De Bono Viduitatis
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.
Disce itaque bonum tuum. immo memento quod didicisti. bonum tuum plus laudari, quia est aliud bonum, quo sit hoc melius, quam si aliter hoc bonum esse non posset, nisi illud malum esset aut omnino non esset. habent oculi in corpore magnum honorem; sed minorem haberent, si soli essent et alia minoris honoris membra non essent. in caelo ipso sua luce sol lunam superat, non uituperat, et stella ab stella differt in gloria, non dissidet in superbia. ideo fecit deus omnia, et ecce bona ualde: non tantum bona, sed etiam ualde, non ob aliud, nisi quia omnia. nam et per singula opera dicebatur: uidit deus quia bonum est. ubi autem omnia nominata sunt, additum est ualde et dictum est: uidit deus omnia quae fecit, et ecce bona ualde. meliora enim quaedam singula quam alia singula; sed meliora simul omnia quam quaelibet singula. Christi itaque doctrina [*]( 5 I Cor. 7, 34 15 cf. I Cor. 15, 41 16 Gen. 1, 31 ) [*]( 1 templum om. X 3 nupt.ae P post innuptae uocab. er. B sed distinctae in mg. B mentis (s. p add. ri) Z 4 membra mem- bris E prolata E sunt Bl a om. y T corpa T 5 quid EX igitur] ergo N 6 ampliorem-corpore in mg. inf. H 7 in om. B et in spiritu om. H 8 omnino HENX priuabit E 9 bonum tuam om. IZ tuam om. N immo memento] in momento P in memento 7 quid CBX didicisti] dicis tibi 7 10 plus] amplius T om. X quod A quod T 11 quam si] quasi MENX qui!. sic T 12 habent igitur X magnum honorem in corpore D 14 ipsa PfADMENXT eue T om. X 15 et om. P(HADTMENX a E 17 non-ualde om. CIZB 18 obj ab X et om. E 20 hec omnia MENX sed additum X 22 melior 7 quam alia singula om. y 23 quaelibetJ libet D te ante doctrina leg. P-[HADTMENX )
Nec quia dixi Ruth beatam, Annam beatiorem, cum illa bis nupserit, haec uniuira cito uiduata diu uixerit, continuo etiam te meliorem putes esse quam Ruth.
Alia quippe propheticis temporibus sanctarum feminarum dispensatio fuit, quas nubere oboedientia, non concupiscentia conpellebat, ut propagaretur populus dei, in quo praemitterentur prophetae Christi, cum et ipse populus per ea. quae in figura contingebant in illis, siue in his qui scirent siue in his qui illa nescirent, nihil aliud esset quam propheta Christi, ex quo nasceretur etiam caro Christi. ut ergo ille populus propagaretur, maledictus habebatur per legis sententiam, qui non suscitaret semen in Israhel. unde et sanctae mulieres accendebantur non cupiditate concumbendi, sed pietate pariendi, ut rectissime credantur coitum non fuisse quaesiturae, si proles posset aliter prouenire, et uiris usus plurium uiuarum concedebatur uxorum. cuius rei non concupiscentiam carnis, sed prouidentiam generationis fuisse causam illud ostendit, quod sicut sanctis uiris habere plures uxores uiuas, non ita etiam sanctis feminis licebat misceri maritis pluribus uiuis, quoniam tanto essent turpiores, quanto magis adpeterent, unde non essent fecundiores. proinde sancta Ruth, [*]( 12 cf. I Cor. 10, 11 . 15 cf. Deut. 25, 5-10 ) [*]( 2 in spiritu IZ* 3 spiritus tuus F-(HADNMENXbd ne 1 5 dixit t cfli A 6 uni uiro CIZBDMEN uno uiro ATXbd diu uixerit] adiunxerit Z adiuxerit I 7 te etiam IZBE 9 omnia oboediencia T 10 conpellabat CM premitterentur P pmitterentur X 12 in med. om. PlABDMENX illis om. Pl siue—scirent OM. X 13 quę BDl illi B nesciret X essent CIZ esse X 14 prophetia Njt etiam nascetur N 15 populus ille T 16 in om. PHAMEXT 17 accendebatur Dl 19 posse taliter T alter B\' 20 plurimarum BDTMENXbd plurimum PrHAI concebatur X 22 uiris sanctis bd uiris om. EX 23 feminis etiam B 25 apeterent B )