De Consensu Evangelistarum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars IV (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 43). Weirich, Franz, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1904.

Marcus quoque paene isdem uerbis et rebus concinit. uerba autem Pilati, quibus respondit populo petenti, ut sollemniter unus uinctus dimitteretur, ita refert: [*]() Pilatus autem respondit eis et dixit: uultis dimittam uobis regem Iudaeorum ? Mattheus autem sic ait: [*]() congregatis ergo illis dixit Pilatus: quem uultis dimittam uobis, Barabban an Iesum, qui dicitur Christus? nulla quaestio est quod tacet ipsos petisse, ut aliquis eis dimitteretur. sed quaeri potest, quae uerba Pilatus dixerit, utrum quae a Mattheo an quae a Marco referuntur. aliud enim uidetur esse: quem uultis dimittam uobis, Barabban an Iesum, qui dicitur Christus? aliud: uultis dimittam uobis regem Iudaeorum? sed quia christos reges dicebant, et qui dixit illum an illum, manifestum est eum quaesisse, an uellent dimitti sibi regem Iudaeorum, id est Christum, nihil interest sententiae, quod hic tacuit Marcus de Barabba hoc solum uolens dicere quod ad dominum pertinebat, quando quidem in eorum responsione satis et ipse ostendit, quem sibi dimitti [*]( 6 cf. Marc. 15, 2-15 8 Marc. 15, 9 10 Matth. 27, 17 18 cf. supra p. 19, 14 ) [*]( 3 autem om. HAelL flagellamtum B 4 narrabit B, enarrauit B 5 de] cum F, a r 6 hisdem JR Q, eisdem CP N2 p g. his M x, hiisdem χψω, iisdem r a elm 7 pilati quibus om. BI, p. quae B petentium HAelL 8 ita om. p 9 et om. B\' 10 ait] ut B1 ergo] autem p 11 dimitti B 12 an om. Bl 13 aliquid CP Ael eis] de eia B2 14 dixit p 15 referantur CP 16 uultis om. HAelL 18 iudaeorum dicens petrus.. (300, 4) CP, sed quia.. f. 186, l. 18 C, p. 203, l. 16 P reges christos HAEL et om. Bl quid B dixerit g 19 eum om. p, enim AEIL 20 sibi dimitti (dem. C) CP edd. nihilque r a 21 tacuit] dictitacuit L, dictatauit AlS, dictitauit HA2El de barabban B2 HAS1, de barraban ElL g 22 dominum] iesum edd. praeter g m 23 siui Bl )

311
uoluerint: pontifices, inquit, concitauerunt turbam, ut magis Barabban dimitteret eis. sequitur autem et dicit: [*]() Pilatus autem iterum respondens ait illis: quid ergo uultis faciam regi Iudaeorum? unde iam satis apparet, quod id Marcus uelit ostendere dicendo: regem Iudaeorum, quod Mattheus dicendo: Christum. non enim dicebantur christi reges nisi Iudaeorum: namque in eo etiam loco Mattheus ait: [*]() dicit illis Pilatus: quid igitur faciam de Iesu, qui dicitur Christus? ergo sequitur Marcus: [*]() at illi iterum clamauerunt: crucifigeeum, quod ille ait: dicunt omnes: crucifigatur. et sequitur Marcus: [*]() Pilatus uero dicebat eis: quid enim mali fecit? at illi magis clamabant: crucifige eum. hoc Mattheus non dixit, sed quoniam dixit: [*]() uidens autem Pilatus, quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret, dixit etiam eum lauisse manus coram populo, ut innocentem se a sanguine iusti significaret, quod item et Marcus et alii tacent. satis ostendit etiam Mattheus egisse praesidem cum populo, ut dimitteretur. quod breuiter significauit Marcus in eo quod refert Pilatum dixisse: quid enim mali fecit? deinde sic etiam ipse concludit quae per Pilatum cum domino gesta sunt: [*]() Pilatus autem, inquit, uolens populo satisfacere, dimisit illis Barabban et tradidit Iesum flagellis caesum, ut crucifigeretur. haec aput praesidem gesta narrauit Marcus.

Lucas aput Pilatum gesta sic narrat: 2 coeperunt autem [*]( 1 Marc. 15, 11 et 12 8 Matth. 27, 22 10 Marc. 15, 13 et 14 14 Matlh. 27, 24 22 Marc. 15, 15 26 *Luc. 23, 2 ) [*]( 1 concitaberunt B 2 dim. eis barraban g 4 unltis] add. ut B regem CP iam om. HA g 5 id] idem E2 f 7 nam l 10 ad Bl AtElL 12 eis] illis V v male B CP 0 HAEIL (corb.), cf. 311, 21; 314, 10 13 ad BRl 14 dicit a quoniam Bl 16 etiam om. EL y eum om. B1, cum CIP, ipsum r lauaaset CP 17 iustificaret (signi 8. l. add.) A 18 diegiB/le Bl 21 male B2 CP Ax ipse om. HAelL 22 inquit autem R, aatem dixit B1 26 lucas1 add. uero CPV )

312
accusare illum dicentes: hunc inuenimus subuertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Caesari et dicentem se Christum regem esse. hoc illi duo euangelistae non dixerunt, cum tamen dicerent, quod eum accusabant. ergo iste etiam ipsa crimina, quae falsa obiecerunt, aperuit. tacuit autem quod ei dixit Pilatus: non respondes quicquam? uide, in quantis te accusant, sed plane sequitur et dicit quod etiam illi dixerunt: [*]() Pilatus autem interrogauit eum dicens: tu es rex Iudaeorum? at ille respondens ait: tu dicis. hoc autem Mattheus et Marcus commemorauerunt, antequam dicerent conpellatum legum, quod eis accusantibus non responderet. nihil autem interest ueritatis, quo ordine Lucas ista rettulerit, quemadmodum nihil interest, si alius aliquid tacet quod alius commemorat, quemadmodum in consequentibus dicit: [*]() ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas: nihil inuenio causae in hoc homine. [*]() at illi inualescebant dicentes: commouet populum docens per uniuersam Iudaeam et incipiens a Galilaea usque huc. [*]() Pilatus autem audiens Galilaeam interrogauit, si homo Galilaeus esset, [*]() et ut cognouit, quod de Herodis potestate esset, remis it eum ad Herodem, qui et ipse Hierosolymis erat in illis diebus. [*]() Herodes autem uiso Iesu gauisus est ualde. erat enim cupiens ex multo tempore uidere eum, eo [*]( 6 Marc. 15, 4 8 Luc. 23, 3 10 cf. Matth. 27, 11; cf. Marc. 15, 2 lo *Lac. 23, 4-12 ) [*](3 ac xpm se R 5 falso AEL y g 6 tacoit om. Bx 7 respondia ClP Q, -dens B2 A uide∗∗ 0, uides H rael, uides inquit g accusarant Bl 10 illi CXP 12 compilatum B1 13 istea (e exp.) B, ista (s exp.) R 16 turbas] ad scribus p 17 causae om. CP hoc om. Bl (Tol. m. 1) at om. CP g ille Bl, illi autem g 18 conimouit C2V E2 γ pgra 19 uniuersa iudaea Bl 21 galilaeius B 22 berodis Bl 23 hierosotymimijserat Bl hierul. C EL, -limis BPN g 24 uisio Bl 25 eximulto B eo om. B1 )
313
quod audiret multa de illo, et sperabat signum aliquod uidere ab eo fieri. [*]() interrogabat autem illum multis sermonibus. at ipse nihil respondebat. [*]() stabant etiam principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eum. spreuit autem illum Herodes cum exercitu suo et inlusit indutum ueste alba et remisit ad Pilatum. [*]() et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die; nam antea inimici erant ad inuicem. haec omnia, id est quod a Pilato ad Herodem dominus missus eat et quae ibi gesta sunt, Lucas solus indicat, etiamsi aliquid ibi ait simile quod in aliis narrationum locis aput alios possit inueniri, ceteri autem ea tantum dicere uoluerunt quae aput Pilatum gesta sunt, quousque dominus crucifigendus traderetur. rediens ergo Lucas ad ea quae aput praesidem gerebantur, unde digressus erat, ut narraret quod aput Herodem actum est, ita sequitur: 13 Pilatus autem conuocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe [*]() dixit ad illos: optulistis mihi hunc hominem quasi auertentem populum, et ecce coram uobis interrogans nullam causam inueni in homine isto ex his, in quibus eum accusastis. hinc intellegimus eum praetermisisse, quemadmodum a domino quaesierit, quid accusatoribus responderet. [*]() sed neque Herodes, inquit, nam remisi uos ad illum, et ecce [*]( 17 *Lnc. 23. 13 et 14 23 ib. 15-23 ) [*]( 1 andierat raelv 2 uideri HAelL fieri ab eo r interrogauit AetL 3 at] et R nihil BlB M El, illi nihil CPV pgelm, nihil illi eet., v 4 etiam] autem L v scribuae B 6 inlusit] add. euirt Q 8 ante H 11 ibi aliquid Q 12 locis] add. indicat: etiam r, add. etiam a 13 uolunt p quae aput herodem Bl, suppl. pilatum-aput pr.-quod apud B2 19 a.uertentem (eraa. d) C, auert. (a s. I.) P, caertentem HAEL 20 ecce B\'RD pr, ecce ego eet., v inuenio A4 g, inaenio post accusatis Q 21 isto homine g iis l eum] me AlEIL accusaatis BS (Tol.), accusatis cet., edd., v (ϰατηγορειτε) 22 hinc B, id ElL, sed At, sed hic AJ, hic cet., edd. eum om. Bl a om. Bl HA1E1LS1 23 quod acc. non resp. r responderit CP 24 herodia C\'P )
314
nihil dignum morte actum estei. [*]() emendatum ergo illum dimittam. [*]() necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum. [*]() exclamauit autem simul uniuersa turba dicens: tolle hunc et dimitte nobis Barabban, [*]() qui erat propter seditionem quandam factam in ciuitate et homicidium missus in carcerem. [*]() iterum autem Pilatus locutus est ad illos uolens dimittere Iesum. [*]() at illi succlamabant dicentes: crucifige, crucifige illum. [*]() ille autem tertio dixit ad illos: quid enim mali fecit iste? nullam causam mortis inuenio in eo, corripiam ergo illum et dimittam. [*]() at illi instabant uocibus magnis postulantes, ut crucifigeretur, et inualescebant uoces eorum. Mattheus huic conatui Pilati, quo saepius cum eis egit uolens, ut dimitteretur Iesus, paucissimis uerbis satis adtestatus est, ubi ait: [*]() uidens autem Pilatus, quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret, quod non diceret, nisi multum ille nisus esset, quamuis tacuerit, quotiens hoc efficere temtauerit, ut erueret legum furori eorum. et Lucas itaque ita concludit, quod actum est aput praesidem: [*]() et Pilatus, inquit, adiudicauit fieri petitionem eorum. [*]() dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant, Iesum uero tradidit uoluntati eorum. [*]( 16 Matth. 27, 24 21 Luc. 23, 24 et 25 ) [*]( 1 mortem B actum-autem om. Bl 6 factum B 8 illos] eos gx snclamabant B1, subclamabant B\' CPV HA1E1LS1 g, succlamauerunt R 9 crucifige eemel MQ (cf. infra 329, 8) illum] eum B1 edd. praeter g, v 10 male B1 CP Nl Al 12 stabant Bt Q 14 ualescebant L 17 quia] quod rael 18 quod] quo R diceret] uideret B1 ille mnltum BXR 20 eruerit C1P, euerteret AlBL fnrorem (m eras.) CP, -re Ex, a furore g itaque om. HAEL r a e l, utique p 21 factum ro 24 petibant 01 25 uero] autem V uolllmtati B )
315

Nunc eadem secundum Iohannem consideremus, id est quae per Pilatum facta sunt. [*]() et ipsi, inquit, non introierunt in praetorium, ut non contaminarentur, sed manducarent pascha. [*]() exiit ergo Pilatus ad eos foras et dixit: quam accusationem adfertis aduersus hominem hunc? [*]() responderunt et dixerunt ei: si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. hoc uidendum est, ne contra sit ei quod Lucas dicit certa in eum dicta esse crimina et dicit quae dicta sint: [*]() coeperunt autem, inquit, accusare illum dicentes: hunc inuenimus subuertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Caesari et dicentem se Christum regem esse. quod uero nunc secundum Iohannem commemoraui, uidentur. Iudaei noluisse dicere crimina, cum dixisset eis Pilatus: quam accusationem adfertis aduersus hominem hunc? responderunt enim: si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum, uidelicet ut eorum auctoritaten secutus, quid ei obiceretur, desineret quaerere, sed ob hoc tantum nocentem crederet, quod sibi ab eis tradi meruisset. ergo intellegere debemus et hoc dictum esse et illud quod Lucas commemorauit. multa enim dicta et multa responsa sunt, unde cuique eorum quantum uisum est decerpsit et in narratione sua posuit quod satis esse iudicauit. nam etiam ipse Iohannes dicit quaedam quae obiecta sunt, quae suis locis uidebimus. itaque sequitur: [*]() dixit ergo eis [*]( 2 *Iob. 18, 28 b-30 10 Luc. 23, 2 25 *Ioh. 18, 31-34; cf. in lob. eu. tr. 114 ) [*]( 1 iohannen CP (sic infra) 2 gesta V introirunt C1 3 contaminaretur Bx sed manducarent om. Bl manducauerunt M fi hunc hom. B 8 hoc] hic a l contra] contrarium 82 edd. praeter r a 9 sunt AEPL edd. praetergm 12 se om. M 13 uerum CP 14 uidetnr Bx 16 enim] ei AE1L gae 18 qui CP 19 siue jBl 20 deuemus B 21 illud ] hoc AelL p 22 cuique] usque Bl, quisque M2 x r, unicuique HAEL a e 23 decepsit Bl narrationem suam CPV 24 etiam] et CPV pgm iohaunis 01 sint B1 CPV Q A 25 nidemus B ita p )

316
Pilatus: accipite eum uos et secundum legem uestram iudicate eum. dixerunt ergo ei Iudaei: nobis non licet interficere quemquam, [*]() ut sermo Iesu impleretur, quem dixit significans, qua esset morte moriturus. [*]() introiit ergo iterum in praetorium Pilatus et uocauit Iesum et dixit ei: tu es rex ludaeorum? [*]() respondit Iesus: a temet ipso hoc dicis, an alii tibi dixerunt de me? et hoc uideretur non conuenire illi quod ab aliis commemoratum est: respondit Iesus: tu dicis, nisi in consequentibus ostenderet et illud dictum esse. unde ostendit ea quae nunc dicit a ceteris potius euangelistis tacita quam a domino dicta non esse. adtende ergo cetera. [*]() respondit, inquit, Pilatus: numquid ego Iudaeus sum? gens tua et pontifices tradiderunt te mihi: quid fecisti? [*]() respondit Iesus: regnum meum non est de mundo hoc; si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei decertarent, ut non traderer Iudaeis; nunc autem meum regnum non esthinc. [*]() dixit itaque ei Pilatus: ergo rex es tu? respondit Iesus: tu dicis, quia rex sum ego. ecce quando uentum est ad id quod alii euangelistae commemorauerunt. sequitur ergo item dicente adhuc domino quod ceteri tacuerunt: ego in hoc natus sum et ad hoc [*]( 9 Matth. 27, 11; Marc. 15, 2; Luc. 23, 8 13 *Ioh. 18, 35-37 a 23 *ib. 87 b-40; cf. in Ioh. tr. 115 ) [*]( 2 ergo om. Hl ei om. BD p 3 non nobis BD p quemqn. interi g 4 morte esset pgrav 5 introiuit N p v iterum om. HAW L in om. Bl pretorio B2 7 respondit B HAE1 v, et respondit cet., edd. ipsum C\'P 8 non uideretur F, inuenitur non B, uidetur non gr, non uidetar pael 9 coramemoratus B 11 illum B* 12 potius om. HAEIL, pontius B a om. B1 p 14 iudaeoa A, iudeos ElL pontifices] add. tui pal 15 respondit] et B 16 hoc mundo V pgv 17 inei] utique mei F, mei utique χψω edd., v (o5. έμοι m. 1 Yat., av o: έμοί cet.) 18 ut om. Bl 19 meum regnum BD CP 0 g (drn. RlO. al.), regnum meum cet, edd., v (T; ὲμὴ βασ. Sin.) itaque] ergo HAEL 21 inuentum CP alii om. BD 22 commemoraberunt B ego B1 idem E3 f a e l, ita g 23 ceteri] alii F acuerunt Bx )
317
ueni in mundum, ut testimonium perhibeam ueritati. omnis qui est ex ueritate audit meam uocem. [*]() dicit ei Pilatus: quid est ueritas? et cum hoc dixisset, iterum exiit ad Iudaeos. et dicit eis: ego nullam inuenio in eo causam. [*]() est autem consuetudo uobis, ut unum dimittam uobis in pascha. uultis ergo, ut dimittam uobis regem Iudaeorum ? [*]() clamauerunt rursum omnes dicentes: non hunc, sed Barabban. erat autem Barabbas latro. Hunc ergo adprehendit Pilatus Iesum et flagellauit. [*]() et milites plectentes coronam de spinis inposuerunt capiti eius et ueste purpurea circumdederunt eum. [*]() et ueniebant ad eum et dicebant: haue rex Iudae* orum, et dabant ei alapas. [*]() exiit iterum Pilatus foras et dicit eis: ecce adduco eum uobis foras, ut cognoscatis, quia in eo nullam causam inuenio. [*]() exiit ergo Iesus portans spineam coronam et purpureum uestimentum. et dicit eis: ecce homo. [*]() cum ergo uidissent eum pontifices et ministri, clamabant dicentes: crucifige, crucifige. dicit eis Pilatus: accipite eum uos et crucifigite; ego enim [*]( 9 ♦Ioh. 19, 1-7 ) [*]( 1 mundum] hunc mundum RD (uerc. ueron. colb. Dbl. Eg.), tov ϰóσμον peribeam B 2 uocem meaw x edd. praeter g, v (fioo τη̃ς ϕωνη̃ς) 3 dixit r pilatus-eis om. Bl 4 iudaeos] eos r dixit r 5 causam in t-o H. (in eo om.) causam L 6 uobis] uolui Bx 7 nt om. XW edd., v (Tva Sin. al.) 8 rursus B2 omnes om. g 12 uestem purpuream c. eam OQ purporea CzP 13 et u. ad eam bit B haue 22s CP O AEIL, habe Bl H, aue cet., edd. 14 alapas] palmas AlE*L (uerc. ueron. colb., Cau. Tol. Dbl. Eg. RfD. Big. al.) iterum] ergo Q A1E1L, ergo iterum HA2 16 in eum n. CP, nullam in eo V 17 iesus] add. foras HAE1LS (ueron. colb. brix. Theod. Foroi.) portane] habens BAEILS (vero. tltron. colb. pal. brix. mon.), ε̌χωνΜιΑ., ϕορω̄ν cet. coronam apineam edd. praeter g, v 18 purporeum C2P dixit r 19 ministri] add. iudaeorum (iude. L) AEL 20 cruciftg. crucific Bl, cr. cr. eum V2 E1 xX graelv dixit r 21 enim om. g )
318
non inuenio in eo causam. [*]() responderunt ei Iudaei: nos legem habemus et secundum legem debet mori, quia filium dei se fecit. hoc potest congruere ei quod Lucas commemorat in accusatione ludaeorum dictum: hunc inuenimus subuertentem gentem nostram, ut adiungatur: quia filium dei se fecit. sequitur itaque Iohannes et dicit: [*]() cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit. [*]() et ingressus est praetorium iterum et dicit ad Iesum: unde es tu? Iesus autem responsum non dedit ei. [*]() dicit ergo ei Pilatus: mihi non loqueris nescis, quia potestatem habeo crucifigere te et potestatem habeo dimittere te? respondit Iesus: non haberes potestatem aduersum me ullam, nisi tibi esset datum desuper. propterea qui tradidit me tibi maius peccatum habet. [*]() exinde quaerebat Pilatus dimittere eum. Iudaei autem clamabant dicentes: si hunc dimittis, non es amicus Caesaris: omnis qui se regem facit contradicit Caesari. huic potest congruere quod Lucas in eadem accusatione Iudaeorum ita narrat: cum dixissent: inuenimus eum subuertentem gentem nostram, adiecit: et prohibentem tributa dari Caesari et dicentem se Christum regem esse. ex quo soluitur illa quaestio, qua putari poterat Iohannes dixisse nullum a Iudaeis domino crimen obiectum, quando responderunt et dixerunt ei: s i non esset hic [*]( 4 Luc. 23, 2 7 *Ioh. 19, 8—12; of. in Ioh. tr. 116 20 *Luc. 23, 2 25 Ioh. 18, 30 ) [*]( 1 non in eo inuenio causam jR, non inu. cans. in eo HAEL y, in eo n. i. c. g iudaei] add. dicentes HAelL 2 debit 01 6 itaque] ergo g 8 et ingr.-dicentes om. p iterum om. A1E1L et iterum R 9 dixit r 11 10 dixit r ergo om. M L, s. I. H 13 ad- uersus me potestatem B aduersus CPV raelm illam Bl 14 datum esset edd. praeter g, v proptera B quia Bt 15 habit C1, habet et ael 17 es] eris r 18 omnis] add. enim raelv 21 nostram] add. et BR adicit B 22 tributam CP 24 iohannis &P, -nnem edd. praeter gm dixisset AelL,, )
319
malefactor, non tibi tradidissemus eum. sequitur ergo Iohannes et dicit: [*]() Pilatus ergo cum audisset hos sermones, adduxit foras Iesum et sedit pro tribunali in locum qui dicitur Lithostrotus, Hebraeice autem Gabbatha. [*]() erat autem parasceue pascha hora quasi sexta. et dicit Iudaeis: ecce rex uester. illi autem clamabant: tolle, crucifige eum. dixit eis Pilatus: regem uestrum crucifigam? responderunt pontifices: non habemus regem nisi Caesarem. [*]() tunc ergo tradidit eis illum, ut crucifigeretur. haec narrauit Iohannes per Pilatum gesta.

Consequens est iam, ut ipsam domini passionem secundum quattuor euangelistarum testimonia uideamus, quam Mattheus sic incipit: [*]() tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorium congregauerunt ad eum uniuersam cohortem, [*]() et exuentes eum clamydem coccineam circumdederunt ei, [*]() et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et harundinem in dextera eius, et genu flexo ante eum inludebant dicentes: haue, rex Iudaeorum. hoc Marcus in eodem loco narrationis ita dicit: [*]() milites [*](2 *Ioh. 19, 13—16 a 14 *Matth. 27, 27-29 21 Marc. 15, 16-19 ) [*]( 1 malus factor B HALELL 2 iohannis ClP et sic infra ergo] antem R ra el aadiaisaet Im 4 in locum BB OMQ HtAtEL, in loco cet., edd., v (slq τóπον) lythostrutua B, lithostrotoa ON2 AELL m, lithostratus (lich. o) R2 CP NlQ r a e, lithostratos (lico. g) VBl g hebraeisce (s exp. m. 1) B, haebreice B, hebraeicae AE, hebreice g, hebraice cet., edd.,Jo 5 parascheue B HL 6 pascha BR CP Nl HAEIL, paschae cet. (xo-3 rcocya) 7 tolle semel BB HAEHJ, bis cet., edd., v, cf. infra 8 dicit edd. praeter r, v (λέγει), cf. infra 10 eis] illis RD illum] iesum RD 12 est iam] etiam AelL, est etiam a ut iam r ipsum B 15 praetorio E1 i ad] aduersus HAEXL 16 exeuntes BBDX MI g (elar. Dbl. Lchf. Rw. al.) 17 cocineam Bl et sic infra ei] eum g conplectentes M 19 dextra B, dexteram CP 9r genuflexu PN1 20 abe B, habe BlHl, aue MQ Er edd. )

320
autem duxerunt eum intro in atrium praetorii et conuocant totam cohortem, [*]() et induunt purpuram et inponunt ei plectentes spineam coronam, [*]() et coeperunt salutare eum: haue, rex Iudaeorum. [*]() et percutiebant caput eius harundine et conspuebant eum, et ponentes genua adorabant eum. intellegitur itaque quod Mattheus ait: clamydem coccineam circumdederunt ei, hoc Marcum dixisse: in purpuram purpuram. pre regia enim purpura clamys illa coccinea ab inludentibus adhibita erat, et est rubra quaedam purpura cocco simillima. potest etiam fieri, ut purpuram etiam Marcus commemorauerit, quam clamys habebat, quamuis esset coccinea. Lucas hoc praetermisit. Iohannes autem antequam diceret, quod eum Pilatus crucifigendum tradiderit, commemorauit hoc dicens: [*]() Hunc ergo adprehendit Pilatus Iesum et flagellauit, \'et milites plectentes coronam de spinis inposuerunt capiti eius et ueste purpurea circumdederunt eum [*]() et ueniebant ad eum et dicebant: haue, rex Iudaeorum, et dabant ei alapas. unde apparet Mattheum et Marcum recapitulando istud commemorasse, non quo tunc factum sit, cum eum Pilatus iam crucifigendum tradidisset. Iohannes enim aput Pilatum dicit haec gesta satis euidenter, unde isti quod praeterierant recoluerunt. ad hoc pertinet etiam quod consequenter dicit Mattheus: [*]() et expuentes in eum acceperunt ha rundinemet percutiebant caput eius. [*]( 15 loh. 19, 1-8 24 Matth. 27, 30 et 31 ) [*]( 1 intro om. Q in om. ML atrio HAELS1 y 2 induont] add. eum VQ edd. praeter g, v purpura RD X edd. praeter m, v 5 haruudinem CP OMxQ 6 genu BD CPV Q 8 ei om. HAeiL, eum g induunt scripsi, indutum codd., edd., induunt eum Engelbrecht purpura VN edd. praet. rm 9 clamidis C2P, clamidys Q cocineam B 10 atbibita B, adhibeta C1 cocci HAE1L 12 clamidis C2p esset] esset et R 15 flagellauitj add. eum AelL, add. illum p 18 uenie. uan Bl 19 alabus C, palmas HAelL 20 isto C\'P, ista V x r quo] quod RD CPV glm 21 eum om. Bl 22 enim] autem M 23 recsl.] recapitulant Y pertinit Cl 24 et om. BB2) )
321
[*]() et postquam inluserunt ei, exuerunt eum clamydem et induerunt eum uestimentis eius et duxerunt eum, ut crucifigerent. hoc, quod exuerunt clamydem et induerunt eum uestimentis eius, in fine factum intellegitur, cum iam duceretur. Marcus hoc ita dicit: et t postquam inluserunt ei, exuerunt illum purpura et induerunt eum uestimentis suis.

Sequitur ergo Mattheus: Stexeuntes autem inuenerunt hominem Cyreneum, nomine Simonem; hunc angariauerunt, ut tolleret crucem eius. Marcus quoque: [*]() et educunt illum, inquit, ut crucifigerent eum. [*]() et angariauerunt praetereuntem Simonem Cyreneum uenientem de uilla, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem eius. hoc Lucas ita dicit: et cum ducerent eum, adprehenderunt Simonem quendam Cyrenen sem uenientem de uilla et inposuerunt illi crucem portare post Iesum. Iohannes autem sic narrat: [*]() susceperunt autem Iesum et eduxerunt. [*]() et baiulans sibi crucem exiuit in eum qui dicitur [*]( 5 Marc. 15, 20 a 8 Mattb. 27, 32 11 *Marc. 15, 20 b et 21 14 Luc. 23, 26 18 *Ioh. 19, 16 b-18 a ) [*]( 1 exuunt Bx eum om. r clamide VNE2 i pg 2 eum] eu in Bl eius] suis E- Y 3 crucifigirent 2?1 clamyde B, clamide YONEJ r pg 4 uestimenta B eiua om. L, suis E2 y finem B2 (PP 6 exsuerunt ONt, et exu. A illumj eum BD Y p purpura (-pora P) BB CP ONMQ E1 77 p g, -ram cet. 7 BUIS] eius HAE1 8 mattbeus] add. et dicit ael 9 quireneum Bl, cyrineum (cir. L) C dEILS, cireneum BzR gr, ciretneQm M, cyrenaeum l m 10 angariaberunt Bl 11 et om. HAelL g educ.] cum ducunt CP ut] in locum ut r eum om. p 12 praetereuntem] add. quempiam Xoo r aelmv (ttva om. Cant.) quireneum Bl, cyrineum C AE1LS, cirineum M, cireneum gr, cyrenaeum Im 13 uillam Clp 15 eum om. p 16 quirenensem Bl, cyrin. C Q HAS1, cirin. M EL uillam ClP posuerant 01 17 portare om. L 18 susciperunt C\'P Q iesu Bl duxerunt CPV1 Q (brix. Am. al.), eduxerunt eum BD ael 19 uaiulanB B1 exiuit BlB7, exibit J21, exiit (exit t) cet. ) [*]( XXXXIII Aug, Sect. III para 4. ) [*]( 21 )

322
Caluariae locum, Hebraeice Golgotha, [*]() ubi eum crucifixerunt. unde intellegitur, quod ipse sibi portabat crucem, cum exiret in locum memoratum. Simon autem ille in itinere angariatus est, de quo tres commemorant, cui postea data est portanda crux usque ad locum. ita utrumque factum inuenimus, primo id quod lohannes dixit, deinde quod ceteri tres.

XI. Sequitur itaque Mattheus: sSe t uenerunt, inquit, in locum, qui dicitur Golgotha, quod est Caluariae locus. in hoc loco apertissime consentiunt. deinde adiungit idem Mattheus: [*]() et dederunt ei uinum bibere cum felle mixtum, et cum gustasset, noluit bibere. hoc Marcus ita narrat: [*]() et dabant ei bibere murratum uinum et non accepit. hoc intellegendum est Mattheum dixisse: cum felle mixtum. fel quippe pro amaritudine posuit, et murratum enim uinum amarissimum est, quamquam fieri possit, ut et felle et murra uinum amarissimum redderent. quod ergo ait Marcus: non accepit, intellegitur non accepit, ut biberet\'. gustauit autem, sicut Mattheus testis est, ut quod idem Mattheus ait: noluit bibere, hoc Marcus dixerit: non accepit, tacuerit autem, quod gustauerit. [*]( 8 Matth. 27, 33 et 34 10 cf. Marc. 15, 22; cf. Luc. 23, 33; cf. Ioh. 19, 17 13 Marc. 15. 23 ) [*]( 1 hebraeice B CP Q, hebreice (-cae AEI) R HAE g, hebraice cet., add. autem ae1 golgota J21, golgatha VN g ubi om. Bl 5 portanda om. 100 crux portanda edd. praeter p ad] in HAEL 1 6 id om. R, illud p 9 dicit pael golgatha VN g 11 bibere uinum R g 12 mixto JBa uibere 2?1 13 mur»*ratum S, myrratum VN2E2, mirratum DO2 γϰχψω Pff uin. mirrat. r, uin. myrrhatum aelm 14 accipit C est om. CPV p 16 et.Dm. RD edd. praeter p, del. N2 myrratum VN2E2, mirratum D γϰχω p g, rayrrh. a e Zm binum Bl qu«quam Bl 17 et pr. om. D edd. praeter p felle B CPV 0 E2 fyl pg, fel cet. myrra VN2E-, mirra D γϰχψω p g r, myrrha a elm binum Bl 18 accepit pr.J accipit ClP 19 biberit CXP gestauit Bl sicut] ut BlR 20 ait om. Bl nolut B\' dixit et tacuit ael 21 gustauerat B2 )

323