTą.Qţ T 19 ista om. BTAEFM sunt] sunt hec E 20 pro eo quod uerba sqq. E 22 isto loco Tbd commemorantur BKX 23 ut-649, 5 in eo in mg. m. 1 T )
649
uestimenta tua, et fleuisti in conspectu meo, et ego audiui, dixit dominus sabaoth. non sic, ecce ego adponam te ad patres tuos, et adponeris cum pace; et non uidebunt oculi tui omnia mala, quae ego induco in locum hunc et qui commorantur in eo. territus iste dei comminationibus fleuerat et sua uestimenta consciderat; et fit omnium malorum futurorum de properatura morte securus, quod ita requieturus esset in pace, ut illa omnia non uideret. ibi ergo sunt spiritus defunctorum, ubi non uident quaecumque aguntur aut eueniunt in ista uita hominum. quomodo ergo uident tumulos suos aut corpora sua, utrum abiecta iaceant, an sepulta? quomodo intersunt miseriae uiuorum, cum uel sua ipsi mala patiantur, si talia merita contraxerunt, uel in pace requiescant, sicut huic Iosiae promissum est, ubi mala ulla nec patiendo nec conpatiendo sustineant, liberati ab omnibus malis, quae patiendo et conpatiendo, cum hic uiuerent, sustinebant?

Dixerit aliquis: si nulla est mortuis cura de uiuis, quomodo ille diues, qui apud inferos torquebatur, rogabat Abraham patrem, ut mittat Lazarum ad quinque fratres suos nondum mortuos et agat cum eis, ne ueniant et ipsi in eundem tormentorum locum? sed numquid quia hoc ille diues [*]( 1 tua] mea BIKI 2 dicit E sabahot IZ IJQO şįç K idcirco E 3 in pace Y 4 occuli K 5 inducam EFV$ commemorantur BxYl in eo in mg. N 6 comminationibus dei β dei] de TAFM de comminationibus B comminatione N 7 conciderat V sit Tl deproperata çp deproperatur amorte K 8 eeset quieturus E pace] parte ji 10 istam uitam E hominum uita Eug 11 hominibus TEFRftbd ergo om. Eug 12 utrum] aut utrum IZ obiecta Y iacent IZ 13 miseria K1 miseriis K2 ipsi sua NE;. ipsa AFM om. T patiuntur MAE 14 huic om. NEug Iosiae] ipsi BTMdEFV3 iosie Y iosiae ex iosuae K 15 promissum est] promisaione confirmatum est E nec mala ulla Eug ulla] nulla (n 8. I.) I, nulla β non K nec conpatiendo om. FMf 16 liberata E 17 hyic K 18 mortuis est p 19 debes Y1 quia K 20 abraam F mitteret EFVPZ*$bd 21 ageret EFVpbd uenirent EFV$bd et om. T 22 diues ille hoc p dixit diuea ille Y diues ille NTEY )

650
dixit, ideo quid fratres agerent uel quid paterentur illo tempore sciuit? ita illi fuit cura de uiuis, quamuis quid agerent omnino nesciret, quemadmodum est nobis cura de mortuis, quamuis quid agant utique nesciamus. nam si nihil de mortuis curaremus, non utique pro illis deo supplicaremus. denique Abraham nec Lazarum misit et Moysen ac prophetas hic eos habere respondit, quos audire deberent, ut ad illa supplicia non uenirent. ubi rursus occurrit, quomodo quid hic ageretur Abraham pater ipse nesciebat, ubi sciebat esse Moysen et prophetas, id est libros eorum, quibus homines oboediendo tormenta inferna euitarent, ubi denique nouerat diuitem illum in deliciis, pauperem uero Lazarum in laboribus doloribusque uixisse. nam et hoc illi ait: memento, fili, quia percepisti bona in uita tua, Lazarus autem mala. sciebat ergo haec, quae utique apud uiuos, non apud mortuos gesta fuerant. uerum non cum agerentur in uiuis, sed eis mortuis potuit Lazaro indicante cognoscere, ne falsum sit, quod ait propheta: Abraham nesciuit nos.

Proinde fatendum est nescire quidem mortuos quid hic agatur, sed dum hic agitur, postea uero audire ab eis. qui hinc ad eos moriendo pergunt, non quidem omnia, sed quae sinuntur indicare, qui sinuntur etiam ista meminisse, [*]( 1 cf. Luc. 16, 22 sqq. 13 Luc. 16, 25 ) [*]( 1 quod pr. T in illo MAEFV$2 fuit illi E cura fuit AT facerent F 3 omnino om. Tl nescirept F nobis est Fp uobis M cura om. T 4 omnino utique p 6 abraam F ac] et At hac A2 prophetas quin immo hic sqq. EFpV hic-respondit om. TK 7 quos-prophetas in mg. m. 2 T ad om. Kl 8 hic om. TY 9 abraam T pater abraam F ipse om. TMAFV$ibi B esse sciebat FYp moysen esse et prophetae E 11 infemi ME ou*. V uitarent NIZAKv deuitarent p 12 diliciis Ttp delitiis Y 13 recepisti NEVp 14 bona] bona tua NBAM similiter mala V,1 15 quae) quia VF om. BTMA utique om. F[3 aput Y 16 faerant] sunt β non non Y cum non T in eis T mortuus Y defunctos 18 habraham T abraam F. 19 cum uoce Proinde incipit cod. X quod MA 20 nondum ? agatur K1 uero om. XV1 non audire F 22 sinunt BTA1 indicare-sinuntur om. X quae Kf isti <p ita KY )

651
et quae illos, quibus haec indicant, oportet audire.. possunt et ab , angelis, qui rebus, quae aguntur hic, praesto sunt, audire aliquid mortui, quod unumquemque illorum audire debere iudicat, cui cuncta subiecta sunt. nisi enim essent angeli, qui possent interesse et uiuorum et mortuorum locis, non dixisset dominus Iesus: contigit autem mori inopem illum et auferri ab angelis in sinum Abrahae. nunc ergo hic, nunc ibi esse potuerunt, qui hinc illuc quem deus uoluit abstulerunt. possunt etiam spiritus mortuorum aliqua, quae hic aguntur, quae necessarium est eos nosse et quos necessarium est ea nosse, non solum praesentia uel praeterita, uerum etiam futura spiritu dei reuelante cognoscere, sicut non omnes homines, sed prophetae, dum hic uiuerent, cognoscebant, nec ipsi omnia, sed quae illis esse reuelanda dei prouidentia iudicabat. mitti quoque ad uiuos aliquos ex mortuis, sicut e contrario Paulus ex uiuis in paradisum raptus est, diuina scriptura testatur. nam Samuhel propheta defunctus uiuo regi Sauli etiam futura praedixit: quamuis nonnulli non ipsum fuisse, qui potuisset magicis artibus euocari, sed aliquem spiritum tam malis operibus [*]( 6 Luc. 16, 22 16 cf. II Cor. 12, 2 18 cf. I Reg. 28, 7 sqq. 20 cf. de diu. quaest. ad Simpl. II quaest. III ) [*]( 1 haec om. Eug 3 aliquid audire F unumquemque] none quemque BTMA eorum F 4 subiacent E enim om. Eug 5 possunt NMA YEug pr. et om. V 6 ccntingit Kl 7 auferre Kx ferri AEFXVfy ferre M afferri ex auferri <p sinu JJNTKAY habraham T abraae F abraham ABl 8 nunc] non IZ \' ibi] illic ? ubi X hunc X illud I illum NcpX 10 quae alt.] quos Y quia F ea BTMAKYF 11 et-nosse in mg. Z om. F quod Y quae MABT non est BTKMA est om. E ea nosse] eos non nosse BMT2YA non solum necessarium non est eos non nosse non solum praesentia sqq. F praeterita uel praesentia bd 12 etiam om. MA 14 illizi] ipsi Y 15 iudicat M audiebat YKl mittit Y ad uinos om. X 16 aliquos (os add. m. 2) N aliquis Kl e om. BMA paulus quod EF paradysum N\' 17 raptus in mg. m. 2 T est] esse X samuel EFRYVX}vbd 18 defunctus] mortuus β Sauli etiam regi bd 19 nonnulli om. V potuit Zl potuisse TJlIA 20 tam om. F )
652
congruentem illius existiment similitudinem figurasse: cum liber Ecclesiasticus, quem Iesus filius Sirach scripsisse traditur et propter eloquii nonnullam similitudinem Salomonis pronuntiatur, contineat in laude patrum, quod Samuhel etiam mortuus prophetauerit. sed si et huic libro ex Hebraeorum quia in eo non est canone contradicitur, quid de Moyse dicturi sumus, qui certe et in Deuteronomio mortuus et in euangelio cum Helia, qui mortuus non est, legitur adparuisse uiuentibus?

Hinc et illa soluitur quaestio, quomodo martyres ipsis beneficiis, quae dantur orantibus, indicant se interesse rebus humanis, si nesciunt mortui, quid agant uiui. non enim solis beneficiorum effectibus, uerum ipsis etiam hominum aspectibus confessorem adparuisse Felicem, cuius inquilinatum pie diligis, cum a barbaris Nola obpugnaretur, audiuimus non incertis rumoribus, sed testibus certis. uerum ista diuinitus exhibentur longe aliter, quam sese habet usitatus ordo singulis creaturarum generibus adtributus. non enim quia in [*]( 2 cf. de doctr. chr. II 8, 13 4 cf. Eccli. 46, 13 7 cf. Dent. 34, 5 cf. Matth. 17, 3 18 cf. Ioh. 2, 9 ) [*]( 1 existimant Y similitudinem om. Y flgura esset IZ 2 hie- SUS N filius om. BIZKMAYy1 syrae B syralic T syraac V sirac IZKMAF ae scripsisse Y traditur] testatur KY 3 eloquium BT nonnulla V nullam p 4 contineatyr (exp. m. 2) T laudem K samueel Y samuel EFVfrbd etiam] et MAKFVYBE 5 et om. B TMKAEFVYfibd, ebreorum KM ebraeorum BT hebreorum F 6 in eo] in eorum bd om. AE, in eo post ost legitur in T canhone B cannone <p in canone E moysi Z 7 deuthoronomio N deuteronomium Y 8 elya EV Elia bd legitur om. T1 9 uidentibus c uiuens F 10 Incipit cod. X Hic X quaestio soluitur T quonftmodo KNEug quodammodo (quod add. m. 2) Y sancti martyres T 11 ipsi NyEug orationibus Eug 12 agunt BTAFMVXa 13 affectibus FVp uerum-aspectibus in mg. Z etiam ipsis Abd ipsis om. X 14 cuiuB-diligis] ciuibus vel inquilinis (inquilis F) pie a se dilectis (delictis E) EFVfy 15 a om. Yep oppugnabatur V expugnaretur g pugnaretur X 16 certis testibus E testibus] certibus ..:V om. T certis rebus T 17 exibentur EF quam] ca Y ae BMAF$18 adtribuit Y )

653
uinum aqua, cum uoluit dominus, repente conuersa est, ideo non debemus, quid aqua ualeat in elementorum ordine proprio, ab istius diuini operis raritate uel potius singularitate discernere; nec quoniam Lazarus resurrexit, ideo mortuus omnis, quando uult, surgit aut eo modo exanimis a uiuente quomodo a uigilante dormiens excitatur. alii sunt humanarum limites rerum, alia diuinarum signa uirtutum; alia sunt, quae naturaliter, alia, quae mirabiliter fiunt, quamuis et naturae deus adsit, ut sit, et miraculis natura non desit. non igitur ideo putandum est uiuorum rebus quoslibet interesse posse defunctos, quoniam quibusdam sanandis uel adiuuandis martyres adsunt, sed ideo potius intellegendum est, quod per diuinam potentiam martyres uiuorum rebus intersunt, quoniam defuncti per naturam propriam uiuorum rebus interesse non possunt.

Quamquam ista quaestio uires intellegentiae meae uincit, quemadmodum opitulentur martyres his, quos per eos certum est adiuuari: utrum ipsi per se ipsos adsint uno tempore tam diuersis locis et tanta inter se longinquitate discretis, siue ubi sunt eorum memoriae siue praeter suas memorias, ubicumque adesse sentiuntur, an ipsis in loco suis meritis congruo ab omni mortalium conuersatione remotis et tamen [*]( 4 cf. Ioh. 11, 44 ) [*]( 1 uinum] unum M uolait fecit T1 3 ab] ad IZFA caritaţę (in mg. raritate) T rarite Bl raritatem IZAF singularitatem IZAF 4 neque V ideo] ita V 5 surget Eug surgit—modo] resurrexerunt tantummodo X eo] quo Y 6 uigiljante K exitatur F humanoram BTA1 7 limites] milites TFAX rerum om. X alia sunt p diuinorum MB om. T\' 9 Bssit NV ut sit om. KYf 10 rebus om. X posse om. KY 11 defunctis X 12 adBunt-martyres om. X 13 prouidentia (a. i potentia m. 2) T rebus om. T* intersont-rebus om. X 14 interesse non possunt] intersunt K 16 meae intellegentiae F uincat KYXM uicit f uicerit Eug 17 quemammodum NBX oppitulentur tp iis$bd quod Y 18 utrum om. MA ipsis T assint K asserit β19 longitudine E 20 sine pr. om. X propter X 21 locis Tl 22 omni om. tp semotis NKYrp )

654
generaliter orantibus pro indigentia supplicantum — sicut nos oramus pro mortuis, quibus utique non praesentamur nec ubi sint uel quid agant scimus — deus omnipotens, qui est ubique praesens nec concretus nobis nec remotus a nobis. exaudiens martyrum preces, per angelica ministeria usquequaque diffusa praebeat hominibus ista solacia, quibus in huius uitae miseria iudicat esse praebenda, et suorum martyrum merita ubi uult, quando uult, quomodo uult, maximeque per eorum memorias, quoniam hoc nouit expedire nobis ad aedificandam fidem Christi, pro cuius illi confessione sunt passi, mirabili atque ineffabili potestate ac bonitate commendet. res est haec altior, quam ut a me possit adtingi, et abstrusior, quam ut a me ualeat perscrutari. et ideo quid horum duorum sit, an uero fortassis utrumque sit, ut aliquando ista fiant per ipsam praesentiam martyrum, aliquando per angelos suscipientes personam martyrum, definire non audeo. mallem ab scientibus ista perquirere. neque enim nemo est, qui haec sciat, non qui sibi scire uideatur et nesciat. dona enim dei sunt his alia et illis alia largientis secundum apostolum, qui dicit unicuique dari manifestationem spiritus [*]( 1 orantes X orationibus EtlfJ indigentiis IZEbd supplicantiura TAFVXp 3 Bcimusj sed X omnipotens deus VX 4 nobis pr. om. X 5 exaudiat FA2 exaudiet BTMAX misteria Y ministerifi ; 6 et praebeat A 7 praebendum F merita martyrum (martyrum Onl. K) KMKEVRXfibdEug meritum martyrum BT1 meritortl martvrura T1 martirum meritum F merito martyrum A 8 uult expedire nobis X quomodo uult, quando uult Eug quando uult om. I quomodo uult om. X maxime qui BF 9 nouit] nobis 1" expedire om. T nobis om. Y 11 mirabiliaque Kl hac X bonitatS o commendat E commendata X 12 res haec altior est TEFVabd est om. BMA haec om. A ut-quam om. V possit] debeat EłI!I 13 ualeat] possit E 14 duum V utrumque sit om. V ut om. JET 15 ista-aliquando om. X ipsa praesentia N aliquando-martyrulO om. Tx 16 persona YXl personas X3 17 mallem enim E a EVbd ab scientibus] absentibus M 18 non qui] numquid X sibi om. FA uideatur scire X post nesciat repetuntur numquid-nesciat in X 19 alia sfyyt K illis] his X largiendis <p largientes Bl 20 dati T )
655
ad utilitatem. alii quidem, inquit, datur per spiritum sermo sapientiae; alii sermo scientiae secundum eundem spiritum; alteri autem fides in eodem spiritu; alii donatio curationum in uno spiritu; alii operationes uirtutum; alii prophetia; alii diiudicatio spirituum; alii genera linguarum; alii interpretatio sermonum: omnia autem haec operatur unus atque idem spiritus diuidens propria unicuique prout uult. horum omnium spiritalium donorum, quae commemorauit apostolus, cuicumque data est diiudicatio spirituum, ipse scit ista sicut scienda sunt.