De Consensu Evangelistarum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars IV (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 43). Weirich, Franz, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1904.

Hinc ergo sequitur Mattheus adhuc temporum ordinem seruans adque ita narrationem contexit: [*]() et ascendens in nauiculam transfretauit et uenit in ciuitatem suam. [*]() et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto, et cetera usque ad illud quod ait: [*]() uidentes autem turbae timuerunt et glorificauerunt deum qui dedit potestatem talem hominibus. de hoc paralytico dixerunt etiam Marcus et Lucas. quod ergo Mattheus dicit dominum dixisse: confide, fili, dimittuntur tibi peccata tua, Lucas autem non dixit fili, sed homo, ad sententiam domini expressius insinuandam ualet, quia homini dimittebantur peccata, qui hoc ipso quod homo erat non posset dicere \'non peccaui\', simul etiam ut ille qui homini dimittebat intellegeretur deus. Marcus uero hoc dixit, quod et Mattheus, sed non dixit confide. potuit quidem et ita dici \'confide, homo, dimittuntur tibi peccata, fili ? , aut (confide, fili, dimittuntur tibi peccata, homo\', aut quolibet uerborum ordine congruenti. [*]( 8 Matth. 9, 1 et 2; cf. 3-7 11 ib. 8 14 cf. Marc. 2, 3-12; cf. Luc. 5, 18-26 16 Luc. 5, 20 20 cf. Marc. 2, 5 ) [*]( 2 marcus BR OM AEL y, marcus dixit (dicit g) cet., edd. 8 quidquam ONi HEtL em 4 aliquis eius B in montem BRT 7 hic CPF1 ergo] enim g ordinem om. A&L 8 serbans B 10 paraU. ticum R CPVF H r 11 illum B 12 glorificabant M 18 paralitico BT CPF 14 dixerant BR etiam om. M 15 confidi Cl remittuntur HABL T a 18 quod] quo CP g possit g 20 intellegitur B, intellegatur RTD uero] autem HAEL T a elm 21 et ita] etiam HAEL dici B 22 peccata] add. tua r 23 quodlibet 0 g ordine om. AlEL 24 congruente CPV )

160

Illud sane potest mouere quod de isto paralytico Mattheus ita narrat: et ascendens in nauiculam transfretauit et uenit in ciuitatem suam. [*]() et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto, Marcus autem non hoc in eius ciuitate factum dicit, quae utique Nazareth uocatur, sed Capharnaum, quod ita narrat: [*]() et iterum intrauit in Capharnaum post dies, [*]() et auditum est quod in domo esset et conuenerunt multi, ita ut non caperet neque ad ianuam, et loquebatur eis uerbum. [*]() et uenerunt ferentes ad eum paralyticum, qui a quattuor portabatur. [*]() et cum non possent offerre eum illi prae turba, nudauerunt tectum ubi erat et patefacientes summiserunt grabatum, in quo paralyticus iacebat. [*]() cum uidisset autem Iesus fidem illorum, et cetera, Lucas autem non commemorat, quo in loco factum sit, sed ita dicit: [*]() et factum est in una dierum et ipse sedebat docens, et erant Pharisaei sedentes et legis doctores, qui uenerant ex omni castello Galilaeae et Iudaeae et Hierusalem, et uirtus erat domini ad sanandos eos. [*]() et ecce uiri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus, et quaerebant eum inferre et ponere ante eum. [*]() et non inuenientes qua parte illum inferrent prae turba ascenderunt supra tectum et per tegulas [*]( 2 Matth. 9, 1 et 2 6 *Marc. 2, 1-5; cf. 6-12 16 *Lnc. 5, 17-20; cf. 21-26 ) [*]( 1 paralit RT CPF 0 2 transfetauit B 3 ei om. B (cf. 159, 10) 4 paralit. BN 5 in om. HAWL nazaret jR1 L 6 cafaro. CPF, chaph. H, praemitt. in D F N p l m ita om. M 7 in RTD F ONQ r a elm (frerc. cant.), om. cet., v (el<;) cafarn. CP 0 dies octo r 9 capiret C1, caperent CW N7 pg, caperet domna r 10 ferentes] portantea p paralit. R F 12 tuiba B tectum] eum tectum ElL 13 submiaerunt CPVF MQ edd., v grauatom BB H1, grabattum T C2F OQ H*A 14 paralit. B PF 16 quod BT1 17 una] illa L, uno g farisaei B 18 leges JEPL 19 et iudaeae om. e l 20 sanandum V AE* y r v paralit. RFN 24 super B g (cant. Sangerm. 15) per tigulas C, pticulas P, per tegulam V )

161
summiserunt illum cum lecto in medium ante Iesum. [*]() quorum fidem ut uidit, dixit: homo, dimittuntur tibi peccata tua, et cetera. remanet igitur quaestio inter Marcum et Mattheum, quod Mattheus ita scribit, tamquam in ciuitate domini factum sit, Marcus autem in Capharnaum. quae difficilius solueretur, si Mattheus etiam Nazareth nominaret. nunc uero cum potuerit ipsa Galilaea dici ciuitas Christi, quia in Galilaea erat Nazareth, sicut uniuersum regnum in tot ciuitatibus constitutum dicitur Romana ciuitas, cumque in tot gentibus constituta sit ciuitas, de qua scriptum est: gloriosissima dicta sunt de te, ciuitas dei, et cum prior ipse populus dei in tot ciuitatibus habitans etiam una domus dictus sit. domus Israhel, quis dubitauerit in ciuitate sua hoc fecisse Iesum, cum hoc fecerit in ciuitate Capharnaum, ciuitate Galilaeae, quo transfretando redierat de regione Gerasenorum, ut ueniens in Galilaeam recte diceretur uenisse in ciuitatem suam, in quocumque oppido esset Galilaeae, praesertim quia et ipsa Capharnaum ita excellebat in Galilaea, ut tamquam metropolis haberetur? quod si prorsus non liceret accipere ciuitatem Christi uel ipsam Galilaeam, in qua erat Nazareth, uel ipsam Capharnaum, quae sicut caput Galilaeae ciuitatibus eminebat, diceremus Mattheum praetermisisse quae gesta sunt, [*]( 10 Ps. 86, 3 13 cf. Esai. 5, 7; Hierem. 3, 20; Ezecb. 3, 4 et 7 ) [*]( 1 suminieerant BRTD ON HE2 Tt subm. cet.. edd., v 2 dimittuntur BRTD Q (colbremitt. eei., edd., v 4 quod] quia r scripsit Hit dicit p 5 cafarn. CPF 6 etiam I iam M, et p r 6 et 8 nazaret RT 10 ciuitas sit y raelm gloriosisima B, gloriosa V 4 p 11 prior ipse BRTD, ipse prior cett., edd. 13 dicta ut sit B, (om. dictas) sit R T, dicta sit M jr rael, dictus sit populus in mg. I domns] populus V slIa-in ciu. caph. ciuitate om. B 14 iesum] deum MQ in (om. ciuitate) c. RTD OMQ HAEL r rael caf. CPF 0 ciuitatem RT 15 redigerat ElL gerassenorum B HAWL 16 recte om. HAEL 18 caf. F 0 excelleuat B ut om. AEL ut totamquam : etropolis B 19 liceretet B 20 in qua] inquid ClPl nazaret T 21 caf. F N sien (ut eras.) E, sic Al capud CXF N, apud HAEL ciuitates (es in ras. E) AE 22 diceretur r praetermissese B ) [*]( XXXXIII Ang Sect. III pars 4. ) [*]( 11 )
162
posteaquam uenit Iesus in ciuitatem suam, donec ueniret et Capharnaum, et hoc adiunxisse de sanato paralytico, sicut in multis ita faciunt praetermittentes media, tamquam hoc continuo sequatur quod sine ulla praetermissionis suae significatione subiungunt.

XXVI. Hinc ergo sequitur Mattheus dicens: [*]() et cum transiret inde Iesus, uidit hominem sedentem in telonio, Mattheum nomine, et ait illi: sequere me. et surgens secutus est eum. hoc Marcus ita narrat eundem etiam ipse ordinem tenens post illius paralytici sanitatem: [*]() et egressus est, inquit, ad mare omnisque turba ueniebat ad eum et docebat eos. ue t cum praeteriret, uidit Leuin Alphei sedentem ad telonium et ait illi: sequere me. et surgens secutus est eum. nihil hic repugnat; ipse est enim Mattheus qui et Leui. Lucas etiam hoc post eundem paralyticum sanatum ita subiungit: [*]() et post haec exiit et uidit publicanum nomine Leui sedentem ad telonium et ait illi: sequere me. [*]() et relictis omnibus surgens secutus est eum. hinc autem probabilius uidetur, quod haec [*]( 6 Matth. 9, 9 11 Marc. 2, 13 et 14 17 Luc. 5, 27 et 28 ) [*]( 1 posteaquam (ea s. I.) B, postea ]\\ (oZ. 58 quam (man. saec. XII incipit) E* uenerit p et BRTD 0, om. cet., edd. 2 caf. CF ON adduxisse B, adiuxisse L, adinncxisse M de] ad M sanatum M2 paralit. BFM1, -ticum M2 5 subiungitur r 6 hic B 7 transisset HALS (A in ras.) ieBus om. p 8 telonio B Ol mv, teloneo RT CPF OzNM el, theloneo DVQ HAesLS Y r, teloneo a, theoloneo y p, theolonio g ille ClPl 13 praeterirent V leui V H2E5S2 ϒχψ edd. alfei B F H, alfaci CP ad] in Q telonium B 01 m v, teloneum J21 CPF OsNMQ e l, theloneum B2 V HAEILS y r, tholoneum J), teloneum a, theolonium g, theoloneuin y p 15 nil rm repugnabat (ah exp. A) AL enim om. e qui et leui om. E* 16 lucas -ita om. L paralit. R V iita (eras. s) N 17 hoc r poplicanum C 18 telonium B 01 mv, teloneum BlT CPVF 02NM HlAL e l, teloneum a, theloneum R2D Q ES r, thelonium H2, theoloneum p, theolonium g ille CP1 20 hinc] hoc p, bic g praetermissam mattheus recordando comm. B )

163
praetermissa recordando Mattheus commemorat, quia utique ante illum sermonem habitum in monte credendum uocatum esse Mattheum. in eo quippe monte tunc Lucas commemorat omnes duodecim ex plurimis discipulis electos, quos et apostolos nominauit.

Sequitur itaque Mattheus et dicit: [*]() et factum est discumbente eo in domo, ecce multi publicani et peccatores uenientes discumbebant cum Iesu et discipulis eius, et cetera usque ad illud ubi ait: [*]() sed uinum nouum in utres nouos mittunt et ambo conseruantur. hic Mattheus non expressit, in cuius domo discumbebat Iesus cum publicanis et peccatoribus. unde posset uideri non hoc ex ordine subiunxisse, sed quod alio tempore factum est recordatus interposuisse, nisi Marcus et Lucas, qui hoc omnino similiter narrant, manifestarent in domo Leui, hoc est Matthei, discubuisse Iesum et dicta illa omnia quae sequuntur. ita enim Marcus hoc idem dicit eundem ordinem seruans: [*]() et factum est, cum accumberet in domo illius, multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Iesu. cum ergo dicit in domo illius, exprimit utique illum, de quo superius loquebatur, id est Leui. sic et Lucas cum dixisset: [*]() ait illi: sequere me, et relictis omnibus surgens secutus est eum, continuo subiecit: [*]() et fecit ei Leui conuiuium magnum in [*]( 3 cf. Luc. 6, 13 6 Matth. 9, 10; cf. 10-17 9 Matth. 9, 17 14 cf. Marc. 2, 15—22; cf. Luc. 5, 27-39 18 Marc. 2, 15 22 Luc. 5, 28 et 29 ) [*]( 1 recordanda RT 2 habitatum B montem RTD (PP1 Q creden. dam BRTD 0N1M, credo est eet., edd. 4 pluribus p Z 6 itaque om. B 8 et] set B cum iesum B 9 discipuli B ClP (Dbl. Lehf. Mw. Ldf.) 11 conserbantur B hoc r 12 possit 02 g 13 ex om. BRT 14 recondatus B, recordatum C2 15 hoc pro om. r omnino] add. de conuiuio r similiter om. M 16 dicta illa omnia] dictamionia B, d. omnia illa Q 18 seruans et] serbasset B 19 multi om. PVpg 20 cum iesum B 21 lenis sic B 24 ei om. p ei lcui conuiuium magnum BRTD, ei conuiuium magnum leui cet., edd., v (XE-JEI so/r(v αύτω̩̄ fieYaXiqv Cccntabr., ôoX. μεγ. Xso. αῡτω̩̃ al., sed λεοις Vatic., λεοεις Alexandr. Ephr.) ) [*]( 11* )

164
domo sua, et erat turba multa publicanorum et aliorum qui cum illis erant discumbentes. manifestum est itaque, in cuius domo ista gerebantur.

Iam ipsa uerba uideamus, uel quae domino dicta uel quae ab illo responsa omnes isti tres euangelistae posuerunt. Mattheus: [*]() et uidentes, inquit, Pharisaei dicebant discipulis eius:quarecumpublicanis et peccatoribus manducat magister uester? totidem paene uerbis hoc ait et Marcus: [*]() quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit magister uester? praetermissum est ergo a Mattheo quod iste addidit bibit. sed quid ad rem, cum plena sit sententia insinuans pariter conuiuantes? Lucas autem aliquanto differentius hoc uidetur commemorasse. [*]() et murmurabant, inquit, Pharisaei et scribae eorum dicentes ad discipulos eius: quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis? non utique magistrum eorum nolens illic intellegi, sed simul omnibus, et ipsi et discipulis eius, hoc obiectum insinuans, non tamen ei dictum, sed illis, quod et de ipso et de illis acciperetur. nam utique et ipse Lucas ita dicit dominum respondisse: [*]() non ueni uocare iustos, sed peccatores in paenitentiam. quod non eis respondisset, nisi quod dixerant manducatis et bibitis ad ipsum maxime pertineret. propterea etiam Mattheus et Marcus de illo discipulis eius hoc obiectum esse narrarunt, quia, cum et de discipulis [*]( 6 Matth. 9, 11 9 Marc. 2, 16 14 Luc. 5, 30 21 ib. 32 ) [*]( 1 multa turba RT 2 illis] ipsis Es 4 dom.] a domino el dicta] add. sunt p 5 illo] ipso V responsa] add. snnt g euangelietae om. p 6 farisaei B CP 7 et om. B 11 a om. TlL bibit BRTD CPVF ON HAL p g, et bibit cet. 12 pariter-differentius om. M conuiuentes HlL, conbibentes H2 13 autem] enim E* y aliquantum RTD hec r 15 discipulus B 16 manducabitis L 17 nolens] uolens VF2 ONM E*1 d pgrl 18 et pr.] etiam r 19 tamen) tantum l illis] discipulis p ipso] seipso CP g, •«ipso A 21 uocari CXP 23 dixerat BRl p 24 illo] add. et p 25 cum et] . et R, et cum V r a elm de Onl. B pr )

165
dicebatur, magistro magis obiciebatur, quem sectando imitabantur. una ergo sententia est, et tanto melius insinuata, quanto quibusdam uerbis manente ueritate uariata. item quod Mattheus refert dominum respondisse: non est opus ualentibus medicus, sed male habentibus. [*]() euntes autem discite, quid est: misericordiam uolo et non sacrificium. non enim ueni uocare iustos, sed peccatores, Marcus quoque et Lucas eisdem paene uerbis eandem sententiam tenuerunt, nisi quod ambo non interponunt illud ex propheta testimonium: misericordiam uolo quam sacrificium. Lucas autem cum dixisset: non ueni uocare iustos, sed peccatores, addidit in paenitentiam, quod ad explanandam sententiam ualet, ne quisquam peccatores ob hoc ipsum quod peccatores sunt diligi arbitretur a Christo, cum et illa similitudo de aegrotis bene intimet, quid uelit deus uocando peccatores tamquam medicus aegros, utique ut ab iniquitate tamquam ab aegritudine salui fiant, quod fit per paenitentiam.

Item quod dicit Mattheus: [*]() tunc accesserunt ad eum discipuli Iohannis dicentes: quare nos et Pharisaei ieiunamus frequenter? Marcus similiter intulit dicens: [*]() et erant discipuli Iohannis et Pharisaei ieiunantes, et ueniunt et dicunt illi: cur discipuli Iohannis et Pharisaeorum ieiunant? nisi [*]( 4 Matth. 9, 12 et 18 6 et 10 Os. 6, 6 8 cf. Marc. 2, 17; cf. Luc. 5, 31 11 Luc. 5, 32 19 Matth. 9, 14 21 Marc. 2, 18 ) [*]( 1 quem] add. e (s. I. et) M, add. et r sect. im.] secnmdomitabantur B 5 balentibus B 6 autem om. HL et non] xat ou Matth. 9, 13; cod. Alex. 08. 6, 6 7 nocari CPP 10 uolo] magis nolo r quam] et non p (ἤ Os. 6, 6) 11 non] add. enim I nocari Clp 13 ne] nec B HA 14 arbitrentur B CP N* 15 simultitudo B de aegr.-nocando om. » intimit ClPF1 qui N1 quod deus nenit uocare p 16 tàmquam] aquam B egrotus Bl, -tos B*, aegrotos l 17 iniquita B, -tatem ClP aegritudinem CPP1 22 et erant—ieiunantes om. » et pr. om. M et pharisaei-iohannis om. B 23 illi] ei V 24 ieiunant BRTD CPVF ONM EвL p g, add. tui autem discipuli non ieiunant cet. )

166
quod iste putari potest addidisse Pharisaeos, quod simul cum discipulis Iohannis hoc dixerint, cum Mattheus tantum discipulos Iohannis hoc dixisse perhibeat. sed uerba ipsa, quae illos dixisse aput Marcum legitur, magis indicant alios hoc dixisse de aliis, id est conuiuas qui aderant uenisse ad Iesum, quia ieiunabant discipuli Iohannis et Pharisaei, et hoc ei de illis dixisse, ut quod ait ueniunt non de ipsis dixerit, de quibus interposuerat: et erant discipuli Iohannis et Pharisaei ieiunantes, sed cum isti essent ieiunantes, ueniunt illi quos hoc mouit et dicunt illi: cur discipuli Iohannis et Pharisaeorum ieiunant, tui autem non ieiunant? quod Lucas euidentius expressit ita hoc idem intimans, cum dixisset, quid eis responderit dominus de uocatione peccatorum tamquam aegrotorum: [*]() at illi, inquit, dixerunt ad eum: quare discipuli Iohannis ieiunant frequenter et obsecrationes faciunt, similiter et Pharisaeorum, tui autem edunt et bibunt? ergo et hic sicut Marcus alios de aliis hoc dixisse narrauit. unde ergo Mattheus: [*]() tunc accesserunt ad eum discipuli Iohannis dicentes: quare nos et Pharisaei ieiunamus? nisi quia et ipsi aderant et omnes certatim, ut quisque poterat, hoc obiecerunt, quorum sententia diuerso loquendi modo, sed tamen a ueritate non alieno, a tribus euangelistis insinuata est.-

Item illud de sponsi filiis, quia non ieiunabunt, quamdiu cum eis est sponsus, similiter interposuerunt Mattheus et [*]( 14 Luc. 5, 33 19 Matth. 9, 14 25 cf. Matth. 9, 15; cf. Marc. 2, 19; cf. Luc. 5, 34 ) [*]( 1 putare ClP quod] quo B 2 dixerunt B pgae dixer.—iohannis hoc om. L 4 ap. marc. dixisse RTD 7 ei om. RTD HA ait] aut B 10 hec r mouet D VF OM p aelm, mouent r cur] cum B 11 tui] cui B 13 eis] ei B N1 14 uocationem B ClP 16 obsecrationis Clp, obseruationes g 17 farisaeorum B 21 ieianas Bl omnis ClPF ut] prout B r 22 obicerunt B, eiecerunt if 23 a alt. om. AL 25 quia non ieiunabunt om. RT ieiunabant ClP 26 eis] illis p inposuerunt T1, posuerunt r )

167
Marcus, nisi quod Marcus filios nuptiarum appellauit quos ille sponsi, quod ad rem nihil interest. filios quippe nuptiarum non tantum sponsi, sed etiam sponsae intellegimus. eadem ergo est aperta sententia, non altera aduersa. Lucas autem non ait \'numquid possunt filii sponsi ieiunare?\' sed ait: numquid potestis filios sponsi, quamdiu cum illis est sponsus, facere ieiunare? in quo et ipse ad aliud quiddam insinuandum eandem sententiam eleganter aperuit. sic enim intellegitur eosdem ipsos qui loquebantur fuisse facturos, ut lugentes ieiunarent filii sponsi, quoniam ipsi essent sponsum occisuri. quod autem dixit Mattheus lugere, hoc Marcus et Lucas ieiunare, quia et ille postea tunc ieiunabunt ait, non \'tunc lugebunt\'. uerum illo uerbo significauit de tali ieiunio dominum locutum, quod pertinet ad humilitatem tribulationis, ut illud alterum, quod pertinet ad gaudium mentis in spiritalia suspensae adque ob hoc alienatae quodammodo a corporalibus cibis, posterioribus similitudinibus dominus significasse intellegitur de panno nouo et uino nouo id ostendens, quod animalibus adque carnalibus circa corpus occupatis et ob hoc ueterem adhuc sensum trahentibus hoc genus ieiunii non congruat. quas similitudines et alii duo similiter explicarunt. iam enim satis in promtu est nihil esse [*]( 6 *Lac. 5, 34 18 cf. Matth. 9, 16 et 17 ) [*]( 2 ille] alii B, illi RT 3 sponsi] quos ille sponei ONQ l 4 alter AL 5 numquid] non tantum quod g 6 possunt filii 9 (uerc. ueron. colb. uindob. corb. Sangrm. al., Bovavtat os. ofoi Sin. m. 1 et Cantabr. ex Matth. 9, 15 et Marc. 2,19) quamdiu BRTD rael (uere. ueron. colb. briz.), dum cet., v (if) oaov Cantabr., iv ip cet.) 7 ieiunium g ipsi 6nP 8 quidam ClP N1, quidem V p g insinuamdum B 10 quoniam] quando r 12 tunc om. If) p 14 ieiunium C 15 ut om. M 17 a] ad H 18 intellegitur BRTD, intellegatur cet., edd. nino BRTD OM HE*Lf-r ael, de uino cet., cf. 169, 7; 173, 2 20 adhnc om. B 21 ieiuni Bl, add. intellegat ergo ex hoc (hac corr. m. 2) lectionem (m del. m. 2) qui uult animam suam liberare et cum ieiunat fagiat esse animalis atque carnalis id est de saeculi amore nihil accipiatB conneniatp ali L 22 in om. HAL promtu (-tum B) BRT, promitu (-itu. P, ras. m) CP, promptum (pru- H) HAL, promptu cet., edd. )
168
contrarium, si quid alius dicit quod alius praetermittit seu uerbi seu rei, dum uel ab eadem sententia non recedatur uel quae forte alia ponitur aliae non aduersetur.

XXVIII. Sequitur deinde Mattheus adhuc temporum ordinem seruans: [*]() haec illo loquente ad eos ecce princeps unus accessit et adorabat eum dicens: filia mea modo defuncta est, sed ueni, inpone manum tuam super eam, et uiuet, et cetera usque ad illud ubi ait: [*]() et surrexit puella. [*]() et exiit fama haec in uniuersam terram illam. dicunt hoc et alii duo, Marcus et Lucas, sed ab isto ordine iam recedunt. alibi enim hoc recordantur adque inserunt, id est eo loco, ubi redit transfretando a regione Gerasenorum post expulsa adque in porcos dimissa demonia. nam hoc Marcus ita coniungit post illud aput Gerasenos factum: [*]() et cum transcendisset, inquit. Iesus in naui rursus trans fretum, conuenit turba multa ad illum, et erat circa mare. [*]() et uenit quidam de archisynagogis, nomine Iahirus, et uidens eum procidit ad pedes eius, et cetera. ac per hoc intellegendum est hoc quidem de archisynagogi filia factum esse, cum transcendisset Iesus in naui rursus trans fretum, sed quanto post, non apparet. nisi enim fuisset interuallum, non esset quando fieret quod modo narrauit Mattheus in conuiuio domus [*]( 5 Matth. 9, 18; cf. 18-26 7 Matth. 9, 25 b et 26 15 Marc. 5, 21 et 22; cf. 21-43 23 cf. Matth. 9, 10-17 ) [*]( 1 quia P 2 recetatur C1, recitatur P 3 alia] aliqua HAL, aliae Ml, ab alio F2 M3 p r al aliae BRTD, alia ONl, alii cet., edd. 4 sequetur C1 inde 01 matth.] add. et dicit V 5 serbans B 6 adoranat B 7 inpone. L tuam BRD M p elm, om. cet. (om. uerc. ueron.) 9 in] per V 12 reddit CIIP, recedit 1ł a] de V 13 gerassenorum B 2PQ HAL, gerasinorum Cx adque (atq.) BBTDt et cet., edd. dimissa BRT, demissa D, permissa eet., edd. (cf. Luc. 8, 32) 14 gerass. N2L, geross. A 15 nane CiP, nanim r 17 illum] eum Y p 18 iahirus B, iairus cett., edd. eum om. AL 19 et cetera om. BRT 20 cum] quam B 21 fetum B quantum Qy quanto tempore p 23 quod] quo B AL g )

169
suae; tamquam de alio quippe narrauit more euangelistarum quod de se ac domi suae gestum erat, post quod factum nihil aliud continuo sequitur quam hoc de archisynagogi filia. sic enim ipse contexit, ut ipse transitus aperte indicet hoc consequenter narrari quod et consequenter factum est, quando quidem cum superius commemorasset quae de panno nouo et de uino nouo Iesus dixerit, continuo subiecit: haec illo loquente ad eos ecce princeps unus accessit. ac per hoc si haec illo loquente accessit, nihil aliud factorum dictorumque eius interpositum est. in narratione autem Marci patet locus, ubi interponi alia potuerint, sicut iam ostendimus. similiter et Lucas, cum post narratum aput Gerasenos miraculum transit ad narrandum de archisynagogi filia, non sic transit, ut renitatur Mattheo, qui post illas de panno et uino similitudines hoc gestum esse demonstrat dicendo haec illo loquente. iste quippe, cum terminasset quod aput Gerasenos factum narrauerat, hoc modo transit in aliud: [*]() factum est autem, inquit, cum redisset Iesus, excepit illum turba: erant enim omnes exspectantes eum. [*]() et ecce uir, cui nomen Iahirus, et ipse princeps synagogae erat et cecidit ad pedes Iesu, et cetera. sic intellegitur, quod turba quidem illa continuo [*]( 17 Luc. 8, 40 et 41; cf. 40-56 ) [*]( 1 de alio] daelio B, de illo g 2 domui suae ON1 H2L, domo sua F2 N* ψ r a e, in domo sua V l, de domo sua X 3 archisynagogia B 4 ipse pr. om. Hl ipse enim p g r Magne 5 narrarim quod et sequenter B 6 quae om. E* 7 de om. ONM D T illo om. H\', eo x 8 ac] hac B 9 illo om. Hl, ipso p loquen::tem B 10 dictornmque factorumque CPV pg 11 potuerint BD CP OM HAL pgael, potuere r, potuerunt cet. 12 gerass. B O2N2Q HA, gerasin. Cl 13 transsiit B, transiit CP NQ HAL p gr ael, transsit 0, transiuit D 14 tranaiit HAL pael remittatur B, renitaretur HL, reniteretur A at 15 similitudiniB ClP dicens F1 p 16 gerasB. F O2N2 A, gerasinos C1 17 factum] factum esae E* r transit BBTD CPV g, transiit* eet. 18 cum] qua B 19 turba illum g 20 iahirua B (brix.), iairus cet. (sic infra 170, 2; 171, 7) 21 et om. HAL 22 Bic] et sic rael )
170
exceperit dominum, quippe quem rediturum exspectabat; quod uero adiunxit: et ecce uir, cui nomen erat Iahirus, non continuo factum accipiendum est, sed prius illud de conuiuio publicanorum, sicut narrat Mattheus, cui rei sic coniungit hoc, ut non possit aliud factum consequenter intellegi.

In hac ergo narratione, quam nunc considerandam suscepimus, de illa quidem quae fluxum sanguinis patiebatur omnes isti tres euangelistae sine ulla quaestione concordant. neque enim interest ad rei ueritatem, quod ab alio aliquid tacitum ab alio dicitur, nec quod Marcus dicit: quis tetigit uestimenta mea? et Lucas: quis me tetigit? alter enim dixit usitate, alter proprie, eandem tamen uterque sententiam. nam usitatius dicimus \'conscindis me quam \'conscindis uestimenta mea\', cum tamen in aperto sit, quid uelimus intellegi.

At uero cum Mattheus archisynagogum non morituram uel morientem uel in extremo uitae positam filiam suam narrat domino nuntiasse, sed omnino defunctam, illi autem duo morti iam proximam, nondum tamen mortuam, usque adeo, ut dicant uenisse postea qui mortuam nuntiarent et ob hoc iam non debere uexari magistrum, tamquam sic ueniret, ut manum inponendo mori non sineret, non ut qui posset mortuam suscitare, considerandum est, ne repugnare uideatur, et intellegendum breuitatis causa Mattheum hoc potius dicere uoluisse [*]( 2 Luc. 8, 41 4 cf. Matth. 9, 10-17 10 Marc. 5, 30 11 Lnc. 8, 45 15 cf. Matth. 9, 18; cf. Marc. 5, 23; cf. Luc. 8, 42 ) [*]( 1 rediturus C 2 erat om. EsL p1v (ueron. brix. Ambr.) 6 nunc] nunc non B suscipimus Q 7 qui C1 8 ulla om. Q 9 alio] illo g tacetur et dicatur r tacitum ab alio dicitur om. (sed est spatium uac. unius lineae) 0 10 nec] ne ij1, nam 0, nIL (S in ras.) F marcus] mattheus 0, matheus F7 uestimenta-tetigit om. Bl 11 mea om. F* r 12 eadem B CPV sententia CPV 14 bellimus B 15 ant BI, ad RTl 16 in om. B CP 17 mortui ClP 19 quij qui a Bl, qui ea B2 19 nuntiaret Tl ae non debere iam V p 20 deuere B, deberet 0 uexare HL pae1 21 mori om. MQ siniret CP possit CXP 22 intellegendum] add. est el 23 cau- I\'am ClPl )

171
rogatum esse dominum, ut faceret quod eum fecisse manifestum est, ut scilicet mortuam suscitaret; adtendit enim non uerba patris de filia sua, sed, quod est potissimum, uoluntatem, et talia uerba posuit, qualis uoluntas erat. ita enim desperauerat, ut potius eam uellet reuiuescere, non credens uiuam posse inueniri quam morientem reliquerat. duo itaque posuerunt, quid dixerit Iahirus, Mattheus autem, quid uoluerit adque cogitauerit. utrumque ergo petitum est a domino, ut uel morientem saluam faceret uel mortuam suscitaret; sed cum instituisset Mattheus totum breuiter dicere, hoc insinuauit patrem rogantem dixisse quod et ipsum certum est uoluisse et Christum fecisse. sane si illi duo uel quisquam eorum patrem ipsum commemorasset dixisse quod sui de domo uenientes dixerant, ut iam non conuexaretur Iesus, quod puella mortua fuisset, repugnarent eius cogitationi uerba. quae posuit Mattheus. nunc uero et illud suis nuntiantibus et prohibentibus. ne iam magister ueniret, non legitur, quod ille consenserit. ac per hoc et illud quod ei dominus ait: noli timere, crede tantum et salua erit, non diffidentem reprehendit. sed credentem robustius confirmauit. talis quippe in illo fides erat, qualis et in illo qui ait: credo, domine; adiuua incredulitatem meam.

Quae cum ita sint, per huiusmodi euangelistarum locutiones uanas, sed non contrarias rem plane utilissimam discimus et [*]( 18 Luc. 8, 60 21 Marc. 9, 23 ) [*]( 1 demn H 3 uolumtatera Bx uolontatem O 4 talia] alia B P ONlM AlL uolumtas B, nolont. C\' disperauerat ClP 5 ea ClP reniuescere BRT ClPF ON HAL, reuiuiscere cet., edd. 6 inuenire CP 7 quid pr.] qui Cl Jll, qug M2 antem] uero V w, om. y adque cogit. om. B 8 ad dominum ClP 9 mori : uel (-entem salaam faceret oni.) B mortuam] inmortuam Ml, ut mortuain M2 10 diceret Q 11 patrem om. A1 et om. B, s. l. add. N est] esse M uoluiase om. Ml, uoluiaset B 13 de B HAL a, om. cet. 14 ut iam] utinam C\'P, nti iam 6\'2 uexaretur V D iX. edd. praeter m 16 nuntiatibus B\', subnuntiantibus CPV tjI p 17 consenserit om. AlL, diffideret in mg. a 18 ei om. V χω p, et P 19 et om. B 21 adiube B 23 locutionis CXP (loquu. P) 24 re JB1 )

172
pernecessariam, nihil in cuiusque uerbis nos debere inspicere nisi uoluntatem, cui debent uerba seruire, nec mentiri quemquam, si aliis uerbis dixerit quid ille uoluerit cuius uerba non dicit, ne miseri aucupes uocum apicibus quodammodo litterarum putent ligandam esse ueritatem, cum utique non in uerbis tantum, sed etiam in ceteris omnibus signis animorum non sit nisi ipse animus inquirendus.

Quod autem nonnulli codices habent secundum Mattheum: non enim mortua est mulier, sed dormit, cum eam Marcus et Lucas duodecim annorum puellam fuisse testentur. intellegas Hebraeo more locutum esse Mattheum. nam et aliis scripturarum locis hoc inuenitur non eas tantum quae uirum passae fuerant, sed omnino feminas etiam intactas adque integras mulieres appellari, sicut de ipsa Eua scriptum est: formauit eam in mulierem, et illud in libro Numerorum ubi iubentur custodiri mulieres, quae nescierunt cubile masculi, id est uirgines, ne interficiantur, qua locutione etiam Paulus ipsum Christum ait factum ex muliere. hoc enim melius intellegimus, quam ut illam duodecim annorum iam nuptam uel uirum expertam fuisse credamus.

XXVIIII. Sequitur Mattheus et dicit: [*]() et transeunte inde Iesu secuti sunt eum duo caeci clamantes et dicentes: miserere nostri, fili Dauid, et cetera usque ad illud ubi ait: [*]() Pharisaei autem dicebant: in [*]( 9 *Matth. 9, 24 10 cf. Marc. 5, 42; cf. Luc. 8, 42 15 Gen. 2, 22 16 cf. Num. 31, 18 18 cf. Gal. 4, 4 21 Matth. 9, 27; cf. 27-34 24 ib. 34 ) [*]( 1 deuere B 2 uolumtatem B, uolont. 01 mentire ClP 8 quod N* E* x 4 ne] neque A tL I auc. uoc. apie.] cum aucupe suo cum apicibus Nl 7 sit] sic B 9 mulier om. Al ea Clp, eadem Q 10 fuisset ClP H testantur AL e 11 et] 8. I. add. in N* 12 uerum ClP (sic infra), uiros E* i 13 fuerint Q » T 14 ipsa om. BRTD eba Bt 16 iunentur Bl custodire 6MP H tfL 18 ait] dixit BRTD 21 sequitur] add. ergo H ga 22 sunt om. L caeci] add. et CP 23 miserire Cl nostris Bl 24 farisaei B )

173
principe demoniorum eicit demones. hoc de duobus caecis et muto demonio solus Mattheus ponit. illi enim duo caeci, de quibus et alii narrant, non sunt isti, sed tamen simile factum est, ita ut, si ipse Mattheus non etiam illius facti meminisset, posset putari hoc quod nunc narrat dictum fuisse etiam ab aliis duobus. quod commendare memoriae diligenter debemus esse quaedam facta similia, quod probatur, cum idem ipse euangelista utrumque commemorat, ut, si quando talia singula aput singulos inuenerimus adque in eis contrarium quod solui non possit, occurrat nobis non hoc esse factum, sed aliud simile uel similiter factum.

Sane deinceps non apparet ordo rerum gestarum. nam post haec duo facta de caecis et muto demonio ita sequitur: [*]() et circuibat Iesus ciuitates omnes et castella docens in synagogis eorum et praedicans euangelium regni et curans omnem languorem et omnem infirmitatem. [*]() uidens autem turbas misertus est eis, quia erant uexati et iacentes sicut ones non habentes pastorem. [*]() tunc dicit discipulis suis: messis quidem multa, operarii autem pauci; [*]() rogate ergo dominum messis, ut eiciat operarios in messem suam. et conuocatis duodecim discipulis suis dedit illis potestatem spirituum inmundorum, et cetera usque ad illud ubi ait: [*]() amen dico [*]( 2 cf. Marc. 10, 46-52; cf. Luc. 18, 35—43 4 cf. Matth. 20, 29-84 14 Matth. 9, 35-38 et 10, 1; cf. 9, 35—10, 42 24 ib. 42 ) [*]( 1 eicet B, eiecit T, iecit M 2 muto BRTD, de muto cet., edd. demonioso V 4 et. ill. facti non r 7 quadam B 9 inuenirimus C1, inueniremus NI HAL pg in eis om. Hl 10 possint B oc- curat B nobis om. CP p g 12 testarum Bl 13 facta duo E) muto] de muto M demonioso V 14 circumibat VF ONМ1 Q AE* Y p ael m omnes et] multas et p, et omnia g 15 regnum euangelii Migne 16 omnes Bl languorem et omnem om. B 18 eius MI, eorum M2 quia] qui B Hl rae 19 pastores B dixit r 20 operari B M 21 rogae B1 mesis B eiciat] mittat yjcu pr aelv (εϰβάλη) 22 suam om. F1 23 suis om. g spiritum B 2t illud] aliud MQ E* 7 pm )

174
uobis, non perdet mercedem suam. in hoc toto loco, quem nunc commemorauimus, multa monuit discipulos suos, sed utrum ex ordine Mattheus subiunxerit, an ei ordo narrandi recordatio sua fuerit, sicut dictum est, non apparet. hunc locum breuiter uidetur perstrinxisse Marcus et eum sic ingressus est dicens: [*]() et circuibat castella in circuitu docens. [*]() et conuocauit duodecim et coepit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum inmundorum, et cetera usque ad illud ubi ait: [*]() excutite puluerem de pedibus uestris in testimonium illis. sed antequam hoc narraret Marcus, prius post resuscitatam filiam archisynagogi illud narrauit ubi dominum in patria sua mirabantur, unde illi esset tanta sapientia et uirtutes, cum eius cognationem nossent, quod Mattheus post admonitionem istam discipulorum et post alia multa commemorat. itaque incertum est, utrum hoc, quod agitur in eius patria, Mattheus omissum reuocauerit, an Marcus recordatum anteceperit, quisnam eorum ordinem rei gestae et quis recordationis suae tenuerit. Lucas autem continuo post resurrectionem filiae Iahiri subiungit hunc locum de potestate et admonitione discipulorum. tam breuiter [*]( 6 Marc. 6, 6 b et 7; cf. 6 b-11 9 Marc. 6, 11 12 cf. Marc. 6, 1-6 a 14 cf. Matth. 13, 53-58 18 cf. Luc. 9, 1-6; 6, 13-16 ) [*]( 2 commemoramus ClF OMQ HdEBL y gm 3 utrum BRTD, add. eos HA2 g, add. ea C-V, add. eum cet. ex ordinem mattheus B, matheus ordine r subiunxit g r 5 brebiter B et sic infra uidetur om. R M perstrincxisse Ml, -exit M2 6 est om. AL et circuibat—docens om. g circumibat ON AE* r edd. praeter pr circamitu E\' f a 7 conuocatis Q (cf. Mattlt. 10, /) XII et cepit Q eos om. R mitthere B 8 illisJ eis RT spiritum B 9 ad om. CP puluere B 11 arcyainagogi B 12 ubi] ut B in om. AL 13 sapientiae uirtutes NI, sapientia et uirtus N3 cognatione ClP, cogitationem Migne 16 est om. CPF1 quod] add. hic r patriam BRTD1 17 auteceperit B ONM Es p g, ante cfperit Q y, antecoeperit RT ClPF HALS, anticiparit C2, anticipauerit cet. 18 recordationi B, -nes Hl 19 hunc] anhac B hoc locum L, hoc loco a e l 20 et] et de r potestatem et admonitionem ClPl )
175
sane quam Marcus, neque ipse ita, ut hoc sequi etiam in rerum gestarum ordine appareat. in nominibus ergo discipulorum Lucas, qui eos alio nomine nominat, cum prius eliguntur in monte, a Mattheo non discrepat nisi in nomine Iudae Iacobi, quem Mattheus Thaddeum appellat, nonnulli autem codices habent Lebdeum. quis autem umquam prohibuerit duobus uel tribus nominibus hominem unum uocari?