De Continentia

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Sed, inquiunt, quomodo caro per quandam similitudinem comparatur ecclesiae? numquid ecclesia concupiscit aduersus Christum, cum idem apostolus dixerit: ecclesia subdita est Christo? plane subdita est Christo ecclesia, quia ideo spiritus concupiscit aduersus carnem, ut ex omni parte Christo subdatur ecclesia; caro autem concupiscit aduersus spiritum, quia nondum pacem, quae perfecta promissa est, accepit ecclesia. ac per hoc ecclesia subdita est Christo ex pignore salutis et caro concupiscit aduersus spiritum ex infirmitate languoris. neque enim non ecclesiae membra erant idem, quibus ista dicebat: spiritu ambulate et desideria carnis ne perfeceritis. caro enim concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem; haec enim sibi [*]( 7 Rom. 12, 1 15 Ephea. 5, 24 23 Gal. 5, 16. 17 ) [*]( 1 ipse M pace ADChB 2 inimica C 4 inimiticiarum T scisuras M 5 per om. MAl 6 et ipsae hoc ament D et ipsae ament X hoc habere Md cum ad romanos R 7 cum apois D uos inquit T fratres om. T 9 uiuentg A non] enim b 11 tenebrarum s. l. m. 2 T 12 exibemus B 14 nunquid R 15 dicat R 16 subdita est ecclesia xpo C ecclesia subdita est Christo d 17 concupiscit spiritus DX omni ex Cd ex om. MADlChX 18 autem] hec C 22 langoris Af 23 idem ipsi MDChBCXR dicebat apta D desideria] concupiscentias MAChBbd 24 non C concupiscit-enim orn. C 25 sibi om. MAD ChI BXRd )

173
inuicem aduersantur, ut non ea quae uultis faciatis. haec utique ecclesiae dicebantur, quae si Christo subdita non esset, non in ea spiritus aduersus carnem per continentiam concupisceret. propter quod poterant concupiscentias carnis non perficere, sed carne concupiscente aduersus spiritum non poterant ea facere, quae uolebant, id est etiam ipsas carnis concupiscentias non habere. deinde cur non confiteamur in hominibus spiritalibus ecclesiam Christo subditam, in carnalibus autem adhuc concupiscere aduersus Christum? an aduersus Christum non concupiscebant, quibus dicebatur: diuisus est Christus? et: non potui loqui uobis quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus, tamquam paruulis in Christo. lac uobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis. sed ne nunc quidem potestis; adhuc enim estis carnales. cum enim sint in uobis aemulatio et contentio, nonne carnales estis? aduersus quem concupiscit aemulatio et contentio nisi aduersus Christum? has enim carnis concupiscentias Christus in suis sanat, sed in nullis amat. unde sancta ecclesia quamdiu habet etiam membra talia, nondum est sine macula et ruga. huc accedunt et illa peccata, pro quibus cotidiana uox totius ecclesiae est: dimitte nobis debita nostra. a quibus ne spiritales putaremus alienos, non quicumque carnalium nec ipsorum quicumque spiritalium, sed qui super pectus domini discumbebat et quem prae ceteris diligebat, si dixerimus, inquit, quia peccatum non [*]( 10 I Cor. 1, 13 I Cor. 3, 1-3 21 Matth. 6, 12 24 cf. Ioli. 13, 23 25 I Ioh. 1, 8 ) [*]( 4 poterant quidem D2d perferre BR 5 poterat MA 6 etiam om. T1 concupiscentias carnis R 7 non owi T1 confiteantur R apiritualibus D 8 subditam xpo MADChBCXRd hanc adhuc C 9 an-non om. MX; an aduersus xpm om. AChC 11 loqui potui 11 nobis loqui DXCh 12 potum dedi uobis T 13 ne] neque Ch, s. I. m. 2 A 14 quidem om. Ch 16 et contentio om. C 18 Christu? om. M 19 etiam habet T 21 cottidiana AC est totius ecclesiae 22 24 supra DChR )
174
habemus, nos ipsos decipimus, et ueritas in nobis non est. in omni autem peccato, plus in maiore, minus in minore. tamen contra iustitiam concupiscitur. et de Christo scriptum est: qui factus est nobis sapientia a deo et iustitia et sanctificatio et redemptio. in omni igitur peccato contra Christum sine dubio concupiscitur; sed qui sanat omnes languores nostros, cum perduxerit ecclesiam ad promissam languoris sanitatem, tunc in nullo membrorum eius quamlibet minima erit ulla macula aut ruga; tunc nullo modo caro aduersus spiritum concupiscet, et ideo nulla erit causa, cur aduersus carnem etiam spiritus concupiscat; tunc finem accipiet omnis haec pugna, tunc ambarum substantiarum erit summa concordia, tunc usque adeo ibi nullus erit carnalis, ut etiam ipsa caro sit spiritalis. quod ergo nunc agit cum carne sua quisque secundum Christum uiuens, cum et concupiscit aduersus eius malam concupiscentiam, quoniam sanandam continet, quam nondum sanatam tenet, et tamen eius bonam nutrit fouetque naturam, quoniam nemo umquam carnem suam odio habet: hoc etiam Christus agit cum ecclesia, quantum fas est comparare minora maioribus. nam et correptionibus eam reprimit, ne inpunitate inflata dissiliat, et consolationibus erigit, ne grauata infirmitate succumbat. hinc est illud apostoli: si enim nos ipsos iudicaremus, [*]( 4 I Cor. 1, 30 6 cf. Ps. 102, 3 18 Ephes. 5, 29 23 I Cor. 11, 31 ) [*]( 1 sedacimus TDXR 2 minus in minore 001. M 4 quia MAChBCR nobis est R est om. Tl a om. M1 5 et sanctificatio om. C 7 langores M ecclesiam suam D 8 sanitatem languoribus D languoriae B glorie ACh 9 eius om. D ulla erit C aut] et TAChBC 10 concupiscit TMAChBC 11 concupiscit A* 13 erit nullus D 14 caro ipsa MAChDBXBd ait C 15 xpm] spm R 16 eum DIX mala DIX concupiscentia Dl quoniam] quam DCXltd 17 tenet sanatam A Ch sanam DX 18 naturam fouetque Cbd 19 habuit DCXd etiam] et DX etiam agit cum ecclesia Christus Cd \' ait M 21 corruptionibus M C9lTipit (.If. d. m. 2 reprimit) T dissileat TB dissoleat MAChDlCX desiliat R 22 infirmitate grauata DX subcumbat C 23 diiudicaremus MDX )
175
non iudicaremur; cum iudicamur autem, a domino corripimur, ne cum hoc mundo damnemur, et illud in psalmo: secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes tuae iucundauerunt animam meam. tunc ergo speranda est carnis nostrae sine ulla repugnatione perfecta sanitas, quando erit ecclesiae Christi sine ullo timore certa securitas.

Haec aduersus Manichaeos fallaciter continentes pro ueraci continentia disputare suffecerit, ne continentiae fructuosus et gloriosus labor partem infirmam nostram, id est corpus, quando ab inmoderatis uel inlicitis uoluptatibus cohibet et refrenat, non salubriter castigare, sed insectari credatur hostiliter. corpus quippe ab anima est quidem natura diuersum, sed non est a natura hominis alienum. non enim animus constat ex corpore; sed tamen homo ex animo constat et corpore: et utique deus quem liberat, totum hominem liberat. unde totum hominem etiam ipse saluator suscepit, dignatus in nobis totum liberare quod fecit. qui contra istam sentiunt ueritatem, quid eis prodest libidines continere? si tamen aliquas continent. quid in eis per continentiam potest fieri mundum, quorum continentia talis inmunda est? quae nec continentia nominanda est. sentire quippe quod sentiunt, uirus est diaboli; continentia uero munus est dei. sicut autem non omnis, qui aliquid patitur aut quoslibet dolores tolerantissime patitur, habet eam uirtutem, quae similiter dei munus [*]( 3 Ps. 93, 19 ) [*]( 1 a domino non iudicaremur TMAChB; non a domino iudicaremur R non utique iudicaremur (-mus C) DCX 2 dampnemur A 4 iocundauerunt M2DXR ludiflcauerunt C iudificauerunt TMl 5 est ergo speranda BR est speranda T est orn. MA1 9 disputasse MDCXRd sufflcerit MAB nec T 10 infimam hzBRd 11 uelj et Mbd 13 animi Т\'lDRBà quidem est R 14 a om. C 15 constat ex animo R 17 saluator ipse MDBCXRd 18 nobis etiam R 19 prodest eis DXR 20 fieri potest MAChBR fieri mundum potest XD 23 autem om. C 24 qui om. Al 25 eam] etiam X munus dei R )

176
est et patientia nuncupatur — multi enim tolerant multa tormenta, ne in suis criminibus prodant aut male sibi conscios aut se ipsos; multi pro explendis ardentissimis libidinibus et obtinendis uel non relinquendis eis rebus, quibus uinculo praui amoris obstricti sunt; multi pro diuersis et perniciosis, quibus uehementer tenentur, erroribus: quos omnes absit ut dicamus ueram habere patientiam — ita non omnis, qui aliquid continet uel ipsas etiam carnis aut animi libidines mirabiliter continet, istam continentiam, de cuius utilitate et decore disserimus, habere dicendus est. quidam enim, quod mirum dictu uideri potest, per incontinentiam continent — uelut si se mulier contineat a marito, quia hoc iurauit adultero — quidam per iniustitiam — uelut si miscendi sexus non reddat coniux coniugi debitum, quia ipse uel ipsa iam potest uincere talem corporis adpetitum — item quidam continent decepti fide falsa et uana sperantes, uana sectantes: in quibus sunt omnes haeretici et quicumque sub nomine religionis aliquo errore falluntur. quorum continentia uera esset, si esset et fides uera; cum uero illa propterea nec fides sit appellanda, quia falsa est, sine dubio et ista continentiae nomine indigna est. numquid enim continentiam, quam munus dei uerissime dicimus, dicturi sumus esse peccatum? absit a cordibus nostris tam detestanda dementia. beatus autem apostolus ait: omne, quod non est ex fide, peccatum est. quae igitur non habet fidem, nec continentia nominanda est. [*]( 24 Rom. 14, 23 ) [*]( 2 male om. Tl 4 uel non relinquendis om. T 5 praue Chl 7 ueram dicamus MADChBCXMbd 8 continet istam T etiam ipsas DX 10 deserimus M discernimus C credendus DX quidam (i ex a m. 1) M 11 continentiam TlC se continent Cd 12 mulier se R 13 ueluti C uelud Ch 14 coniunx lJIDCXR 16 et uana DXd 17 heretici MDCh 19 et om. DlX 21 munus] unius C 22 dicturi] ...mus (su er.; 8. l. add. m. 2 asseri) Ch peccatum esse dicturi sumus DX 23 nostris cordibus MADChBCXRd 24 ait 8. I. B )
177

Sunt etiam, qui aperte malignis seruiendo daemonibus a corporis uoluptatibus continent, ut per eos expleant nefarias uoluptates, quarum inpetum ardoremque non continent. unde ut aliquid dicam et cetera propter sermonis longitudinem taceam, quidam etiam non adtingunt uxores suas, dum quasi mundi per magicas artes peruenire ad uxores moliuntur alienas. o mirabilem continentiam, immo uero nequitiam atque inmunditiam singularem! si enim uera esset continentia, magis ab adulterio quam propter adulterium perpetrandum carnis concupiscentia debuit a coniugio continere. hanc quippe concupiscentiam carnis relaxare solet continentia coniugalis eiusque frenis hactenus moderamen inponere, ut nec in ipso coniugio inmoderata licentia diffluatur, sed custodiatur modus, aut infirmitati coniugis debitus, cui hoc non secundum imperium praecipit, sed secundum ueniam concedit apostolus, aut filiis procreandis accommodatus, quae una fuit causa miscendae inuicem carnis et patribus quondam et matribus sanctis. id autem faciens continentia, id est moderans et quodam modo limitans in coniugibus carnis concupiscentiam et eius inquietum atque inordinatum motum certis quodam modo finibus ordinans bene utitur hominis malo, quem facit et uult perficere bonum, sicut deus utitur etiam hominibus malis propter eos, quos perficit bonos.

Absit ergo, ut continentiam, de qua scriptura dicit: et hoc ipsum erat sapientiae scire, cuius esset hoc donum, etiam eos habere dicamus,.qui continendo uel [*]( 14 cf. I Cor. 7, 6 25 Sap. 8, 21 ) [*]( 1 seruientes D demonibus MX 5 non attingunt etiam MAD ChBCXRd 6 maicas T 9 ab s. I. T adultero TMChR 10 a om. C con iugii C contineri X 11 carnis om. T 12 actenus TMt.AOhB in om. T 13 coniugi T diffluat A2C defluatur R sed custodiatur om. MADlChCX 14 infirmjtati (8. I. add. ae) T 15 praecepit MAChCX 17 quodam X 19 quod amodo Ch cupiscentiam 01 20 inmoderatum Tl 21 diffinitionibus T ordians T fecit XCh 22 etiam] et C 28 per ChJ eos om. Ch 25 hoc donum esset R ) [*]( XXXXI Aog. Sect. V pars III. ) [*]( 12 )

178
erroribus seruiunt uel aliquas minores cupiditates ideo uincunt, ut alias expleant, quarum granditate uincuntur. ea uero, quae uera est desuper ueniens continentia, non aliis malis mala premere alia, sed bonis mala sanare uult omnia. cuius ut breuiter complectar actionem, omnibus prorsus delectationibus concupiscentiae, quae aduersantur delectationi sapientiae, cohercendis atque sanandis inuigilat officium continentiae. unde angustius eam sine dubitatione metiuntur, qui solas libidines corporis cohibere definiunt; melius profecto illi, qui non addunt corporis, sed generaliter libidinem siue cupiditatem regendam dicunt ad continentiam pertinere. quae cupiditas in uitio ponitur nec tantum est corporis, uerum et animi. etenim si corporis cupiditas est in fornicationibus et ebrietatibus, numquid inimicitiae, contentiones, aemulationes, postremo animositates in corporis uoluptatibus, ac non potius in animi motibus et perturbationibus exercentur? carnis tamen opera haec omnia nuncupauit apostolus, siue quae ad animum siue quae ad carnem proprie pertinerent,. ipsum scilicet hominem nomine carnis appellans. opera quippe hominis sunt, quae non dicuntur dei, quoniam homo, qui haec agit. secundum se ipsum uiuit, non secundum deum, in quantum haec agit. sunt autem alia opera hominis, quae magis dicenda sunt dei. deus est enim, inquit apostolus, qui operatur in uobis et uelle et operari pro bona uoluntate. inde est et illud: quotquot enim spiritu dei aguntur, hi filii sunt dei. [*]( 14 cf. Gal. 5, 19-21 23 Phil. 2, 18 25 Rom. 8, 14 ) [*]( S ueniens otn. C aliis] aliquis T 4 praemere M prebere B sanare mala DX 6 aduersatur T 7 coercendis AChBCRd 9 diffiniunt DCX 10 non om. Dl corpori R 12 aeram et] sed etiam DX 13 cupiditas corporis MADChBXRd corporis Ont. C 16 in om. Tl tamen carnis R .17 omnia baec DX 18 propriae MB pertinent DCX 20 hoc O 22 hoc C dei dicenda sunt opera DX 23 opera dei MAChBK T3d est om. C 24 nobis R 26 hii BC )
179

Spiritus itaque hominis adhaerens spiritui dei concupiscit aduersus carnem, id est aduersus se ipsum, sed pro se ipso, ut motus illi siue in carne siue in anima secundum hominem, non secundum deum, qui sunt adhuc per adquisitum languorem, continentia cohibeantur propter adquirendam salutem, ut homo non secundum hominem uiuens iam possit dicere: uiuo autem iam non ego, uiuit uero in me Christus. ubi enim non ego, ibi felicius ego, ut, quando secundum hominem reprobus ullus motus exsurgit, cui non consentit qui mente legi dei seruit, dicat etiam illud: iam non ego operor illud. talibus quippe et illa dicuntur, quae sicut eorum socii participesque debemus audire: si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est.in dextera dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram. mortui enim estis, et uita uestra abscondita est cum Christo in deo; cum Christus apparuerit, uita uestra, tunc et uos cum illo apparebitis in gloria. quibus loquatur intellegamus, immo uero adtentius audiamus. nam quid hoc planius! quid apertius! eis certe loquitur, qui consurrexerunt cum Christo, nondum utique carne, sed mente, quos et mortuos dicit et magis hinc uiuos; nam uita uestra, inquit, abscondita est cum Christo in deo. talium mor- . tuorum uox est: uiuo autem iam non ego, uiuit uero in me Christus. quorum ergo uita erat abscondita in deo, [*](7 Gal. 2, 20 10 Rom. 7, 17 12 Col. 3, 1-4 24 Gal. 2, 20 ) [*](3 came] corpore B 5 langorem M 7 non om. T 8 enim 8. I. T 9 eiurgit DChXB 10 ctiam] enim T 13 surrexistis A sunt om. T sunt-sursum om. A 14 quaerite-sunt om. Ch 16 uestra et cetera usque (et cetera usque s. I.) A, Ch abscondita-uestra om. ACh 18 apparebitis cum illo DChCd 19 loquatur ex loquebatur T audimus T 20 hoc om. T1 planius] apertius DX apertius] planius DX 21 consurrexerant Dd cum om. TAChB christo om. ACh 22 et om. MADChCXd mortuus Chx 23 abscondita. est inquit B 24 non om. T 25 erit ACM2 12* )

180
admonentur et exhortantur, ut membra sua mortificent, quae sunt super. terram. id enim sequitur: mortificate ergo membra uestra, quae sunt super terram. et ne quisquam nimis tardus membra ista uisibilia corporis mortificanda putaret a talibus, continuo quid dicat aperiens, fornicationem, inquit, inmunditiam, perturbationem, concupiscentiam malam et auaritiam, quae est idolorum seruitus. itane uero credendum est, quod isti, qui iam mortui erant eorumque uita abscondita erat cum Christo in deo, adhuc fornicabantur, adhuc in moribus inmundis operibusque uiuebant, adhuc perturbationibus concupiscentiae malae atque auaritiae seruiebant? quis demens ista de talibus senserit? quid ergo uult ut mortificent, opere scilicet continentiae, nisi motus ipsos adhuc in sua quadam interpellatione sine nostrae mentis consensione, sine membrorum corporalium operatione uiuentes? et quomodo isti mortificantur opere continentiae, nisi cum eis mente non consentitur nec exhibentur eis arma corporis membra et, quod est maius atque uigilantia continentiae maiore curandum, ipsa etiam nostra cogitatio, quamuis eorum quodam modo suggestione et quasi susurratione tangatur, tamen ab eis ne oblectetur auertitur et ad superna delectabilius cogitanda conuertitur, ad hoc ea nominans in sermonibus, ne habitetur in eis, sed fugiatur ab eis? quod fit, si efficaciter audiamus ipso adiuuante, qui haec per apostolum praecipit: quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram.

Cum autem mala illa commemorasset, adiunxit [*]( 2 (5) Col. 3. 4. 5 25 Col. 3, 1. 2 ) [*]( 1 ammonentur TMX exortantur MACh 4 menbra Ch 5 a om. 22 6 inquid Ch 7 ydolorum R 8 iam mn. T 10 immoribus M 12 talibus (bus add. 8. l. m. 2) M 14 sine] sine R mentis nostrae DX 15 conuersione X sine R 17 exibentur ChB 19 maiori DIX 21 nec Ch 22 ad] ob MBd 24 ipse ilf1 hoc Cd apostolum suom Cd 25 praecepit DX )

181
atque ait: propter quae uenit ira dei in filios infidelitatis. utique salubriter terruit, ne putarent fideles propter solam fidem suam, etiamsi in his malis uiuerent, se posse saluari apostolo Iacobo contra istum sensum uoce manifestissima reclamante ac dicente: si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat, numquid poterit fides saluare eum? unde et hic doctor gentium propter illa mala uenire iram dei dixit in filios infidelitatis. cum autem dicit: in quibus et uos aliquando ambulastis, cum uiueretis in illis, satis ostendit, quod in illis iam non uiuant. his quippe mortui erant, ut eorum uita in deo cum Christo esset abscondita. cum ergo iam in illis non uiuerent, mortificare iam talia iubebantur. ipsis quippe in eisdem non uiuentibus illa uiuebant, sicut paulo ante iam ostendi, et membra dicebantur ipsorum ea uidelicet uitia, quae in membris eorum habitabant, eo modo locutionis per id quod continet id quod continetur, sicut dicitur: totum forum inde loquitur, cum homines loquantur, qui sunt in foro. ipso locutionis modo in psalmo canitur: omnis terra adoret te, id est: omnes homines, qui sunt in terra.

Nunc autem deponite, inquit, et uos uniuersa et commemorat plura eius modi mala. sed quid est, quod ei non sufficit dicere: deponite uos uniuersa, sed addita coniunctione dixit: et uos? nisi ne propterea se putarent haec [*]( 1 Col. 3, 6 5 lac. 2, 14 9 Col. 3, 7 19 PB. 65, 4 21 Col. 3, 8 ) [*]( 1 incredulitatia R diffidentię D 3 suam om C posse se X 4 iacobo contradicente et contra DX 5 se quis dicat habere T 6 fides poterit T poteat R 8 incredulitatis R dixit R 10 uinant] essent X om. MAChC uiuerent d 11 uiuendo mortni C in domino DXX 14 uiuebant illa R iam paulo ante ACh 15 eorum post habitabant MADChBR ipsorum Rd om. C 16 eo T: om. cet. lib. quod pr. om. T1 17 continetur significatur C 18 ipso] quo DX modo locutionis ACh 19 te deus DC 21 et uos inquit R inquit apfc D 22 eiusmodo Ch non ei MDChBXR 23 deponite uos uniuersa om. T. )

182
mala -facere atque in eis uiuere inpune, quia fides eorum liberaret eos ab ira, quae uenit in filios infidelitatis ista facientes et in eis sine fide uiuentes. deponite, inquit, et uos illa mala, propter quae uenit ira dei in filios infidelitatis nec uobis eorum inpunitatem propter fidei meritum promittatis. non autem diceret "deponite eis, qui iam deposuerant ex ea parte, qua talibus uitiis non consentiebant nec sua membra eis arma peccati dabant, nisi quia in hoc facto est et in hac adhuc operatione uersatur, quamdiu mortales sumus, uita sanctorum. dum enim spiritus concupiscit aduersus carnem, haec magna intentione res agitur, delectationibus prauis, libidinibus inmundis, motibus carnalibus atque turpibus suauitate sanctitatis, amore castitatis, spiritali uigore et continentiae decore resistitur: sic deponuntur ab eis qui mortui sunt eis nec consentiendo uiuunt in eis, sic, inquam, deponuntur, dum continuata continentia, ne resurgant, premuntur. quisquis quasi securus ab hac eorum depositione cessauerit, ilico in arcem mentis prosilient eamque inde ipsa deponent atque in suam redigent seruitutem turpiter deformiterque captiuam. tunc regnabit peccatum in hominis mortali corpore ad oboediendum desideriis eius; tunc sua membra exhibebit arma iniquitatis peccato et erunt nouissima illius peiora prioribus. multo enim est tolerabilius certamen huius modi non coepisse quam coeptum reliquisse conflictum et factum ex bono [*]( 21 cf. Eom. 6, 13 22 cf. Matth. 12, 45. ) [*]( 1 impune in eis uiuere Cd 2 infidelitatis (in mg. t infelicitatis) Ch infelicitatis M 3 eisJ his MADChBCXKd fine DX 4 infelicitatia M 6 dicere Ml eis deponite DX eis om. T quae MDChX 7 ea 8. I. T 8 factu B factd ACh 9 uita sanctorum er. in M 11 haec] ct in ras. D res agitur om. D 14 sicque X sic. D 15 in eis om. T 16 continua T ne om. Mi resurgent Al surgant Ch ne surgant A2 17 dispositione C illico Chd 18 montis A3 ipsam MaChXRb 20 regnauit MlB 21 exibebit 8. I. m. 2 T 22 hominis illius D 23 est enim MAChBCBd enim est melius et DX tollerabilius B cepiase Ch cepisse DX 24 relinquisse BMl )
183
proeliatore uel etiam ex uictore captiuum. unde dominus non ait: qui coeperit, sed: qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit.

Siue autem ne uincamur acriter confligentes siue aliquotiens uel etiam insperata uel inopinata facilitate uincentes ei, qui nobis dat continentiam, demus gloriam. meminerimus quendam iustum dixisse in abundantia sua: non mouebor in aeternum, demonstratumque illi esse quam temere hoc dixerit, tamquam suis uiribus tribuens, quod ei desuper praestabatur. hoc autem ipso confitente didicimus; mox enim adiunxit: domine, in uoluntate tua praestitisti decori meo uirtutem; auertisti autem faciem tuam, et factus sum conturbatus. per medicinalem prouidentiam paululum desertus est a rectore, ne per exitialem superbiam ipse desereret rectorem. siue ergo hic, ubi cum uitiis nostris domandis minuendisque confligimus, siue ibi, quod in fine futurum est, ubi omni hoste quia omni peste carebimus, id nobiscum salubriter agitur, ut qui gloriatur, in domino glorietur. [*]( 2 Matth. 10, 22 7 Ps. 29, 7 11 Ps. 29, 8 18 cf. I Cor. 1, 31 ) [*]( 1 ex om. C uictoreip M 2 usque in finem in mg. TC usque-uincamur er. M 4 acricritcr T aliquoties ACd 5 sperata Tl 6 meminerimusque D 7 babundantia TCR sua] mea DChX moueri T 12 autem om. TDX tuam] a me T tuam a me D 13 paulolum C paulum Ml 14 desereret ipse MADChBCXBd 15 dominandis T 17 quia] et b 18 glorietur amen X glorietur qui uiuit ot regnat amen R Explicit tractatus sci Augustini de continentia folio ultimo T Explicit tractatus beati Augustini de continentia fol. 91* M, A Explicit liber sci Augustini de continentia fol. 124* D, fol. 124» X, fol. 1ST6, R Eiplicit tractatus beati (sci C) Augustini de continentia (quat. XXVII) Ch, B, fol. 103* C. )

184
185