De Conjugiis Adulterinis

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Multa sunt autem facienda non iubente lege, sed libera caritate; et ea sunt in nostris officiis gratiora, quae cum liceret nobis etiam non inpendere, tamen causa dilectionis inpendimus. unde prior ipse dominus, cum se tributum non debere monstrasset, soluit tamen, ne scandalizaret eos, quibus ad aeternam salutem gerens hominem consulebat. iam uero apostolus quemadmodum ista commendet, eius uerba testantur, ubi dicit: cum enim liber sim ex omnibus, [*]( 8 I Cor. 7, 16 10 I Cor. 7, 14 24 cf. Matth. 17, 24 sqq. 28 I Cor. 9, 19 ) [*]( 2 quo Pbd esse om. P 3 in] no P 4 quosque B 5 cum om. P 6 uetat dominus VEMRSbd, (dominua 8. l.) N ne] n5 P 7 reddet P redtjidit T etiam om. P 9 facias S aut-facies ut mg. N 10 saluum T 11 infidelis] sanctificatns P 13 fili M nunc -coniuges om. P 16 cur] cum TIMNI 19 in om. ItS christum Pbd )

363
omnium me seruum feci, ut plures lucrifacerem, cum paulo superius dixisset: numquid non habemus licentiam manducandi et bibendi? numquid non habemus licentiam sororem mulierem circumducendi, sicut et ceteri apostoli et fratres domini et Caephas? an ego solus et Barnabas non habemus potestatem hoc operandi? quis militat suis stipendiis umquam? quis plantat uineam et de fructu eius non edit? quis pascit gregem et de lacte gregis non percipit? et paulo post, si alii, inquit, potestatis uestrae participant, non magis nos? sed non sumus usi hac potestate, sed omnia toleramus, ne quod inpedimentum demus euangelio Christi. deinde post pauca, quae ergo, inquit, mihi merces erit? ut euangelizans sine sumptu ponam euangelium, ut non abutar potestate mea in euangelio. continuoque subiungit quod paulo ante commemoraui: cum enim liber sim ex omnibus, omnium me seruum feci, ut plures lucrifacerem. item alio loco de quibusdam quae ad escam pertinent, omnia, inquit, mihi licita sunt, sed non omnia expediunt; omnia mihi licita sunt, sed ego sub nullius redigar potestate. esca uentri et uenter escis, deus autem et hunc et has euacuabit. item alibi de hoc ipso: omnia licita sunt, sed non omnia expediunt; omnia licita sunt, sed non omnia aedificant. nemo quod suum estquaerat, sed id quod alterius est. atque ut ostenderet unde [*](2 I Cor. 9, 4—7 10 I Cor. 9, 12 14 I Cor. 9, 18 17 I Cor. 9, 19 20 I Cor. 6, 12. 13 24 I Cor. 10, 23. 24 ) [*]( 1 senmm me VPbd 3 licentiam] potestatem 22Pbd 4 circumduci T circumducere 8 6 cephas VEMBSPbd 7 hoc] non YEP 8 plantauit VNbd non de fructu eiua P 9 fructibus T aedet B edet TP 11 nonne B 12 usi sumus R usi hac] usu ac N tolleramua T 14 quae ex quare T mihi inquit P 17 que B 21 sed-sunt om. P mihi om. V 22 reddar P potestatS N 24 omnia mihi bd 25 omnia mihi licita B*bd 27 id] illud P )
364
loqueretur, omne, inquit, quod in macello uenit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. et tamen alibi dicit: non manducabo carnem in aeternum, ut non fratrem meum scandalizem, itemque alibi: omnia quidem munda, sed malum est homini qui per offensionem manducat. quod est \'omnia licita sunt\', ipsum est \'omnia quidem munda>; et quod est sed non omnia expediunt\', ipsum est (sed malum est homini qui per offensionem manducat\\ ita ostendit ea quae licita sunt, id est nullo praecepto domini prohibentur, sicut expedit, potius esse tractanda non praescripto legis, sed consilio caritatis. haec sunt, quae amplius erogantur saucio, qui curandus ad stabulum Samaritani illius miseratione perductus est. et ideo dicuntur non a domino praecipi, quamuis domino moneantur offerri, ut tanto intellegantur esse gratiora, quanto magis ostenduntur indebita.

Sed ea, quae in his talia sunt, ut, quamuis sint licita, non expediant, non in eis dici potest: bonum est hoc,. sed illud melius, sicut dictum est: qui dat nuptum, bene facit; et qui non dat nuptum, melius facit. ibi enim utrumque licet, et hoc aliquando, aliquando illud expedit. nam illis, quae se non continent, utique expedit nubere, et quod licet, expedit; quae autem uouerint continentiam, nec licet nec expedit. porro discedere ab infideli coniuge licet, sed non expedit; manere autem cum illo, si cohabitare consentit, et [*]( 1 I Cor. 10, 25 3 I Cor. 8, 18 5 Rom. 14, 20 13 cf. Luc. 10, 33-35 19 I Cor. 7, 38 ) [*]( 1 macellQ. R 4 ut non]-ne RS ut TVEMNP meum] non N\'P 5 munda sunt R 6 offendiculuin R quod-manducat om. S orania—est om. BTVE 7 quidem omnia P omnia-ipsum est in -g. add. T mundis P 11 praescripto] praecepto P 14 quamuis domino in mg. add. N 17 licita sint S 18 expediunt BTVEM in] de S non bonum M hoc est R 19 bene-nuptom om. P 21 utrunque R nam-24 expedit om. P 22 qui BTVEMNaRS 23 nouerint T1 N continentia N 24 discedere om. P licet discedere P 25 habitare R conaentit] conducit P )

365
licet et expedit, quia, si non liceret, expedire non posset. potest ergo aliquid licere et non expedire; expedire autem quod non licet non potest. ac per hoc non omnia quae licita sunt, expediunt, omnia uero inlicita non expediunt. sicut enim omnis, qui Christi sanguine redemptus est, homo est, non tamen omnis, qui homo est, etiam sanguine Christi redemptus est, ita omne quod non licet non expedit nec tamen omne quod non expedit etiam non licet. sunt quippe licita, quae non expediunt, sicut apostolo teste didicimus.

Sed inter id, quod inlicitum est et ideo non expedit, atque id, quod licitum est nec tamen expedit, quid intersit, aliqua uniuersali regula definire difficile est. citius enim quisque dixerit: omne quod fieri non expedit, peccatum est; omne autem peccatum inlicitum est. omne ergo quod non expedit, inlicitum est. et ubi erunt illa, quae licita esse, sed non expedire apostolus dixit, si omne quod non expedit, licitum non est? quapropter quia uerum dixisse apostolum dubitare non possumus et aliqua peccata esse licita dicere non audemus, restat, ut dicamus fieri aliquid, quod non expediat, et tamen, si licitum est, non esse peccatum, quamuis quoniam non expedit, non sit utique faciendum. quodsi absurdum uidetur, ut aliquid fiat quod non expedit et dicatur peccasse qui fecerit, intellegendum est hoc ex consuetudine sermonis absurdum: quae ita late patet, ut etiam iumenta, quamuis sint rationis expertia, tamen plerumque dicamus debere uapulare cum peccant; peccare autem proprie non est nisi eius, qui utitur rationali uoluntatis arbitrio, quod in omnibus mortalibus animantibus nonnisi homini est [*]( 1 ei om. P 3 qųę licita ŞQI}ţ N licita MPbd 4 uero] autem VPbd licita T 5 alt. est a. I. T om. M 6 xpi sanguine TR 8 non ante licet er. in V 9 dicimus B 11 jd N est om. S 12 diffinire TEMR 17 qu»apropter N 18 licita esse R 20 esse] est R 21 expediat R 22 supra aliud ser. aliquid S 23 non peccasse VEMNRSPbd quid T ex] ei BTR consuetudini BR conauetudinis T 25 experta M 26 proprium R 27 quae T nali-ornnibus om. E uoluptatis M 28 hourinig T )

366
diuinitus adtributum. sed aliud est, cum proprie loquimur, aliud, cum uerba ex aliis rebus transferendo uel abutendo mutuamur.

Vt igitur, si possumus, enitamur inter id, quod licet et non expedit, et id, quod non licet atque ideo nec expedit. aliquo certo fine distinguere, ea mihi uidentur licere et non expedire, quae per iustitiam quidem, quae coram deo est, permittuntur, sed propter offensionem hominum, ne ob hoc inpediantur a salute, uitanda sunt; ea uero non licere et ideo non expedire, quae sic ipsa iustitia uetantur, ut facienda non sint, etiamsi ab eis, quibus in notitiam fuerint perlata, laudentur. quod si ita est, ideo nonnisi inlicita prohibentur a domino, ut ea, quae licita sunt et non expediunt, non legis uinculo, sed libera dilectionis beneficentia caueantur.

Quocirca si dimittere infidelem coniugem non liceret, hoc fieri dominus prohiberet neque id apostolus prohibens diceret: ego dico, non dominus. nam si propter fornicationem carnis permittitur homo a coniuge separari, quanto magis in coniuge mentis fornicatio detestanda est, id est infidelitatis, de qua scriptum est: quoniam ecce qui se longe faciunt a te, peribunt; perdidisti omnem qui fornicatur abs te!

Sed quia ita licitum est, ut non expediat, ne propter coniugum separationes offensi homines ipsam doctrinam salutis, qua inlicita prohibentur, exhorreant ac sic peiores atque perituri in eadem infidelitate remaneant, intercedit apostolus et monendo fieri uetat, quod ita licitum est, ut non expediat. [*]( 17 I Cor. 7, 12 20 Ps. 72, 27 ) [*]( 2 mutuamur (s. I. I mutamus) B mutamus VEMNl mutuamus SN* 5 et-id om. BTVES ideo nec] ideo non TVRPbd 9 ideo nec VPbd 12 illic ita B 14 beneficientia VEMN 15 si s. I. in N, ante non pos. in VES 16 dominus fieri S id s. I. in N, om. VES prohibet dicens (s. I. m. 1 prohibens diceret) T 18 a om. B\' 19 infidelita««s N infidelitas Ebd 20 quoniam qui se ecce longe faciuut VE longe se bd 23 ne] non B 25 exorreant TE )

367
sic enim recedere ab infidelibus uxoribus uel maritis fideles uiri uel feminae non prohibentur a domino, ut neque iubeantur. nam si dimittere tales coniuges iuberentur, nullus locus esset consilio monentis apostoli, ne hoc fieret. nullo modo enim quod dominus iubet, seruus bonus fieri prohiberet.

Namque aliquando hoc dominus per Esdram prophetam iussit et factum est; dimiserunt Israhelitae uxores alienigenas, quicumque tunc habere potuerunt, per quas fiebat, ut et ipsi ad alienos seducerentur deos, non ut illae per maritos uero adquirerentur deo. nondum enim tanta gratia saluatoris inluxerat . et promissis temporalibus ueteris testamenti adhuc inhiabat illius populi multitudo. et propterea cum bona terrena, quae pro magno expetebant a domino, uiderent etiam his abundare, qui multos falsos colebant deos, blanditiis uxorum prius eos reuerebantur offendere, deinde inducebantur et colere. unde iusserat dominus per sanctum Moysen, ne quis uxorem alienigenam duceret. merito ergo quas duxerant domino prohibente, domino iubente dimiserunt. cum uero coepisset gentibus euangelium praedicari, iam coniunctos gentiles gentilibus comperit coniuges: ex quibus si non ambo crederent, sed unus aut una et infidelis cum fideli consentiret habitare, nec prohiberi a domino debuit fidelis infidelem dimittere nec iuberi: ideo scilicet non prohiberi, quia iustitia permittit a fornicante discedere et infidelis hominis fornicatio est maior in corde, nec [*]( 6 cf. Esdr. 9, 7 seqq. 16 cf. Dent. 7, 3 ) [*]( 42 neque ut T 8 esset locus Vbd 4 momentis T hoc fieret] obfieret T enim modo R 5 iubet om. E 6 namquae (m. 2 exp.) T hoc dominus aliquando bd; aliquando hoc quod dominus M ezdram R 7 israelitae BVMNRSd aligenigenas T 8 quecumque N 9 ad] ab M ad a. 1. N, om. VEBS alieno M sequerentur R ad deos VES adeos (a del. m. 2) T a do M ille NR 10 acquirentur T adquirentur E 11 iniabat S inhiniabat Tl 13 expectabant E eispectabaut VMNRbd habundare BTNS 14 blanditis Bl 16 qui BJ TI alienam M 18 cepisset RS 19 iam con om. M gentibus B conperit T om. Nl 20 coniugibus M 21 et om. VENSbd jpfideli T )

368
uera eius pudicitia cum coniuge dici potest, quia omne quod non est ex fide, peccatum est: quamuis ueram fidelis habeat pudicitiam etiam cum infideli coniuge, qui non habet ueram. ideo autem nec iuberi debuerunt fideles ab infidelibus separari, quia non contra iussionem domini gentiles fuerunt ambo coniuncti.

Quoniam ergo ab infideli fidelem discedere nec prohibet nec iubet dominus, ideo ut non discedat apostolus dicit, non dominus, habens utique spiritum sanctum, in quo dare posset utile et fidele consilium. unde cum dixisset de muliere, cuius uir mortuus fuerit: beatior autem erit, si sic permanserit, secundum meum consilium, ne quis hoc consilium tamquam humanum et non diuinum contemnendum putaret. adiecit: puto autem, et ego spiritum dei habeo. proinde intellegendum est etiam ipsa, quae non a domino iubentur, sed a sancto eius famulo utiliter suadentur, eodem domino inspirante suaderi. absit enim, ut quisquam catholicus dixerit. quando suadet spiritus sanctus, non dominum suadere, cum et ipse dominus sit et inseparabilia sint opera trinitatis. dicit tamen: de uirginibus autem praeceptum domini non habeo, consilium autem do, non ut hoc consilium alienum existimemus a domino, cum continuo sequatur et dicat: tamquam misericordiam consecutus adeo, ut fidelis essem. secundum deum ergo dat fidele consilium in eo spiritu, de quo ait: puto autem, et ego spiritum dei habeo.

Verum tamen aliud est domini iubentis imperium, aliud conserui secundum misericordiam caritatis, quae illi est a [*](1 Rom. 14, 23 11 I Cor. 7, 40 20 I Cor. 7, 25 ) [*]( 3 cura fldeli BT que MSJR1 5 fuerant TEMRbd 8 dominos nec iubet S 10 et] ac R 13 et om. Nbd 14 et] quod et (quod 8. I.) B, VEMNRS habeam VEMNS 15 a om. E 20 uirgibos T 21 autem exp. m. 2 M 23 domino Vbd 24 ergo deum R dat] dicat BYE coneilium fidele EMNS 25 quod et EMNRS 26 habeam EMS habeo (o in ras.) N 27 uerumptamen EN est om. R est aliud R 28 conserui? T est illi Ybd )

369
domino inspirata atque donata, fidele consilium. ibi aliud facere non licet, hic autem licet, ita sane, ut ipsum licitum partim quidem expediat, partim uero non expediat. expedit tunc, quando non solum per iustitiam, quae coram domino est, permittitur, sed etiam hominibus nullum ex hoc inpedimentum salutis infertur: uelut, cum dat consilium non nubendi apostolus uirginibus, unde praeceptum domini se non habere testatur, licet aliud facere, id est nubere et minus quam continentiae, bonum tamen tenere nuptiarum. ipsumque licitum etiam expedit, quoniam in uetita et inlicita ruituram carnis infirmitatem sic excepit honestate nubendi, ut neminem inpediat ad salutem, quamuis magis expediret magisque honestum esset, si uirgo consilium, quo praeceptum eam non conpellit, arriperet. tunc autem non expedit id quod licitum est, quando permittitur quidem, sed usus ipsius potestatis aliis affert inpedimentum salutis. sicut est, unde iam diu loquimur, discessio coniugis fidelis ab infideli, quam non prohibet dominus praecepto legis, quia coram illo iniusta non est, sed prohibet apostolus consilio caritatis, quia infidelibus affert inpedimentum salutis: non solum quia perniciosissime scandalizantur offensi, uerum etiam quia in alia coniugia cum ceciderint uiuentibus eis, a quibus dimittuntur, adulterinis nexibus colligati difficillime resoluuntur.

Ideo hic, ubi id quod licet non expedit, non potest dici: si dimiserit infidelem, bene facit; si non dimiserit, melius facit, sicut dictum est: qui dat nuptum, bene facit; et qui non dat nuptum, melius facit, quoniam illud non solum utrumque pariter licet — unde ad nihil [*]( 26 I Cor. 7, 38 ) [*]( 1 ubi JBT1 2 ipsom] illud S ipsum quidem R 4 deo EMNS 7 uirgini»» N uirgini bd 8 licet afl (afl 8. I.) S id est] idem M quam a. l. N om. VEM 9 tamen s. l. N om. VEMS in nuptiis VEMS 10 yeruituram N 11 excipit NRbd inpediat ad salutem] cogat VES om. BT, in mg. add. N 17 fidelis coniugis Vbd 22 conligati T 23 difficile EVMN1 24 id] hoc T\' om. VEMN 28 ad unde N ) [*]( XXXXI AuC. Sect. V par* III. ) [*]( 24 )

370
horum praecepto domini quisque conpellitur — sed etiam utrumque expedit, aliud minus, aliud amplius, unde ad id, quod amplius expedit, consilio apostoli quicumque potest capere prouocatur. hoc autem ubi de dimittendo uel non dimittendo infideli coniugio quaeritur, utrumque quidem pariter licitum est per iustitiam, quae coram domino est, et ideo nihil horum dominus prohibet; sed.non utrumque expedit propter infirmitates hominum, et ideo id quod non expedit apostolus prohibet dante sibi domino liberum prohibendi locum, quia neque id, quod monet apostolus, prohibet dominus neque id, quod prohibet apostolus, iubet dominus. quod nisi ita esset, neque contra prohibitionem domini apostolus aliquid moneret neque contra iussionem aliquid prohiberet. proinde in his duabus causis, una de nubendo uel non nubendo, altera de infideli coniuge dimittendo uel non dimittendo, aliquid simile est in uerbis apostoli, aliquid dissimile. simile quidem illudquod et ibi dicit: praeceptum domini non habeo, consilium autem do, et hic dicit: ego dico, non dominus. quale est enim \'praeceptum domini non habeo\\ tale est (non dicit dominus\'; et quale est \'consilium do\\ tale est (e god i co), illud autem dissimile est, quia de nubendo et non nubendo potest dici, hoc bene fieri, illud melius, quoniam utrumque expedit, minus aliud, magis aliud; at uero de coniuge infideli dimittendo uel non dimittendo, quoniam unum horum non expedit, aliud expedit, dici non oportet: qui dimittit, bene facit; et qui non dimittit, melius facit, sed dici oportet: non dimittat, quia etsi licet, non expedit. sic ergo possumus dicere melius esse infidelem coniugem non dimittere, quamuis liceat et dimittere, quemadmodum recte [*]( 17 I Cor. 7, 25 18 I Cor. 7, 12 ) [*]( 9 liberi TBl 11 quod ona. B quod iubet 22 13 iussionem eius VEMNSbd 17 et s. l. N om. It 22 fieri potest ES fieri »Qţęşt N 23 unum minus M aliud om. M aliud magis M maius TR 24 coniugi BT fideli BTVN1 27 dimittet fs. e add. a) & dimittat T sic] si T 29 et om. T quemammodum Bl )
371
dicimus melius esse, quod et licet et expedit quam id, quod licet nec expedit.

His de causis factum est, ut exponens domini sermonem, quem prolixum in monte habuit, ubi uentum est ad quaestionem de coniugibus dimittendis uel non dimittendis, adhibitis apostolicis etiam testimoniis dicerem consilium esse apostoli, non praeceptum domini, ubi ait: ceteris autem ego dico, non dominus, monens eos, qui haberent coniuges infideles, ut consentientes habitare secum non dimitterent. quod utique ideo monendum, non iubendum fuit, quia non tanto pondere prohibendi sunt homines facere licita, quamuis non expediant, quanto pondere prohibentur inlicita. si autem alicubi apostolus etiam illa, quae iubenda sunt! monere dignatus est, hoc fecit parcendo infirmitati, non praeiudicando iussioni. unde si dixit: non ut confundam uos, haec scribo, sed ut filios meos carissimos moneo, quid habet quaestionis, ubi ait: ego dico, non dominus? item ubi ait: ecce ego Paulus dico uobis, quia si circumcidamini, Christus uobis nihil proderit, numquid etiam hic dixit: ego dico, non dominus? non sunt itaque ista similia, quia etiam illa, quae iubet dominus, non est indignum neque contrarium, si eadem monet apostolus. monemus enim, quos caros habemus, ut faciant domini praecepta uel iussa. cum uero ait: ego dico, non dominus, satis ostendit dominum non prohibere, quod ipse prohibebat; prohibuisset autem dominus, si esset inlicitum. ergo secundum ea, quae supra [*]( 15 I Cor. 4, 14 18 Gal. 5, 2 24 I Cor. 7, 12 ) [*]( 2 non N1 3 exponens illum B sermonem dni B 4 que Bl abiit N1 6 adhibui monitum ab apostolo non praeceptum sqq. YES. adhibitam ab apostolo non praeceptum sqq. M adhibitis etiam testimoniis dicerg consilii esse apostoli sqq. N etiam apostolicis bd apostolicis—esse om. T 7 domini praeceptum T autem om. T 8 dico ego S 12 sic YM si* N 13 dignatur VMS 14 est om. B faeit R parendo TN1 15 sic VEMRS ut non T 16 meos s. 1. T om. M karissimi R 17 non ait B 22 monemus eos T 25 prohibeat M ) [*]( 24* )

372
diu diximus multumque uersauimus, licitum erat per iustitiam, sed etiam licitum non erat faciendum propter liberam beneuolentiam.

Tu autem, cui placet ita non licere quod non uetat dominus, sed apostolus, quemadmodum non licet quod uetat dominus, cum exponere uoluisses, quid sibi uellet, quod ait: ego dico, non dominus, cum alloqueretur fideles, quibus essent coniuges infideles, dixisti: (quia dominus iussit, ne coniugia sibimet diuersae religionis copularentur' et ipsum adhibuisti testimonium domini dicentis: non accipies uxorem filio tuo a filiabus alienigenarum, ne traducat eum post deos suos et pereat anima eius. addidisti etiam uerba apostoli, ubi dixit: mulier alligata est, quamdiu uir eius uiuit. quodsi mortuus fuerit uir eius, liberata est; cui uult nubat, tantum in domino. quod ita exposuisti, ut adiungeres *id est christiano\'. deinde secutus es et aisti: hoc est ergo domini praeceptum tam in ueteri quam in nouo testamento, ut nonnisi unius religionis et fidei coniugia sibi maneant copulata\'. si hoc ergo est domini praeceptum tam in ueteri testamento quam in nouo et hoc iubet dominus, hoc docet apostolus, ut nonnisi unius religionis et fidei maneant copulata coniugia, quare contra hoc domini iussum, contra doctrinam suam, contra praeceptum testamenti ueteris et noui iubet apostolus, ut diuersae fidei coniugia maneant copulata? \'quia Paulus, inquis, gentium praedicator et apostolus, iam in coniugio positos non solum monet, sed etiam iubet, [*]( 11 Deut. 7, 3. 4 14 I Cor. 7, 39 ) [*]( 2 illicitum si illud (si illud m. 2 8. l.) V illicitum scilicet illud 8 illicitum E 3 beniuolentiam EMNR 6 uoluisset MR 7 fideles (les s. l. add. m. 2) T 15 uoluerit R 16 quod si Sl 17 christiana T1 dixisti R 19 testamento et hoc iubet dns hoc docet apostolus R 22 dominus et T 24 hoc om. TVEMS 27 praedicator gentium M 28 manet M iubet etiam N )

373
ut si unus aut una e coniugibus credidisset, alterum non credentem, secum tamen habitare consentientem non dimitteret\'. his uerbis tuis aliud hoc, aliud esse illud satis euidenter ostendis. illud enim de his coniugiis agitur, quae sibi primitus copulantur, ne nubat femina non suae religionis uiro uel uir talem ducat uxorem. id enim, ut dicis, iubet deus, docet apostolus, utrumque praecipit testamentum. hoc autem diuersum esse quis abnuat, ubi agitur non de coniungendis, sed de coniunctis? ambo quippe unius eiusdemque infidelitatis fuerunt, quando coniuncti sunt; sed euangelium cum uenisset, alter sine altera uel altera sine altero credidit. si ergo aliud est hoc, quod sine scrupulo ullius dubitationis apparet, cur fidelem cum infideli in coniugio permanere non et dominus sicut apostolus iubet? nisi forte isto loco uacat, quod tam fidenter ipse ait: an uultis experimentum accipere eius, qui in me loquitur Christus? et utique dominus est Christus. intellegisne quid dicam? an in hoc explanando aliquanto diligentius immorabor?

Adtende, ut rem ipsam tamquam in conspectu considerandam planiore sermone ponamus. ecce coniuges duo unius infidelitatis; ita fuerunt quando iuncti sunt. nulla de his quaestio est, quae pertineat ad illam domini iussionem doctrinamque apostolicam et praeceptum testamenti ueteris et noui, quo prohibetur fidelis cum infideli copulare coniugium. iam sunt coniuges et adhuc ambo sunt infideles; adhuc tales sunt, quales fuerunt, antequam iungerentur, qualesque coniuncti [*](15 II Cor. 13, 3 ) [*]( .1 unus aut una] alter TVEMSN; N in textu; nam in mg. additum tuT ant una alterum uel alteram R, (uel alteram s. I.) Nbd 3 tuis om. 8 illud aliud esse S esse aliud illud N 6 uel] uel ne EMS uel pe N ut] cum T 7 utrunque (semper fere n) R 13 in om. VMRS, s. I. N coniuge R 15 uocat Nl uatat Tl quod] illud quod VEMS i111J.4 quod N 17 xps est T 19 attendo T1 utrtl (rt s. I.) N 20 ponamij? N duo coniuges S 21 coniancti (con s. I.) Nbd 23 et fin.] ac JB 26 coniungerentur M )

374
sunt. uenit euangelii praedicator, credidit eorum aut unus aut una, sed ita ut infidelis cum fideli habitare consentiat. iubet fideli dominus, ne infidelem dimittat an non iubet? si dixeris \'iubet\', reclamat apostolus; ego dico, non dominus; si dixeris *non iubet\', causam requiro. neque illam mihi responsurus es, quam tuis litteris indidisti: \'quia dominus prohibet fideles infidelibus iungi\'. hic enim nullo modo est ista causa; de iam iunctis loquimur, non de iungendis. si ergo tu causam non inuenisti, cur non uetet dominus quod uetat apostolus — cernis enim iam, ut existimo, non esse ipsam quam esse putaueras — uide, ne forte illa sit, quae mihi uisa est, et tunc proferenda et nunc defendenda, ut scilicet illud intellegamus dicere dominum, quod habet coram illo nullo modo transgredienda iustitia, id est quod ita iubet aut uetat, ut aliud facere omnino non liceat; quod autem uolentis potestati ita permittit, ut nec agatur nec praetermittatur inlicite, ipsi seruorum suorum consilio locum dare, ut id potius suadeant quod uiderint expedire.

Teneatur hic ergo primitus ac maxime, ne committantur inlicita. ubi autem aliquid ita licitum est, ut aliud facere non sit inlicitum, fiat quod expedit [uel quod magis expedit]. illa igitur, quae dominus ita dicit ut dominus, id est non monentis consilio, sed dominantis imperio, non facere non licet et [*]( 4 I Cor. 7, 12 ) [*]( 2 infideles (8. e fin. add. i) T fideles B infideli B 8 fidelea T jnfides T1 dimittant T3 an] aut S iubet ex nubat S diserie & TM 5 requiram R 7 cum infidelibus TS ullo BlTl 9 tu] tuam VETMS tu* N uetet (8. fin. e add. a) S 10 uetat] prohibet VEMNS cernis] certas es (es s. l.) S 11 ge N 12 nunc ex tunc N 15 ą.ut (exp. m. 2) T 16 ite N 17 inlicite (I... id licet) B licite ES ipsij ibi NRbd aeruo VESM saoram 08. VESM consilii VEMS dare uidetur VESMN 18 suadeat VEMSN1 uiderit VEMSNI 19 teneaptur (exp. m. 2) T hoe VEMSN1 primatuB R et R nec B 20 ipliquid (s. ÎJ) add. a) T ita om. BVESN1 21 uel quod magis expedit in mg. N. bd uel magis expedit R 23 non om. VEMSN1, er. in B faceret Tl )

375
ideo nec expedit. dominus itaque praecepit mulierem a uiro non discedere; quodsi discesserit — ea utique causa, qua discedere licitum est — manere innuptam aut uiro suo reconciliari; mulier enim sub uiro uiuo marito iuncta est legi; et uiuente uiro uocabitur adultera, si fuerit cum alio uiro, quoniam mulier alligata est, quamdiu uir eius uiuit. unde si uxor dimiserit uirum suum et alii nupserit, moechatur, et qui dimissam a uiro duxerit, moechatur. ideoque ex eodem praecepto domini et uir uxorem ne dimittat, quoniam qui dimiserit uxorem suam praeter causam fornicationis, facit eam moechari. sed si propter hanc causam dimiserit, etiam ipse sic maneat; omnis enim qui dimittit uxorem suam et ducit alteram, moechatur.

Haec constituta domini sine ulla retractatione seruanda sunt. habet enim haec iustitia, quae coram illo est, siue probent siue inprobent homines. et ideo dici non oportet propter offensiones hominum, aut ne inpediantur homines ab ea salute, quae in Christo est, non esse seruanda. quis enim christianus audeat dicere: ne homines offendam aut ut homines Christo adquiram, faciam moechari uxorem meam, ut ego ipse moechus fiam? [*]( 1 I Cor. 7, 10, 11 4 Bom. 7, 2. 3 6 I Cor. 7, 39 7 Marc. 10, 12 9 Luc. 16, 18 10 I Cor. 7, 11 11 Mattb. 5, 82 13 Luc. 16, 18 ) [*]( 1 nec] non TBSN1 praecipit VEMNbd 4 reconliari T uiuo uiro M 5 marito om. M uincta T 6 altero EMN 7 quandiu R 10 eo S domini praecepto S et om. EMSN1 et uxorem T 12 causam hanc TEMNS 13 dimiserit... B 14 suam om. R 15 retractione STl 16 habent VMRS, (n 8. I.) TN iustitiam haec T hanc ENlM iustitiam VEMSN1 iustitia. B 17 probent R approbent Nbd probent siue om. BTVEMS inprobent sine laudent VEMS et ideo] nunquid hanc VESN1 18 aut enim VESTN impedimenttl R homines habeant R 19 eat hanc dixerim YEMS est baK gixerim N seruandam BlTVEMS 20 ut om. VEN1 21 ut] aut (a s. I.) N aut Rbtl )

376

Potest enim fieri, ut, cum adulteram uxorem quisque dimiserit christianus, ita temptetur, ut aliqua femina, quae nondum credidit, cupiens in eius nuptias conuenire, promittat se futuram esse christianam, non fallaciter, sed si ei nupserit hoc omnino factura. huic itaque iam conubium recusanti poterit suggerere ille temptator: dominus dixit: quicumque dimiserit uxorem suam praeter causam fornicationis et aliam duxerit, moechatur; tu autem, qui dimisisti propter causam fornicationis uxorem, si aliam duxeris, non moechaberis. huic talia suggerenti erudito corde respondeat moechari quidem illum grauius, qui praeter causam fornicationis uxore dimissa alteram duxerit, sed etiam illum, qui uxore fornicante dimissa sibi aliam copulauit, non ideo non moechari, quia moechantem relinquit: sicut moechatur qui eam, quae praeter causam fornicationis dimittitur, duxerit; nec ideo non moechatur, qui eam ducit, quam dimissam praeter causam fornicationis inuenerit. et propterea quod subobscure apud Matthaeum positum est, quoniam totum a parte significatum est, expositum esse apud alios, qui totum generaliter expresserunt, sicut legitur apud Marcum: quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, adulterium committit, et apud Lucam: omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram, moechatur. non enim alios dixerunt moechari, alios non moechari, qui dimissis uxoribus suis duxerint alteras, sed: quicumque dimiserit, omnem prorsus, qui dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, moechari eum sine ulla exceptione dixerunt. [*]( 6 Matth. 5, 32 ) [*]( 1 quisquis (supra alt. quis pos. q;) T 3 credit R 4 se s. I. N futurum B1 non] et hoc non VEM ęţ ł,lQçnon N 5 facturam VERS htuic N utique MN1 itaque recusanti T iam] hoc (h s. I.) N, bd con*ubi*tl T 7 propter T1 causa B1 14 moech»»antem T fornicantem bd reliquit NRSbd qug ex qui N 15 propter corr. m. 1 in pter T, ES dimissam M dimissa est VES 16 propter VNRbd 17 sic subobscure VES 18.matheum TEM 19 esse] est NR 22 suam om. MNl 23 dixerit V 27 ulla om. R dixerint T )

377

Sed si haec ille christianus responderit temptatori, intellegens licuisse quidem sibi dimittere adulteram, sed aliam ducere non licere, quid? si dicat ille temptator: committe hoc peccatum, ut adquiras animam Christo in morte infidelitatis positae feminae, quae parata est, si tibi nupserit, fieri christiana? quid aliud christianus ad ista respondere debet et dicere, nisi se non posse, Si hoc fecerit, euadere iudicium, quod commemorauit apostolus, ubi ait: et sicut dicunt nos quidam dicere: faciamus mala, ut ueniant bona? quorum iudicium iustum est? quomodo autem poterit esse salubriter christiana, quae cum illo a quo ducitur erit adultera?

Non solum autem moechandum non est, quod facit non quidam, sed omnis, qui dimittit uxorem suam et ducit alteram, etsi propterea duxerit, ut faciat christianam, sed etiam quisquis non alligatus uxori continentiam deo uouerit, nullo modo debet ista conpensatione peccare, ut ideo credat uxorem sibi esse ducendam, quia promisit quae nuptias eius adpetit futuram se esse christianam. quod enim cuique, antequam uouisset, licebat, cum id se numquam facturum uouerit, non licebit; si tamen id uouerit quod uouendum fuit, sicuti est perpetua uirginitas uel continentia post experta conubia solutis a uinculo coniugali uel ex consensu uouentibus et carnalia debita sibi inuicem relaxantibus fidelibus castisque coniugibus, quod alterum sine altera uel alteram sine altero uouere fas non est. haec ergo et si qua alia sunt, quae rectissime uouentur, cum homines uouerint, [*]( 8 Rom. 3, 8 ) [*]( 3 et committe T committere M 4 et hoc B 5 praeparata R opata Nl 6 respondere ad ista VNbd 7 fecerit ex faceret T 9 quidam noe bd quidem BT 11 salabriter poterit esse R salubritus M 12 dncitur erit] dQfxent T erit adulteraj adulterat VS adultera E erit (8. I.) adultera N 15 fiat chriatiana VESM1 19 futuram om. R se om. T christianam futuram R et quod BT 20 nouisset Tx 21 uouerit (u init. in ras.) N 22 sicut S 24 uiuentibus N* 25 quod -979, 25 etiam desunt in M 26 uoueri BT )

378
nulla condicione rumpenda sunt, quae sine ulla condicione uouerunt, quia et hoc dominum praecepisse intellegendum est, ubi legitur: uouete et reddite domino deo uestro. unde apostolus de quibusdam, quae continentiam uouent et postea nubere uolunt, quod eis, antequam uouissent, utique licebat, habentes, inquit, damnationem, quoniam primam fidem inritam fecerunt.

Nihil ergo expedit, quod inlicitum est, et nihil, quod prohibet dominus, licitum est.

Quae autem nullo domini constringente praecepto in potestate dimissa sunt, in his audiatur apostolus in spiritu sancto monens et consulens, ut uel meliora capiantur uel ea, quae non expediunt, caueantur. ibi audiatur dicens: praeceptum domini non habeo, consilium autem do, et: ego dico, non dominus. ibi si meliora elegerit, qui audit: solutus est ab uxore, non quaerat uxorem, quia et si acceperit uxorem, non peccat, ibi uirgo non nubat. qui enim non dat nuptum, melius facit; et qui dat nuptum, bene facit. ibi beatior sit mulier sic permanendo, quae mortuo uiro suo in potestate habet, cui uult nubere, tantum in domino. quod duobus modis accipi potest: aut christiana permanens aut christiano nubens. non enim tempore reuelati testamenti noui in euangelio uel ullis apostolicis litteris sine ambiguitate declaratum esse recolo, utrum dominus prohibuerit fideles infidelibus iungi, quamuis beatissimus Cyprianus inde non dubitet nec in leuibus peccatis constituat, iungere cum infidelibus uinculum [*]( 3 Ps. 75, 12 6 I Tim. 5, 12 13 I Cor. 7, 25 15 I Cor. 7, 12 16 I Cor. 7, 27 18 I Cor. 7, 38 21 I Cor. 7, 89 26 cf. Cypr. de lapsis Hartel I p. 249, 21 ) [*]( 1 conditione ulla S 4 qui R 12 maiora S 15 meliora ex maiora corr. S 16 es S 99 N quaeras (s a, exp. t) S 17 qui. N 18 non post enim om. BR melius] bene R 19 non dat R nuptam om. TR melius R sit] fit SNl 20 quo VE 21 nabat (at 8. exp. ere) N 23 non] neque B 24 esse om. R 26 ciprianus ES )

379
matrimonii, atque id esse dicat prostituere gentilibus membra Christi. sed quia de his, qui iam coniuncti sunt, alia quaestio est, audiatur et hic apostolus dicens: s i quis frater habet uxorem infidelem et haec consentit sentit habitare cum illo, non dimittat illam; et qua mulier habet uirum infidelem et hic consentit habitare cum illa, non dimittat uirum, et sic audiatur, ut, quamuis fieri licitum sit, quia hoc non dicit dominus, non tamen fiat, quia non expedit. non enim omnia expedire, quae licita sunt, apertissime docet apostolus, sicut supra iam ostendimus. propter quodlibet tamen fornicationis genus, siue carnis siue spiritus, ubi et infidelitas intellegitur, et dimisso uiro non licet alteri nubere et dimissa uxore non licet alteram ducere, quoniam dominus nulla exceptione facta dicit: si uxor dimiserit uirum suum et alii nupserit, moechatur, et: omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram, moechatur.

His ita pro meo modulo pertractatis atque discussis quaestionem tamen de coniugiis obscurissimam et inplicatissimam esse non nescio. nec audeo profiteri omnes sinus eius uel in hoc opere uel in alio me adhuc explicasse uel iam posse, si urguear, explicare. illud autem, unde me idem in alia scheda consulendum existimatis, seorsum etiam ego enodare curarem, si mihi aliud, quam tibi uisum est, uideretur; cum uero eadem sit etiam nostra sententia, non hinc opus est diutius disputare. [*]( 8 I Cor. 7, 12. 13 9 cf. I Cor. 10, 23 14 Marc. 10, 12 16 Luc. 16, 18 ) [*]( 1 gentibua YESNt 2 menbra E iis bd 7 uirum] illtt T 8 quamuis] in aliquibus VESN1 q cuiuis (i fin. s. I.) T 10 iam supra S 13 demissa B 15 alio T . 16 et omnis-moechatur om. VESN1 18 itaque TRS 20 proferre (e fin. s. i appos.; s. ferre superscr. fiteri) S 22 urgear VENBSbd explicari BVE me om. VES, er. in N idem] itidem Rbd 23 sceda BTENRS existimati TS existimasti N 25 uoce etiam continuatur oratio in cod. M hi.c N )

380

Catechumenis ergo in huius uitae ultimo constitutis, seu morbo seu casu aliquo si conpressi sint, ut, quamuis adhuc uiuant, petere sibi tamen baptismum uel ad interrogata respondere non possint, prosit eis, quod eorum fide christiana iam nota uoluntas est, ut eo modo baptizentur, quo modo baptizantur infantes, quorum uoluntas adhuc nulla patuit. non tamen propterea damnare debemus eos, qui timidius agunt, quam nobis uidetur agi oportere, ne de pecunia conseruo credita inprouidius quam cautius iudicare uoluisse iudicemur. satis quippe in talibus respiciendum est illud apostoli, ubi ait: unusquisque nostrum pro se rationem reddet deo. non ergo amplius inuicem iudicemus. sunt enim, qui uel in his uel etiam in aliis obseruandum putant, quod dixisse dominum legimus: nolite dare sanctum canibus neque proieceritis margaritas uestras ante porcos. et ista saluatoris uerba reuerentes baptizare non audent eos, qui pro se respondere nequiuerint, ne forte contrarium gerant uoluntatis arbitrium. quod de paruulis dici non potest, in quibus adhuc rationis nullus est usus. sed non solum incredibile est nec in fine uitae huius baptizari catechumenum uelle, uerum etiam, si uoluntas eius incerta est, multo satius est nolenti dare quam uolenti negare, ubi uelit an nolit sic non apparet, ut tamen credibilius sit eum, si posset, uelle se potius fuisse dicturum ea sacramenta [*]( 7 cf. Conf. IIII 4, 8 11 Rora. 14, 12 14 Matth. 7, 6 ) [*]( 1 cathecuminia («c semper) TE caticuminus M cathechuminia (pr. h 8. l.) S cathecumini R constituti RS 2 seu morbo] si morbo TMN\'bd 6i conpressi] sic oppressi VMNJtbd sunt T 4 prodest S 5 in fide BRN*bd eo modo baptizentur om. R 6 nulla adhuc Vbd 7 patuit eo modo baptizentur R 9 inprouidius] improbius N2bd indicare VMN1 11 ait] dicit Vbd 12 dep N iudicemur (s. I. T a) R 13 aliis] his T 14 sanctum dare Vbd 15 proiceretis R 16 referentes Nsbd 17 nequeunt R 18 generant N ge*#rant T 19 rationis adhuc R nullus usus est rationis T 20 finem BMT1 baptizare MN cathecuminum TR cathicuminum E caticuminum M 23 credibile VMSEN1 24 uellet (m. 2 exp. t) T )

381
percipere, sine quibus iam credidit non se oportere de corpore exire.

Si autem dominus, ubi ait: nolite dare sanctum canibus, hoc, quod isti cauendum putant, uellet intellegi, non ipse suo traditori dedisset, quod in suam ille perniciem sine culpa dantis cum dignis indignus accepit. unde cum hoc diceret dominus, credendum est significare uoluisse, quod lucem intellegentiae spiritalis inmunda corda non portant. et si portanda doctor ingesserit, quae non recte accipiunt, quia non capiunt, uel reprehensionis morsibus lacerant uel contemnendo conculcant. si enim beatus apostolus quamuis in Christo iam renatis tamen adhuc paruulis lac dicit se dedisse, non escam — necdum enim poteratis, inquit, sed nec adhuc quidem potestis — si denique ipse dominus electis apostolis dixit: adhuc multa habeo uobis dicere, sed non potestis illa portare modo, quanto minus possunt ferre, quaecumque de incorporea luce dicuntur, inmundae mentes inpiorum!

XXVIII. 35. Sed ut sermo noster ad hoc potius claudatur, unde sumpsit exordium, ego non solum alios catechumenos uerum etiam ipsos, qui uiuentium coniugiis copulati retinent adulterina consortia, cum saluos corpore non admittamus ad baptismum, tamen, si desperati iacuerint nec pro se respondere potuerint, baptizandos puto, ut etiam hoc peccatum cum ceteris lauacro regenerationis abluatur. quis enim nouit, utrum fortassis adulterinae carnis inlecebra usque ad baptismum [*]( 3 Matth. 7, 6 18 I Cor. 3, 2 15 Iob. 16, 12 ) [*]( 3 sanctum dare R 5 traditori suo R 6 pernitiem E accepi M 8 lurpgQ (8. I. cem) T 14 sic T 19 adhuc MN 20 cathicaminos EM 21 coniugium M . 22 saluo corpore in his permanentes ft admittendos VSNb ammittamua 2?1T1 23 si tamen VESN desperati et intra se penitentes iacuerint VESNb si disperati Bl fide aperati P necpotuerint om. YES 25 lanocro T absoluatur BTVERSN1 qui YES nouit] ob id B ob id (a. I. t nouit) T Qb i4 (s. d, nouit) N ob id fortassis VES non M utrum om. YES )

382
statuerant detineri? si autem ab illa desperatione recreati potuerint uiuere, aut facient, quod statuerant, aut edocti obtemperabunt aut de contemptoribus fiet, quod fieri etiam de baptizatis talibus debet. quae autem baptismatis, eadem reconciliationis est causa, si forte paenitentem finiendae uitae periculum praeoccupauerit. nec ipsos enim ex hac uita sine arra suae pacis exire uelle debet mater ecclesia.