De Consensu Evangelistarum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars IV (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 43). Weirich, Franz, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1904.

Iam nunc de illo sermone prolixo, quem secundum Mattheum in monte habuit dominus, uideamus, utrum ei ceteri euangelistae nihil aduersari uideantur. Marcus quippe non eum commemorauit omnino nec aliquid eius simile dixit nisi quasdam sententias non contextim, sed sparsim, quas dominus locis aliis repetiuit. reliquit tamen locum in textu narrationis suae, ubi intellegamus hunc dictum esse sermonem, sed ab eo praetermissum: [*]() et erat, inquit, praedicans in synagogis eorum et omni Galilaea et demonia eiciens. in hac praedicatione, quam dicit eum habuisse in omni Galilaea, intellegitur etiam sermo iste habitus in monte, cuius commemorationem facit Mattheus. namque idem Marcus ita sequitur: [*]() et uenit ad eum leprosus deprecans eum et genu flexo dixit: si uis, potes me mundare, et cetera. de hoc leproso mundato talia conectit, ut ipse [*]( 3 *Ioh. 4, 1-3 11 cf.Matth.5,1-7,29 1SMarc.l,39 23 *ib.40 ) [*]( 1 contexmsse RTD N χψPr a, contexisae M, conexisse HALU g iohannen CPF 2 etiam om. V Im 6 batizat AXE 6 relinquit B. reliquid CPF1 Nl L (&<pTjxev) 7 tunc] et tunc B intellegemus C 8 iam] ita B iohannen CP audisset B 10 iohannia CP 12 ei] et CPV 13 nihil om. Hx uideatur Cl eum] enim B 14 cummemorauit CP 15 parsitn C\'P 16 repetibit B relinquit B p, reliquid B CPF1 NlM textum B, contextu V p 17 hnnc] add. ibi r 18 inquid CPF1 M 19 omni galileam B ClP 20 galilea ei ClP 21 intellegetur Cl etiam] et p 23 lemprosus (m exp.) B 24 et pr. om. B genu flexu Fl Nl El 25 taliu B )

144
intellegatur, quem Mattheus commemorat tunc esse mundatum, quando post illum sermonem dominus de monte descendit. sic enim ait Mattheus: [*]() cum autem descendisset de monte, secutae sunt eum turbae multae. 2et ecce leprosus ueniens adorabat eum dicens: domine, si uis, potes me mundare, et cetera.

Huius leprosi etiam Lucas meminit non sane hoc ordine, sed ut solent praetermissa recordari uel posterius facta praeoccupari, sicut diuinitus suggerebantur quae ante cognita postea recordando conscriberent. uerum tamen idem Lucas sermonem etiam ipse domini prolixum narrauit, ubi etiam sic exorsus est, ut in isto Mattheus. hic enim dixit [*]() beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum, et ille [*]() beati pauperes, quia uestrum est regnum dei. deinde multa quae sequuntur etiam in Lucae narratione similia sunt. et ad extremum sermonis ipsa conclusio prorsus eadem repperitur, de homine prudente, qui aedificat super petram, et de stulto, qui aedificat super harenam, nisi quod ibi flumen tantum dicit inlisum domui, non etiam pluuiam et uentos, sicut Mattheus. posset ergo facillime credi eundem etiam ipse domini interposuisse sermonem, aliquas autem praetermisisse sententias, quas Mattheus posuit, item alias [*]( - 3 Matth. 8, 1 et 2 7 cf. Lnc. 5, 12-16 12 Matth. 5, 3 14 Luc. 6, 20 17 cf. Lnc. 6, 49; Matth. 7, 26 et 27 ) [*]( 1 quem] cum B 2 pos illum C, pusillum P discendit et 3 discendisset CP H descendit s. e. a. m. c. a. d. d. monte om. B 4 sunt om. E1 5 adorauit l 6 mandare Bl 8 solet J21 recordare CP praeoccupare CP rem 9 suggerebatur BBTD ante B, post M, antea cet., edd. 11 etiam ipsius CP p, ipse etiam ipsius F etiam alt.] iam B 12 est om. 01 dicit D P, om. Q 13 paupes spm B 14 quia] quoniam BBTD g, cf. 146, 19 16 condusio B 17 prossus C1 repetitur H prndenter B adificabat M, edificauit g 18 supra p. pr super p. e. d. s. q. aedificat om. CPF 19 inlcsum ClP domini B etiam BRTD r, om. V, et cet. 20 uento B, uentus CP maths, add. posuit V possit (PP 22 sententiam B alia B )

145
posuisse, quas iste non dixit, quasdam etiam non isdem uerbis, custodita tamen ueritatis integritate similiter explicasse.

Posset hoc, ut dixi, facillime credi, nisi moueret, quod Mattheus in monte dicit hunc habitum esse sermonem a domino sedente, Lucas autem in loco campestri a domino stante. haec itaque diuersitas facit uideri alium fuisse illum, alium istum. quid enim prohiberet Christum alibi quaedam repetere quae antea iam dixerat aut iterum quaedam facere quae ante iam fecerat? non sane istos duos sermones, quorum unum Mattheus, alterum Lucas inseruit, longa temporis distantia separari hinc probabiliter creditur, quod et ante et postea quaedam similia uel eadem ambo narrarunt, ut non absurde sentiatur eorum narrationes haec interponentium in eisdem locis et diebus esse uersatas. nam Mattheus hoc ita dicit: [*]() et secutae sunt cum turbae multae a Galilaea et Decapoli et Hierosolymis et Iudaea et de trans Iordanen. [*]() uidens autem turbas ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli eius. [*]() et aperiens os suum docebat eos dicens: [*]() beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum, et cetera. hic potest uideri multas turbas uitare uoluisse et ob hoc ascendisse in montem tamquam secedendo a turbis, ut solis suis discipulis loqueretur. cui rei uidetur adtestari [*]( 4 cf. Matth. 5, 1; cf. Luc. 6, 17 14 *Matth. 4, 25; 5, 1-3 ) [*]( 1 quas] quaai B 01, quas si N1 eisdem F 0N2ψpg, hisdem JR Q, hiisdem ĮW, iisdem r a elm 2 integritati ClP 3 possit CP ut BRT, aicut cet.. edd., sed ef. infra mouerit CP 6 uidere CPY, uideri et H1 istum] illum p 8 antea om. Y y iam antea raelm ante BD M r, antea cet 11 et pr. om. ONQ antea D CPV rael simili B 12 ut om. RTD absorde ClP sentiantur RT CP Q HAELU edd. praeter g et m 13 narrationis C 14 euersatas CP 15 a BBTD (uerc. claro brix. Eg. Btc.), de cet., edd., v (dreo) 16 hierusolymis B C AE, hiernsoli. HL, hierosoli. BT F N r, hyerosoli. 0 iordanen D CPVF ONQ, iordannem B, -ne HAL, -nne El, -nem cd. 19 dicens om. Q 20 spiritum 01 21 uidere C1P nit.] uidare Cx uidere M 22 cedendo B 23 disc. suis Y r uideretur B ) [*]( XXXXIII Aag. Sect. III pari 4. ) [*]( 19 )

146
etiam Lucas ita narrans: [*]() factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare et erat pernoctans in oratione dei. [*]() et cum dies factus esset, uocauit discipulos suos et elegit duodecim ex ipsis, quos et apostolos nominauit, [*]() Simonem, quem cognominauit Petrum, et Andream fratrem eius, Iacobum et Iohannem, Philippum et Bartholomeum, [*]() Mattheum Mattheum, Iacobum Alphei et Simonem, qui uocatur Zelotes, [*]() Iudam Iacobi et ludam Scariotem, qui fuit proditor. [*]() et descendens cum illis stetit in loco campestri, et turba discipulorum eius et multitudo copiosa plebis ab omni Iudaea et Hierusalem et maritima Tyri et Sidonis, [*]() qui uenerant, ut audirent eum et sanarentur a languoribus suis. et qui uexabantur ab spiritibus inmundis curabantur. [*]() et omnis turba quaerebat eum tangere, quia uirtus de illo exiebat et sanabat omnes. [*]() et ipse eleuatis oculis in discipulos dicebat: beati pauperes, quia uestrum est regnum dei, et cetera. hic potest intellegi, cum in monte duodecim discipulos elegit ex pluribus, quos apostolos nominauit, quod Mattheus praetermisit, tunc illum habuisse sermonem, quem [*]( 1 *Luc. 6, 12-20 20 cf. ib. 12-49 ) [*]( 2 orar B 3 orationem RT est g 5 symonem PVF N r 7 et iob.-iacobum om. B iohannen CPF mattheum om. CP 8 thoman CPF alphei BTD ONMQ, alfei B AEL, alfhei CP alphaei cet. symonem CPVF r 9 zelotis CPF 2P iudam] add. et Bl scariotem BRT, scarioth cet., edd., iscariotem v (ξσϰαριωϑ, std σϰαριωτrν Alex. al.) 10 proditur Clp, traditor p 11 discip.] apostolorum g 12 eius om. B, eius cum illo V l pleuis Bl 13 maritimae CP, -mae et V, maritima et D F N2 82 αϒϑϰμχψedd. praeter g, v (fid .. TiJÇ παραλιου) sidones C1 14 uenernnt CPF ON1MQ HAELU g (ήλϑον) audierent ClPl a langoribus (long- JBT) RT H, abanguorib. Bl 15 ab] a V H χji edd., v 16 omnes C ElL 17 tantumgere JBl exibat N2M? edd. 18 lenatis p oculos AIElL diacipulos] add. snos F edd., v 19 quoniam g 20 potest] post B montem EiL Q 21 eligit Q e M 22 quem] quae CP )
147
Mattheus interposuit et Lucas tacuit, hoc est in monte, ac deinde, cum descendisset, in loco campestri habuisse alterum similem, de quo Mattheus tacet et Lucas non tacet, et utrumque sermonem eodem modo esse conclusum.

Quod autem Mattheus isto sermone terminato sequitur et dicit: [*]() et factum est, cum consummasset Iesus uerba haec, admirabantur turbae super doctrinam eius, potest uideri discipulorum turbas dixisse, ex quibus illos duodecim elegerat. quod uero mox ait: [*]() cum autem descendisset de monte, secutae sunt eum turbae multae, [*]() et ecce leprosus ueniens adorabat eum, potest intellegi post utrumque sermonem factum fuisse, non solum quem Mattheus, uerum etiam quem Lucas interponit. neque enim apparet post descensionem de monte quantum temporis fuerit interpositum, sed hoc solum uoluit significare Mattheus post illam descensionem multas turbas fuisse cum domino, quando leprosum mundauit, non quantum temporis interfuerit, praesertim cum eundem leprosum Lucas iam in ciuitate posito domino dicat esse mundatum, quod Mattheus dicere non curauit.

Quamquam etiam illud possit occurrere, in aliqua excelsiore parte montis primo cum solis discipulis dominum fuisse, quando [*]( 6 *Matth. 7, 28 8 cf. Luc. 6, 13; cf. Marc. 3, 13 9 Matth. 8, 1 et 2 18 cf. Luc. 5, 12 ) [*]( 1 ac] et B 2 diacendisset CP 3 tacet pr. om. RT tacit bis C*P et pr. BRT, om. cet., edd. 5 sermonem CxPl terminatum C1, -tu P 6 est] est et B cum—tmbae om. L 7 mirabantur CPVF pg turbae om. 0 M doctrina 02 F 2P E1 edd., v 8 uidere CP 9 illos duod.] duodecim illum AfElL, XII illam H1, duodecim illos A1 E2 γ sed, XII illos HrU elegit V, apostolos elegerat D raeI 10 discendisset CP 13 quem alt.] quae CP interposuit g 14 apparit ClP discensionem CP AL, discessionem Q 15 interfuerit positum BT hoc] id Y 16 pos C\' illas descen- Mones r discens. CP FJ1 L 17 leproso C 18 interfuit R L g iam] iam non B 21 etiam] et p posset 01 r a 22 fuisse dominum CPVpg ) [*]( 10* )

148
ex eis illos duodecim elegit, deinde cum eis descendisse, non de monte, sed de ipsa montis celsitudine in campestrem locum, id est in aliquam aequalitatem, quae in latere montis erat et multas turbas capere poterat, adque ibi stetisse, donec ad eum turbae congregarentur, ac postea cum sedisset, accessisse propinquius discipulos eius adque ita illis ceterisque turbis praesentibus unum habuisse sermonem, quem Mattheus Lucasque narrarunt diuerso narrandi modo, sed eadem ueritate rerum et sententiarum, quas ambo dixerunt. iam enim praemonuimus, quod et nullo praemonente unicuique sponte uidendum fuit, si quis praetermittat aliquid quod alius dicat, non esse contrarium, nec si alius alio modo aliquid dicat, dum eadem rerum sententiarumque ueritas explicetur, ut quod Mattheus ait cum autem descendisset de monte, simul etiam de illo campestri loco, qui in latere montis esse potuit, intellegatur. deinde Mattheus de leproso mundato narrat, quod etiam Marcus et Lucas similiter.

XX. Post haec Mattheus sequitur et dicit: [*]() cum autem introisset Capharnaum, accessit ad illum centurio rogans eum [*]() et dicens: domine, puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur, et cetera usque ad eum locum, ubi ait: et sanatus est puer ex hora [*]( 16 cf. Matth. 8, 1-4; cf. Marc. 1, 40; cf. Luc. 5, 12 18 *Mattb. 8, 5-6; cf. 5—13 22 Matth. 8, 13 ) [*]( 1 eligit Q discend. C\'P 2 de alt. om, dEiL celsitudinem CPl 3 in aliquam in B montes C1 4 capire C1 5 cum.. (ercu. se) dixisset F, consedisse (add. et 8. I. m. Z) N 7 turbas ClPl praeetPntib. (eras. t) B 8 narrauerunt rael 9 eandem AELUX, eandem H ueritatem B CPl AELUl, moneritatem H 9 et] ac RTD 11 fuit] sit V aliquis B aliud ElL 12 contrari1 umq. ueritas (om. -um nec si-sententiar-) B aliquid] aliut CP Q, aliud F ONM g 13 eadem] earum g 14 disc. CP 15 montes ClPl 19 catam. CP OQ, cafarnauum R illum] eam RTD V v 21 paralytjcus Bl, paralit. CPVF ONM H 22 ex hora illa B NMQ (άπό τη̃ς wpaç ἐϰεινης Ephr. Sangall.), ex illa hora (ora JR CP) cet., edd. (uerc. ueron. colb. mon., Lf. Rw. Ox.), in illa hora v (in hora illa Atn. al., Sy rg «upa εϰεινς) )

149
illa. hoc de puero centurionis etiam Lucas commemorat, non sicut iste post leprosum mundatum, quem ille postea recordatus commemorauit, sed post finem illius prolixioris sermonis, quod ita coniungit: [*]() cum autem implesset omnia uerba sua in aures plebis, intrauit Capharnaum. [*]() centurionis autem cuiusdam seruus male habens erat moriturus, qui illi erat pretiosus, et cetera usque in eum locum, quo sanatus est. hic intellegendum est, cum implesset quidem omnia uerba sua in aures plebis, intrasse Christum Capharnaum, hoc est, quia non, antequam haec uerba terminasset, intrauit, sed non esse expressum, post quantum temporis interuallum, cum istos sermones-. mones terminasset, intrauerit Capharnaum. ipso quippe interuallo leprosus ille mundatus est, quem loco suo Mattheus interponit, iste autem postea recordatur.

Iam ergo uideamus, utrum sibi de hoc seruo centurionis Mattheus Lucasque consentiant Mattheus enim dicit: [*]() accessit ad eum centurio rogans eum [*]() et dicens: puer meus iacet in domo paralyticus. cui uidetur repugnare quod ait Lucas: [*]() et cum audisset de Iesu, misit ad eum seniores Iudaeorum rogans eum, ut ueniret et saluaret seruum eius. [*]() at illi cum uenissent ad Iesum, rogabant eum sollicite dicentes ei: quia dignus est, ut hoc illi praestes; [*]() diligit enim [*]( 4 Luc. 7, 1-2 7 cf. ib. 3-10 17 *Matih. 8, 5 et 6 20 Luc. 7, 3-7 ) [*]( 1 centnrio nisi Cl, centurionis nisi P 2 iste om. B 4 compleseet V 5 auris GIP, auribus D V x1ł p r cafamaum CP OQ, in capb. L 6 centuriones JB1 8 in eo loco ClP, ad eam locum BTD hoc p 9 quidem om. R TD auris Clp, auribus BT V x1ł p r 10 pleuis Bl cafarnaum CP OQ 11 esse om. ElL, est .AE2U T 12 interuallum] intellectum r isto 2?1 13 intrauit r cafarn. CP Q 14 eo loco matheua Q 15 inponit AelL 16 oideamos] incip. Eug. Exc. secundum 19 iacet] add. hic p paraletycus B1, -lityc- B2, -litic- B CPYF N 22 salu»aret E, sanaret prael con R uenirent Eug. 23 rogant AXEL ay dicentis C 21 dilegit C )

150
gentem nostram et synagogam ipse aedificauit nobis. [*]() Iesus autem ibat cum illis. et cum iam non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos dicens: domine, noli uexari; non enim dignus sum, ut sub tectum meum intres, [*]() propter quod et me ipsum non sum dignum arbitratus, ut uenirem ad te; sed dic uerbo et sanabitur puer meus. si enim hoc ita gestum est, quomodo erit uerum quod Mattheus narrat accessit ad eum quidam centurio, cum ipse non accesserit, sed amicos miserit, nisi diligenter aduertentes intellegamus Mattheum non omni modo deseruisse usitatum morem loquendi? non solum enim dicere solemus accessisse aliquid, etiam antequam perueniat illuc quo dicitur accessisse — unde etiam dicimus \'parum accessit\' uel \'multum accessit* eo quo appetit peruenire —, uerum etiam ipsam peruentionem, cuius adipiscendi causa acceditur, dicimus plerumque factam, etsi eum ad quem peruenit non uideat ille qui peruenit, cum per amicum peruenit ad aliquem, cuius ei fauor est necessarius. quod ita tenuit consuetudo, ut iam etiam uulgo peruentores appellentur qui potentium quorumlibet tamquam inaccessibiles animos per conuenientium personarum interpositionem ambitionis [*]( 7 cf. c. Faust. 33, 7 ) [*]( 1 sinagogam BR (P, sen- Cx ipsi C 2 nobis et iam om. p 4 uexare C1 5 tectu B intres sub t. m. L 7 dic om. Bl sanauitur Bl si] aic BElL 8 ita om. B 9 quidam om. p 10 sed a. miserit om. B nisi] et nisi r aduertentia Clp, animaduertentes M 11 omni modo] omnino p deseruisse] seruasse B TD uBitaturn) nisi tantum ad HAELSlU 12 enim] etiam AJEPLU aliquid] aliquem F MQ raelm (c. Faust. 33, 7 aliquem aliquid uel aliquem ad aliquid) 13 etiam om. RTD perueniet CP, -niret Vt -nit p quo] quod B Nl g 14 puram B, paratum N uel multo accessit om. R quod D P OlNlMQ E1 9 15 petiit Dl r, cepit Ds 16 adipiscendae RTD MQ rm factum RAFPLU 17 cum p. a. peruenit om. B 18 est] add. nec est H.A2E\'L 19 peruentures C\'P 20 appellantur B qui] add. ad JV1 (c. Faust. 1.1.) quorumlibetconuenientium om. B 21 anbitionis B )
151
arte pertingunt. si ergo ipsa peruentio usitate dicitur per alios fieri, quanto magis accessus per alios fieri potest, qui plerumque infra peruentionem remanet, quando potuerit quisque plurimum quidem accedere, sed tamen non potuerit peruenire! non ergo absurde Mattheus etiam quod uulgo possit intellegi per alios facto accessu centurionis ad dominum conpendio dicere uoluit accessit ad eum centurio.

Yerum tamen non neglegenter intuenda est etiam sancti euangelistae altitudo mysticae locutionis, secundum quam scriptum eat in psalmo: accedite ad eum et inluminamini. proinde quia fidem centurionis,. qua uere acceditur ad Iesum, ipse ita laudauit, ut diceret non inueni tantam fidem in Israhel, ipsum potius accessisse ad Christum dicere uoluit prudens euangelista quam illos per quos uerba sua miserat. porro autem Lucas ideo totum quemadmodum gestum esset aperuit, ut ex hoc intellegere cogeremur, quemadmodum eum accessisse dixerit alius qui mentiri non potuit. sic enim et illa mulier, quae fluxum sanguinis patiebatur, quamuis fimbriam uestimenti eius tenuerit, magis tamen tetigit dominum quam illae turbae, a quibus premebatur. ut enim haec, quo magis credidit, eo magis tetigit dominum, ita et centurio, quo magis credidit, eo magis accessit ad dominum. iam cetera in hoc capitulo quae alter dicit et alter [*]( 7 Ps. 88, 6 12 Matth. 8, 10 19 cf. Luc. 8, 42-48; cf. Matth. 9, 20; cf. Marc. 5, 25 ) [*]( 1 dicitur] add. quae E1 2 quanto-fleri om. HAELU qui om B, quia HAELU 3 remanit CP, remansit (nsit in ras.) F, permanet HA1 6 factum accessum D Q r Eug. 7 eum] deum B 8 nelegenter B, neglig. CP, neglienter EXL intuendum BRT 9 misticae CP N 12 laadabit B dicerit ClP, indiceret H 15 praemiserat r 16 intellegeremur (om. cogere-) B 17 eum om. CP H1 eum accessisse om. Eug. codd. opt. mentire CP possit Eug. codd. Vatic. Mediom. 18 et om. Eug. 20 ille B praemebantnr B CP ut] et HAELU T 21 tetigit-eo magis om. HAELU T domino C\'P et om. rae )

152
praetermittit superfluo pertractantur, cum ex illa regula primitus commendata nihil inueniantur habere contrarium.

XXI. Sequitur Mattheus et dicit: [*]() et cum uemsset Iesus in domum Petri, uidit socrum eius iacentem et febricitantem. [*]() et tetigit manum eius, et dimisit eam febris, et surrexit et ministrabat eis. hoc quando factum sit, id est post quid uel ante quid, non expressit Mattheus. non enim post quod narratur, post hoc etiam factum necesse est intellegatur. nimirum tamen iste hoc recoluisse intellegitur quod prius omiserat. nam id Marcus narrat, antequam illud de leproso mundato commemoret, quod post sermonem in monte habitum, de quo ipse tacuit, uidetur interposuisse. itaque et Lucas post hoc factum narrat de socru Petri, post quod et Marcus, ante sermonem etiam ipse, quem prolixum interposuit, qui potest idem uideri quem dicit habitum in monte Mattheus. quid autem interest, quis quo loco ponat siue quod ex ordine inserit siue quod omissum recolit siue quod postea factum ante praeoccupat, dum tamen non aduersentur eadem uel alia narranti nec sibi nec alteri? quia enim nullius in potestate est, quamuis optime fideliterque res cognitas quo quisque ordine recordetur — quid enim prius posteriusue homini ueniat in mentem, non est ut uolumus, [*]( 8 Matth. 8, 14 et 15 10 cf. Marc. 1, 29-31 18 cf. Luc. 4, 38—41 ) [*]( 1 de auperflQo HAELJJ pertractentur r primitar 2?1, exprimitur B2, premitnr M1 2 inueniatur R contrarium] finit Evg. ExcerpU Bee. 4 perri B 5 febricitatem R, febricantem N (Rshto.) tetigit] tenuit BRTD (aJ/ato) 6 eum B 7 post bis script. B 8 post (ante quod) om. B 9 est] esset B tam CP ista habere coluisse Nut» *apte recoluisse N* 10 omnis erat B nam om. B id om. BRTD 11 antequam illud] ante quod B commemoraret r 12 uiditur C1 13 de aocrum CxPl 14 quod] hoc L ante bis B1 ipsum C1 E2 v P quem om. R, quae B 15 poteat] post E-L uidere C\'P dicet CP abitum B 17 reculit B, recolet CP 19 aduersetnr rarn narranti... P, narrant ElL, narrent E1 alter C1 20 res] re B 21 quo] quos B recordentur P enim om. a )

153
sed ut datur —, satis probabile est quod unusquisque euangelistarum eo se ordine credidit debuisse narrare, quo uoluisset deus ea ipsa quae narrabat eius recordationi suggerere in eis dumtaxat rebus, quarum ordo, siue ille siue ille sit, nihil minuit auctoritati ueritatique euangelicae.

Cur autem spiritus sanctus diuidens propria unicuique prout uult et ideo mentes quoque sanctorum propter libros in tanto auctoritatis culmine conlocandos in recolendo quae scriberent sine dubio gubernans et regens alium sic, alium uero sic narrationem suam ordinare permiserit, quisquis pia diligentia quaesierit, diuinitus adiutus poterit inuenire. hoc tamen non est huius operis munus, quod nunc suscepimus, tantum ut demonstremus euangelistas neque sibi neque inter se repugnare, quolibet ordine uel easdem res uel alias factorum dictorumque Christi unusquisque eorum potuerit uolueritue narrare. quapropter ubi ordo temporum non apparet, nihil nostra interesse debet, quem narrandi ordinem quilibet eorum tenuerit, ubi autem apparet, si quid mouerit, quod sibi aut alteri repugnare uideatur, utique considerandum et enodandum est. [*]( 6 cf. I Cor. 12, 11 ) [*]( 1 satis om. CP 2 eo se ordine] eos ordine WL, eos hoc de narratione euangelistarum maxime credendum est scilicet quia eo ordine facta vel dicta xpianusquisq. eorum narrauit quo etiam uoluit sCs sps et narrare ordine JB, se ordine Nt, add. illo N2, eos eo ordine ClP narrare debuisse CPVF pg quo] quod B AeaLU1 3 ea om. B recordationisaggerre B\', recordationis agere B2, recordatione suggerere ClP 4 ille pr.] illi B CP 5 auctoritate (-tem C1) ueritateque (-temque C2) CPP, auctoritatique (-ritati ne- om.) B euangelicam C* 6 sanctus om. L 7 mentis ClP sanctorum] add. euangelistarum Y 8 culmini ClP in recolendoque scribens g 9 uerum GtP 10 ord. narr. suam g suam om. Rl piu Bl 11 quaesierit BRTD, quaesiuerit cet., edd. 12 suscipimus ClP 13 siui Bl pugnare EL p 14 quodlibet B Nl easdem rem B alia RT 15 xpianusquisq. eorum B uoluerit uenerare CPF AelL .17 narrmdo M 18 apparit ClP quid] quem Q moneri B sini Bl 19 uidetur H enotandum PF Nl )

154

XXII. Sequitur ergo Mattheus dicens: [*]() uespere autem facto optulerunt ei multos demonia habentes et eiciebat spiritus uerbo et omnes male habentes curauit, [*]() ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem: ipse infirmitates nostras accepit et aegrotationes portauit. hoc ad eiusdem diei tempus pertinere satis indicat, cum coniungit uespere autem facto. sic et Marcus, cum de ipsa socru Petri sanata dixisset [*]() et ministrabat eis, hoc idem subiecit: [*]() uespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes et demonia habentes, [*]() et erat omnis ciuitas congregata ad ianuam. [*]() et curauit multos qui uexabantur uariis languoribus et demonia multa eiciebat et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum [*]() et diluculo ualde surgens egressus abiit in desertum locum. uidetur hic ordinem tenuisse Marcus, ut post illud quod dictum est uespere autem facto deinde diceret et diluculo ualde surgens. quamuis nec illud necesse sit, ubi dicitur \'uespere facto\', eiusdem diei uesperum accipere, nec ubi dicitur \'diluculo\', eiusdem noctis diluculum, tamen utcumque uideri potest hic rerum gestarum ordo seruatus propter digestum ordinem temporum. Lucas quoque, cum de socru Petri narrasset, non ait ipse \'uespere autem [*]( 1 *Matth. 8, 16 et 17 4 Esai. 53, 4 9 Marc. 1, 32-85 ) [*]( 3 eiciebat] add. eo ElL 4 curabit B impleretur V, adimpleatur g dictum] scriptum M 5 eseiam B, isaiam L 6 aegrotationes] add. nostras D Q raelv 7 coniungit] subiungit V 11 offerebant g et d. habentes om. M AELU 12 omnes ClP 13 ad] ante V nexebantur M 14 uariis] a nariis T E T multa om. AELU y 16 deluculo CtP egressas BRTD C*V NM xx gv, egreasas et CfP 0 (Cau. Eg.), egressus est et FQ HAELU f & praelm (Tol.), est et \'ł, om. w (εξη̄λϑεν xxė) 17 hic] hunc r 18 post] possit B ONMQ 19 ualde] add. de B quasuis ElL 20 sit] est BRT uespere] add. a ElL, add. autem CPV HAE5 rs edd. die B 21 dicit AEL 22 serbatus Bl 24 socro B ClP autem om. B )

155
facto\', sed tamen quod idem significaret adiunxit dicens: [*]() cum sol autem occidisset, omnes qui habebant infirmos uariis languoribus ducebant illos ad eum: at ille singulis manum inponens curabat eos. [*]() exiebant etiam demonia a multis clamantia et dicentia: quia tu es filius dei. et increpans non sinebat ea loqui, quia sciebant ipsum esse Christum. [*]() facta autem die egressus ibat in desertum locum. et hic uidemus eundem prorsus ordinem temporum custoditum, quem conperimus aput Marcum. Mattheus autem, qui uidetur non ordine, quo gestum est, sed quo praetermissum recolit, hoc de socru Petri commemorasse, posteaquam narrauit, quid ipso die facto etiam uespere gestum sit, iam non subiungit diluculum, sed ita narrat: [*]() uidens autem Iesus turbas multas circum se iussit ire trans fretum. iam hoc aliud est, non illud quod Marcus et Lucas contexunt, qui post uesperum diluculum ponunt. quod ergo hic dictum est uidens autem Iesus turbas multas circum se iussit ire trans fretum, aliud eum recordatum interposuisse debemus accipere, quod die quodam, cum uidisset Iesus turbas multas circum se, iussit ire trans fretum.

Deindequodsubiungit: [*]() et accedens unusscriba ait illi: magister, sequar te, quocumque ieris, usque ad illud ubi ait: dimitte mortuos sepelire mortuos suos, hoc similiter narrat et Lucas. sed ille post plura [*]( 2 Luc. 4, 40-42 14 Matth. 8, 18 22 Matth. 8, 19; cf. 19-22 24 ib. 8, 22 25 cf. Luc. 9, 57-62 ) [*]( 1 facto] add. eiusdem diei r 4 manum B (ueron. monac.), manus eet., edd., v (sas χεῑρας) 5 exibant V 0 E2 r edd., v etiam] autem V p v a om. BDl (iiso om. Sin.) 7 esse om. CP 8 egressiue B 9 uidimus B 11 ordinem BRTD CP e Z quo pr.] quod Nl Q quo alt.] quod B Q HAEL a 12 recolligit B haec B socro ClPF, sacrum Bl, socrum B1 13 quid] quod p, add. de r 15 multas transposuit ante diluculum B iussit] add. discipulos Y 16 et 21 fetom B1 17 contexerunt p r 20 quadam AEL r 22 snbiungit] sequitur Xw r 23 illi om. p 24 ad] ab B 25 suos om. B )

156
nec ipse sane expresso ordine temporum, sed recordantis modo, utrum quod prius omisit an quod posterius etiam factum quam sunt ea quae sequuntur praeoccupauit, incertum est. ita enim dicit: factum est autem ambulantibus illis in uia, dixit quidam ad illum: sequar te, quocumque ieris. et respondit ei prorsus eadem quae Mattheus commemorat. quod autem Mattheus dicit tunc istud gestum esse, quando iussit, ut irent trans fretum, Lucas uero ambulantibus illis in uia, non est contrarium, quia in uia utique ambulabant, ut uenirent ad fretum. et de illo qui petit primo sepelire patrem suum Mattheus et Lucas omnino consentiunt. quod enim Mattheus primo eiusdem uerba posuit hoc propter patrem suum petentis et deinde domini dicentis sequere me, Lucas autem primo domini dicentis sequere me et deinde illius hoc petentis, ad sententiam nihil interest commemorauit Lucas et alium dixisse: sequar te, domine, sed primum permitte mihi renuntiare his qui domi sunt, de quo tacet Mattheus. inde iam Lucas in aliud perrexit, non in illud quod ordine temporis sequebatur. [*]() post haec autem, inquit, designauit dominus et alios septuaginta duo. post haec quidem manifeste, sed quanto temporis interuallo post haec fecerit illud dominus, non apparet. in ipso tamen [*]( 4 Luc. 9, 57 7 cf. Matth. 8, 18; Luc. 9, 57 10 cf. Matth. 8, 21; Luc. 9, 58 16 *Luc. 9, 61 19 Luc. 10, 1 ) [*]( 1 ordinem ClPl recordatis B, recordantes ClP 2 etiam-praeoccupanit om. M 3 secuntur B CPY ElL 5 quodcuraque M1 6 ei om. HAEL 8 ut irent] ire RTD, ut iret HEXL uero] autem RTD anbulantib. Bl, ambo!. C 9 in pr. om. CXP uiam C5 in B 02, edd., om. cet. uiam RTD (PF Q 9 P 10 ambulant (ambol. C) CP HAWL <{», ambnlarnnt EJ r pm petiuit B r primo BRT V \'ł (uindob. Luc. 9, 59), primum cet., edd. 11 suam B et lucas o. c. q. e. mattheus om. B 12 hoc] hoc est aeI propter om. el 13 petentis] sepelire petentis ael 13 et 14 dicentes CP1 14 lucae a. p. * d. d. s. me om. B primum CP domini om. M 16 et] ad CPV aliud B 17 qui] q.ui B, quae C2PV N2 tp aelv 18 in alt. om. M illud] aliud HAelL g 19 ordinem RTD OM haec] hoc r 20 LXXII AEL duo BR, duos eft., edd., v )
157
interuallo fit quod deinceps Mattheus subiungit. nam idem Mattheus ordinem temporum adhuc tenet ita narrans:

[*]() Et ascendente eo in nauiculam secuti sunt eum discipuli eius. [*]() et ecce motus magnus factus est in mari, usque ad illud ubi ait: et uenit in ciuitatem suam. ista duo facta continuatim quae narrat Mattheus de tranquillato mari, posteaquam uentis imperauit Iesus a somno excitatus, et de illis qui habebant saeuum demonium ruptisque uinculis agebantur in desertum similiter narrant Marcus et Lucas. uerbis aliis dictae sunt ab alio adque alio quaedam sententiae, non tamen aliae, uelut illud quod eum dicit dixisse Mattheus: quid timidi estis, modicae fidei? Marcus ita dicit: quid timidi estis? necdum habetis fidem? id est illam perfectam uelut granum sinapis. hoc ergo et ille ait: modicae fidei. Lucas autem: ubi est fides uestra? et totum quidem dici potuit: quid timidi estis? ubi est fides uestra? modicae fidei. unde aliud hic, aliud ille commemorat. et illud quod excitantes eum dixerunt Mattheus sic: domine, salua nos, perimus, Marcus: magister, non ad te pertinet, quia perimus? Lucas: praeceptor, perimus, una eademque sententia est excitantium dominum uolentiumque saluari, nec opus est quaerere, quid horum potius Christo dictum sit. siue enim aliquid horum trium dixerint, siue alia uerba quae nullus euangelistarum commemorauit, tantundem tamen ualentia ad eandem sententiae ueritatem, quid ad rem interest? quamquam [*]( 3 Matth. 8, 23 et 24; cf. 25-34 5 Matth. 9, 1 10 cf. Marc. 4, 36-40 et 5, 1-17; cf. Luc. 8, 22—37 12 Matth. 8, 26; Marc. 4, 40; Luc. 8, 25 19 Matth. 8, 25; Marc. 4, 38; Luc. 8, 24 ) [*]( 1 fit] sit B 2 tenit Clp, tenens VQ narrat ClPV Q 3 eo om. Q, eum ClP nauicula RT CP ElL, nauiculo H 4 motus om. Bl 5 mare (]1P 6 ista] ita RT 7 uentos H1 10 marcus] mattheuB BR 12 quid] qui Rx 13 modice B (sic 25 et 27) 15 aynapis AEL p et] ut p 16 et totum-mod. fidei om. Rl quidem] add. sic V l 21 eademque om. V 22 saluarique uolentium Y 24 alii quid HA dixerit B p g, dixerunt HlL nullia ElL 26 eundem CP )

158
et hoc fieri potuit, ut pluribus eum simul excitantibus omnia haec, aliud ab alio, dicerentur. item quod sedata tempestate dixerunt secundum Mattheum: qualis est hic, quia uenti et mare oboediunt ei? secundum Marcum: quis putas est iste, quia uentus et mare oboediunt ei? secundum Lucam: quis putas hic est, quia et uentis imperat et mari et oboediunt ei? quis non uideat unam esse sententiam? tantundem enim prorsus ualet quis putas est? et qualis est hic? et ubi non est dictum imperat, utique consequenter intellegitur, quia imperanti oboeditur.

Quod uero Mattheus duos dicit fuisse, qui legionem illam demonum patiebantur, quae in porcos ire permissa est, Marcus autem et Lucas unum commemorant, intellegas unum eorum fuisse personae alicuius clarioris et famosioris, quem regio illa maxime dolebat et pro cuius salute plurimum satagebat. hoc uolentes significare duo euangelistae solum commemorandum iudicauerunt, de quo facti huius fama latius praeclariusque fraglauerat. nec quod uerba demonum diuerse ab euangelistis dicta sunt, habet aliquid scrupuli, cum uel ad unam redigi sententiam uel omnia dicta possint intellegi. nec quia pluraliter aput Mattheum, aput illos autem singulariter loquitur, cum et ipsi narrent, quod interrogatus quid uocaretur legionem [*]( 3 Matth. 8, 27 4 *Marc. 4, 40 6 *Luc. 8, 25 11 cf. Matth. 8, 28; cf. Marc. 5, 1; cf. Luc. 8, 26 ) [*]( 1 potuerit V simul om. R Y 3 mattheus B 4 secundumoboed. ei om. RlTl quis-lucam om. M putat E1 L 5 quia BRTD Vael (Big. Cau. Sangertn. Tol.), quia et cet., edd., v (5xt xal) mare et uentus T 6 eat hic V p g quia] qui B 7 et ante oboed. om. ElL uideat] iudicat g esse unam r a 9 etj etiarn r 12 irae B, facie irae Hl 14 alicuius om. B, alicus C quem] quae B 15 doleuat B 17 rilariusque CP 18 fraglanerat R ONMQ (1 s. I. R), fragTauerat Y aelm, flagrauerat cet. (cf. 13, 16) daemonium B diuersae BR CP JNl HL 19 dictae J21 E1 L habent BR Q AEL Y g scripnli B 01 H, scrubuli CP ad] in Q unum CP redigissententiam B 20 possuut p 21 plus aliter N1, pluralittera H1 illos] alios E2 r loqui HAE\'L 22 ipse CPV narrant CPVt narrarent RT quid] qui r )

159
se esse respondit eo quod multa essent demonia, nec quod Marcus circa montem fuisse gregem porcorum, Lucas autem in monte, quicquam repugnat. grex enim porcorum tam magnus fuit, ut aliquid eius esset in monte, aliquid circa montem. erant enim duo milia porcorum, sicut Marcus expressit.