De bono coniugali

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Huc accedit, quia non recte conparantur homines hominibus ex uno aliquo bono. fieri enim potest, ut alius non habeat aliquid quod alius habet, sed aliud habeat quod pluris aestimandum est. maius enim bonum est oboedientiae quam continentiae. nam conubium nusquam nostrarum scripturarum auctoritate damnatur, inoboedientia uero nusquam absoluitur. si ergo proponatur uirgo permansura, sed tamen inoboediens, et maritata, quae uirgo permanere non posset, sed tamen oboediens, quam meliorem dicamus? minus laudabilem quam si uirgo esset, an damnabilem, sicut uirgo est? ita si conferas ebriosam uirginem sobriae coniugatae, quis dubitet eandem ferre sententiam? nuptiae quippe et uirginitas duo bona sunt, quorum alterum maius; sobrietas autem et ebriositas, sicut oboedientia et contumacia, illa bona sunt, haec mala. melius est autem [*](3 conparemus Bla. 4 alius A1 5 qui-habet om. CB 6 id] et id CB amplius est E non om, B 7 sexagenta 01 sexaginta] quadraginta AD 8 quod quis (quis 8. I.) A 9 neque E 10 bono (0 fin. ex u) K bonQ MXE 14 habet] habeat KMENXa. habet şęq. atipd babeat aUq?i«i qŲC;)(Į ę.Įjųş babet sed P habet AD plures K 15 magis A maius est M est enim bonum EXa est om. MN 17 auctoritatS K damnantur B 18 sic P sic H 19 non] b er. D possit MENa tamen om. X «obediens (fi er.) D 21 an] ac N est] esset N 22 coniugatae sobriae AD dubitet et C dubitat 7 ferre] forte C 24 ebrietas MENX 25 contumacia (ac supra er. 2 litt. m. 2) B contumacitas (tae in ras.; m. 2 ad tas add. i) 7 sunt om. N mala sunt MENXa autem est D est om. PaF. s. I. A )

225
habere omnia bona uel minora quam magnum bonum cum magno malo, quia et in corporis bonis melius est habere Zachaei staturam cum sanitate quam Goliae cum febre.

Recte plane quaeritur, non utrum omnimodis inoboediens uirgo coniugatae oboedienti, sed minus oboediens oboedientiori conparanda sit, quia et illa nuptialis castitas est et ideo bonum est, sed minor quam uirginalis. tanto ergo minor in bono oboedientiae, quanto maior in bono castitatis, si altera alteri conparetur, quae praeponenda sit iudicat qui primo ipsam castitatem et oboedientiam conparans uidet omnium uirtutum quodam modo matrem esse oboedientiam. ac per hoc ideo potest esse oboedientia sine uirginitate, quia uirginitas ex consilio est, non ex praecepto. oboedientiam uero illam dico, qua praeceptis obtemperatur. ideoque oboedientia praeceptorum sine uirginitate quidem potest, sed sine castitate esse non potest. ad castitatem namque pertinet non fornicari, non moechari, nullo inlicito concubitu maculari: quae qui non obseruant, contra praecepta dei faciunt et ob hoc extorres sunt a uirtute oboedientiae. uirginitas autem propterea potest esse sine oboedientia, quia potest femina consilio uirginitatis accepto et custodita uirginitate praecepta contemnere: sicut multas sacras uirgines nouimus uerbosas, curiosas, ebriosas, litigiosas, auaras, superbas: quae omnia contra praecepta sunt et sicut ipsam Euam inoboedientiae crimine occidunt. quapropter non solum oboediens inoboedienti, sed oboedientior coniugata minus oboedienti uirgini praeponenda est. [*]( 2 corporis C1?1 corporibus C2.(2KFMENXa corporalibus D corpores B\' bonia (a in ras.) C 3 zachei (h a. I.) C, fHABMENa zacchei PK sanitatem K febrR X 5 oboedientiori] obedienti K 6 sint a 7 minus pr. K 8 maior] minor N altera] alter KBN 9 altero (o in ras. m. 2) C, B iudicet D 11 hac K 14 quf B obtemperat CB optemperatur K 17 moecari C mechari AEX 18 praeceptum NEX 20 et consilio a 21 continere Nl 22 sacras om. D 23 litigosas HlMx praeceptum EX 24 et om. KNa Euamj etiam N crimina A*IPDMNX occiderant MENXa ) [*]( XXXXI Aq. Sect. V part 111. ) [*]( 15 )

226

Ex hac oboedientia pater ille, qui sine uxore non fuit, esse sine unico filio et a se occiso paratus fuit. unicum enim non inmerito dixerim, de quo audiuit a domino: in Isaac uocabitur tibi semen. quanto ergo citius, ut etiam sine uxore esset, si hoc iuberetur, audiret! unde non frustra saepe miramur nonnullos utriusque sexus ab omni concubitu continentes neglegenter oboedire praeceptis, cum tam ardenter adripuerint non uti concessis. unde quis dubitat et excellentiae sanctorum illorum patrum atque matrum filios generantium non recte conparari mares et feminas nostri temporis, quamuis ab omni concubitu inmunes in uirtute oboedientiae minores, etiamsi illis hominibus et in habitu animi defuisset, quod in istorum opere manifestum est? sequantur ergo agnum pueri cantantes canticum nouum, sicut in Apocalypsi scriptum est, qui cum mulieribus se non contaminauerunt, non ob aliud nisi quia uirgines permanserunt. nec ideo se arbitrentur meliores esse primis patribus sanctis, qui nuptiis, ut ita dicam, nuptialiter usi sunt. earum quippe usus ita se habet, ut, si quid in eis per carnis conmixtionem, quod excedat generandi necessitatem, quamuis uenialiter factum fuerit, contaminatio sit. nam quid expiat uenia, si omnino non contaminat illa progressio? a qua contaminatione mirum si inmunes essent pueri sequentes agnum, nisi uirgines permanerent.

Bonum igitur nuptiarum per omnes gentes atque [*]( 2 cf. Retr. II 22, 2 3 Gen. 21, 12 15 cf. Apoc. 14, 4 ) [*]( 1 hac autem a 2 sine (ne s. I.) C occiso] oti«ao 7 8 a] in (s. Z. t a) M isa*ac C ysaac EX 5 essent N 6 nonnnllo y1 7 neglienter NX tamen N om. B 8 ot A 10 et] şę4 (s. l. vel) A 12 et] etiam N 13 ergo] antem A om. D 14 apokalypsi M apocalipsi YBDNXa 15 non se D non contaminauerunt Be N couquinauerunt A inquinauerunt D 16 nisi om. C 17 meliores (es s. 1. i H 18 eorum B 19 commixtione K 20 excedit E 21 sit om. Y 22 post progressio sequ. 227, 1 quod autem-sanctitate; tum u. 22 a qua-fide castitatis quod autem in p. 227, 1 sqq. AD )

227
omnes homines in causa generandi est et in fide castitatis; quod autem ad populum dei pertinet, etiam in sanctitate sacramenti, per quam nefas est etiam repudio discedentem alteri nubere, dum uir eius uiuit, nec saltem ipsa causa pariendi: quae cum sola sit qua nuptiae fiunt, nec ea re non subsequente propter quam fiunt soluitur uinculum nuptiale nisi coniugis morte. quemadmodum si fiat ordinatio cleri ad plebem congregandam, etiamsi plebis congregatio non subsequatur, manet tamen in illis ordinatis sacramentum ordinationis; et si aliqua culpa quisquam ab officio remoueatur, sacramento domini semel inposito non carebit, quamuis ad iudicium permanente. generationis itaque causa fieri nuptias apostolus ita testis est. uolo, inquit, iuniores nubere. et quasi ei diceretur: ut quid? continuo subiecit: filios procreare, matres familias esse. ad fidem autem castitatis illud pertinet: uxor non habet potestatem corporis sui, sed uir; similiter et uir non habet potestatem corporis sui, sed mulier. ad sacramenti sanctitatem illud: uxorem a uiro non discedere; quodsi discesserit, manere innuptam aut uiro suo reconciliari, et uir uxorem non dimittat. haec omnia bona sunt,propter quae nuptiae bonum sunt: proles, fides, sacramentum. nec prolem autem carnalem iam hoc tempore quaerere ac per hoc ab omni tali opere inmunitatem quandam perpetuam retinere atque uni uiro Christo [*]( 12 I Tim. 5, 14 15 I Cor. 7, 4 18 I Cor. 7, 10. 11 ) [*]( 1 generanda X in causa fide X 2 autem om. H 3 discedente CPHRFDf discedente (8. 1. t intercedente) A discendente Bl discindente B2 4 saltem] alterim (s. i m. 2 add. v) C aterâ B saltim ΚΗγ1 om. 2V ipsam PDrI ipsam A causS 1Jr1 5 sit propter qui (propter s. I.) A quil D ea re] care (supra e add. itate) H subsequenter KMXEa 6 n soluitur (ñ 8. I.) A mortem C 8 tamen om. i 11 ad om. AD iudicio (o in ras.) A, D permanentS EXa. 14 continua EX 15 autem om. K 16 similiter autem X 17 et om. H 19 discesj.cesserit A innnptam manere (manere 8. I.) H innupta K 20 uxorem suam A non] ne PKHFBf 21 haec (h ex n) H nec K bonum] bonae ARBDbd 24 quandam] quandoque (que s. 1.) H ) [*]( 15* )
228
spiritaliter subdi melius est utique et sanctius; si tamen ea uacatione sic utantur homines, quomodo scriptum est, ut cogitent quae sunt domini, quomodo placeant deo, id est, ut perpetuo cogitet continentia, ne quid minus habeat oboedientia: quam uirtutem tamquam radicalem atque, ut dici solet, matricem et plane generalem sancti antiqui patres in opere exercuerunt, illam uero continentiam in animi habitu tenuerunt, qui profecto per oboedientiam, quia iusti et sancti erant et ad omne opus bonum semper parati, etiamsi ab omni concubitu abstinere iuberentur, efficerent. quanto enim facilius possent uel iussione uel exhortatione dei non concumbere, qui prolem, cui uni propagandae concumbendo seruiebant, oboediendo poterant inmolare!