De Conjugiis Adulterinis

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Prima quaestio est, frater dilectissime Pollenti, earum quas ad me scribens tamquam consulendo tractasti, quod ait apostolus: his autem qui sunt in coniugio praecipio, non ego. sed dominus, mulierem a uiro non discedere; quodsi discesserit, manere innuptam aut uiro suo reconciliari; et uir uxorem ne dimittat, utrum ita sit accipiendum, ut eam prohibuisse nubere intellegatur, quae sine causa fornicationis discessit a uiro — id enim sentis an, sicut ego sensi in eis libris, quos ante plurimos annos de sermone euangelico scripsi, quem secundum Matthaeum habuit saluator in monte, illas innuptas manere praeceperit, quae a uiris suis ea causa recesserint, quae sola permissa est, id est fornicationis. uidetur enim tibi tunc a uiro discedentem feminam nubere non debere, si nulla uiri fornicatione [*]( 7 I Cor. 7, 10, 11 ) [*]( 2 Incipit ad Pollentium de adulterinis coniugiis liber primus B, fol. 61* N Incipit ad Pollentium de adulterinis coniugiis sci Augustini fol. 49* T Incipit ad Pollentium de adulterinis coniugiis liber I aci Augustini V, fol. 25* E Incipit liber primus Aurelii Augustini epi ad Pollentium de coniugiis adulterinis fol. 1 M Incipit liber primus beati Augustini epi de adulterinis coniugiis fol. 29* R Incipit ad Pollentium de adulterinis coniugiis liber primus sci Augustini epi fol. 98* S 5 polenti 8 harum VEMSN1 arum T1 6 scribens litterarum (litterarum a. I. m. 2 add.) T, VEN1 ut ait (ut 8. I. m 2 add.) T 7 apostoIus (u ex o) B 10 non TlSbd 14 scribsi B1 matheum (ita semper) BT, EMNRS 16 quod C quod C 18 faeminam (pleruntque ae) B )

348
conpulsa discesserit; nec adtendis, si nullam uir eius causam fornicationis habuerit, non eam discedentem manere innuptam, sed omnino discedere non debere. nam utique cui praecipitur, ut, si a uiro discesserit, innupta permaneat, non discedendi aufertur licentia, sed nubendi. quod si ita est, datur ergo licentia feminis, quae continentes esse uoluerint, nullum maritorum exspectare consensum, ut, quod dictum est: mulierem a uiro non discedere, eis praeceptum esse uideatur, quae possunt eligere non continentiam, sed tale diuortium quo liceret eis in aliorum nuptias conuenire. proinde quae dilexerint nullum desiderare concubitum, nullum ferre conubium, licebit eis uiros suos etiam sine ulla fornicationis causa relinquere et innuptas secundum apostolum permanere. et uiri similiter — quoniam par forma est in utrisque — si conti- Dentes esse uoluerint, etiam uxoribus non consentientibus deserent eas et sine ullis nuptiis permanebunt. tunc enim eis, ut putas, alia coniugia liceret inquirere, si fornicationis causa diuortium nasceretur. cum uero ista causa non est, superest secundum id, quod existimas, ut aut coniux non discedat a coniuge aut, si discesserit, sine coniugio maneat aut ad pristinum coniugium reuertatur. nulla ergo existente causa fornicationis cuilibet coniugi licebit unum de tribus eligere: aut non discedere a coniuge aut, si discesserit, sic manere aut, si non sic manserit, non alterum quaerere, sed priori se reddere.

Et ubi est, quod idem apostolus nec ad tempus, ut uacetur orationi, nisi ex consensu uoluit coniuges carnali fraudare inuicem debito? quomodo saluum erit quod ait: [*]( 7 I Cor. 7, 10 ) [*]( 1 eius uir S 2 ea C 3 cui] i Tl si B7 om. BlVM praecipit- tur BT 6 quod C noluerint Tl 7 expectare EMR 8 quod C 9 possent Vbd diuartiud T 10 liceat E delegerint R 11 nullum ferre conubium om. EMS fere BTYNb 12 etiam] esse C 14 forma par ES par om. BNT1 utrosque BTX 15 et C 16 deserentefts (a exp. nZ. 2) T deserenteas fa s. I. add.) M deserentes C ut putas eis E 19 estimas S existimans C coniunx S 21 fornicationis causa existente T exsistente B )

349
propter fornicationes autem unusquisque uxorem suam habeat, et unaquaeque suum uirum habeat. uxori uir debitum reddat, similiter autem et uxor uiro. uxor non habet potestatem corporis sui, sed uir; similiter et uir non habet potestatem corporis sui, sed mulier? hoc quomodo uerum erit, nisi quia nolente coniuge non licet coniugi continere? nam si licet mulieri sic dimittere uirum, ut maneat innupta, non uir habet, sed ipsa sui corporis potestatem: quod etiam de uiro intellegitur. deinde cum dictum est: quicumque dimiserit uxorem suam excepta causa fornicationis, facit eam moechari, quomodo dictum intellecturi sumus, nisi prohibitum esse homini dimittere uxorem, si nulla causa fornicationis extiterit? et dictum est quare, ne scilicet faciat eam moechari; utique ideo, quia, etiamsi non ipsa dimiserit, sed dimissa fuerit, erit moecha, si nupserit.

Propter hoc ergo tam magnum malum non licet homini dimittere uxorem nisi ex causa fornicationis. tunc enim non ipse dimittendo facit adulteram, sed dimittit adulteram. quid? si ergo dicat: dimitto quidem uxorem meam sine ulla causa fornicationis, sed continens permanebo, ideone dicemus eum inpune fecisse quod fecit? quis hoc dicere audebit, qui uoluntatem domini haec dicentis intellegit? quoniam nec [*](1 I Cor. 7, 2-4 10 Matth. 5, 32 ) [*](1 fornicationes (e add. m. 1 s. exp. i) T fornicationem BC 2 uirum suum Vbd uirum om. N 4 habeat T corpori Bl 5 similiter autem EMSN1 sui corporis S 6 quomodo (quo 8. I. m. 2) T 7 coniuge in mg. add. T contineri M 8 sed ipsa sui er. in M 10 cum] quod NR om. E quodcumque C 11 fornicationis causa TSP mechari MB 12 esset S hominem T2NP hominem non M 13 si] sed P exstiterit BVbd 14 facit C mechari (semper e) EM 15 ideo] idem P qui BlTIN1 quod MP si non etiamsi B 16 moechata TVMS moecha.. N mecha E 18 ex (s. I. m. 1) TN. om. MBS 19 quod C 20 ergo si S dicat ergo P ulla] illa P 21 fornicationis causa S 22 dicerem C audebit dicere S 23 dicentis haec R hoc P )

350
continentiae causa dimitti coniugem uoluit, qui solam causam fornicationis excepit.

Redeamus igitur ad ipsa apostoli uerba dicentis: his autem, qui sunt in coniugio, praecipio, non ego, sed dominus, uxorem a uiro non discedere; quodsi discesserit, manere innuptam, et eum uelut interrogemus et tamquam praesentem quodam modo consulamus: cur dixisti. apostole, quodsi discesserit, manere innuptam? licetne discedere an non licet? si non licet, cur praecipis discedenti. ut maneat innupta? si autem licet, profecto est aliqua causa, qua liceat. haec autem inquisita non inuenitur, nisi quam solam saluator excepit, id est causa fornicationis. ac per hoc non praecipit apostolus mulierem, si discesserit, manere innuptam, nisi quae illa causa discedit a uiro, qua sola ei discedere licitum est a uiro. ubi enim dicitur: praecipio non discedere; quodsi discesserit, manere innuptam. absit, ut contra hoc praeceptum faciat, quae sic discedit, ut innupta permaneat. nisi ergo illa intellegatur, cui licet discedere — non autem licet nisi uiro fornicante — quomodo iubetur innupta, si discesserit, permanere? quis est, qui dicat: si discesserit mulier a uiro non fornicante, innupta permaneat. cum ei nisi a uiro fornicante discedere omnino non liceat? sensus itaque iste tuus quantum aduersetur uinculo coniugali. ubi dominus nec continentiam uoluit suscipi nisi pari concordia atque consensu, puto quod iam intellegas.

Sed rem ipsam paulo apertius proloquamur et [*]( 3 I Cor. 7, 10. 11 ) [*]( 7 consolamus Tl 9 non] omnino non TAMRSPC si ę.ųţęłP. (supra aateip add. non) N discedere licct P discedenti] dimitti M 12 solam om. VES id est] adest P 13 praecepit YNibd disserit T1 manere om. P 14 illa quae P quod C illa om. S causa om. P discesserit M ei om. C eius P 15 licitum est discedere VBPCbd discedere a uiro licitum est 8 19 a uiro PC 21 non om. M 22 a uiro nisi T 23 tuus iste EMNS 24 deus PC non P parique et concordi C concordique consensu N2 Pbd 26 ipsam rem M loquamur S quod uel loquamur P )

351
quasi constituamus ante oculos. ecce placuit continentia mulieri, uiro non placet. discessit ab eo mulier et coepit uiuere continenter, ipsa scilicet casta mansura, sed factura, quod dominus non uult, adulterum uirum: qui cum se non continuerit, alteram quaeret. quid sumus dicturi mulieri, nisi quod dicit ecclesiae sana doctrina? redde debitum uiro, ne, dum tu quaeris unde amplius honoreris, ille unde damnetur inueniat. hoc enim et illi diceremus, si te nolente continere uoluisset. non enim habes potestatem corporis tui, sed ille; sicut nec ille habet potestatem corporis sui, sed tu. nolite inuicem fraudare nisi ex consensu. cum haec atque huius modi plura, quae ad hoc pertineant, dixerimus, placetne tibi, ut nobis mulier ex ista tua ratione respondeat: (ego apostolum audio dicentem: praecipio mulierem a uiro non discedere; quodsi discesserit, manere innuptam aut uiro suo reconciliari? ecce discessi, nolo reconciliari uiro, sed innupta permaneo. non enim ait: si discesserit, manere innuptam, donec uiro suo reconcilietur, sed, manere, inquit, innuptam aut uiro suo reconciliari. hoc, inquit, faciat aut illud. unum e duobus eligendum permisit, non autem in horum alterum conpulit. manere innupta eligo ac sic praeceptum inpleo. corripe. argue, increpa, utere qua uolueris seueritate, si nupsero).

Quid huic contradicam nisi: apostolum non bene intellegis? neque enim ille praecepisset, si a uiro discesserit, innuptam manere mulierem, nisi eam, cui discedere licuisset, illa una uidelicet causa, quae ibi propterea tacita est, quia notissima [*]( 14 I Cor. 7, 10. 11 ) [*]( 1 quasij que sit P 2 placuit ZPMPCbd 4 uult non dominus P 5 nisi quod] non quidem P 7 unde ille P dampnetur (semper p) E 10 nolite-consensu om. TVESC, in mg. add. N 13 audio apostolum T 16 ecce-reconciliari om. P ecce inquis VEMNlC ecce inquit S 18 suo om. RC inquit om. ES 20 e duobus unum P in horum autem S 24 apostolo M 26 manere innuptam ES permanere T ni Tl ea N 27 causa scilicet P quae] quoniam C quaemagister om. S )

352
est, hoc est fornicationis. hanc enim solam deus magister excepit, cum de dimittenda loqueretur uxore, deditque intellegi talem formam etiam a uiro esse seruandam, quoniam non solum mulier non habet potestatem corporis sui, sed uir; sed similiter et uir non habet potestatem corporis sui, sed mulier. cum ergo tuum maritum arguere de fornicatione non possis, quomodo te putas quod ab eo discedis non nubendo excusare, a quo tibi non licet omnino discedere? cum haec a nobis mulier audierit, puto, quod nolis eam sic respondere, ut dicat propterea se manere innuptam, quia sine ulla uiri fornicatione discessit; nam si ille fornicatus esset, non solum sibi discedere, uerum etiam nubere licuisset.

Nequaquam hoc illa diceret, cum ipse sis uerecundatus istam mulieribus dare licentiam. dixisti enim: (si uir uxorem adulteram dimiserit et alteram duxerit, mulier tantum obprobrium habebit. si autem mulier supra dicta causa uirum dimiserit et alterum duxerit, non uir tantum, sed et mulier obprobrium habebit\'. cuius sententiae tuae rationem reddens, 'dicent enim, inquis, eam ideo discessisse, ut alium uirum sibi coniungeret, etsi talis forte fuerit qualis a quo discessit; facile enim uiris perquam est in hoc morbi uitium inruere. si autem et ipsum dimiserit et alii nupserit, magis [*]( 4 cf. I Cor. 7, 4 ) [*]( 1 fornicatio C 3 etiam] est C aetiam E a] in IPPCbd quoniam] cQ MNt 4 alt. sed om. PC sed—mulier lineis superductis del. assign. in T 7 que modo P te] tu P om. ENzbd 8 non licet tibi R discedere omnino P 9 qijgd R nolisJ nobis CR 10 innuptam om. YES 12 etiam] 6 C licuisse P 18 tt nequaquam I1YFMNlSC ille BTIMNIS illi VER liceret ES et ipse TN2PCbd sit C 14 dileiisti (del. m. 2) T 15 altenun] aliam PCbd 16 tantum] enim P otproprium (exp. m. 2) T 17 alteri nupserit RC alii nupserit N2Pbd 18 tanta m. 2 supra exp. tufl T et om. T 19 dicet BTMN1 inquis (in s. i.) N quis BTM 21 faerit forte S 22 perquam facile est enim uiris R perquam facile enim uiris est bd perquam om. YElJ-IS morbo C )

353
magisque dicent eam numerositatem uirorum adpetisse\'. hac reddita ratione concludis et dicis: his ergo pertractatis uel etiam discussis oportet mulierem uirum tolerare aut innuptam manere\'. bonum plane dedisti consilium mulieribus, ut, cum sciant sibi esse permissum, si adulteros uiros dimiserint, aliis coniugari, non tamen faciant propter obprobrium, sed potius tolerent etiam adulteros uiros, ne uideantur hac occasione multis uelle misceri, eo quod difficile sit, ut non talem inueniat mulier cui nubat, qualis fuerit quem dimisit, quoniam ualde in hunc morbum sunt procliues uiri. cum igitur nos dicimus etiam illi mulieri, quae uirum fornicantem dimiserit, alteri nubere non licere, tu autem dicis licere quidem, sed non expedire, utrique procul dubio dicimus eam, quae fornicantem uirum dimittit, nubere non debere. uerum hoc interest, quod nos, quando coniuges ambo christiani sunt, mulieri, si a uiro fornicante discesserit, dicimus non licere alteri nubere, a uiro autem non fornicante non licere omnino discedere; tu uero dicis, si mulier a uiro non fornicante discesserit, non ei licere alteri nubere propter praeceptum; si autem a fornicante discesserit, non ei expedire nubere propter obprobrium. mulierem itaque non nupturam discedere a uiro siue fornicante siue non fornicante permitti.\'

Porro beatus apostolus, immo per apostolum dominus quia mulierem non permittit a uiro non fornicante discedere restat, ut eam prohibeat, si discesserit, nubere. quam [*]( 1 uitiorum S 2 his] hic VE 3 mulierem] meliorem BTlEMNSl 4 tojlerare T bonum ergo T plane] tamen B 6 dimiserunt C permiserint P discessisse dicat ut (dicat s. Z. m. al.) B coniugare R faciunt T 7 tollerent Tl 9 nubit BTlMPC 10 dimittit CN2 11 ergo bd illi om. P 12 dimiserit om. P 14 uirum fornicantem C 15 quando] quomodo C 16 mulier VE discesserit fornicante R 18 omnino] domino P om. VEMSN1 si mulier] similiter quod si VES eimiliter Tl 19 alteri om. P 20 ea C 21 utique P 23 permitti-fomicante om. P permittis VEMNRSCbd 26 disceeserit. a uiro P ) [*]( XXXXI Ang. Sect. V para HI. ) [*]( 23 )

354
permittit a fornicante discedere. de qua enim dicitur: si a uiro discesserit, non nubat, ea condicione discedere permittitur, ut non nubat. si ergo elegerit non nubere, non est, cur prohibeatur discedere, sicut illa, de qua dicitur: si se non continet, nubat, hac utique condicione non continere permittitur, ut tamen nubat. si ergo elegerit nubere, cogi non potest continere. sicut ergo ista incontinens conpellitur nubere, ut possit quod non continet non esse damnabile, sic a uiro illa discedens innupta conpellitur permanere, ut possit quod discedit non esse culpabile. culpabiliter autem a uiro non fornicante discedit, etiamsi innupta permanserit. illa ergo manere innupta praecipitur, si discesserit, quae a fornicante discedit. quae cum ita se habeant, si eo modo intellexerimus apostolum, ut mulieribus dicamus: ita nolite discedere a uiris uestris etiam pudicis, ut, si discedere uolueritis, innuptae maneatis, omnes, quibus placuerit continentia, etiam non consentientibus uiris existimabunt sibi licere discedere. quod procul dubio quia permittere non debemus, restat, ut quod dictum est: si discesserit, manere innuptam, de illa dictum docere debeamus. cui licere discedere utique a fornicante didicimus, ne, si aliter docuerimus, obtentu continentiae perturbemus christiana coniugia et contra misericordissimum domini praeceptum dimissos a continentibus mulieribus incontinentes uiros uel a continentibus uiris incontinentes mulieres in adulteria conpellamus. [*]( 5 cf. I Cor, 7, 9 18 I Cor. 7, 11 ) [*]( 1 dicedere om. P 2 conditione BTVEMN 3 fin. non om. P cur non BE cur» S cur ñ (& 8. l.) T 4 sic P illi P se] ee T1 h itaque VEMNRS 6 ut] nõ P cogi om. P 7 ista om. T ut] ut quod continere P 8 non-quod om. BC 10 autem] autem si T om. BPC 11 etiam Tl innupta manere VCbd, (innupta s. I. m. 2) N innupta permanere P manere innupta (innupta 8. I. m. al.) BT 12 quae] quoniam C a om. C 15 inpudicis P ut] aut B 17 estimabunt SC existimabant (supra 9 add. u) B qiyia N 19 debemua T\'P 20 utique] non utique BMNRPCbd J;lQJ;l utique T a] nisi a MRPbd nisi a (si s. I.) N nisi C 23 dimissas ST* mulieribus s. I. N mulieribus -continentibus om. TVEMS uiros incontinentes R 24 copalamos P )
355

Illud ergo, quod dominus non quidem in sermone ipso, qui exponebatur a nobis, sed tamen alibi ait: quicumque dimiserit uxorem suam nisi ex causa fornicationis et aliam duxerit, moechatur, si hoc modo intellegendum est, ut quicumque causa fornicationis . dimiserit et aliam duxerit, non moechetur, non uidetur in hac causa par forma esse mariti et uxoris, quandoquidem mulier, etiamsi causa fornicationis discesserit a uiro et alii nupserit, moechatur, uir autem, si eadem causa uxorem\' dimiserit et aliam duxerit, non moechatur. at si par forma est in utroque, uterque moechatur. si se alteri iunxerit, etiam cum se a fornicante disiunxerit. parem uero esse formam in hac causa uiri atque mulieris, ibi ostendit apostolus — quod saepe commemorandum est — ubi, cum dixisset: uxor non habet potestatem corporis sui, sed uir, adiecit atque ait: similiter et uir non habet potestatem corporis sui, sed mulier.

\'Cur ergo, inquis, interposuit dominus causam fornicationis et non potius generaliter ait: quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, moechatur, si et ille moechus est, qui dimissa fornicante muliere alteram ducit?\' credo, quia illud quod maius est, hoc dominus commendare uoluit. maius enim adulterium esse quis negat uxore non fornicante dimissa. alteram ducere, quam si fornicantem quisque dimiserit et tunc alteram duxerit? non quia illud adulterium non est, sed quia minus est, ubi fornicante dimissa altera ducitur. nam simili locutione [*](2 Matth. 19, 9 14 I Cor. 7, 4 ) [*]( 2 ipeg (a- l. ipeo) S a nobis exponebatur P 3 ex om. B causa] ar conea E 6 moechatur B mechatur R 7 p (вiel) T 9 dimiserit uxorem S 10 at] aut R in utroque] introque B 14 ubi] nisi P 18 cur] cum B 21 si] sed P 22 duxit B 23 deus BEMN coinmemorare N2Pebd adulterium enim T 24 dimissA T 26 qui B illud] et hoc Cbd 27 nam-356, 16 ducunt om. M ) [*](23* )

356
usus etiam apostolus Iacobus ait: scienti igitur bonum facere et non facienti peccatum est illi. numquid ideo non peccatum est etiam illi, qui nescit bonum facere et ideo non facit? utique peccatum est; sed hoc grauius, si etiam sciat et non faciat, nec illud ideo nullum, quia minus. ut ergo eodem modo utrumque dicamus: sicut quicumque dimiserit uxorem excepta causa fornicationis et aliam duxerit, moechatur, ita quicumque scit bonum facere et non facit, peccat. sed quemadmodum hic recte dici non potest: ergo si nescit, non peccat ■— sunt enim etiam peccata ignorantium, quamuis minora quam scientium — ita nec illic recte dici potest: ergo si causa fornicationis dimiserit et aliam duxerit, non moechatur; est enim moechatio etiam eorum, qui alias ducunt relictis propter fornicationem prioribus, sed utique minor quam eorum, qui non propter fornicationem dimittunt et alteras ducunt. potest quippe, sicut dictum est: scienti bonum facere et non facienti peccatum est illi, eodem modo et illud dici: dimittenti uxorem sine causa fornicationis et aliam ducenti moechatio est illi. quemadmodum igitur si dixerimus: quicumque mulierem a marito praeter causam fornicationis dimissam duxerit, moechatur, procul dubio uerum dicimus nec tamen ideo illum, qui propter causam fornicationis dimissam duxerit, ab hoc crimine absoluimus, sed utrosque moechos esse minime dubitamus: ita eum. [*]( 1 Iac. 4, 17 16 Iac. 4, 17 ) [*]( 1 iacobus apostolus VENSP igitur om. R 2 est om. P numquid-17 illi om. VESN1 3 illi etiam Rbd iam illi P illi N bonum est P 4 faciunt T 5 facit B ideo illud P 6 utrunque NR quicunque R 8 facere bonum P 9 quemammodum RI 10 enim om. P 11 illi TN 13 eorum etiam Nbd aliis nubunt P 16 tW- culis potest quippe pergit M 17 est illi om. P 18 uoce eodem pergunt codd. VESN eo VENRP dici poterit VMN28 dimittens S fornicationis causa P 19 alia M ducens S moechatua VE mechatus MS illi om. VEMN1 quemammodum B 21 moechaturduxerit in mg. N 23 ab] ad P crimene P )
357
qui praeter causam fornicationis uxorem dimiserit et aliam duxerit, moechum pronuntiamus nec ideo tamen eum, qui propter causam fornicationis dimiserit et alteram duxerit, ab huius peccati labe defendimus. ambos enim, licet alterum altero grauius, moechos tamen esse cognoscimus. neque enim quisquam ita est absurdus, ut moechum neget esse qui duxerit eam, quam maritus propter causam fornicationis abiecit, cum moechum dicat eum, qui duxerit eam, quae praeter causam fornicationis abiecta est. sicut ergo isti ambo sunt moechi — unde, cum dicimus: quicumque mulierem praeter causam fornicationis a uiro dimissam duxerit, moechatur, de uno quidem ipsorum dicimus nec tamen ideo moechari negamus eum, qui eam duxerit, quam propter causam fornicationis maritus dimiserit — ita, cum ambo sint moechi, et ille scilicet, qui dimiserit uxorem suam praeter causam fornicationis et aliam duxerit, et ille, qui propter causam fornicationis uxore dimissa se alteri copulauerit, profecto quando de uno eorum legimus, non ita intellegere debemus, quasi ex hoc alter moechus negatus sit, quod alter expressus sit.

Sed si hoc euangelista Matthaeus, quia expressa una specie alteram tacuit, fecit ad intellegendum difficile, numquid non alii generaliter id ipsum ita complexi sunt, ut de utroque possit intellegi? nam secundum Marcum sic scriptum est: quicumque dimiserit uxorem suam et alteram [*](25 Marc. 10, 11. 12 ) [*]( 1 uxorem om. M 3 aliam TVEMNRS ab] ad P 4 diffundimas P 5 tamen esseJ maxime P agBoscimus P 6 esse] eum R quis P 7 fornicationis causft P abiecit-fornicationis om. P 8 indicat T duxerat V 9 sicut] si T sic VENSbd 10 cum dicimuaj conccdimus P 13 negauimus T diciipy§ (s. l. negamus) S 16 et aliam duxerit om. R preter M S 17 secĮ T (exp. m. 2) 19 quo P 20 expraessus B 21 mattheus BEMN matheus RSP expraessa BT 22 specie E facit Nsbd nunquid (semper n) E 23 id ipsum] adipsum P 24 posset TNbd nam si (si 8. I. add.) N sic om. EMS )

358
xerit, adulterium committit super eam; et si uxor dimiserit uirum suum et alii nupserit, moechatur; secundum Lucam sic: omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram, moechatur; et qui dimissam a uiro ducit. moechatur. qui ergo nos sumus, ut dicamus: est, qui moechatur uxore sua dimissa alteram ducens, et est, qui hoc faciens non moechatur, cum euangelium dicat omnem moechari qui hoc facit? proinde\' si quicumque hoc fecerit, id est omnis, qui hoc fecerit, ut uxore sua dimissa alteram ducat, moechatur, sine dubitatione ibi sunt ambo, et qui praeter causam fornicationis et qui propter causam fornicationis dimittit uxorem; hoc est enim: quicumque dimiserit, hoc est: omnis qui dimittit.

Non autem — sicut nescio quare tibi uisum est — cum euangelii secundum Matthaeum uerba proferrem, praetermisi quod scriptum est: et aliam duxerit, et sic dixi: moechatur; sed haec uerba posui, quae in sermone illo prolixo leguntur, quem dominus habuit in monte; hunc enim tractandum susceperam. quae uerba illic ita leguntur, ut posui, id est: quicumque dimiserit uxorem suam excepta causa fornicationis, facit eam moechari; et qui solutam a uiro duxerit, moechatur. ubi etsi nonnulla exemplaria uerbis diuersis eundem sensum habent interpretatum, non tamen ab eo quod intellegitur discrepant. alia quippe habent: quicumque dimiserit, alia: omnis qui [*]( 3 Luc. 16, 18 20 Mattb. 5, 32 ) [*]( 2 suum om. M 3 secundum-rnoechatur om. P 4 alteram ducit Vbd 5 quid TVEMNR qui. S 7 omnem omnem M 8 moechare N 9 qui om. P ut 8. I. m. 1 N, om. BlTVEMS 10 dubiociwe N 11 fornicationis causam T et qui-fomicationis om. BTPS, in mg. add. N 12 dimittjt-quicumque om VE 14 tibi om. BTVENS est om. P est michi YES 15 euangelin T mattheum BMN matheum TERS praetermissa P 16 et aliam-moechatur om. S 17 haec] ad haec M ea Pbd haec exp. in N, post uerba poritum in T quae posui T 19 ita om. N 20 excepto N 23 interpraetatum B 25 qui dimiserit om. P )

359
dimiserit; itemque alia: excepta causa fornicationis, alia: praeter causam fornicationis, alia: nisi ob causam fornicationis; item alia: qui solutam a uiro duxerit, moechatur, alia: qui dimissam a uiro duxerit, moechatur. ubi puto quod uideas nihil interesse ad unam eandemque sententiam. quamuis illud ultimum, id est qui dimissam a uiro duxerit, moechatur, in eo sermone, quem dominus fecit in monte, nonnulli codices et graeci et latini non habeant. credo propterea, quia et ibi explicatus hic sensus putari potuit, quod superius dictum est: facit eam moechari; quomodo enim dimissa fit moecha, nisi fiat qui eam duxerit moechus?

Verba uero, quae ipse posuisti, unde tibi uisum est non moechari eum, qui propter causam fornicationis uxorem dimiserit et aliam duxerit, obscure quidem posita sunt. unde non miror in eis intellegendis laborare lectorem; sed non sunt in eo sermone domini, qui tunc a me tractabatur, quando illa conscripsi, quae cum legeres te mouerunt. alibi quippe idem Matthaeus ea dominum dixisse narrauit, non cum illum prolixum faceret in monte sermonem, sed cum interrogatus esset a pharisaeis, utrum liceret ex quacumque causa dimittere uxorem. sed quod minus intellegitur apud Matthaeum, apud alios euangelistas intellegi potest. quapropter cum legerimus in euangeliosecundumMatthaeum:quicumque dimiserit uxorem nisi ob fornicationem, aut, quod magis in graeco legitur, [*]( 24 Matth, 19, 9 ) [*]( 2 causa T alia-fornicationis om. P 3 a om. BB 4 aliamoechatur in mg. T, om. P 6 illud] id in mg. P qui om. P 9 explicatur BT explicat** (corr. m. 2) S 10 quod] quod a. I. S in eo, quod bd 13 tibi om. P 14 eum om. M 16 minor EM in eis intellegendis] intellegendis T in eis (8. I. uoces pos.) intellegendis ł)iş N in intellegendis his M intellegendis his VES labor est VEMS laborare (re s. I.) N lectori VEMS om. P 17 sunt difflcilia YES sunt 4iffłçilią. N 18 conscribsi T scripsi S 19 matheus BTER 20 sed] et P 21 phariseis TEMRS liceret homini P 23 cum om. P legeremus E 25 ob causfi fornicationis T magis] tua P )

360
praeter causam fornicationis et aliam duxerit, moechatur, non debemus continuo putare illum non moechari, qui propter causam fornicationis dimiserit et aliam duxerit, sed adhuc ambigere, donec euangelium secundum alios euangelistas, a quibus hoc narratum est, consulamus. quid? si enim secundum Matthaeum non quidem quod ad hanc rem pertinet dictum est totum, sed ita pars dicta est, ut intellegeretur a parte totum, quod tamquam explanantes Marcus et Lucas, ut clareret plena sententia, totum dicere maluerunt? cum itaque primum non dubitantes uerum esse, quod apud Matthaeum legitur: quicumque dimiserit uxorem suam praeter causam fornicationis et aliam duxerit, moechatur, quaesierimus, utrum tantum iste moechetur ducendo alteram uxorem, qui praeter causam fornicationis priorem dimiserit, an omnis, qui dimissa uxore alteram duxerit, ut ibi sit etiam ille qui fornicantem dimiserit, nonne secundum Marcum respondebitur nobis: quid quaeritis, utrum ille sit moechus et ille non sit? quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, adulterium committit. nonne etiam secundum Lucam dicetur nobis: quid ambigitis, utrum ille, qui propter causam fornicationis uxorem dimiserit et aliam duxerit, non moechetur? omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram moechatur. ac per hoc, quoniam fas non est, ut euangelistas quamuis diuersis uerbis de una re loquentes ab uno sensu eademque sententia dissentire dicamus, restat, ut Matthaeum intellegamus a parte totum significare uoluisse, eandem tamen tenuisse sententiam, ut dimittens uxorem et alteram ducens non quidam moechetur, id est qui praeter fornicationem dimiserit, quidam uero non [*]( 4 abigere E 6 mattheum aut matheum semper codd. 7 totum oni. P 10 non dubitantes primum R 11 propter TlVEMPbd 13 aliam R 14 fornicationis causam P 16 marchum P 19 alteram VEMNSP 20 ambigis M 22 non om. P moechet et EMSNI mechatur P 23 aliam ducit P 26 a parte totum intellegamus EMNS totam TBl 27 eandemque VE tenuisse om. P 28 quidem PSJSX 29 propter S quidam-dimiserit om. MS )
361
moechetur, id est qui propter fornicationem dimiserit, sed omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram, moechari minime dubitetur.

Nam et illud, quod etiam secundum Lucam sequitur: qui dimissam a uiro ducit, moechatur, quomodo . est uerum? quomodo moechatur, nisi quia illa, quam duxit, eo uiuente, a quo dimissa est, adhuc uxor aliena est? si enim iam suae, non alienae miscetur uxori, utique non moechatur; moechatur autem. aliena est ergo cui miscetur. porro si aliena est, hoc est eius, a quo dimissa est, etiamsi propter fornicationis causam dimissa est, nondum dimittentis uxor esse cessauit. si autem illius esse cessauit, iam huius est, cui alteri nupsit; et si huius est, non moechus iudicandus est, sed maritus. sed quia non eum maritum dicit scriptura, sed moechum, adhuc illa illius erit, a quo etiam causa fornicationis abiecta est. et ideo quamcumque etiam ipse illa dimissa ducit uxorem, quia cum alieno marito concumbit, adultera est. unde autem fieri potest, ut adulter etiam ipse non sit, quem constat adulterare quam duxit?.

Iam nunc illud uideamus, quod ait apostolus: ceteris autem ego dico, non dominus, ad inparia scilicet, hoc est, ubi non ambo christiani fuerant, coniugia locuturus. quod mihi uisum est eum monendo dixisse. quia enim coniux fidelis relinquere coniugem licite potuit infidelem, ideo fieri hoc non dominus, sed apostolus prohibet. quod enim [*]( 5 Luc. 16, 18 21 I Cor. 7, 12 ) [*]( 1 dimiserit om. P 2 alteram om. M 4 et om. TVEMSN1 etiam om. S 6 uerum est P ille P 9 si aliena VEMSP ergo om. VEPMS 10 med. est om. P 13 moechus e§t (exp. m. 2) T 14 eum non P 15 erit] erat R eBt PlPbd 17 uxorem ducit B 18 etiam om. P quem] cfl }/2bd 19 constet Sbd adulterare ctl dixit qui dimissam duxerit moechatur VMNE; sed in VN cum—moechatur exptmcta sunt, in N supra expuncta uerba additur: quam duxit dixit BTXS 21 ego om. P scilicet et E 22 ibi T1 ubi non] ubinam P loquitur Pbd 24 coniunx MRS relinquere potuit licite coniugem R 25 quod-prohibet om. P )

362
dominus prohibet, fieri omnino non licet. monet ergo apostolus, quod possit esse multorum occasio lucrandorum, ut fideles coniuges in relinquendis infidelibus permissa licentia non utantur. tibi autem uidetur infideles quoque dimitti a fidelibus non licere, quia hoc uetat apostolus, cum ego dicam licere. quia hoc non uetat, non tamen expedire, quia hoc ne fiat, monet apostolus: qui reddit etiam rationem cur fieri non expediat, quamuis liceat. quid enim scis, inquit, mulier, si uirum saluum facies? aut unde scis, uir, si uxorem saluam facies? cum etiam superius dixisset: sanctificatus est enim uir infidelis in uxore, et sanctificata est mulier infidelis in fratre, hoc est in christiano, alioquin filii uestri, inquit, inmundi essent; nunc autem sancti sunt. sic ad lucrandos coniuges et filios Christo etiam exemplis, quae iam prouenerant, uidetur hortatus. cur ergo non expediat etiam infideles coniuges dimitti a fidelibus, causa euidenter expressa est. non enim propter uinculum cum talibus coniugale seruandum, sed ut adquiractur in Christo, recedi ab infidelibus coniugibus apostolus uetat.