De Cura pro Mortuis Gerenda ad Paulinum Episcopum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Talem fuisse credendum est illum Iohannem monachum, quem de belli ciuilis euentu maior Theodosius consuluit imperator: habebat quippe etiam prophetiam. neque enim singulos singula munerum istorum, sed etiam plura unum habere posse non ambigo. Iohannes ergo iste cuidam mulieri religiosissimae inpatienter eum uidere cupienti atque ut hoc inpetraret per maritum suum uehementer instanti, cum ille nollet, quoniam id numquam permiserat feminis, uade, inquit, dic uxori tuae, uidebit me nocte proxima, sed in somnis. et factum est: monuitque illam quidquid fidelem coniugatam moneri oportebat. quae cum euigilasset, talem se uidisse hominem dei uiro suo, qualem ille eum nouerat, et quid ab illo audierit, iudicauit. qui hoc ab eis conperit, retulit [*]( 1 I Cor. 12, 7-11 ) [*]( 1 cum uocabulo utilitatem finitur X quidem om. YK inquid Y 3 autem om. TE epm N 4 alii-spiritu om. MARF alii] alteri BKEFVabd donatio] gratia T curationumJ sanitatum T 5 operatio T prophetiae T VMAeaF prophetatio o 7 sermonum] linguarum BFKMRIZ er. in I 8 idem om, F propria unicuique] singulis E cuique K 10 quem N cuique Y 12 in illum F 13 euentum N 14 inperator F habeat K etiam om. T 15 unum plura E 16 quadam muliere Vf-bd 17 religiosissime TY religiosissima VNbd cupiente Vpbd 18 maritum] uirtl E instante Fpbd 19 femini K 20 in] tu p 21 quicquid KEF 22 coniuugatam K moneri ex moueri Y 24 illo] eo β audierat T, (a fin. in ras.) I indicabit l"1 rettulit N )

656
mihi, uir grauis et nobilis et dignissimus credi. sed si illum sanctum monachum ipse uidissem, quia, sicut fertur, patientissime interrogabatur et sapientissime respondebat, quaesissem ab eo, quod ad istam pertinet quaestionem, utrum ipse ad illam feminam uenisset in somnis, id est spiritus eius in effigie corporis sui, sicut nos ipsos in effigie nostri corporis somniamus, an ipso aliud agente uel, si dormiebat, aliud somniante siue per angelum siue quocumque alio modo in mulieris somnio talis facta sit uisio, atque id futurum, ut ipse promitteret, prophetiae spiritu reuelante praesciuerit. si enim ipse interfuit somnianti, mirabili gratia utique id potuit, non natura, et dei munere, non propria facultate; si autem ipso aliud agente, siue dormiente et uisis aliis occupato, cum mulier uidit in somnis, profecto tale aliquid factum est, quale illud est, quod in apostolorum Actibus legimus, ubi dominus Iesus loquitur Ananiae de Saulo et indicat ei, quod Saulus uidit ad se uenientem Ananiam, cum hoc Ananias ipse nesciret. quodlibet horum mihi responderet ille homo dei, et de martyribus ab illo pergerem quaerere, utrum ipsi adsint in somnis uel quocumque alio modo uidentibus eos in qua figura uoluerint, et maxime quando ab eis se [*]( 15 cf. Act. 9, 10 sqq. ) [*]( 1 grauissimus YK dignissimus ex grauissimua F credidi TBI]{2F 2 ipse 8. l. T om. E 4 ista Y 5 ille ipse <p illam] ipsam f faeminam N 6 effigiae B sui-corporie om. K nos om. 4 ipsi E corporis nostri AV$bd 7 an] ante Y 8 eine per angelum om. K siue a quocumque BTF alio quocumque E 9 somniam BMAEF atque si E 10 ut om. E promiserit E prophetiaeque E praesciuerit] cognouerit E II si enim ipse somniante interfluit P somnianti interfuit V iJ utique gratia N utique om. Tl 13 uisis] ųjş (s. ųiş add. in) K occnpata IZ 14 aliquid quicquid V 15 actibus apostolorum BTMAEFVRfibd 16 annaniae AB iudicauit KE ei om. MA 17 et cura P hoc om. E anania Y 18 mihi ipse KY responderit F1 resporet Kl 19 pergerem ab illo V ab illo om. T pergerem quaererej peterem E peterem quwe F 20 ipsa A assint K absint 11 uel in Jquo modo cumque aliter E 21 eo Tl uoluerit Tl )
657
torqueri daemones in hominibus confitentur et rogant eos, ut pareant sibi, an ista fiant dei nutu per angelicas potestates in honorem commendationemque sanctorum ad utilitatem hominum illis in summa quiete positis et ad alia longe meliora uisa uacantibus seorsum a nobis orantibusque pro nobis; nam Mediolani apud sanctos Protasium et Geruasium martyres expresso nomine sicut defunctorum, quos eodem modo commemorabant, adhuc uiuum daemones episcopum confitebantur Ambrosium atque ut sibi parceret obsecrabant illo aliud agente atque hoc cum ageretur omnino nesciente; an uero aliquando per ipsam praesentiam martyrum fiant ista, aliquando per angelorum; et utrum possint uel quibus signis possint a nobis duo ista discerni, an ea sentire ac diiudicare non ualeat, nisi qui habeat illud donum per dei spiritum diuidentem propria unicuique prout uult: dissereret mihi, ut arbitror, ille Iohannes haec omnia, sicut uellem, ut aut eo docente discerem et ea quae audirem uera et certa esse cognoscerem, aut ego crederem quae nescirem illo dicente quae sciret. quodsi mihi forsitan de sancta scriptura responderet ac diceret: altiora te ne quaesieris, et fortiora [*]( 20 Eccli. 3, 21 ) [*]( 1 a demones Y 4 ad alia] talia A 5 seorsus N 6 geruaaium et prothasium (protaeium T) TF gerbasium NK1 7 expresso nomine] xp? sno nomine (a. xpg add. demones) F defunctos A 8 daemones om. F epyscopum K 9 atque om. Tl sibi] eis TKM$ 10 agente aliud E cum hoc V 11 uero] forte BAEFfiV aliquando om. V 12 uel-possint leguntur post discerni in V 13 possunt YKl an ea] as (s sup. exp. n) K ea om. Y iudicare BTMAy 14 ualeat K ualet Y habet NVFYfyybd-, cum uoce habgt cod. \'P fol. 21b finitur; unum folium. mutilum est, ut paucae uoculae dinosci possint illQ BTAY aliud K 15 diuidente Y prout uult unicuique BTEAF disserere BAF 16 ille Iohannes om. BTMAF ille] ipse NEbd haec omnia ipse iohannes post uellem pos. in E sicut uellem om. T post uellem add. F: ipse dedisset ut om. E aut] autem Y aut enim E eo om. Y 17 et pr.] ut F certa] cetera A 18 aut ego crederem om. K ego] eo F docente E$ 19 sciret] aera sunt YK 20 ac] et E ac diceret om. NMAFV$te om. V forciora B ) [*]( XXXXI Aug. Seot. V para III. ) [*]( 42 )
658
te ne scrutatus fueris, sed quae tibi praecepit dominus, illa cogita semper, id etiam gratanter acciperem. non enim paruus est fructus, si aliqua obscura et incerta, quae conprehendere non ualemus, clarum saltem certumque sit nobis non esse quaerenda, et quod unusquisque uult discere putans prodesse si sciat, discat non obesse, si nesciat.

Quae cum ita sint, non existimemus ad mortuos, pro quibus curam gerimus, peruenire, nisi quod pro eis siue altaris siue orationum siue elemosynarum sacrificiis sollemniter supplicamus, quamuis non pro quibus fiunt omnibus prosint, sed eis tantum quibus dum uiuunt conparatur, ut prosint. sed quia non discernimus, qui sint, oportet ea pro regeneratis omnibus facere, ut nullus eorum praetermittatur, ad quos haec beneficia possint et debeant peruenire. melius enim supererunt ista eis, quibus nec obsunt nec prosunt, quam eis deerunt, quibus prosunt. diligentius tamen facit haec quisque pro necessariis suis, quo pro illo fiat similiter a suis. corpori autem humando quidquid inpenditur, non est praesidium salutis, sed humanitatis officium secundum affectum, quo nemo umquam carnem suam odio habet unde oportet ut quam potest pro carne proximi curam gerat. [*](21 cf. Eph. 5, 29 ) [*]( 1 acrutaueris TMAE praecepit tibi BTMAEFbd preceperat K 4 saltemj sane E J> nobis sit β 6 si sciat] sic*. I discat om. I abesse Tl 8 Incipit cod. X 10 orationum sacrificiis sine elemosinarum muneribus sollemniter supplicamus E elemosinarum TIZKM Al1EVYIl$ elemosynarum BN aelaemosinarum X solempniter F sollempniter V 11 non his E 12 eis] his BTEFAKMTH hiis p iis bd pro quibus Eug dum uiuunt om. X comparantur BA 14 generatis V regeratis Y 15 possint haec beneficia T 16 superest IZ ne fin. P 17 deerant IZ haec facit N 18 suis] meis K quod BNTIZKMAEYXF* pro illo] per illius r fiant VRβbd 19 corpora X liumano BMAEF quicquid AEX est] esse X 20 offitium F 21 qua X umquam] quecQque X hodio M habuit N 22 quam] qui X potest homo E proximi pro carne IZ carnem N )

659
cum ille inde recesserit qui gerebat. et si haec faciunt, qui carnis resurrectionem non credunt, quanto magis debent facere qui credunt, ut corpori mortuo, sed tamen resurrecturo et in aeternitate mansuro inpensum eius modi officium sit etiam quodam modo eiusdem fidei testimonium! quod uero quisque apud memorias martyrum sepelitur, hoc tantum mihi uidetur prodesse defuncto, ut commendans eum etiam martyrum patrocinio affectus pro illo supplicationis augeatur.

Habes ad ea, quae a me putasti esse quaerenda, qualem reddere potui responsionem meam: quae si ultra quam sat est prolixa est, da ueniam; id enim factum est amore diutius loquendi tecum. hunc ergo librum quemadmodum acceperit uenerabilis dilectio tua, rescriptis tuis nouerim, quem tibi perlator eius faciet sine dubio gratiorem, frater scilicet et conpresbyter noster Candidianus, quem per tuas litteras cognitum toto corde suscepi inuitusque dimisi. multum enim nos in caritate Christi sua praesentia consolatus est et, quod fatendum est, eius tibi parui instantia. nam cor meum tanta distendunt, ut, nisi ipso assidue commonente me non sineret obliuisci, profecto interrogationi tuae mea responsio defuisset. [*]( 1 inde] in Y om. BMAFT$decesserit X om. T gerebat] regebat BTZMAEF faciunt om. K 4 aeternitatem NVbd 5 quodadmodo Z 6 memoria BAEFMEug mihi om. MA prodesse uidetur N 7 ut-patrocinio om. Y etiam om. Tl etiam affectus patrocinio martyrum X 8 uoce augeatur fin. cod. X 9 abes I qua ea eputasti 2P putatis Y esse om. V quaerenda esse F 10 potui reddere BTMAEFVRfibd responsionem] rationem F 11 satis bd enim om. Y 12 tecum loquendi E quemamrnoduin KMN 18 acciperit N dilectio tua uenerabilis T uenerabilis om. V tradit uenerabilis P tua dilectio V ante rescriptis »»- culcant "peto" NEVRPfabd 14 quam Y sine dubio faciet V fñj Yl 15 compresbyter IZ comprespiter TA 18 eius instantia tibi parui BNTKMAEFRVY$bd 19 assidue om. Tl me om. BNKM AEFRYfi 20 sineretur BNRIØ sinerer bd 21 defuisse tx amen KY Explicit ad scm Paulinum epm Nolensem de cura pro mortuis gerenda B, fol. 190 JR, A Explicit ad scm Paulinum epm Nolensem de cura ) [*]( 42* )

660
gerenda pro mortuis fol. ą3b M Explicit ad Paulinum epm. Inc de octo questionibus ad Dulcitium fol. 105 I Explicit ad Paulinum epm fol. 75* Z Explicit epistula sci Augustini de cura pro mortuis gerenda fol. 951 N Explicit liber Aurelii Augustini ad Paulinum Nolanae urbis epm de cura pro mortuis gerenda fol. 48* T Explicit liber sci Augustini de cura pro mortuis gerenda fol. 158* V Explicit liber sci Augustini ad beatissimum Paulinum. Inc sci Augustini de immortalitate animae fol. 71b K Explicit liber de cura pro mortuis gerenda fol. 37* P Explicit liber sci Augustini ad beatissimum Paulinum Y Cod. E subscriptione caret Explicit liber fol. 142* F