Nunc ergo ad illud, propter quod diximus ista, redeamus. continentia nobis opus est, et eam diuinum esse munus cognoscimus, ne declinetur cor nostrum in uerba maligna ad excusandas excusationes in peccatis. cui autem peccato cohibendo non habemus necessariam continentiam, ne committatur, quando et hoc ipsa cohibet, ne commissum si fuerit nefaria superbia defendatur? uniuersaliter ergo continentia nobis opus est, ut declinemus a malo. ut autem faciamus bonum, ad aliam uidetur uirtutem, hoc est ad iustitiam pertinere. hoc nos admonet sacer psalmus, ubi legimus: declina a malo et fac bonum. quo autem fine ista faciamus, mox addidit dicens: quaere pacem et sequere eam. pax enim perfecta tunc erit nobis, quando natura nostra creatori suo inseparabiliter cohaerente nihil nobis repugnabit ex nobis. hoc et ipse saluator uoluit, quantum mihi uidetur, intellegi, ubi ait: sint lumbi uestri praecincti et lucernae ardentes. quid est lumbos praecingere? libidines cohercere, quod est continentiae; lucernas uero ardentes habere bonis operibus lucere atque feruere, quod est iustitiae. neque hic tacuit, quo fine ista faciamus, addendo atque dicendo: et uos similes hominibus expectantibus dominum [*]( 16 Ps. 33, 15 17 Ps. 33, 15 21 Luc. 12, 35 26 Luc. 12, 36 ) [*]( 1 bona etiam MADChBCRd etiam-bona om. X malis nostris R 2 liberauit A1 multi TMAyBR 3 copiosius et eubtilius possunt DX suptiliuB B disputare R 6 ista diximus ChR 7 est opus ACk 11 si commissum DXR 13 nobis est opus (opus m. 2 8. l. add.) D opus om. C 15 ammonet MADRX 18 nobis om. T 19 inseparabiter T repugnauit MIB 21 accincti MDBXRbd 22 quod R est] siijt A sit BR accingere MADChBCXRbd coercere BCd 23 uero] quippe T est bonis MCbd 24 licere Bx iustitia T )
161
suum, quando ueniat a nuptiis. cum enim uenerit, nos remunerabit, qui continuimus nos ab his quae cupiditas et ea quae imperauit caritas fecimus, ut in eius perfecta et sempiterna pace sine ulla mali contentione et cum summa boni delectatione regnemus.
Omnes ergo, qui credimus in deum uiuum et uerum, cuius summe bona inmutabilisque natura nec mali aliquid facit nec mali aliquid patitur, a quo est omne bonum, quod etiam minui potest, et qui suo bono quod ipse est omnino minui non potest, cum audimus apostolum dicentem: spiritu ambulate et concupiscentias carnis ne perfeceritis. caro enim concupiscit aduersus spiritum, spiritus autem aduersus carnem; haec enim inuicem aduersantur, ut non ea quae uultis faciatis, absit, ut credamus, quod Manichaeorum credit insania, duas hic demonstratas esse naturas ex contrariis inter se principiis confligentes, unam mali, alteram boni. prorsus ista duo ambo sunt bona: et spiritus bonum est et caro bonum. et homo, qui ex utroque constat, uno imperante, alio seruiente, utique bonum est, sed mutabile bonum: quod tamen fieri non posse nisi ab incommutabili bono, a quo est omne bonum creatum, siue paruum siue magnum; sed quamlibet paruum, a magno tamen factum; et quamlibet magnum, nullo modo tamen factoris magnitudini comparandum. uerum in hac bona hominis et bene a bono condita institutaque natura nunc bellum est, quoniam salus nondum est. languor sanetur, pax [*]( 10 Gal. 5, 16. 17 ) [*]( 1 uenit ACh reuertatur D a* M ad Ch nuptias Ch 3 karitas D ut om. TMChB 4 continentione T et cum summa om. C 6 in om. MAChCXD1 7 summae ChB 11 de§j(J?rifr t concupiscentias T desideria C perfeceritis (per s. l.) T 12 enim] autem in ras. tn. 2 D 13 inuicem sibi Cd 14 ea 8. l. T illa faciatis ChC 16 duas1 quae duas AChD2 hic om. D demonstrat 1\'MAChDBX demonstrAt C 17 unam boni alteram mali Cbd 18 bona sunt C est om. DX bonum est Ch 21 posse constat Cb posset (t s. I.) Dd 22 creatum om. C 26 langor M ) [*]( XXXXI Auf. Sect. V par» III. ) [*]( .11 )
162
est. languorem autem istum culpa meruit, natura non habuit. quam sane culpam per lauacrum regenerationis dei gratia fidelibus iam remisit; sed sub eiusdem medici manibus adhuc natura cum suo languore confligit. in tali autem pugna sanitas erit tota uictoria: nec temporaria sanitas, sed aeterna, ubi non solum finiatur hic languor, uerum etiam deinceps nullus oriatur. propter quod adloquitur iustus animam suam et dicit: benedic, anima mea, dominum, et noli obliuisci omnes retributiones eius, qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes languores tuos. propitius fit iniquitatibus, cum peccata dimittit, sanat languores, cum desideria praua compescit; propitius fit iniquitatibus dando indulgentiam, sanat languores dando continentiam. illud factum est in baptismate confitentibus, hoc fit in agone certantibus, in quo a nobis noster per eius adiutorium uincendus est morbus. etiam nunc illud fit, quo exaudimur dicentes: dimitte nobis debita nostra; hoc autem, cum exaudimur dicentes: ne nos inferas in temptationem. unusquisque enim temptatur, sicut ait Iacobus apostolus, a concupiscentia sua abstractus et inlectus. contra quod uitium medicinale poscitur adiutorium ab illo, qui potest omnes huiusce modi languores sanare, non a nobis alienae separatione, sed in nobis nostrae reparatione naturae. unde et praedictus apostolus non ait: unusquisque temptatur a concupiscentia, sed addidit: sua, ut qui hoc audit
[*](8 Ps. 102, 2. 3 17 Matth. 6, 12. 13 19 Iac. 1, 14 ) [*]( 1 langorem M 2 culpa C lauachrum DChC 4 langore M 5 temperaria M temporalis A temporia C tempora.ia (s * add. r) D sanitas om. A1 6 non finiatur Ch 7 animam suam iuetus MADChB CXRd 8 domino AChC 11 propitius-compescit, quod BRbd praebent, ceteri codd. omittunt, retinui 12 qui propitius T omnibus iniquitatibus Ch 15 adiutorium nr (iutorium in mg.) T 16 quo] quod ACh qm C cum d 18 infefas] inducas C 19 apoatolus iacobus MBCXRd 20 a om. C abstratus Ch 22 huiuscemodi omnes ACh sanare languores (langores M) MADChBCXRd aliena C 24 non] Dequaquã DX 25 concupiscentia? M addit Ml ..sua (et er.) B ) 163
intellegat quomodo clamare debeat: ego dixi, domine, miserere mei, sana animam meam, quoniam peccaui tibi. non enim sanatione indiguisset, nisi se ipsa peccando uitiasset, ut aduersus eam sua caro concupisceret, id est ipsa sibimet ipsi ex ea parte qua in carne infirmata est repugnaret.
Caro enim nihil nisi per animam concupiscit; sed concupiscere caro aduersus spiritum dicitur, quando anima carnali concupiscentia spiritui reluctatur. totum hoc nos sumus. et caro ipsa, quae discedente anima moritur, nostra pars infirma est, non fugienda dimittitur, sed recipienda reponitur nec recepta ulterius relinquetur. seminatur autem corpus animale, resurget corpus spiritale. tunc iam caro nihil concupiscet aduersus spiritum, quando et ipsa spiritalis uocabitur, quoniam spiritui non solum sine ulla repugnantia, uerum etiam sine ulla corporalis alimenti indigentia in aeternum uiuificanda subdetur. haec igitur duo, quae nunc inuicem aduersantur in nobis, quoniam in utroque nos sumus, ut concordent oremus et agamus. non enim alterum eorum putare debemus inimicum, sed uitium, quo caro concupiscit aduersus spiritum: quod sanatum nec ipsum erit et substantia utraque salua erit et in utraque nulla pugna erit. audiamus apostolum. scio, inquit, quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. hoc utique ait, quia uitium carnis in re bona non est bonum: quod cum esse destiterit, caro erit, sed iam uitiata uel uitiosa non erit. quam tamen ad nostram pertinere naturam idem doctor ostendit prius dicendo: scio, quia non habitat in [*]( 1 Ps. 40, 5 11 I Cor. 15, 44 21 Kom. 7, 18 ) [*]( 2 quia DC 3 sanationem B sanatione. MCh ipsam CXRD3 4 caro sua MADChBCXd id est] adfi Ch 7 spiritum] aiam C 9 ipsa om. T infl*ma D, d 10 est in ras. R, om. bd recipienda deponitur (da de add. m. 2) D deponitur Cd 11 autem om. D 12 resurgit MX surgit ACh concupiacit TMADChBXC 13 quando] qrti C et om. DX 14 repugnatione (8. I. t ntia) T 20 et] at in ras. m. 2 D salua 8. I. m. 2 D 21 inter utramque bd 22 alt. in om. Al 24 ..iam M etiam Ch non erit uel uitiosa DX ) [*]( 11* )
164
me, quod ut exponeret, addidit: hoc est in carne mea. bonum. se itaque dicit esse carnem suam. non ergo ipsa est inimica nostra; et quando eius uitiis resistitur, ipsa amatur, quia ipsa curatur. nemo enim umquam carnem suam odio habuit, sicut ipse apostolus dicit. et alio loco ait: igitur ipse ego mente seruio legi dei, carne autem legi peccati. audiant qui aures habent: igitur ipse ego, ego mente, ego carne; sed mente seruio legi dei, carne autem legi peccati. quo modo carne legi peccati? numquid concupiscentiae consentiendo carnali? absit; sed motus desideriorum illic habendo, quos habere nolebat et tamen habebat. sed eis non consentiendo mente seruiebat legi dei et tenebat membra, ne fierent arma peccati.
Sunt ergo in nobis desideria mala, quibus non consentiendo non uiuimus male; sunt in nobis concupiscentiae peccatorum, quibus non oboediendo non perficimus malum, sed eas habendo nondum perficimus bonum. utrumque ostendit apostolus, nec bonum hic perfici, ubi malum sic concupiscitur. nec malum hic perfici, quando tali concupiscentiae non oboeditur. illud quippe ostendit, ubi ait: uelle adiacet mihi, perficere autem bonum non; hoc uero, ubi ait: spiritu ambulate et concupiscentias carnis ne perfeceritis. neque enim ibi dicit non sibi adiacere facere bonum, sed perficere; neque hic dicit: concupiscentias carnis ne [*]( 4 Ephes. 5, 29 6 Rom. 7, 25 20 Rom. 7. 18 21 Gal. 5, 16 ) [*]( 1 hoc est om. XDX 2 se] sed T dicit dicit TBM1 dicit sedicit R 3 us uitiis er. in D 4 nemininumquem M1 nemo umquam M2 enim om. AChC 5 hodio TChMt AI ait om. D 6 ego ipse Ch 7 audiant-peccati in mg. M om. ACh igitur] sibi D ego pr. om. MX 8 carne fin.-12 dei om. T 9 nunquid R 13 menbra T peccati arma R 14 Sunt-male seqq. post sunt in Dobie-bonum 17 in DX 15 uiuemus X 18 si BA1 om. C nec malum om. Jtf 19 obediendo consentitur DX 21 non inuenio C 22 concupiscentias] desideria C carnis om. T non T perficeritis T 23 non DX ibi enim d enim ubi MCh dicit om. DX bonum ait DX 24 non perficere C neque enim DCh concupiscentias carnis dicit C )
165
habueritis, sed ne perfeceritis. fiunt itaque in nobis concupiscentiae malae, quando id quod non licet libet; sed non perficiuntur, cum legi dei mente seruiente libidines continentur. et bonum fit, cum id, quod male libet, uincente bona delectatione non fit; sed boni perfectio non inpletur, quamdiu legi peccati carne seruiente libido inlicit et quamuis contineatur, tamen mouetur. non enim opus esset ut contineretur, si non moueretur. erit quandoque etiam perfectio boni, quando consumptio mali: illud summum, hoc erit nullum. quod si in ista mortalitate sperandum putamus, fallimur. tunc enim erit, quando mors non erit; et ibi erit, ubi uita aeterna erit. in illo enim saeculo et in illo regno erit bonum summum, malum nullum, quando erit et ubi erit sapientiae amor summus, continentiae labor nullus. non igitur mala est caro, si malo careat, id est uitio, quo uitiatus est homo, non factus male, sed ipse faciens. ex utraque enim parte, id est anima et corpore a bono deo factus bonus ipse fecit malum, quo factus est malus. a cuius mali reatu iam etiam solutus per indulgentiam, ne leue existimet esse quod fecit, adhuc cum suo uitio pugnat per continentiam. absit autem, ut insint ulla uitia in illa quae futura est pace regnantibus, quandoquidem in isto bello cotidie minuuntur in proficientibus non peccata solum, sed ipsae quoque concupiscentiae, cum quibus non consentiendo confligitur et quibus consentiendo peccatur.
Quod ergo caro concupiscit aduersus spiritum, quod non habitat in carne nostra bonum, quod lex in membris [*](3 lege B deseruiente Ch 4 libet male T 5 inperfectio C 6 in carne TAChBCX illicit DlChBCR illicita D2 et] que X om. TMADChB 7 si non] nisi MADChBCXlid 8 quando erit C 9 erit summum C 10 sperandum] futurum X fotarum (8. l. I spandQ m. 2) D 11 erit ibi Ch in om. MAChC 12 summum bonum R nullum malum R 13 amor] ardor R sumus Ch continentia T 15 male Ch 16 et anima MADChBCXBd 17 malum ipse fecit DX quod MB 18 mali om. MADChCX nec T 20 ulla] illa C 21 pace] parte T cottidie TC 22 ipse MChX 23 cum om. DX )
166
nostris repugnat legi mentis, non est duarum naturarum ex contrariis principiis facta conmixtio, sed unius aduersus se ipsam propter peccati meritum facta diuisio. non sic fuimus in Adam, antequam natura suo deceptore audito ac secuto suum contempsisset atque offendisset auctorem; non est ista prior uita creati hominis, sed posterior poena damnati. ex qua damnatione per Iesum Christum gratia liberati cum poena sua dimicant liberi nondum salute plena, sed iam pignore salutis accepto; non liberati autem et peccatis rei sunt et suppliciis inplicati. post hanc uero uitam reis manebit in aeternum poena pro culpa; liberis non remanebit in aeternum nec culpa nee poena; sed permanebunt in aeternum substantiae bonae spiritus et caro, quas deus bonus et inmutabilis bonas, quamuis mutabiles, condidit. permanebunt autem in melius commutatae, numquam in deterius iam mutandae consumpto penitus omni malo, et quod homo fecit iniuste et quod passus est iuste. quibus duobus mali generibus omnino pereuntibus, quorum unum est praecedentis iniquitatis, alterum consequentis infelicitatis, erit hominis sine ulla prauitate uoluntas recta. ibi omnibus erit clarum atque perspicuum, quod nunc a fidelibus multis creditur, a paucis intellegitur, malum non esse substantiam, sed sicut uulnus in corpore ita substantia, quae se ipsam uitiauit, esse coepisse peste inchoata atque ibi esse desinere sanitate perfecta. omni ergo malo exorto a nobis et perdito in nobis, bono etiam nostro usque ad culmen felicissimae incorruptionis et inmortalitatis aucto atque perfecto
[*]( 2 una R 3 ipsum T meritum peccati R 4 Datura] nfa T nostra natura B natura nostra DX pra A, om. ChC ac (c s. l. m. 2) A 5 contemsisset B est] ex TMA lBXR 6 uita prior C creata C dampnati TD 7 dampnatione T 9 et peccatis] a peccatis DR 10 suppliciis] peccatis Ch uitam poena pro culpa reis sqq. Ch 11 pro culpa poena T manebit T 15 iam in deterius Cd poenitus B penitus MR 16 alt. et om. TMB 17 perenntibus] percucientibos T percutientibus MACh 18 est unum MChRABCd sequentis C 20 erit omnibus T 21 substantia AChBM 22 in substantia Dzd substantiam XRCD:b 23 cepisse TM ) 167
qualis erit utraque nostra substantia? quandoquidem nunc in ista corruptione et mortalitate, cum adhuc corpus corruptibile adgrauat animam et, quod apostolus dicit: corpus mortuum est propter peccatum, tale tamen testimonium perhibet idem ipse carni nostrae, id est parti nostrae infirmae atque terrenae, ut dicat, quod paulo ante commemoraui: nemo enim umquam carnem suam odio habet, statimque subiungat: sed nutrit et fouet eam, sicut et Christus ecclesiam.
Quo igitur, non dico, errore, sed prorsus furore Manichaei carnem nostram nescio cui fabulosae genti tribuunt tenebrarum, quam uolunt suam sine ullo initio malam semper habuisse naturam, cum uerax doctor uiros diligere uxores suas exemplo suae carnis hortetur, quos ad hoc ipsum Christi quoque et ecclesiae hortatur exemplo? totus denique ipse apostolicae epistulae locus ualde ad rem pertinens recordandus est. uiri, inquit, diligite uxores uestras, sicut et Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea, ut eam sanctificaret, mundans lauacro aquae in uerbo, ut exhiberet sibi ipse gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid huius modi, sed ut sit sancta et inmaculata. ita, inquit, et uiri debent diligere uxores suas sicut corpora sua. qui diligit uxorem suam, se ipsum diligit. deinde subiunxit, quod iam commemorauimus: [*]( 2 cf. Sap. 9, 15 4 Rom. 8, 10 7 Ephes. 5, 29 17 EpheJ. 5, 25—28 ) [*]( 2 corpus om. T 3 ait DX 6 infimae d 7 enim om. MADCh BCXRd 8 habuit DCXRd subiungit X nutrit eam fouet C et om. DOhC 10 Qui ergo C 11 tribuunt genti T 12 şųą.rp D 13 ee (8. Z. m. 1 habuisse) T 14 ortetur TMAChB quoque xpi R 15 et om. TMA,DChBXB ecclesia 6 T ecclesiae est BMl ortatur TBM exhortatur ChR exortatur (x add. m. 2) A ipse D 19 pro eam B pro eatn M 20 exiberet ChR ipse sibi DX 21 aut fin.] nec T, om. M 24 sua corpora TMAB )
168
nemo enim umquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fouet eam sicut Christus ecclesiam. quid ad haec dicit inmundissimae inpietatis insania? quid ad haec dicitis, Manichaei? qui nobis uel ex apostolicis litteris duas sine initio naturas, unam boni, alteram mali, conamini inducere et apostolicas litteras, quae uos ab ista sacrilega peruersitate corrigant, non uultis audire. sicut legitis: caro concupiscit aduersus spiritum, et: non habitat in carne mea bonum, ita legite: nemo umquam carnem suam odio habet, sed nutrit et fouet eam sicut et Christus ecclesiam. sicut legitis: uideo aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, ita legite: sicut Christus dilexit ecclesiam, ita et uiri debent diligere uxores suas sicut corpora sua. nolite in illis sanctae scripturae testimoniis esse insidiosi, in his surdi, et eritis in utrisque correcti. haec enim si accipiatis, ut dignum est, conemini et illa intellegere, ut uerum est.
Tres quasdam copulas nobis insinuauit apostolus: Christum et ecclesiam, uirum et uxorem, spiritum et carnem. horum priora posterioribus consulunt, posteriora prioribus famulantur, omnia bona sunt, ut in eis ordinis pulchritudine quaedam excellenter praeposita, quaedam decenter subiecta custodiunt. uir et uxor quales secum esse debeant, praeceptum accipiunt et exemplum. praeceptum est: mulieres uiris [*]( 1 Ephes. 5, 29 7 Gal. 5, 17 8 Rom. 7, 18 9 Ephes. 5, 29 11 Rom. 7, 23 13 Ephes. 5, 25. 28 25 Ephes. 5, 22. 23. 25 ) [*]( 1 abuit A 2 et] ac R et xps Rd ecclesiam suam T 4 quid R uobis X uelut in ras. D, d ex s. I. D om. X 6 sacrilegia A 7 legistis T 10 habuit DCXRd ac fouet R et om. DX 11 xps dilexit D legistis T 12 menbris T 18 ita om. T ita legite] intellegite M 14 sua corpora MABd 15 in illis om. R 17 accipitis T conabimini Dd 19 Tres-carnem om. Ch copolas B insuauit R 22 ut] et ChA2 cum MCbd quaedam ordinis pulchritudinern Cd pulchritudinem RA2 24 debeant esse ACh praecepta MAChX praeceptfl (ttl in ras. m. 2) D 25 et om. T )
169
suis subditae sint sicut domino, quia uir caput est mulieris, et: uiri diligite uxores uestras. exemplum autem datur mulieribus de ecclesia, uiris de Christo. sicut ecclesia, inquit, subdita est Christo, ita et mulieres uiris suis in omnibus. similiter et uiris dato praecepto, ut uxores suas diligant, adiecit exemplum: sicut Christus dilexit ecclesiam. sed uiros et a re inferiore adhortatus est, id est a corpore suo, non tantum a superiore, id est a domino suo. non enim solum ait: uiri diligite uxores uestras, sicut Christus dilexit ecclesiam, quod est a superiore, uerum etiam dixit: uiri debent diligere uxores suas sicut sua corpora, quod est ab inferiore: quia et superiora et inferiora bona sunt omnia. nec tamen mulier a corpore uel carne accepit exemplum, ut ita esset subdita uiro, sicut spiritui caro; sed aut consequenter apostolus intellegi uoluit, quod dicere praetermisit, aut forte quia caro concupiscit aduersus spiritum in huius uitae mortalitate atque languore, ideo de illa noluit mulieri exemplum subiectionis adhibere. uiris autem ideo uoluit, quia, etsi concupiscit spiritus aduersus carnem, etiam in hoc ipso consulit carni, non sicut caro concupiscens aduersus spiritum nec spiritui consulit tali repugnatione nec sibi. non tamen ei spiritus bonus siue eius naturam per prouidentiam nutriendo ac fouendo siue eius uitiis per continentiam resistendo consuleret,
[*](4 Ephea. 5, 24 6 Ephes. 5, 25 11 Ephes. 5, 28 ) [*](1 quia-est er. in M capud A 2 mulieris est Abd 3 attendatur R de xpo uiris DX 4 sicut] sed dę T sed BRCX sed sicut ACh sicut in ras. D subdita est inquit X ita oni. R 6 ut om. T et exemplum R 7 et xps R dilexit 8. 1. m. 2 T niro MACh 8 adortatus TAB 10 uxorea om. T et Christus d 12 sicut sua corpora om. C corpora sua bd 13 pr. et om. R . 14 accipe C 15 subdita esset Ch esset] eis se MB aut] ut MD1 hoc C 16 altellegit T pertermisit B 17 uita T 18 et exemplum T 19 etai] si T 20 spiritus concupiscit ACh 21 concupisč C 22 talis repugnatio TMAChBCXRb 23 bOn\'Qrt.lm (corr. m. 2) T natura TMBR prouidentia T 24 u(Ţ\'endo T consuleret resistendo T ) 170
nisi utraque substantia utriusque artificem deum etiam decore sui huius ordinis indicaret. quid est ergo, quod uos uera dementia et christianos esse iactatis et contra scripturas Christianas oculis clausis uel potius extinctis tanta peruersitate contenditis, et Christum asserentes in falsa carne apparuisse mortalibus et ecclesiam in anima ad Christum, in corpore ad diabolum pertinere et sexum uirilem atque muliebrem diaboli opera esse, non dei et spiritui carnem tamquam malam substantiam bonae substantiae cohaerere?
Si parum uobis uidentur respondere, quae de apostolicis commemorauimus litteris, audite adhuc alia, si aures habetis. quid de carne Christi dicit insanissimus Manichaeus? quod non fuerit uera, sed falsa. quid ad - haec dicit beatus apostolus? memor esto Christum Iesum resurrexisse a mortuis ex semine Dauid secundum euangelium meum. et ipse Iesus Christus, palpate, inquit, et uidete, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me uidetis habere. quomodo est in eorum doctrina ueritas, quae id praedicat, quod in carne Christi erat falsitas? quomodo in Christo non erat ullum malum, in quo erat tam grande mendacium? quia uidelicet hominibus nimium mundis malum est caro uera et non est malum falsa pro uera; malum [*]( 14 II Tim. 2, 8 16 Luc. 24, 39 ) [*](1 utrisque T 2 sui om. C uos manichei D uera] uestra R 3 christianas (-nos X) scripturas DX 4 exstinctis Bd 5 ut et (ut in ras.) D et om. b aeseratis (atis in ras. m. 2) D 6 mortalittftibus M animad M ad diabolum in corpore DX 7 et] et ut AChBX 9 choerere MAD 10 uidetur MADChCXR 11 qui alia (qui in ras. m. 2) DX si alia R alia, si aures] alias aures TMABR 13 uera fuerit DX hoc Cd 14 apostolus] paulus D dominum iesum christum DR iesum xpm Ch Iesum] dominum X om. AC surrexisse MRd 15 ex semine Dauid post meum sqq. X 16 Christus Iesus d 17 ossa et carnem MChB 18 est om. T 19 id om. Md 20 nonj nullum DX, om. A ullum] illud ChA, om. DX 21 mtgpil (s. I. m. 1 grande) D 22 aera caro R non est s. l. m. 2) T pro uera] porro uerft A pro certo C, (8. I. m. 2 add.) D om. X malum-sernine] An mala 8 caro uero de semine dauid nascentis DX )
171
est caro uera nascentis ex Dauid semine et non est malum lingua falsa dicentis: palpate et uidete quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me uidetis habere! de ecclesia quid dicit deceptor hominum in mortifero errore? quod ex parte animarum pertineat ad Christum, ex parte corporum ad diabolum. quid ad haec dicit doctor gentium in fide et ueritate? nescitis, inquit, quia corpora uestra membra sunt Christi? de sexu masculi et feminae quid dicit filius perditionis? quod uterque sexus non ex deo sit, sed ex diabolo. quid ad haec dicit uas electionis? sicut, inquit, mulier ex uiro ita et uir per mulierem, omnia autem ex deo. de carne quid dicit per Manichaeum spiritus inmundus? quod sit mala substantia nec dei, sed inimici creatura. quid ad haec dicit per Paulum spiritus sanctus? sicut enim corpus unum est, inquit, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum est corpus, ita et Christus. et paulo post. posuit, inquit, deus membra, singulum quodque eorum in corpore prout uoluit. item paulo post. deus, inquit, temperauit corpus, ei cui deerat maiorem honorem dans, ut non essent scissurae in corpore, sed idem ipsum ut pro inuicem sollicita sint membra. et siue patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; siue glorificatur unum membrum, congaudent omnia
[*]( 2 Luc. 24, 39 7 I Cor. 6, 15 10 I Cor. 11, 12 15 I Cor. 12, 12 17 I Cor. 12, 18 19 I Cor. 12, 24-26 ) [*]( 1 semine dauid R 3 carnem et ossa DCXR 6 gentium ante dicit in ACh 7 inquid MB 8 xpi sunt R masculi.. T femininae T 9 utique C ex om. M 10 mulier inquit T 12 quidquid B dicit spiritus inmundus per manicheum DX 15 multa habet membra T 16 autem om. T corpus M 17 corpus est M corpus sunt DX 18 singula in ras. D. C quotque ABM1 queque C quoque Ml 21 in corpore om. D idem om. C 22 ut OIH. C pro inuicem] promui M patiatur X 23 compatiantur X siuemembra om. MX 24 gloriatur C congaudebunt TBC congaudeant D ) 172
membra. quomodo est mala caro, quando ipsae animae pacem membrorum eius ut imitentur, monentur? quomodo est inimici creatura, quando ipsae animae, quae corpora regunt, ut inter se inimicitiarum scissuras non habeant, exemplum de membris corporis sumunt, ut quod praestitit deus corpori per naturam ament et ipsae habere per gratiam? merito ad Romanos cum scriberet, obsecro, inquit, uos, fratres, per misericordiam dei, ut exhibeatis corpora uestra hostiam uiuam, sanctam, deo placentem. sine causa non tenebras lucem et lucem tenebras esse contendimus, si hostiam uiuam, sanctam, deo placentem de gentis tenebrarum corporibus exhibemus.