De Consensu Evangelistarum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars IV (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 43). Weirich, Franz, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1904.

Sed prius considerandum est, quando etiam corporaliter in Galilaea uideri potuerit dicente Mattheo: [*]() undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam in montem, ubi constituerat eis dominus, l\'let uidentes eum adorauerunt. quidam autem dubitauerunt. quia enim non ipso die. quo resurrexit, manifestum est; nam in Hierusalem uisum esse eo die initio noctis Lucas et Iohannes apertissime consonant, Marcus autem non aperte. quando ergo uiderunt dominum in Galilaea? non secundum id quod dicit Iohannes ad mare Tiberiadis — tunc enim septem fuerunt et piscantes inuenti sunt —, sed secundum id quod dicit Mattheus, ubi erant undecim in monte, quo eos secundum praedictionem angeli Iesus praecesserat. nam ita narrare apparet, quod illic eum reppererint, quia utique secundum constitutum praecesserat. non ergo ipso die, in quo resurrexit, neque in consequentibus octo diebus, post quos dicit Iohannes discipulis apparuisse [*]( 3 Matth. 28, 7 et 10 9 *Matth. 28, 16 et 17 13 cf. Lnc. 24, 33; cf. Ioh. 20, 13 16 cf. loh. 21, 1 ) [*]( 1 se om. p demoDstraturus (e s. u.) B, monstraturus g galileam RDQ HAEL necessarium CP 2 se] sed B\' 3 praecedet NAedd. praeter l m 4 (om. dicecs i)te Bl 5 quamuis RDN p 6 intentum (e 8. a) B adq.pendum Bl 7 intellegaturj add. uideri g 9 poterit B dicentem B 11 eis BIRD, illis cet., edd., v dominus Bl, iesus cet., edd., v adosaberunt Bl 12 enim] uero p 13 manifestum est om. RD 14 eo die om. HA&L 15 operte Bl dominum om. AIE1L 16 secundum] sicut FON 18 sed om. BD 19 praedicationem BD VFOL p (ef. 383, 19; 384, 23) 20 apparent BRD illi RD 21 repperint B\', reppererunt R, repereunt D, repperieri.nt (-int radendo ex -unt) H. reperierint AelL g, receperint p conatitum B 22 in quo BRD, quo cet., edd. )

387
dominum, ubi eum primo uidit Thomas, qui eum non uiderat die resurrectionis eius. nam utique si intra eosdem octo dies eum in monte Galilaeae iam illi undecim uiderant, quomodo post octo dies eum primum uidit Thomas, qui in illis undecim fuerat? nisi quis dicat non illos undecim, qui iam tunc apostoli uocabantur, sed discipulos illic undecim fuisse ex multo numero discipulorum. soli quippe adhuc uocabantur apostoli illi undecim, sed non soli erant discipuli. potest ergo fieri, ut non omnes, sed aliqui eorum ibi fuerint, alii uero discipuli cum eis ita, ut undecim conplerentur, ac sic non ibi fuisse Thomam. qui post illos dies octo primo dominum uidit. Marcus quippe, quando illos undecim memorauit, non utcumque undecim, sed illis, inquit, undecim apparuit. Lucas etiam: regressi sunt, inquit, Hierusalem et inuenerunt congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant. et iste ostendit illos undecim, hoc est apostolos fuisse. nam cum adiunxit: et eos qui cum ipsis erant, satis utique declarauit eminentius illos undecim appellatos, cum quibus erant ceteri, ac per hoc illi intelleguntur qui iam uocabantur apostoli. hoc proinde fieri potuit, ut ex numero apostolorum et aliorum discipulorum undecim discipuli conplerentur, qui uiderent intra illos octo dies in Galilaeae monte Iesum.

Sed occurrit aliud quod obsistat. lobannes enim, quando commemorauit non in monte ab undecim, sed ad mare Tiberiadis a septem piscantibus uisum esse dominum, hoc iam tertio. inquit, manifestatus est Iesus discipulis, cum resurrexisset a mortuis. si autem acceperimus intra illos octo [*]( 13 Marc. 16, 14 14 *Luc. 24, 38 25 *Ioh. 21, 14 ) [*]( 1 primo eum CPV FONMQ pgr 5 nisi] nisi forte V l 8 (om. potest e. f. u. n. o. sed ali) qui 221 10 sicj si HlAel 11 fuiaset Bl primus BI, -mum M 12 commemorauit HAEL pg 14 in hierusalem RD pgv 18 declarauitj add. et HElL 19 intellegentur B 21 discipulij apostoli B 22 uiderent BRD C2FONMQ xy<t«u, -rant p g l,-runt rae, -rint cet., vi 24 tiberiadsi B1 25 septem om. BIRD 26 discipulis] add. suis QE* y* m v ) [*]( 25* )

388
dies, antequam Thomas eum uidisset, ab undecim quibusque discipulis dominum uisum, non erit hoc ad mare Tiberiadis tertio manifestatum esse, sed quarto. quod quidem cauendum est, ne quis existimet tertio Iohannem dixisse, tamquam tres solae factae fuerint manifestationes eius; sed hoc intellegendus est ad numerum dierum rettulisse, non ad numerum ipsarum manifestationum nec continuorum dierum, sed per interualla, sicut idem ipse testatur. nam primo ipso die resurrectionis suae, excepto quod a mulieribus uisus est, id est quod in euangelio claret, ter se manifestauit, semel Petro, iterum duobus illis, quorum erat unus Cleopas, tertio plurimis iam inde conloquentibus noctis exordio, sed hoc totum Iohannes ad unum diem referens semel conputat; iterum autem, hoc est alio die, quando eum uidit et Thomas; tertio uero ad mare Tiberiadis, hoc est tertio die manifestationis eius, non tertia manifestatione. ac per hoc post haec omnia cogimur intellegere factum esse. quod eum in monte Galilaeae secundum Mattheum undecim discipuli uiderunt, quo eos secundum constitutum praecesserat, ut inpleretur etiam ad litteram quod et per angelum et per se ipsum praedixerat.

Inuenimus itaque aput quattuor euangelistas deciens commemoratum dominum uisum esse ab hominibus post resurrectionem: semel ad monumentum mulieribus, iterum eisdem regredientibus a monumento in itinere, tertio Petro, quarto duobus euntibus in castellum, quinto pluribus in Hierusalem [*]( 23 cf. Ioh. 20, 14-18; cf. Marc. 16, 9-11 cf. Matth. 28, 9 et 10; cf. Luc. 24, 9-11 24 cf. Luc. 24, 34 cf. Luc. 24, 15-33 25 cf. Ioh. 20, 19-24; cf. Luc. 24, 36-43 ) [*]( 1 eum thomas RD 4 iohannen CP 5 sola factae B, soli facti CP 6 est] add. iohannes V g 7 mauifestationis Bl per om. Bl 8 idem om. RD p 10 claret ter] clariter BRD p 11 unus erat x04 edd. praeter pg 13 in alio 01 14 bero B 17 undecim discipuli BRD, discipuli undecim cet., edd. 21 inuenimus] incipit Eug. Exc. nonum 22 hominibus] omnibus H1 AE1 L 28 mulieribus-monumento om. Bx mulier.] a m. p 24 egredientibus D (Eug. Vat. Mediom.) im (pro \'IIII\') quarto B 25 in castello HAelL \'V\' quinto et sic \'VI\' seito B )

389
ubi non erat Thomas, sexto ubi eum uidit Thomas, septimo ad mare Tiberiadis, octauo in monte Galilaeae secundum Mattheum, nono, quod dicit Marcus, nouissime recumbentibus, quia iam non erant in terra cum illo conuiuaturi, decimo in ipso die, non iam in terra, sed eleuatum in nubem, cum in caelum ascenderet, quod Marcus et Lucas commemorant, Marcus quidem post illud, quod eis discumbentibus apparuit, ita continuans, ut diceret: [*]() et dominus quidem postquam locutus est eis, adsumptus est in caelum, Lucas autem praetermissis omnibus quae per quadraginta dies agi ah illo cum discipulis potuerunt illi primo diei resurrectionis eius, quando in Hierusalem pluribus apparuit, coniungit tacite nouissimum diem, quo ascendit in caelum, ita narrans: [*]() eduxit autem illos foras in Bethaniam et eleuatis manibus suis benedixit eis. [*]() et factum est, cum benediceret eis, recessit ab eis et ferebatur in caelum. uiderunt ergo eum praeter quod in terra uiderant, etiam cum ferretur in caelum. totiens ergo in euangelicis libris commemoratus est ab hominibus uisus, antequam ascendisset in caelum: in terra scilicet nouiens et in aere semel ascendens.

Sed non omnia scripta sunt, sicut Iohannes fatetur. crebra enim erat eius cum illis conuersatio per dies quadraginta, [*]( 1 cf. loh. 20, 26-29 cf. Ioh. 21, 1—24 2 cf. Matth. 28, 16 et 17 3 cf. Marc. 16, 14-18 5 cf. Marc. 16, 19; cf. Luc. 24, 50 et 51; cf. Act. 1, 4 8 *Marc. 16, 19 14 *Luc. 24, 50 et 51 22 cf. Ioh. 20, 30; cf. Ioh. 21, 25 ) [*]( 1 septimo] VII\' B 2 -VIII- octauo et VIIII nono et \'X\' decimo B 4 quia] qui AlL (Eug. Verc), quod p 5 nube RD М2Q2 edd. praeter g (Eug. Par. Verc.) 6 aacenderet] add. et CP 8 et om. B\' quidemj add. iesus E* r v 10 XL- Eug. codd. 11 potuerint Bl die B p . 14 foris CP (colb. Eug. Vat.) deleuatis Bl 15 suis om. AlElL (Evg. Vere.) eis] eos Eug. Vat. Vere. 17 caelo CP (ui)derunt B1 18 cum BIRD rael, dum cet. fereretur HAE1L toties m (Eug. Verc.) 19 commemoratus (om. est) Eug. codd., commemoratur r (Eug. Verc.) hominibus] omnibus Bl 22 iohannis CP )

390
priusquam ascendisset in caelum. non tamen eis per omnes quadraginta continuos apparuerat. nam post diem primum resurrectionis eius alios octo dies interuenisse dicit Iohannes, post quos eis rursus apparuit, tertio autem ad mare Tiberiadis. fortassis continuo consequenti die — nihil enim repugnat — et deinde, quando uoluit, constituens eis, quod et ante praedixerat, ut eos in Galilaeae montem praecederet, adque omnino per illos quadraginta dies, quotiens uoluit, quibus uoluit. quemadmodum uoluit; sicut Petrus dicit, quando eum Cornelio et his qui cum illo fuerant praedicabat: qui simul, inquit, manducauimus et bibimus cum illo, posteaquam resurrexit a mortuis, per dies quadraginta, non quod cotidie per dies quadraginta cum illo manducassent et bibissent; nam erit contrarium Iohanni, qui octo dies illos interposuit, quibus eis uisus non est, ut tertio manifestaretur ad mare Tiberiadis. inde iam etiam si cotidie illis uisus et cum illis conuiuatus est, nihil repugnat. et fortasse ideo dictum est: per quadraginta dies, qui quater deni sunt in mysterio uel totius mundi uel totius temporalis saeculi, quia et illi primi decem dies, in quibus erant illi octo dies, a parte totum possunt more scripturarum non dissone conputari.

Conferatur ergo et quod ait apostolus Paulus, utrum nihil adferat quaestionis. [*]() resurrexit, inquit, tertio die [*]( 1 cf. Act. 1, 3 4 cf. Ioh. 20, 26-29 5 cf. Ioh. 21, 1-24 10 *Act. 10, 41 28 *I Cor. 15, 4—8 ) [*]( 1 ascenderet rael 2 continuos Otn. Bl, continuo B2 (Evg. Verc.), continuis FN1, dies continuos VQ* χψ edd. praeter g 3 iohanne CP 5 repugnat om. CP 6 praedixit Bl, praedixerat cet., edd. 7 ut om. Eug. praecedere Eug. 8 XL CP (sic infra) 10 iis Im illos Bx erant g praedicebat HAeaL 11 manducabimus B cum illo om. AelLS 12 per dies quadraginta] δι\' ὴμερω̄νΤsoaapaxovta Laudian. Ox. 14 dies illos B, illos dies cet., edd. 16 sic octo die B\', sicuti die CP2, sicut de P1, sequenti die g 17 et om. B HAE1L (Eug. Ambr. 1) 18 dies om. p quater deni] quaterni C1 19 quia] qui HAWL 20 decem diem B 21 dissine B, dissione itf1, cum dissensione M2 22 paulus om. B (Eug. Verc.) )

391
secundum scripturas [*]() et apparuit Cephae. non dixit l\'primo apparuit Cephae,\' nam esset contrarium, quod primo mulieribus apparuisse in euangelio legitur. postea, inquit, duodecim quibuslibet, qua hora libet, ipso tamen resurrectionis die. [*]() deinde apparuit plus quam quingentis fratribus simul, siue isti cum illis undecim erant congregati clausis ostiis propter metum Iudaeorum, unde cum exisset Thomas, uenit ad eos Iesus, siue post octo illos dies quando libet, nihil habet aduersi. [*]() postea, inquit, apparuit Iacobo, non tunc autem primum accipere debemus uisum esse Iacobo, sed aliqua propria manifestatione singulariter. deinde apostolis omnibus, nec illis tunc primum, sed iam ut familiarius conuersaretur cum eis usque ad diem ascensionis suae. [*]() nouissimo autem omnium, inquit, quasi abortiuo apparuit et mihi, sed hoc iam de caelo post non paruum tempus ascensionis suae.

Nunc iam uideamus, quod distuleramus, cuius mysterii gratia secundum Mattheum et Marcum resurgens ita mandauerit : praecedam uos in Galilaeam, ibi me uidebitis, quod etsi conpletum est, tamen post multa conpletum est, cum sic mandatum sit — quamquam sine praeiudicio necessitatis —, ut aut hoc solum aut hoc primum expectaretur fieri debuisse. procul dubio ergo, quoniam uox est ista non euangelistae narrantis, [*]( 1 cf. Luc. 24, 34 et 36 2 cf. Marc. 16, 9; cf. Matth. 28, 9 et 10 6 cf. Ioh. 20, 19-28 8 cf. ib. 26 13 cf. Act. 9, 3-9 18 Matth. 26, 32; Marc. 14, 28\' ) [*]( 3 duodecim] XI Q x p (Eug. Ambr.), undecim XOJ l v 5 deinde] inde BIB \'D\' MQ 9 aduerso Al, aduerso ElL 10 autem] iam HAE1L (om. Eug. Vere.) primo AEL r p l 12 sed iam-ad diem om. Bl, sed die suppl. B2 familiaribus AelL 13 ascenrioni B snae] eius p \' nouiesime \'ł pgmv (eoxatov), Eug. 14 abortibo Bl apparuit] uisus est Q p 15 non post HAEL r g, post (om. non) p parum Bl 18 et om. B mandauerit (i a. a) B, mandauerit dominus E* Y 19 et om. B sic CP, si ita a 20 tamen p. m. conpletum est om. HAEL sic om. HAE1L 21 sit] sic B quamquam] tamquam BRD N2EJ T r (Eug. Vere.) 22 solum aut hoc om. B primum] proximum Eug. Vat. Mediom. 23 ergo] add. est p qaoniam] quod CP )

392
quod ita factum sit, sed angeli ex mandato domini et ipsius postea domini, euangelistae autem narrantis, sed quod ita ab angelo et a domino dictum sit, prophetice dictum accipiendum est. Galilaea namque interpretatur uel \'transmigratio\' uel \'reuelatio.\' prius itaque secundum transmigrationis significationem quid aliud occurrit intellegendum praecedit uos in Galilaeam, ibi eum uidebitis, nisi quia Christi gratia de populo Israhel transmigratura erat ad gentes? quibus apostoli praedicantes euangelium nullo modo crederentur, nisi eis ipse dominus uiam in cordibus hominum praepararet; et hoc intellegitur: praecedit uos in Galilaeam. quod autem gaudentes mirarentur disruptis et euictis difficultatibus aperiri sibi ostium in domino per inluminationem fidelium, hoc intellegitur: ibi eum uidebitis, id est ibi membra eius inuenietis, ibi uiuum corpus eius in his qui uos susceperint agnoscetis\'. secundum illud autem quod Galilaea interpretatur :\'reuelatio\' non iam in forma serui intellegendum est, sed in illa in qua aequalis est patri, quam promisit aput Iohannem dilectoribus suis, cum diceret: et ego diligam eum et ostendam me ipsum illi. non utique secundum id quod iam uidebant et quod etiam resurgens cum cicatricibus non [*]( 6 Matth. 28, 7; Marc. 16, 7 17 cf. Philipp. 2, 6 et 7 19 *Ioh. 14, 21 b ) [*]( 1 sit om. Rug. Vat., est Eug. Verc. mando B, mandatu 01W, -tum N1 2 quod ita sed Eug. Vat. quod] quo HAetL 3 propheticae B, -tiae AtElL dictum alt. om. r 4 namque] autem g 5 significationem] add. quod intellegitur per misterium transmigrationiB patet g 6 intellegendum] add. quid intellegatur per myBterium (mist. C) transmigratio patit (-tet C3) CP, add. aut quid intelligitur per misterium transmigrationis p praecedet VNQ2 edd. praeter m (Eug. Verc.) 7 uideuitis B 8 a quibus apostolis praedicantibus euangelium n. m. crederetur mg. F5 9 crederetur e l 10 praeparet N\'Q 11 praecedet RVN edd. praeter m (Eug. Verc.), -dam D 12 dirruptis F1N1Q1 (Eug. codd. praeter Par. Verc.), dirupt. Q1 y p a e 1 uictis AlElL, eu. cunctis E2 7 aperire CP (Eug. Yerc.) 14 eius membra edd. praeter pg 15 iis Im 16 cognoscetis B, agnoscitis CP autem illud HAEL i 21 et om. B )
393
solum uidendum sed etiam tangendum postmodum ostendit, sed secundum illam ineffabilem lucem, qua inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum, secundum quam lucet in tenebris et tenebrae eum non conprehendunt illuc nos praecessit, unde ad nos ueniens non recessit et quo nos praecedens non deseruit. illa erit reuelatio tamquam uera Galilaea, cum similes ei erimus; ibi eum uidebimus sicuti est. ipsa erit etiam beatior transmigratio ex isto saeculo in illam aeternitatem, si eius praecepta sic amplectamur, ut ad eius dexteram segregari mereamur. tunc enim ibunt sinistri in conbustionem aeternam, iusti autem in uitam aeternam. hinc illuc transmigrabunt et ibi eum uidebunt, quomodo non uident inpii. tolletur enim inpius, ut non uideat claritatem domini, et inpii lumen non uidebunt. haec est autem, inquit, uita aeterna, ut cognoscant te unum uerum deum et quem misisti legum Christum, sicut in illa aeternitate cognoscitur, quo seruos perducet per formam serui, ut liberi contemplentur formam domini. [*]( 1 cf. Luc. 24, 39 2 cf. Ioh. 1, 9; ib. 1, 5 7 cf. I loh. 3, 2 11 cf. Mattb. 25, 46 13 Es. 26, 10 15 Ioh. 17, 3 18 cf. Philipp. 2, 6 et 7 ) [*]( 1 oetendit] add. se r 2 lucem om. B quam B 4 eum libri (wind. mon.), eam v (Eug. Vat. Vere.) 5 unde] add. et E2 Y 6 illa bis R erat ClP reuera HElL 7 eis erimius B 8 erat CP 9 amplectatur B eius alt. om. 01 10 dextram Q r a e (Eug. codd.) 11 hinc] in B 15 unum om. p, solum v 16 misit B 17 cognoscetur DCP edd. praeter p g 18 domini] add. religi CP (finit Eug. Exc. non.) AMEN-, EXPLICIT- LIBER QUARTUS DE CONSENSU- EUANGE I LISTARUM B, AMEN\' EXPL- LIBER TER- TIUS INCIPIT LIBER QUARTUS R, EXPLICIT LIBR TERCIUS- IN- , CIPIUNT QUAESTIONES LIBRI QUARTI D; AYR- AGUSTINl EPI DE CONCORDIA EUANGELISTARU FIN LIB- III- INCIP- IIII- PRAE- CEDENTIB- KAP- QUAES- C, EXPLIC* LIB- III- INCPIT LIB- IIII- PRAECEDENTIBUS CAP* QUKSTION- P, EXPLICIT LIBER- III- INCIPIT LIBER QUARTUS F, EXPLICIT LIBER TERTIUS ( III- O) INCIPIT LIBER QUARTUS DEO GRATIAS (add. AMEN N) ON, subscr. om. (sed spat. uac. rel.) MQ. EXPL- Llb- III- INCIPIT LIBER QUARTUS ( IIII- H) HAELS )
394