De Conjugiis Adulterinis

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Sed cum haec eis dicimus, non solum nihil uolunt detrahere seueritati, sed irascuntur insuper ueritati et loquuntur atque respondent: sed nos uiri sumus. an uero sexus nostri dignitas hanc sustinebit iniuriam, ut, cum aliis feminis praeter uxores nostras si quid admittimus, in luendis poenis mulieribus comparemur? quasi non propterea magis debeant [*]( 8 Ioh. 8, 7 ) [*]( 1 peccantibus VEN1 peccandibus M 2 auferent BITiMPSx auferant RS2 3 peccanti N1 tribuerint T tribueret EY qui-debuerit om. TVES, in mg. add. N 4 deinceps iam P iam otn. MN 5 mulieri S me dico P sanati YES 6 neque enim] quae enim BT non enim VEMS 7 perfecte pudici VEMS p?rf?cte pudici N 8 sunt ex illo R 12 adulteris fin. P seuiunt TEMNR sciunt P 14 enim ęęt N sine peccato est isto R 15 illam] eam S tunc TYMNRS 16 uero om. EMNS 17 occiderunt 81 occiderent N*MRPbd dei misericordia MNbd deus P om. VES ut] si YM, om. B\' 19 eis haec N dicimus eis R 20 saeueritati B locuntnr S 21 nos quidem R seisus T 22 iustitiam iniuriam P 23 Morem P nostram P ladendia (d exp. m. 2) T 24 comparemus M )

389
inlicitas concupiscentias uiriliter frenare, quia uiri sunt; quasi non propterea magis debeant mulieribus suis ad uirtutis huius exemplum se praebere, quia uiri sunt; quasi non propterea minus debeant a libidine superari, quia uiri sunt; quasi non propterea minus debeant lasciuienti carni seruire, quia uiri sunt et tamen indignantur, si audiant adulteros uiros pendere similes adulteris feminis poenas, cum tanto grauius eos puniri oportuerit, quanto magis ad eos pertinet et uirtute uincere et exemplo regere feminas. christianis equidem loquor, qui fideliter audiunt: caput mulieris uir, ubi se agnoscunt duces, illas autem comites esse debere. et ideo cauendum uiro iliac ire uiuendo, qua timet, ne uxor sequatur imitando. sed isti, quibus displicet, ut inter uirum et uxorem par pudicitiae forma seruetur, et potius eligunt, maximeque in hac causa, mundi legibus subditi esse quam Christi, quoniam iura forensia non eisdem quibus feminas pudicitiae nexibus uiros uidentur obstringere, legant, quid imperator Antoninus, non utique christianus, de hac re constituerit, ubi maritus uxorem de adulterii crimine accusare non sinitur, cui moribus suis non praebuit castitatis exemplum, ita ut ambo damnarentur, si ambos pariter inpudicos conflictus ipse conuinceret. nam supra dicti imperatoris haec uerba sunt, quae apud Gregorianum leguntur. sane, inquit, litterae meae nulla parte causae praeiudicabunt. neque enim, si penes te culpa fuit, ut matrimonium solueretur et secundum [*]( 10 Eph. 5, 23 23 Vlpiani de adult. 13, 3 ) [*]( 2 debent P 4 debeant-minus om. MS debeant om. B a exp. in N 5 carni. N 6 perpendere P 7 adulterinis P 9 equidem] si quidem VEMS .. 11 uiro iurgium M illac ire] illicere YEMS illati scire P illic (ic in ras.; s. i add. u) N 12 quia VEhiS qui. N 13 uxpre (s. l. mulierg) N 15 xpo VEMNlS 17 antonius T1 VENSPb 18 re 8. I. N om. V ubi om. P 19 crimene B1 20 dampnarentur V damn-entur N damnentur EMRPbd Eug. 21 ambo VBbd conuicerit N\'BPbd Eug. 22 greginianum S 23 sanae B meae litterae Vbd in illa (s. exp. i add. nu) S 24 praedicabunt BT enim om. T culpae N )
390
legem Iuliam Eupasia uxor tua nuberet, propter hoc rescripto meo adulterii damnata erit, nisi constet esse commissum. habebunt autem ante oculos hoc inquirere, an, cum tu pudice uiueres. illi quoque bonos mores colendi auctor fuisti. periniquum enim mihi uidetur esse, ut pudicitiam uir ab uxore exigat, quam ipse non exhibet. quae res potest et uirum damnare, non ob conpensationem mutui criminis rem inter utrumque conponere uel causam facti tollere. si haec obseruanda sunt propter decus terrenae ciuitatis, quanto castiores quaerit caelestis patria et societas angelorum! quae cum ita sint, numquid ideo minor est, ac non potius maior et peior uirorum inpudicitia quam inest illis superba et licentiosa iactantia? non igitur exhorreant uiri, quod adulterae Christus ignouit; sed potius agnoscant etiam periculum suum et simili morbo laborantes ad eundem saluatorem supplici pietate confugiant et quod in illa factum legunt etiam sibi necessarium esse fateantur, adulteriorum suorum medicinam suscipiant, adulterare iam desinant, laudent in se dei patientiam, agant paenitentiam, sumant indulgentiam, mutent de poena feminarum et de sua inpunitate sententiam.

Quibus consideratis atque tractatis si communis condicio, commune malum, commune periculum, commune uulnus, communis salus fideliter et humiliter cogitetur, non [*](1 iuliani \'MRS 2 rescripto meo Eug.: rescriptam meum lib. 3 constat MlP 4 hoc exp. in N tu om. 8 5 mores bonos MNS 6 enim om. BTVES 7 exibet MRS 8 non er. in S 9 criminis matui TERS criminiB utriusque mutui M uel rem VES iter M utrunque R 10 tolerare B TVEMNlRS 12 patriae YESNt et om. VESN1 nunquid R 13 ac] et R pudicitia Tl1{1 impudicia P 14 quam] q<h RS quia (i s. I.) N, VMPbd illi P 15 exorreant T ChristusJ das T 16 cognoscant N2bd 17 supplici tx siroplici T suplicii P 18 etiam] et P esse om. R 21 sumant-senteatiam om. P 23 Bic BJfTt 24 commune malum om. R 25 cogitatar N\'P )

391
erit turpis neque difficilis etiam post perpetrata atque purgata adulteria reconciliatio coniugum, ubi per claues regni caelorum non dubitatur fieri remissio peccatorum, non ut post uiri diuortium adultera reuocetur, sed ut post Christi consortium adultera non uocetur. uerum ecce non fiat, nemo conpellit, quia forte lex aliqua huius saeculi uetat secundum terrenae ciuitatis modum, ubi cogitata non est abolitio criminum per sanguinem sanctum. suscipiatur ergo continentia, quam nulla lex prohibet, in alia non eatur adulteria. et quid ad nos, si nec saltem diuina miseratione mundata marito reconcilietur adultera, dum tamen non reconciliatis adulteris non alia fiant quasi conubia, quae conuincuntur esse adulteria? mulier enim alligata est, quamdiu uir eius uiuit. ergo consequenter et uir alligatus est, quamdiu mulier eius uiuit. haec alligatio facit, ut aliis, coniungi sine adulterina copulatione non possint. unde necesse est ex duobus coniugibus quattuor adulteros fieri, si et illa alteri nupserit et ille adulteram duxerit. quamuis enim sceleratius moechetur, qui non causa fornicationis uxore dimissa alteram ducit — quod genus adulterii commemorauit Matthaeus — tamen non solum ipse moechatur, sed, sicuti est apud Marcum, quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, adulterium committit super eam; et si uxor dimiserit uirum suum et alii nupserit, moechatur et, sicuti est apud Lucam, omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram, moechatur; et qui dimissam a uiro [*](12 I Cor. 7, 39 21 Marc. 10, 11. 12 25 Luc. 16, 18 ) [*]( 1 neque] atque 8 petrata M 2 ubi] nisi P 3 dubitnr N1 non ut] nonne P 4 adultara B adulterare uocetur (re exp. m. 2) T 5 non alt.] ut S 6 hoc uetat V 7 cognita T abolicio T obolitio N 10 saltim Bx reconcilietur a do (a do 8. I.) Nb 12 adulteri M 15 facit] fuit SEN1 16 non possint] neuter poasit YES geyter poeeit N 17 alteri] adultero VENlRS adulteri TM adulteri (ad 8. I., u in ras.) B adulteram] alteram N*bd 19 uxorS dimissam T duxit R dugt (supra cit add. xerit) N 20 matheua EMR 21 sicut. N 23 ea M 24 et sicuti-moechatur om. P )
392
rit, moechatur. de quibus testimoniis satis in libro superiore disserui.

Sed respondes mihi: \'continenter uiuere paucorum est; et ideo qui fornicantes coniuges dimiserunt, quoniam non possunt reconciliari, tantum se periclitari uident, ut legem Christi non humanam, sed feralem pronuntient). o frater, quantum ad incontinentes pertinet, multas querellas habere possunt, quibus, ut dicis, legem Christi feralem pronuntient, non humanam. et tamen non propter illos euangelium Christi peruertere uel mutare debemus. te quippe sola illorum querella permoueret, qui coniuges causa fornicationis intercedente dimittunt, si alias ducere non sinantur, quoniam continere paucorum est atque ad id debent laude adhortari, non lege conpelli. itaque si dimissa adultera non ducitur altera, iustam querellam, sicut putas, habebit hominum incontinentia. sed adtende, quam plura sint, ubi, si querellas incontinentium uelimus admittere, necesse nobis erit adulteria facienda permittere. quid? si enim aliquo diuturno et insanabili morbo corporis teneatur coniux, quo concubitus inpeditur? quid? si captiuitas uel uis aliqua separet, ita ut sciat uiuere maritus uxorem, cuius sibi copia denegatur, censesne admittenda incontinentium murmura et permittenda adulteria? quid in hoc ipso, unde interrogatus est dominus responditque fieri non debere, sed ad duritiam [*]( 2 cf. p. 857 sqq. 8 Pollent. 24 cf. Matth. 19, 8 ) [*]( 1 iam satis PNlbd superiore libro R superiori P 3 uiuerei E 6 uident periclitari bd periclitari uideant M 8 quaere.las B querelas TVEMNRSPbd 10 uertere TES 11 eorum bd quaere*la B quaerela T querela VEMNHSbd permouet TEMNRS 12 intercidente E qui si M 13 alia T aliae EN1 14 at M adortari TN 15 sic VES non ducitur altera om. VETSN1 16 incontinentiam Tl sed et VSN1 17 pulchra (s. l. plura) N sunt NJbtl incontium E 18 fienda VEMSN1 enim si S 19 sanabili E teneatur om. M coniunx R 21 separet] raperet R maritus uiuere T 22 amittenda BI ammittenda TIB2 24 debent VEMS duritiam inquit VEMN. )

393
cordis illorum Moysen permisisse dari libellum repudii et quacumque causa dimittere coniugem? nonne lex Christi incontinentibus displicet, qui uxores litigiosas, iniuriosas, imperiosas, fastidiosas et ad reddendum debitum coniugale difficillimas repudio interposito abicere uolunt et alteras ducere? iam ergo quia istorum incontinentia legem Christi horruit, ad eorum lex Christi arbitrium commutanda est?

Iam uero si maritum relinquat uxor uel maritus uxorem non causa fornicationis, sed potius continentiae sitque incontinens, cui repudium propter hoc datur, quaero utrum non erit adulter uel adultera, si alteri copuletur. si (non erit\' [ut] dicitur, domino contradicitur, cuius haec uerba sunt: dictum est autem: quicumque dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii. ego autem dico, quia omnis qui dimiserit uxorem suam excepta causa fornicationis, facit eam moechari; et qui dimissam duxerit, adulterat. ecce dimissa est,, non dimisit et quia continere paucorum est, incontinentiae cessit et nupsit; et tamen adulter adulteram duxit. ambo rei, ambo damnandi sunt, et quae nupsit uiuo marito et qui duxit eam, cuius uiuit maritus. numquid hic legem Christi dicimus inhumanam, qua constituitur rea tanti criminis atque punitur, quam uir nulla eius praecedente fornicatione dimisit et, quia paucorum est continere, dimittendo conpulit nubere? cur non hic dicimus habendum esse pro mortuo, qui male dimittendo prior coniugale uinculum rupit? nam qua ratione [*]( 3 cf. I Tim. 5, 13 13 Mattli. 5, 31. 32 ) [*]( 1 illorum inquit S moyse T1 moyses VEMS permisit VEMSN1 et] ei M 2 coniugem non iussit VEMS 09P ţųşşjţ N nonne] non T nam ęţ Y nam EMSN1 3 impedioBas M 4 coniugalem B 8 uero] ergo T porro N2bd relinquit BS 10 contibens M repudium] libellus repudii B 11 non pr. om. JR 12 ut om. TRbd exp. N 14 dico nobis Ylł.т2bd 18 incontinentia BT1 20 nupsit] duxit ENX 21 cui. N 23 nullo Bl 25 non] in S hic] hoc peccatum VEMNlS pro 8. I. B, (8. I. m. 2) T IPłriţQ pro N mortuo] marito YES 26 rumpit MN1. )

394
dicturus es eum rupisse uinculum coniugale, qui, licet sit moechus, non dimisit uxorem, et eum non rupisse, qui etiam castam dimisit uxorem? ego autem dico in utroque manere hoc uinculum, quoniam mulier alligata est, quamdiu uir eius uiuit, siue continens siue moechus, et ideo moechari eam, quae dimissa nupserit, et moechari eum, qui dimissam duxerit, siue a moecho siue a continente dimissa sit, quoniam mulier alligata est, quamdiu uir eius uiuit sed nunc de querellis incontinentium disputamus. quid enim uidetur iustius huius mulieris querella, quae dicit: dimissa sum, non dimisi; et quoniam continere paucorum est, non me continui. ne fornicarer nupsi; et dicor moecha quia nupsi? numquid propter huius quasi iustam querellam legem censebimus mutandam esse diuinam, ut istam non iudicemus adulteram? absit. sed respondebis non eam debuisse dimitti, quia fornicationis nulla causa praecesserat. uerum dicis; nam peccatum mariti eius dominus expressit, ubi ait: qui dimiserit uxorem suam excepta causa fornicationis facit eam moechari. sed numquid ista ideo nubendo postea non peccauit, quia prius dimittendo ille peccauit? quid ergo ei prodest, quod de lege Christi mulier incontinens queritur, nisi ut murmurans puniatur?

Iam nunc etiam illa uideamus, quae alio loco interponens addidisti meque ad ea respondere uoluisti. ubi te mouet et miseraris hominem, qui cubare cum adultera, etiamsi non incontinentia, certe filiorum procreandorum necessitate conpellitur, si non ei licet sic eam dimittere, ut ea uiuente alteram ducat. unde recte mouereris, si adulterium non esset [*]( 4 cf. I Gor. 7, 39 8 I Cor. 7, 39 18 Matth. 5, 32 ) [*]( 4 quoniam] quo RN3bd 5 et 8. l. B om. TEN1 9 quaerelis T disputemus B 13 moechata N2bà 16 causa nulla T 17 meriti BTMN1 22 lege (ge s. I.) B quaeritur B 25 meque] neque TlVMNBb ad ea om. TESN1 26 miaerearis B miser*aris N adulteram M 28 ei om. S eam sic T\'. )

395
quamuis adultera uiua uxore alteram ducere. si autem adulterium est, ut ea quae sunt disputata docuerunt, quid obtenditur procreandorum causa filiorum? non enim propterea flagitiorum est permittenda licentia. aut uero tam cauendum est sine posteris mori quam eligendum in posterum uiuere? quod non sinentur adulteri, quos necesse est post primam: mortem secundae mortis aeternitate damnari. nam procreandorum filiorum ista causatio etiam non adulteras, sed castissimas feminas, si forte sint steriles, cogit dimitti et alteras duci: quod tibi existimo non placere.

Quapropter si causa incontinentiae non sunt excusanda adulteria, quanto minus excusantur procreandorum causa filiorum!\'

Illi quippe infirmitati, hoc est incontinentiae uoluit apostolus subuenire honestate nuptiarum. non enim ait: si filios non habet, nubat, sed: si se non continet, nubat. filiorum quidem propagatione conpensatur, quod incontinentiae nubendo ceditur. nam utique incontinentia uitium est,- coniugium autem non est uitium; et ideo fit per hoc bonum, ut illud ueniale sit malum. cum sint ergo nuptiae causa generandi institutae, ea causa fiebant a patribus, qui tantum officio generandi feminis, sed non inlicite, miscebantur. erat enim tunc quaedam propagandi necessitas, quae nunc non est, quoniam tempus amplectendi, sicut scriptum est, quod utique tunc fuit, et tempus continendi ab amplexu, quod nunc est. de quo tempore apostolus loquens ait: de cetero, fratres, tempus breue est; reliquum est, ut et qui [*]( 16 I Cor. 7, 9 24 cf. Eccle. 8, 5 26 I Cor. 7, 29. ) [*]( 1 uxore om. S ducere eit peccatum VEMSN1 3 caasa procreandorum R. 5 eligendum pudice (cę E) VEMNS 6 quod si S sinantur sua uoluntate adulteri VEMSN1 7 saecundae B 9 alteras] adulterae BN1 11 quod propter Tl 15 subueniri Nbd honeatati N 17 progagine bd 18 caeditur B . 19 sic fit M sic ait Nl aut M 20 sit ueniale S 21 flebat VES \' a om. BT1ES . 22 generandi? (s exp. m. 2) T 23 non s. I. B om. Tl 24 tempus est B quod om. VESN1 25 tempus est B quod om. VESN1 27 uti E )

396
habent uxores, tamquam non habentes sint. unde nunc certissime dicitur: quae potest capere, capiat; quae autem se non continet, nubat. tunc ergo etiam continentia propter propagationem filiorum in nuptias descendebat officio; nunc autem uinculum nuptiale incontinentiae subuenit uitio, ut ab eis, qui se non continent, non per turpitudinem stuprorum, sed per honestatem coniugiorum fiat propagatio filiorum. cur ergo non dixit apostolus: si filios non habet, nubat? quia scilicet hoc tempore continendi ab amplexu non est necesse filios propagare. et quare dixit: si se non continet, nubat? utique propterea, ne per incontinentiam cogatur adulterare. si ergo se continet, nec nubat nec generet; si autem se non continet, licite nubat, ne turpiter generet aut turpius concumbendo non generet. quamquam hoc, quod ultimum dixi, nonnulli faciant etiam licite coniugati. inlicite namque et turpiter etiam cum legitima uxore concumbitur. ubi prolis conceptio deuitatur. quod faciebat Aunan filius Iudae, et occidit illum propter hoc deus. propagatio itaque filiorum ipsa est prima et naturalis et legitima causa nuptiarum. ac per hoc qui propter incontinentiam coniunguntur, non sic debent temperare malum suum, ut bonum exterminent nuptiarum, id est propagationem filiorum. de incontinentibus quippe loquebatur apostolus, ubi ait: uolo igitur iuniores nubere, filios procreare, matres familias esse, nullam occasionem dare aduersario maledicti gratia. iam enim quaedam conuersae sunt retro post [*]( 2 Matth. 19, 12 10 I Cor. 7, 9 17 cf. Gen. 38, 8-10 28 I Tim. 5, 14. 15 ) [*]( 2 rectissime VBN2bd qui VEMNSbd (item 3) 4 nuptiarum M 5 officium R 6 ris] his S . per 8. 1. TN, om. B 11 non T1 per] propter R per eam N 13 non 8. l. B om. T1 15 etiam cum R coniugatis R 16 qqq (8. l. cQ) N 17 ubi-deuitatur add. MRbd, in mg. N ceteri om. aunan (8. l. m. al. t onan) BT onan VEMNRSbd 20 iunguntur S coniugantur N2bd 22 propaginem IPbd 24 nubere. filios procreare om. VESN1 26 conueraae quaedam Vbd retrorsuin S aathanan NRS satanam bel. )
397
satanan. cum itaque dicebat: uolo iuniores nubere, hoc utique monebat propter ruinam continentiae fulciendam. sed ne forte ab eis sola carnalis concupiscentiae cogitaretur infirmitas, cui tantummodo esset opere conubii seruiendum, nuptiarum autem uel contemneretur uel neglegeretur bonum, continuo subiunxit: filios procreare, matres familias esse. qui uero eligunt continere, aliquid utique melius eligunt. quam est nuptiarum bonum; hoc est generatio filiorum. unde si eligitur continentia, ut bono nuptiarum melius aliquid capessatur, quanto potius custodienda est, ut adulterium caueatur! cum enim dixisset apostolus: quodsi se non continet, nubat, melius est enim, inquit, nubere quam uri, non dixit \'melius est moechari quam uri\'.

Non est igitur, ad quod exhortemur eos qui reconciliari timent coniugibus adulteris paenitendo sanatis nisi ad custodiendam continentiam, quoniam mulier alligata, quamdiu siue moechus siue castus uir eius uiuit, moechatur, si alteri nupserit, et uir alligatus, quamdiu siue moecha . siue casta uxor eius uiuit, moechatur, si alteram duxerit. haec namque alligatio quandoquidem non soluitur, etiamsi per repudium coniux a casto coniuge separetur, multo minus soluitur, si non separata moechetur. ac per hoc non eam soluit nisi mors coniugis non in adulterium corruentis, sed de corpore exeuntis. quapropter si recesserit mulier ab adultero uiro et ei reconciliari non uult, maneat innupta; et si dimiserit uir adulteram mulierem et eam non uult recipere nec post paenitentiam, custodiat continentiam, etsi [*]( 11 I Cor. 7, 9 ) [*]( 2 itaque VES1 incontinentiae MRNaSabd 4 tamen modo B in opere B conubiis BTlEMN 6 subiuierit Tl 7 itaque M om. R 8 nuptiale S 9 bona TNIMz 10 capessantur MN1 custodiendum VEMS 11 se om. 8 12 inquit om. TEMNlRS 14 exortemur BlTN exhortaemua M 15 adulteris coniugibus T 16 alligata est BTESN1 17 quamdiu post castus T 18 uir ęiv.ş N alligatus est T 20 nanque R 21 coniunx R casta. YES 22 moechatur (a 8. e m. 1) T 26 recipere non nult T. )

398
non ex uoluntate eligendi potioris boni, certe ex necessitate uitandi perniciosi mali. ad hoc exhortarer, etiamsi uxor esset in languore insanabili atque diuturno, etiamsi alicubi esset corpore separata, quo maritus non posset accedere; postremo ad hoc exhortarer, etiamsi mulier uolens uiuere continenter, quamuis contra disciplinam, quia non ex consensu, tamen pudicum pudica dimitteret. puto enim christianum neminem reluctari adulterum esse, qui uel diu languente uel diu absente uel continenter uiuere cupiente sua uxore alteri commixtus est feminae. sic ergo et dimissa adultera adulter est cum altera, quoniam non ille aut ille, sed omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram, moechatur. quapropter si a coniugali uinculo inmunis minus adpetitur uita sanctorum, exhorreatur poena moechorum et timore saltem frenetur concupiscentia, si amore non eligitur continentia. si enim, ubi est timor, operetur labor, ubi erat labor, erit et amor. non enim confidendum est de nostris uiribus; sed oratio adiungenda conatibus, ut inpleat bonis, qui deterret a malis.

Respondeamus etiam ad illud, ubi putas maritos ad puniendas adulteras sine ulla miseratione conpelli, cum uolunt eas mori, si eis uiuentibus non eis licet alteras ducere. quam crudelitatem uolens exaggerare dixisti: (non mihi uidetur, amantissime pater, hic diuinus esse sensus, ubi benignitas et pietas excluditur\'. ita istuc dicis, quasi propterea mariti parcere debeant adulteris feminis. [*]( 11 Luc. 16, 18 23 Pollent. ) [*]( 2 ad hoc] ac per hoc ad hoc BVRSEMN1 eiortarer BTG 4 corpora N 5 adhuc D exortarer TM nolens mulier T continenter uiuere T 7 pudica pudicum T neminem christiauum T 8 adulterium BlEl adulterum eum S 9 uel om. TNl 11 alteraj adultera VENBS 13 a om. TVEMSN1 14 eiorreatur N moechorum ex monachorum S saltim B 18 impleatur M 22 licet eis Vbd 24 ama.tissime N 25 pietas et benignitas T ista EMRSN istud Vbd isti (8. fin. i add. a) T 26 adicis T )

399
quia licet eis alteras ducere, ut, si non licet, non parcant, ut liceat. quin immo propterea debent peccatricibus praebere misericordiam, ut et ipsi pro suis peccatis misericordiam consequantur. et multo magis hoc eis faciendum est, qui dimissis uxoribus adulteris cupiunt uiuere continenter. tanto quippe debent esse misericordiores, quanto uolunt esse sanctiores, ut castitate in se ipsis seruanda diuinitus adiuuentur, dum castitatem ab uxoribus uiolatam nec ipsi humanitus ulciscuntur. et maxime uox illa dominica eis est in memoriam reuocanda: qui sine peccato est, prior in illam lapidem iaciat. non qui sine ipso peccato est. quoniam loquimur de pudicis uiris, sed qui sine peccato est: quod si esse se dixerint. se ipsos seducunt, et ueritas in eis non est. porro si se non seducunt et est in eis ueritas, non erit in eis cruenta seueritas. scientes enim se non esse sine peccato, dimittunt, ut dimittatur eis, nec ab eis benignitas et pietas excluditur. magis enim haec excluduntur, si peccatis coniugum ab eis impetret ueniam licentia libidinis, non cura pietatis; id est ut propterea parcant, quia licet eis alteras ducere, et non potius propterea, quia uolunt et sibi dominum parcere.