De Consensu Evangelistarum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars IV (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 43). Weirich, Franz, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1904.

Quod autem Marcus post sex dies factum dicit, sicut Mattheus, Lucas autem post octo, non contemnendi sunt, si quos mouet, sed ratione reddita instruendi. dies enim quando enuntiamus dicentes \'post tot dies\\ aliquando non adnumeramus eum, in quo loquimur, et eum, quo res ipsa futura est, quam praenuntiamus uel pollicemur, sed medios, post quos re uera plenos adque integros illud futurum est. hoc fecit Mattheus et Marcus. excepto eo die, quo haec loquebatur Iesus, et illo, quo exhibuit memoratam in monte uisionem. medios dies intuentes dixerunt post sex dies, quod ille adnumeratis finalibus, id est primo adque ultimo, dixit post octo dies, eo loquendi modo, quo pars pro toto commemoratur.

Item quod Lucas ait de Moyse et Helia: [*]() et factum est, dum discederent ab illo, ait Petrus ad Iesum: praeceptor, bonum est nos hic esse, et cetera, non debet putari contrarium ei quod Mattheus Marcusque ita coniunxerunt Petrum hoc suggessisse, quasi adhuc Moyses et Helias cum domino loquerentur. non enim expresserunt, quod tunc. sed tacuerunt potius, quod iste addidit, illis discedentibus hoc Petrum de tribus tabernaculis faciendis domino suggessisse. addidit etiam Lucas intrantibus illis in nubem factam esse uocem de nube. quod illi non dixerunt, sed nec contra dixerunt. [*]( 1 cf. Marc. 9, 2; cf. Matth. 17, 1; cf. Luc. 9, 28 14 Luc. 9, 33 17 cf. Matth. 17, 4; cf. Marc. 9, 5 ) [*]( 2 si om. Fl g (Eug. cod. VaticamtS) 5 loquitur B et om. B 6 pronuntiamuB T, renuntiamus Sl pollicimur ClP 8 mattheus et om. HAelL quod HlAELSl 9 montem B ClP 3IQ AlS (Eug. cod. Ambr.) uisione B 10 intuens dixit HAelLS1 illi HAELS 11 adnumeratos Hl, -ti ElLS! dixerat CPV <1 p g, dixerunt HAELS1 12 eo loqu.] eloquendi M AEL 14 mose C1 M (Eug.) moysi N1 15 dum] cum v ad iesum om. Hl 16 nos otn. IlIBI, nobis Eug. hic esse om. 111 17 ita om. Q 20 discentib. B\\ discendentib. B3 CP r, dicentibus HAEXL 22 addit RT CPV ON HAEL l etiam] eam Bl 23 sed nec contra dixerunt om. B c. dil.] finit Eug. Exc. quartum )

220

LVII. Sequitur Mattheus: [*]() et interrogauerunt eum discipuli dicentes: quid ergo scribae dicunt quod Heliam oportet primum uenire? lla t ille respondens ait eis: Helias quidem uenturus est et restituet omnia: [*]() dico autem uobis quia Helias iam uenit, et non cognouerunt eum, sed fecerunt in eo quaecumque uoluerunt. sic et filius hominis passurus est ab eis. [*]() tunc intellexerunt discipuli, quia de Iohanne baptista dixisset eis. hoc idem Marcus etiam hunc ordinem seruans commemorauit et in nonnulla diuersitate uerborum. nusquam tamen ab eiusdem sententiae ueritate discessit; sed ipse non addidit intellexisse discipulos, quod Iohannem dominus significasset dicendo, quod Helias iam uenerit.

LVIII. Sequitur Mattheus et dicit: uet cum uenisset ad turbam. accessit ad eum homo genibus prouolutis ante eum dicens: domine, miserere filii mei, quia lunaticus est et male patitur, et cetera usque ad illud ubi ait: [*]() hoc autem genus non eicitur nisi per orationem et ieiunium. hoc et Marcus et Lucas eodem etiam ordine memorant sine ulla repugnantiae quaestione.

LVIIII. Sequitur Mattheus dicens: [*]() conuersantibus autem eis in Galilaea dixit illis Iesus: filius hominis [*]( 1 Matth. 17, 10-13 9 cf. Marc. 9, 10-12 14 *Matth. 17, 14 et 15 18 Matth. 17, 20 19 cf. Marc. 9, 16-28; cf. Luc. 9, 38-43 21 *Matth. 17, 21 et 22 ) [*]( 2 discipuli] add. eius D r aeZ (brix. mon. Rio.), add. auToti Vat. Ephr. Cant. discentes B 3 elian C1, helian MElL, ea B.B1 oportet (portet Bl) BRTD (uerc. ueron. corb. br.), oporteat cet., edd., v (sst) 4 ait eis om. Hl restituit 6nP 5 ueni RT1 6 eo] eum RTD CPVF χψω edd. praeter m (pal.) 8 intell.] cognouerunt g 9 eis om. CPY idem om. RTD etiam marcus RTD 10 nulla B AelL uerborum-ueritate om. CP 12 addit AEL y iohannen Clp, de iohanne Q 13 benorit B1 15 prouolutns OW E2 \'( prv 16 miserire C1 filii om. B. fili R1T L me E2L 18 gens AxElL icitur B 20 quaestionem B OJII 22 autem om. AEL y eis] illis AEL Y galileam BBT M (ueron.) )

221
tradendus est in manibus hominum. [*]() et occident eum. et tertio die resurget. et contristati sunt uehementer. hoc eodem ordine Marcus Lucasque commemorant.

Sequitur Mattheus: [*]() et cum uenissent Capharnaum.

accesserunt qui didragma accipiebant ad Petrum et dixerunt ei: magister uester non soluet didragma [*]() ait: etiam, et cetera usque ad illud ubi ait: [*]() inuenies staterem, illum sumens da eis pro me et te. hoc solus iste commemorat, quo interposito eundem ordinem sequitur, in quo cum eo etiam Marcus et Lucas pariter ambulant.

Sequitur ergo idem Mattheus et dicit: [*]() in illa hora accesserunt discipuli ad legum dicentes: quis putas maior est in regno caelorum? [*]() et aduocans Iesus paruulum statuit eum in medio eorum et dixit: [*]() amen dico uobis, nisi conuersi fueritis et efficiamini sicut paruuli, non intrabitis in regnum caelorum, usque ad illud ubi ait: [*]() sic et pater meus caelestis faciet uobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus uestris. ex isto aliquanto prolixiore domini sermone non omnia, sed quaedam Marcus eundem sequens ordinem posuit, quaedam etiam ipse quae Mattheus non dicit inseruit. totus autem [*]( 3 cf. Marc. 9, 29—31; cf. Luc. 9, 44 et 45 4 Matth. 17, 23 et 24 7 ib. 26 11 Matth. 18, 1-3 17 ib. 35 19 cf. Marc. 9. 33-49 ) [*]( 1 manibus BRTD (ueron. sang. corb., cf. Marc. 9, 31; Luc. 9, 44: cf. Locut. in Hept. 2, 24), manus cet., edd., v 2 tertia TD V H2E2 yl edd.praeter r, v et om. Q 3 commemorat BRT 4 mattheus] add. et dicit H, add. dicens m cafarn. CP ON 5 d*id***ma Bl, dragmam RT dydragma (-mam A2) HAlElL, didragmam p, didrachma B2 ael mv 6 uester om. Bt soluet BRTD C1PF1 0 HA lElL, soluit cet., edd., f (nut) dragma (-am R) RT, dydragma HAIEL, didragmamp, didrachma B aelmv 7 illum B inueniens N1 Hl 8 stateram Di, steterum dlElL eis] illum r tej add. et A3 9 quod B eodem ordine B1 ordinem om. CP 11 ergo om. RD idem om. RlD ora BRl 12 qui AlEIL 13 iesus om. r 14 medium RT1 eorum] illorum l 16 intrauitis Bl caelorum] add. et ca. g 20 seruans r quaedaminseruit om. R 21 ipsa B* inaeruit] in sermone CP )

222
sermo, quousque eum considerandum suscepimus, a Petro solo interpellatur quaerente, quotiens fratri debeat ignosci. talia enim dominus loquebatur, ut satis eluceat etiam hoc quod Petrus interrogauit eique responsum est ad eundem pertinere sermonem. Lucas autem nisi illud de paruulo, quem constituit ante discipulos imitandum, cum de sua magnitudine cogitarent, nihil hoc ordine seruato commemorat. si qua enim alia similiter dixit quae et in isto sermone sunt posita, alibi et ex aliis occasionibus dicta recoluit, sicut Iohannes de remissione peccatorum, quod tenebuntur, si cui tenuerint, et dimittentur, si cui dimiserint, post resurrectionem a domino dictum commemorat, cum Mattheus in hoc sermone dominum hoc dixisse meminerit quod et Petro antea dictum fuisse idem ipse testatur. eadem itaque saepe ac pluribus locis Iesum dixisse. necubi moueamur, si ordo dictorum quibusdam repugnare putabitur, sicut iam totiens commendauimus, meminisse debemus, ne hoc semper admonere necesse sit.

LXII. Sequitur Mattheus ita narrans: [*]() et factum est. cum consummasset Iesus sermones istos, migrauit a Galilaea et uenit in fines Iudaeae trans Iordanen. [*]() et secutae sunt eum turbae multae, et curauit eos ibi. [*]() et accesserunt ad eum Pharisaei temtantes eum et dicentes: si licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa? et cetera usque ad illud ubi ait: [*]() qui potest capere capiat. hoc et Marcus commemorat [*]( 5 cf. Lnc. 9, 46-48 9 cf. Ioh. 20, 23 12 cf. Matth. 18. 18 et 16, 19 18 Matth. 19, 1-3 25 ib. 12; cf. Marc. 10, 1-12 ) [*]( 1 suscipimus CP 2 debet B 3 lucet HAL, luceat El 4 eique] et quod l 5 statuit p 7 hoc] de hoc p 8 et alt. om. CP, etiam p 10 sicut tenuerunt B dimittuntur g 11 si cui] sicut B 12 in om. HAEL r 13 ante BTD rael 16 putatur B iam om. HAEIL, et iam M 17 nec HAEIL sit] est HAelL 18 ita om. I 20 iordannen C, -annem B HEL 21 secuti (aequ. P) QP sunt om. AIE\'L 22 ad eum om. HElL 23 et om. B hominem (e ex i) B 24 illum C1, eum locum g 25 capit Bl )

223
eundem ordinem tenens. sane uidendum est, ne repugnare uideatur quod idem Marcus a domino dicit interrogatos Pharisaeos, quid eis Moyses praeceperit, adque ita illos interroganti respondisse de permisso sibi libello repudii, cum Mattheus dixerit uerbis domini, quibus ostenderat ex lege deum coniunxisse masculum et feminam et propterea non eos debere ab homine separari, rettulisse responsionem: [*]() quid ergo Moyses mandauit dari libellum repudii et dimittere? quibus iterum ait: [*]() quoniam Moyses ad duritiam cordis uestri permisit uobis dimittere uxores uestras: ab initio autem non sic fuit. nam et Marcus hanc domini responsionem non tacet, sed posteaquam ei responderunt interroganti de libello repudii.

In quo ordine uel modo uerborum hoc intellegere debemus ad rei ueritatem nihil interesse, utrum domino separationem prohibenti et sententiam suam de lege firmanti ipsi intulerint quaestionem de libello repudii per eundem Moysen sibi permisso, per quem et illud scriptum est quod deus coniunxerit masculum et feminam, an hoc idem illi de praecepto Moysi eos interroganti responderint. nam et uoluntas eius ita se habebat, ut non eis redderet rationem, cur illud Moyses permiserit, nisi prius ipsi hoc commemorassent, quae uoluntas eius ea quam Marcus posuit interrogatione significata est, et illorum uoluntas ipsa erat, ut de auctoritate Moysi, quoniam mandauit dari libellum repudii, tamquam concluderent eum separationem sine dubio uetaturum: hoc enim dicturi etiam [*]( 3 cf. Gen. 1, 27; Deut. 24, 1 7 *Matth. 19. 7 et 8 18 cf. Gen. 2, 24 ) [*]( 3 praeceperet C1, -rat p 4 respondisset ClP cum om. CP 7 ettulisse HAelL g, illos retulisse Y plm responsionem om. L 8 manduauit B dare T p v (so5vai) 9 duriam Bl 11 fuit sic v nam om. B 12 ei om. B 13 interrogati g liuello Bl 15 interessesi B 17 moyse B, -eem e 18 coniunxit pgr 21 reddere B eur] cum B 25 dare CPV y p concluserint p 26 uetiturum IPE* T )

224
temtantes accesserant. quae uoluntas eorum sic expressa est per Mattheum, ut non eos esse commemoraret interrogatos. sed ultro intulisse de mandato Moysi, quo uelut conuincerent dominum separationem coniugum prohibentem. cum ergo uoluntas loquentium, cui debent uerba seruire. ab euangelista utroque monstrata sit, nihil interest, quam diuersus inter ambos fuerit narrandi modus, dum ab eadem ueritate neuter abscederet.

Potest etiam hoc intellegi, quod, sicut dicit Marcus, prius eos de uxore dimittenda interrogantes dominus uicissim interrogarit, quid eis praeceperit Moyses, qui cum respondissent Moysen permisisse libellum repudii scribere et dimittere. respondit eis de ipsa lege per Moysen data, quomodo deus instituerit coniugium masculi et feminae, dicens ea quae ponit Mattheus, id est: [*]() non legistis, quia qui fecit ab initio masculum et feminam fecit eos? et cetera, quibus auditis illi id quod ei primo interroganti responderant repetiuerunt dicentes: [*]() quid ergo Moyses mandauit dari libellum repudii et dimittere? tunc Iesum causam ostendisse duritiae cordis ipsorum, quam Marcus breuitatis causa prius ponit. tamquam illi priori, quam Mattheus intermisit, eorum responsioni redditam, nihil deperire iudicans ueritati, quocumque loco [*]( 15 *Matth. 19, 4 18 *ib. 7 ) [*]( 3 manto Bl quod B 4 coniugium ClP r> uerbaserba seruiren Bl ab oln. C ebangelista B euang. utroque] euangelistarmn quae CP 6 demonstrata 02 quem ClP 8 abscenderet Bl 10 uicissem ClP ElL interrogarit BR CzY OM H1, -re H2, -ret cet., edd. 13 per mosen B M, moisi (om. per) g 14 constituerit p, instituit r 15 id est] idem ClP, item Ca, om. e fecit] add. hominem v; cf. de ciu. d. 14, 22; c. Faust. 19, 29 17 illi idj illud B interrogati T 18 dare CPV <L pgv, dori Bl bellum Bl 19 iesum] dominum T, iesus yw edd. praeter g et l ostendisse duritiae (duntiae Bl) BRT CPVF ONMQ HAEL, ostendere duritiae D, ostendit duritie yuj, ostendisse duriciam g. ostendit esse duritiam (-em r) rm 20 breuiatis A1E1L causae ClP 22 reddituin B ueritate CI PAl quacumque B )

225
eisdem ipsis uerbis quae bis dixerant redderetur, quoniam ipsis uerbis eam reddiderat dominus.

Sequitur Mattheus: [*]() tunc oblati sunt ei paruuli, ut manus eis inponeret et oraret. discipuli autem increpabant eis, et cetera usque ad illud ubi ait: [*]() multi sunt enim uocati, pauci autem electi. hunc cum Mattheo Marcus ordinem tenuit, sed de conductis operariis ad uineam solus Mattheus interponit. Lucas autem cum commemorasset illud quod eis dixit quaerentibus inter se, quisnam maior esset, adiunxit de illo quem uiderunt eicientem demonia, cum eum non sequeretur; inde iam digreditur ab istis duobus, ubi ait eum firmasse faciem suam, ut iret in Hierusalem, ac post multa interposita occurrit eis rursus ad commemorandum istum diuitem, cui dicitur: uende omnia quae habes, quem nunc isti commemorant ex ordine, quo pariter eunt. nam ibi etiam Lucas de istis paruulis, antequam diuitis faciat mentionem, quemadmodum et isti, non praetermittit. de illo ergo diuite, qui quaerit, quid boni faciat, ut uitam aeternam consequatur, potest uideri distare aliquid, quod secundum Mattheum dicitur: quid- me interrogas de bono? secundum illos autem: quid me dicis bonum? nam quid me interrogas de bono? ad illud magis referri potest quod ait ille [*]( 3 *Matth. 19, 13 5 *ib. 20, 16 6 cf. Marc. 10, 13-31 8 cf. Lnc. 9, 46-51 12 cf. Luc. 18, 18-30 14 *Luc. 18, 22 20 Matth. 19, 17; Marc. 10, 18; Lac. 18, 19 ) [*]( 1 quae bis] quibua JB1 2 uerbis om. CP reddiderant Bl 3 mattbens] add. et dicit BT 4 oraret] curaret r Õ increpantes r eis] eoa C2 N2М2 A2.E2 y, edd., v, om. r 6 enim sunt AEL v, edd. praeter p, f), sunt (om. enim) Vx tfI p autem] nero V gv hinc CP 7 operaris J51 8 cum om. CP HAEL commemorasse et HAelL 10 niderant CPV rm ecientem B 11 eum] eos l obsequeretur AEL T degreditur CIP, disgr. p 12 ait eum] autem B, ait CP confirmasse CP 13 ei B M 14 diuetem Bl uinde ClP quem] quae CP ElL 15 ex—eunt om. B nam] hi nam Bl, iam B1 ibi om. CP 17 iste C*JP pretermittunt g 18 faciam CXP 19 uidere (JIP distare om. BRTD quod] quo BT, qui D 20 quid-autem om. B de bonum Cl P secnndum-bono om. B 21 dicitis 22l TD ) [*]( XXXXIII Aug. Sect. III pari 4. ) [*]( 15 )

226
quaerens: quid boni faciam? ibi enim et bonum nominauit et interrogatio est, magister autem bone nondum est interrogatio. commodissime ergo intellegitur utrumque dictum: quid me dicis bonum et interrogas me de bono?5

LXIIII. Sequitur Mattheus et dicit: [*]() et ascendens Iesus Hierosolyma adsumsit duodecim discipulos secreto et ait illis: [*]() ecce ascendimus Hierosolyma, et filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et condemnabunt eum morte [*]() et tradent eum gentibus ad deludendum et flagellandum et crucifigendum, et tertia die resurget. [*]() tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis adorans et petens aliquid ab eo, et cetera usque ad illud ubi ait: [*]() sicut filius hominis non uenit ministrari, sed ministrare et dare animam suam redemtionem pro multis. hunc cum illo ordinem etiam Marcus tenet filios Zebedaei perhibens dixisse quod ab eis, non per eos ipsos, sed per matrem dictum esse Mattheus expressit, cum illa eorum uoluntatem attulisset ad dominum. unde magis ipsos quam illam dixisse quod dictum est Marcus breuiter intimauit. denique et dominus et secundum Mattheum et secundum Marcum ipsis potius quam matri respondit. Lucas autem, posteaquam ex eodem [*]( 5 *Matth. 20, 17-20 13 ib. 28 15 cf. Marc. 10, 82-45 22 cf. Loc. 18, 31-34 ) [*]( 2 interrogatio est] interrogationem C2P 3 ergo om. B quod FI 4 dicis me raelm dicitis RTD de bonum ClP 5 sequitur] add. ergo E\'т iesum B 6 hierusolyma B, hyerosolima O, hierusolimam D C, hierusolymam HEI, hierosolimam T VF N LS g, hierosolymam cet. (et? \'lεροσόλυμα) adaumsit BR1 T1, aasumsit T50, adaumpsit (asa. D N E1 r v) cet. XII AE 7 ascendens B, ascendemus Gt hierosolyma BR1, hyerosolima 01, hierosolimam T, hiernsolymam EL, hierusolimam C, hierosolymam cet. 9 mortem B, morti A1 tr. eum] tradentem B 10 adj et D eludendam T, illudendum prv 11 resurgit CXP acessit Bx 13 sicut om. HAelL 15 redemtionem BRl L, redempt. (-ne 6\'1) cet., v, in redemptionem edd. praeter g m hunc-ordinem om. R 16 tenit ClP pebibens Bl 20 marcus om. CP brebiter B )

227
ordine commemorauit quae de passione et resurrectione sua duodecim discipulis praedixerit, praetermittit ea quae isti commemorant, post quae interposita occurrerunt ei ad Hierichum. quod autem dixerunt Mattheus et Marcus de principibus gentium, qui dominantur subiectis, non ita futurum inter illos, sed eum qui erit maior etiam seruum aliorum futurum, dicit tale aliquid et Lucas, sed non eo loco, et ordo ipse indicat iterum esse eandem sententiam a domino dictam.

Sequitur Mattheus: [*]() et egredientibus eis ab Hiericho secuta est turba multa. [*]() et ecce duo caeci sedentes secus uiam audierunt, quia Iesus transiret, et clamauerunt dicentes: domine, miserere nostri, fili Dauid, et cetera usque ad illud ubi ait: [*]() et confestim uiderunt et secuti sunt eum. hoc et Marcus commemorat, sed de uno caeco factum. quae ita soluitur quaestio, ut illa soluta est de duobus, qui legionem demonum patiebantur in regione Gerasenorum. nam duorum etiam caecorum, quos modo interposuit, unum fuisse notissimum et in illa ciuitate famosissimum ex hoc etiam satis apparet, quod et nomen eius et patris eius Marcus commemorauit, quod in tot superius sanatis a domino non facile occurrit, nisi cum Iahirum [*]( 4 cf. Matth. 20, 25; cf. Marc. 10, 42; cf. Luc. 22, 24-27 9 *Matth. 20, 29 et 30 13 ib. 34 14 cf. Marc. 10, 46-52 17 cf. Matth. 8, 28; cf. Marc. 5, 1; cf. Luc. 8, 27; cf. supra c. 24, n. 66 (p. 158, 11) 20 cf. Marc. 10, 46; Luc. 8, 41 21 cf. Marc. 5, 22—43 ) [*]( 1 commemorabit Bet] et de NMQ rm 2 praedixerat V r IIti commemorat B 3 occurrerunt B r, decurrunt Q, occurraut cet. hierichum T CP OMQ H2, hiericum BID\' F Nl, hiericu 2J1 (-chu W), iericum H1, hiericho (-co D1 r, iherico V p, ier. glm) cet. 5 interfuturum om. B 8 dicentem CXP 9 ...eis C, illis v 10 bierico B, hierico jR1 V N r, ierico H est] eam est C2P, est eum BTD N2M HAELS pt edd. praeter r, v (om. αύτω̩̃ Sin. m. 1) et om. HAXPL 11 secus] iuxta RTD, ef. quaest. euang. 1, 28 audierant CPY, audientes «l1 r (Eg.) transit RTD (ueron. corb. clar.), παράϒει12 et on. Q f} r (Eg. al.) exclamauerunt RT (corb. sgm.) miserire 01 filii B (Am. al.) 15 soluetur ClP 17 gerass. B2 CPF N2 HAEIL 20 toto AelL 21 arcisinagogum B ) [*]( 15* )

228
archisynagogum etiam nomine expressit. cuius filiam resuscitauit Iesus. in quo etiam magis iste sensus appareat, quia et ille archisynagogus utique in loco illo nobilis fuit. procul dubio itaque Bartimeus iste Timei filius ex aliqua magna felicitate deiectus notissimae et famosissimae miseriae fuit, quod non. solum caecus, uerum etiam mendicus sedebat. hinc est ergo quod ipsum solum uoluit commemorare Marcus, cuius inluminatio tam claram famam huic miraculo conparauit, quam erat illius nota calamitas.

Lucas uero quamuis omnino eodem modo factum tamen in alio caeco intellegendus est par commemorare miraculum et eiusdem miraculi parem modum. ille quippe hoc factum dicit. cum adpropinquaret Hiericho, at isti, cum egrederetur ab Hiericho. sed nomen ciuitatis et facti similitudo putari suadet semel esse factum, sed euangelistas in hoc sibi aduersari, quod alius dicat, cum adpropinquaret Hiericho, alii, cum egrederetur ab Hiericho, non sane hoc persuadet nisi eis qui procliuius credi uolunt mentiri euangelium quam duo similia similiterque miracula fecisse Iesum. quid autem sit credibilius aut quid potius uerum, et omnis fidelis filius euangelii facillime uidet et omnis contentiosus, saltem cum admonitus fuerit, uel tacendo uel, etiamsi tacere noluerit, cogitando sibi ipse respondet.