De Beata Vita
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 63). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1922.
Quae cum ita sint, accipe, mi Theodore — namque ad id, quod desidero, te unum intueor teque aptissimum semper: admiror — accipe, inquam, et quod illorum trium genus hominum me tibi dederit et quo loco mihi esse uidear et abs te cuius modi auxilium certus expectem. ego ab usque undeuicensimo anno aetatis meae, postquam in schola rhetoris librum illum Ciceronis, qui Hortensius uocatur, accepi, tanto amore philosophiae succensus sum, ut statim ad eam me ferre meditarer. sed neque mihi nebulae defuerunt, quibus confunderetur cursus meus, et diu, fateor, quibus in errorem ducerer, labentia in Oceanum astra suspexi. nam et superstitio quaedam puerilis me ab ipsa inquisitione terrebat et, ubi factus erectior illam caliginem dispuli mihique persuasi docentibus potius quam iubentibus esse cedendum, incidi in homines, quibus lux ista, quae oculis cernitur, inter summe diuina colenda uideretur. non adsentiebar sed putabam eos magnum aliquid tegere illis inuolucris, quod essent aliquando aperturi. at ubi discussos eos euasi maxime traiecto isto mari, diu gubernacula mea repugnantia omnibus uentis in mediis fluctibus Academici tenuerunt. deinde ueni in has terras; hic [*]( lOcf. Retr. 12,2 14 cf. Cic. Hort. frag. 9 Miiller cf. Cunf. III4, 7 21 cf. ibid 1116,10 sqq. ) [*]( 1 beniuolentissimo Aml beneuolentissime (me m2) M 4 ingressi*suae (s ras.) L nisi (n ex s corr.) A 5 habent M inflatos (in a m2) A superambulantes A 6 subcrepantes A sua repente M 7 tenebris Mml eripiat (t ex s m2) A luculentum Aml luculentissimam am 13 undeuice*simo A undeuicesimo LMp 14 sc*ola*(h et m ras.) A scola Mp rethoris (ris in ras. A) ALM rhetorum a rethorum p ihortensius A 16 transferre am meditarer (r alt. ex s corr.) A 18 ducor M ducebar am suscepi M 19 ab ipsa me M et om-M 20 persuasit L 21 credendum M edd. 22 summe A summa et LM e,dd. 23 quod] que p 24 at ex ut corr. A 26 achademici codd. has] exteras M hic] in M )
Ergo uides, in qua philosophia quasi in portu nauigem. sed etiam ipse late patet; eius magnitudo quamuis iam minus periculosum non tamen penitus excludit errorem. nam cui parti terrae, quae profecto una beata est, me admoueam eamque contingam, prorsus ignoro. quid enim solidum tenui, cui adhuc de anima quaestio nutat et fluctuat? quare obsecro te per uirtutem tuam, per humanitatem, per animarum inter se uinculum atque conmercium, ut dexteram porrigas, hoc autem est, ut me ames et a me uicissim te amari credas carumque haberi. quod si inpetrauero, ad ipsam beatam uitam, cui te iam haerere praesumo, paruo conatu facillime accedam. [*]( 1 cf. Conf. VI 3, 4 sqq. 8 cf. ibid. VII 9, 13. VIII 2, 3 14 cf. ibid. IX 2, 4 ) [*](1 septentrioces A (6 ex es corr.) credere M 2 sacerdotis (is ex es orr.)A 5 illecebra LM 6 haec om.M hoc p tam] tamen p 7 omnibusque am 8 plotini AL platonis M edd. 9 esse om.M 12 ergo om.Jl 13 superfluus Mml putabatur edd. 14 tantus LM edd. dolor pectoris p 15 honus A ualificabam Mml uilificabam a 16 syrenas M abicere M 17 nauim Mp fessamque ALM fissamque m perducere M 19 eiusque (que m2A) ALJI edd. pericolosum (0 alt. ex u) A 20 non tamen om.M exclusit p 21 est beata M eamque] atque LMm 22 nutuat uel nutat L nitat Mml )
Idibus Nouembribus mihi natalis dies erat. post tam tenue prandium, ut ab eo nihil ingeniorum inpediretur, omnes, qui simul non modo illo die sed cottidie conuiuabamur, in balneas ad consedendum uocaui; nam is tempori aptus locus secretus occurrerat. erant autem — non enim uereor eos singulari benignitati tuae notos interim nominibus facere — in primis nostra mater, cuius meriti credo esse omne, quod uiuo, Nauigius frater meus, Trygetius et Licentius ciues et discipuli mei; nec Lartidianum et Rusticum consobrinos meos, quamuis nullum uel grammaticum passi sint. deesse uolui ipsumque eorum sensum communem ad rem, quam moliebar, necessarium putaui. erat etiam nobiscum aetate minimus omnium, sed cuius ingenium. si amore non fallor, magnum quiddam pollicetur, Adeodatus filius meus. quibus adtentis sic coepi.
Manifestum uobis uidetur ex anima et corpore nos esse compositos? — Cum omnes consentirent. Nauigius se ignorare respondit. — Cui ego: Nihilne omnino scis, inquam, an inter aliqua, [*](9 cf. Retr. I 2, 3 ) [*]( 3 plenius] utpleniusw plenius ut JI uel quo pl. p disputationllm] initium (iispntationum m pelagus d. ap 4 euasisse (isse in ras. m2) A 7 donum dei p 11 eosdem ex eiusdem A eosdem ipsos om-M 12 quaeso] q. te Mam 13 no- uembris edd. dies om.Mml 15 cotidie LM ad om.Mml 16 histemporibus M aptius Lm2Mp apius Lml secretusque Mm 19 esse credo Lp 20 triaetiu. LM ciuis ill condiscipulip 21 larcidianum M Lastidianum edd. 22 com- munem sensum M 23 uinlibar Mm1 molebar a 25 amore] animo M quidam Aml adeudatos (u in o corr.) A 27 uidetur .4 s.l. ml 29 nihilne] nihil nihilne m )
Quid ergo anima? inquam; nullane habet alimenta propria? an eius esca scientia uobis uidetur? — Plane, inquit mater, nulla re alia credo ali animam quam intellectu rerum atque scientia. — De qua sententia cum Trygetius dubium se ostenderet: Hodie, inquit illa. tu ipse nonne docuisti, unde aut ubi anima pascatur? nam post aliquantam prandii partem te dixisti aduertisse, quo uasculo uteremur, quod alia nescio qua cogitasses, nec tamen ab ipsa ciborum parte abstinueras manus atque morsus. ubi igitur erat animus tuus, quo tempore illud te uescente non adtendebat? inde, mihi crede, et talibus epulis animus pascitur, id est curis et cogitationibus suis, si per eas aliquid percipere possit. — De qua re cum dubitanter streperent: Nonne, inquam, conceditis hominum doctissimorum animos multo esse quam inperitorum quasi in suo genere pleniores atque maiores ? — Manifestum esse dixerunt. — Recte igitur dicimus eorum animos, qui nullis disciplinis eruditi sunt nihilque bonarum artium hauserunt, ieiunos et quasi famelicos esse. — Plenos, inquit Trygetius, et illorum animos esse arbitror, sed uitiis atque nequitia. — Ista ipsa est, inquam, mihi crede, quaedam sterilitas et quasi fames animorum. nam quem ad modum corpus detracto cibo plerumque morbis atque scabie repletur, quae in eo uitia indicant famem, ita et illorum animi pleni sunt morbis, quibus sua ieiunia confitentur. etenim ipsam nequitiam matrem omnium uitiorum ex eo, quod nequicquam sit, id est ex eo, quod nihil sit, ueteres dictam esse uoluerunt. cui uitio quae contraria uirtus est, frugalitas nominatur. ut igitur haec a fruge, id est a fructu propter quandam animorum fecunditatem, ita illa ab sterilitate, hoc est a nihilo nequitia nominata est; nihil est enim omne, quod fluit, quod soluitur, quod liquescit et quasi semper perit. ideo tales homines [*]( 23 cf. Cic. Tusc. III18 ) [*]( 1 habent Mm1 2 nobis M, om.p alia re M 3 ali] ali.(a ras.) A 5 pascatur anima M 6 aliquantam (a ult. ex u) A non aduertisse am 7 qua] quae Am2M cdd. 8 adque A ergo p 9 uescentem M 10 curis (u ex a corf.) A theoriis LM edd. 11 si per] super L si super M uel si super p posset LJlp 12numne.U 16 famelicasL esse om.p 17 uiciis A 18 ista om.J1 inquam mihi est crede p crede mihi am sterelitas A 20 morbo M repletur (r alt. ex s) A uitia] uiuam M 21 et ante ita <ras. A 23 *nequicquam (q ras., c m2) A nec quicquam LMp id est-sit om.M 26 ab] a M 27 all. est om.J! 28 periitJ!ml )
Quae cum ita sint. arbitror die natali meo. quoniam duo quaedam esse in homine conuenit inter nos, id est corpus atque animam, non me prandium paulo lautius corporibus nostris solum sed animis etiam exhibere debere. quod autem hoc sit prandium, si esuritis, proferam. nam si uos inuitos et fastidientes alere conabor. frustra operam insumam magisque uota facienda sunt. ut tales epulas potius quam illas corporis desideretis. quod eueniet. si sani animi uestri fuerint; aegri enim, sicut in morbis ipsius corporis uidemus, cibos suos recusant et respuunt. — Omnes se uultu ipso et consentiente uoce quidquid praeparassem iam sumere ac uorare uelle dixerunt.
Atque ego rursus exordiens: Beatos nos esse uo- lumus, inquam. — l\'ix hoc effuderam, occurrerunt una uoce consentientes. — Uideturne uobis, inquam, beatus esse, qui quod uult non habet? — Negauerunt. — Quid? omnis, qui quod uult habet. beatus est? — Tum mater: Si bona, inquit, uelit et habeat, beatus est, si autem mala uelit, quamuis habeat. miser est. ■— (\'Cui ego arridens atque gestiens: Ipsam, inquam, prorsus, mater, arcem philosophiae tenuisti. nam tibi procul dubio uerba defuerunt, ut non sicut Tullius te modo panderes, cuius de hac sententia uerba ista sunt. nam in Hortensio. quem de laude ac defensione philosophiae librum [*](19 Cic. Hort. frag. 3G Miiller. Tusc. V 28 ) [*]( 1 perdito.; esse M 2 huius A cuius LMam cui p 3 obscuriusm 4 q iā (a in ras.) A id iam in ras. mlA uidere uos p 6 uinum salubro p 7 pestisterum A 8 quaedam duo M 9 est om Miu atque] et M 10 paulo lautius] paulo latius A pjulatius uideo L paulo lautius uideo M 11 sed] sed ( tiam (om. etiam seq.) M sed et am 13 insumam operam M op. in summam L tp. consumam a ut tales] utiles Lml 18 uelle om.LMp 19 esse nos am uolumus (m ex s m1) A 20 *hoc (li ras.) A 21 inquam omM 23 ue*lit A et habeat-uelit om-M 25 niater inquam prorsus p 27 modo er mundo curro mlA. de*A 25 ortensio A hostensio L philosophiae om.M)
Quid illud ? inquam, conceditis omnem, qui beatus non sit, miserum esse? — Non dubitauerunt. — Omnis igitur, inquam, qui quod uult non habet, miser est. — Placuit omnibus. — Quid ergo sibi homo conparare debet, ut beatus sit ? inquam; forte enim etiam hoc isti nostro conuiuio subministrabitur, ne Licenti auiditas neglegatur; nam id, opinor, ei conparandum est, quod cum uult habet. — Manifestum esse dixerunt. — Id ergo, inquam, semper manens nec ex fortuna pendulum nec ullis subiectum casibus esse [*]( 1 Cic. Hort. frag. 39 Miiller. cf. Aug. de trin. XIII 5, 8 ) [*]( 2 prompti LM 3 beatos esse M 5 id est AL id M idem edd. miserrimi p alt. miserrimum M 6 adipissci (c add. m2) A 7 pra.uitas mali p 8 uoluntas M 9 sic illa M obliti*(s ras.) A 10 considerare L 11 interim] in tantum M 12 sed (d m2) A tibi est inquit p 14 habere om.M 15 dignaueris ALM 1G nec] ne p non est fortasse p 17 commotionis L petitionis M 19 posse esse p neque-habet om.LMmlap neque omnem] et Mm2 in mg. 20 esse (se m\'2) A non esse p 21 inceditis .1 sit] est edd. 25 hoc etiam et isti p licentii Am2LM edd. 20 illud p ) [*]( LXIII. August. I pars III. ed. Knoell. ) [*]( 7 )
Quod cum gaudentes libentissime acciperent: Nihil ergo. inquam, nobis iam quaerendum arbitror esse nisi. quis hominum habeat deum; beatus enim profecto is erit.-de quo quaero, quid uobis [*]( 2 et quamdiu uolumus om.LMp asenticbantur Aml 3 omnesque p *****ip.sas (ipsas eras.) A 4 iocundas A 5 quae LM quod A 7 alt. potest add. m\'~A 9 haec edd. 10 autem om.M 12 indig*us (u ras.) A in- diguius M indigus Lam indignus p 13 quid si] quid LMedd. hahllndans A abhundans M 14 cupiendi] si cupiendi edd. si sibi M iocundeque AM 15 nou] nonne p 16 rebus illis LMp 17 pr. ne LM *hllic (c ras. )al 18 id eum] ide Aml ideum (um Am2) 21 semper mauens] ee*permanens (m ras.) A 22 quidem om.p hcertum (in ras.) A interrogatione Aml 23 egeret Aa non egeat-deuotione om.LMmlp continuerit p 26 uobis M esse arbitror m nisi] s-i LMp 27 enini] ergo L,om.p *is (h ras.) J is profecto M )
Tum ego: Teneo, inquam, omnium placita de re magna sane et ultra quam nec quaeri quicquam oportet nec inueniri potest. si modo eam, ut coepimus, serenissime ac sincerissime inuestigemus. quod hodie quia longum est et habent in epulis suis et animi quandam luxuriem, si ultra modum in eas et uoraciter inruant — ita enim male quodam modo digerunt; unde ualetudini mentium non minus quam ab illa ipsa fame metuendum est — melius nos haec quaestio cras esurientes, si uidetur, accipiet. illud modo libenter ligurriatis uolo, quod subito mihi ministratori uestro in mentem suggestum est inferendum, et est, ni fallor — qualia solent ultima adponi — quasi scholastico melle confectum atque conditum. — Quo. audito sese omnes quasi in elatum ferculum tetenderunt coagitaueruntque, ut dicere properarem, quidnam id esset. — Quid, inquam, putatis nisi cum Academicis totum, quod susceperamus, confectum esse negotium? — Quo accepto nomine tres illi, quibus res nota erat, sese erexerunt alacrius et uelut porrectis, ut fit, manibus inferentem ministrum adiuuerunt quibus potuerunt uerbis, nihil se iucundius audituros esse monstrantes. [*]( 1 trygecius A 2 uult deus p sententia ALMp 3 larcidianus AM lastidianus p concessit (c alf. ex s) A minimus ille M 4 his A G illum Mmlp placere sibi LMp 7 percunctari Mml uisum est negl. percuntari ]> 8 non] quod non LMp 9 quam] ne quam deLml quam ne Mp sileret LJlap trygecio* (sras., o ex u corr.m2) A 11 quicquam om-p inueni Mm1 sijetsip 12 uti Mam sencerissime A 13 habet Mml et animi om.M 14 ueraciter Lm1M 15 ualitudini Mp 16 ipsa fame (f ex s mZ) A 17 accipiaet A illud (11 ex d ml) A li*guriatis (r s. r) M 18 suggestum (w. g ex b till) A 19 nisi Mm 20 scolasticoM audito (t ex s corr.) A 21 coagitaueruntque „1 coegeruntque L cdd. cogeruntque M 22 esset (t ex m ml) .4 23 quod (q ex s) A susciperamus A sup°ramus Mml 24 quod L 2G adinueneruut p iocundius**A ) [*]( 1* )
Tum ego ita rem posui: Si manifestum est, inquam, beatum non esse, qui quod uult non habet — quod paulo ante ratio demonstrauit — nemo autem quaerit, quod inuenire non uult, et quaerunt illi semper ueritatem — uolunt ergo inuenire, uolunt igitur habere inuentionem ueritatis — at non inueniunt, sequitur eos non habere quod uolunt, et ex eo sequitur etiam beatos non esse. at nemo sapiens nisi beatus: sapiens igitur Academicus non est. - Hic repente illi quasi totum rapientes exclamauerunt. sed Licentius adtentius et cautius aduertens timuit adsensionem atque subiecit: Rapui quidem uobiscum, si quidem exclamaui illa conclusione commotus. sed nihil hinc admittam in uiscera et partem meam seruabo Alypio; nam aut simul eam mecum lambet aut admonebit, cur non oporteat adtingere. — Dulcia, inquam, magis metuere Nauigius deberet splene uitioso. — Hic ille arridens: Plane me, inquit, talia sanabunt. nam nescio quo modo contortum hoc et aculeatum, quod posuisti, ut ait ille de melle Hymetio, acriter dulce est nihilque inflat uiscera. quare totum etiam palato aliquantum remorso tamen, ut possum, libentissime in medullas traicio. non enim uideo, quomodo redargui possit ista conclusio. — Prorsus nullo modo potest, inquit Trygetius; quare gaudeo iam diu cum illis me inimicitias suscepisse. nam qua nescio inpellente natura uel, ut uerius dicam, deo etiam nesciens, quomodo refellendi essent, tamen eis nimis aduersabar.
Hic Licentius: Ego, inquit, illos nondum desero. — Ergo, ait Trygetius, dissentis a nobis? — Numquidnam, ille inquit, uos ab Alypio dissentitis? — Cui ego: Non dubito, inquam, quin, si [*](15 cf. Cic. Hort. frag. 89 Miiller ) [*](1 rem ita ego p proposui edd. 2 id quod (id m2) M 3 illis A 4pr.no- lunt A 5 inueni utJ. 6 etiam om.M esse non esse Mm1 esse non posse Mm2 at] aut.4 an L 8 sapientes Aml 9 ascensionem M rapait A 10 si quid M 11 uiscera-4 12 mecum eam M lambiet L capiet M aut admonebi Aml autem monebit L aut (me p) mouebit Mp ant me admonebit am 13 nauigius metuere p spele (1 s. p m2) A 14 uitioso (0 alt. in ras.) A hinc M inquit me am 15 ait (a in ras.) A 16 melle ymetio M melles metio A 17 toto M remorsu L remorsum M 18 in om.LM traitio A 19 ullo L ait potest p inquit om.Mp trigetius A tragetius L 20 ille p me om.M 22 eis nimis] animis .4, an scribendum animo eis nimis? aduersabant A 24 dissentis a nobis Am2 s.l. nunquitnam Aml illo M 25 alipio A alippio M )
Sed cum his uerbis eum iocantes quasi ad uescendam particulam suam prouocamus, animaduerti ceteros rei totius ignaros et scire cupientes, quid inter nos solos tam iucunde ageretur, sine risu nos intueri. qui mihi prorsus similes uisi sunt — quod plerumque solet- his, qui cum epulantur inter auidissimos rapacissimosque conuiuas, a rapiendo uel grauitate sese abstinent uel pudore terrentur. et quia ego inuitaueram et magni cuiusdam hominis personam atque, ut totum explicem, ueri hominis etiam in illis l\'pulis [*]( 1 ratiuncula aecederet (e pr. ex c m2) A tam om.M 2 ille Mm 3 habere om-M uellet habere am 4 eum om.LMp 5 nucleis M edd. 6 illene] illene inquit edd. parue LMp 8 protrahetur p 10 utilia] uilia A ipse] esse M 11 tuo A suo LM cdd. argumentaretur edd. 12 orum A 13 quod] id q. M 15 inquit beatus est Lp i. b. est quid beatus est M 16 sthomacanter A dixit ALM 17 pr. inquit om.M annuerent L asseribi M 19 funderetur m adolescente M 22 prouocaremus edd. 23 et] sed edd. solos—risu om.M 24 iutueri (i alt. ex o m\'2) .4 25 solet] fieri solet m iis w quicumque JI 20 abstineant M terrent M 27 inuit*aueraiu A magni] in 111. M )
Postridie autem, cum item post prandium sed aliquanto quam pridie serius idem ibidemque consedissemus: Tarde, inquam, uenistis ad conuiuium; quod uobis non cruditate accidisse arbitror, sed paucitatis ferculorum securitate, quod non tam mature adgrediendum uisum est, quod cito uos peresuros putastis. non multum enim reliquiarum credendum erat remansisse, ubi die ipso atque sollemnitate exiguum repertum erat. fortasse recte. sed quid uobis praeparatum sit, ego quoque uobiscum nescio. alius est enim, qui omnibus cum omnes tum maxime tales epulas praebere non cessat, sed nos ab edendo uel inbecillitate uel saturitate uel negotio plerumque cessamus; quem manentem in hominibus beatos eos facere inter nos heri, nisi fallor, pie constanterque conuenerat. nam cum ratio demonstrasset eum beatum esse, qui deum haberet, nec huic quisquam uestrum sententiae restitisset, quaesitum est, quid uobis uideretur deum habere. de qua re, si bene memini, tres sententiae dictae sunt. nam partim placuit deum habere illum, qui ea faceret quae deus uellet; quidam autem dixerunt quod is deum [*]( 1 inuitatorum L inuitatorem gerebam m inuitatorem alias personam gerebam a sustinere docuisti] sustinere non potui am commouitque cdd. me om.M 2 discrepentia Mml 4 sunt M quid] qui A 6 inquam A 7 nos] eos Migne 8 ut ex ul mlA hic om.J1 10 post tridie AM post om.L item post prandium] tempns prandii M sed] se A aliquantulum M 11 idem ibidemque] ibidem M 12 quod] quam L crudelitate LMm2 credulitate JIml accedisse A 13 bm om M 16 exiguum] tam exiguum LM edd. reppertum A 17 enim est M 18 cum omnes] qui omnes L cum (eum p) uel communes ap 20 omnibusJ/ 21 ni m 23 quid] quinam Lap quisnam Mm uideretur uobis25 parti am 26 dixerant a his A )
Sed fortasse omnes diuersis uerbis unum idemque sensistis. nam, si duo prima consideremus, et omnis, qui bene uiuit, ea facit, quae uult deus, et omnis, qui ea facit, quae uult deus, bene uiuit nec quicquam est aliud bene. uiuere quam ea facere, quae deo placeant, nisi quid uobis aliud uidetur. — Adsentiebantur. — Tertium uero illud paulo diligentius considerandum est propterea, quod ritu castissimorum sacrorum spiritus inmundus, quantum intellego, duobus modis appellari solet, uel ille, qui extrinsecus animam inuadit sensusque conturbat et quendam hominibus infert furorem, cui excludendo qui praesunt, manum inponere uel exorcizare dicuntur, hoc est per diuina eum adiurando expellere; aliter autem dicitur spiritus inmundus omnis omnino anima inmunda, quod nihil est aliud quam uitiis et erroribus inquinata. itaque ex te quaero, tu puer, qui fortasse aliquanto sereniore ac purgatiore spiritu istam sententiam protulisti, qui tibi uideatur inmundum spiritum non habere, illene, qui daemonem non habet, quo uesani homines fieri solent, an ille, qui animam suam iam a uitiis omnibus peccatisque mundauit? — Is mihi uidetur, inquit, spiritum inmundum non habere, qui caste uiuit. — Sed castum, inquam, quem uocas? eumne, qui nihil peccat, an eum tantum, qui ab inlicito concubitu temperat? — Quomodo, inquit, castus potest esse, si ab inlicito tantum concubitu sese abstinens ceteris peccatis non desinit inquinari? ille est uere castus, qui deum adtendit et ad ipsum solum se tenet. — Quae uerba pueri sicut dicta erant cum conscribi mihi placuisset: Is ergo, inquam, necesse est bene uiuat [*]( 1 reliqui L esse deus M 2 qui inmundus Jlam appellatur imm. p non est spiiitus L 3 consensistis M 7 aliud] aliquid A 9 ritu*(s ras.) A sacrorumque spirituum spiritus ap 11 imiadit animam m 12 possunt M 13 diuinam AmlM expellere] e. potentiam M 14 inmundus sp. et inmunda a. M 1G ex A abs LM edd. forte M seniore M 17 quis m 19 iam A, om.LJlm 20 omnibusque peccatis edd. his Atnl immundum spiritum m spiritum om M 22 eum M tantum post iulicito exhib. Mm 23 temperet m 24 si A qui LM edd. sese abstinet M abstinens sese edd. 2G cum plac. mihi conscribi M 27 placuisset] pl. haec ultima A his A, om.LMp ut bene edd. )
Sed illud a uobis paululum quaero, uelitne deus, ut homo deum quaerat. — Dederunt. — Item quaero: numquidnam possumus dicere illum, qui deum quaerit. male uiuere? — Nullo modo, dixerunt. - Etiam hoc tertium respondete: spiritus inmundus potestne deum quaerere? — Negabant aliquantum dubitante Nauigio, qui postea ceterorum uocibus cessit. — Si igitur, inquam, qui deum quaerit, id facit, quod deus uult, et bene uiuit et spiritum inmundum non habet, qui autem quaerit deum, nondum habet deum, non igitur quisquis aut bene uiuit aut quod uult deus facit aut spiritum inmundum non habet, continuo deum habere dicendus est. — Hic cum se ceteri concessionibus suis deceptos riderent, postulauit mater, cum diu stupida fuisset, ut ei hoc ipsum, quod conclusionis necessitate intorte dixeram, explicando relaxarem atque soluerem. quod cum factum esset: Sed nemo, inquit, potest peruenire ad deum, nisi deum quaesierit. — Optime, inquam; tamen qui adhuc quaerit, nondum ad deum peruenit et iam bene uiuit. non igitur quisquis bene uiuit, deum habet. — Mihi, inquit, uidetur deum nemo non habere, sed eum qui bene uiuunt, habent propitium, qui male, infestum. — Male igitur, inquam, hesterno die concessimus eum beatum esse, qui deum. habet, si quidem omnis homo habet deum nec tamen omnis homo beatus est. — Adde ergo, inquit, propitium.
Saltem, inquam, hoc inter nos satis constat, cum beatum esse, qui habet propitium deum ? — Uellem, inquit Nauigius, consentire, sed illum uereor, qui adhuc quaerit, praesertim ne concludas beatum esse Academicum, qui hesterno sermone uulgari quidem et male Latino, sed aptissimo sane, ut mihi uidetur, uerbo caducarius nominatus est. non enim possum dicere homini deum quaerenti aduersum deum esse. quod si dici nefas est, propitius erit, et qui propitium deum [*](1 *talis A quod L uideatur p 2 consensit a ergo inquam una M 3a om.L paululum a uobis Mp 9 facit**A inmundum spiritum M 10 demn quaerit am 11 uiuat L 13 credendus Mm 14 rederent Aml uiderent p 19 et iam AL etiamsi M edd. 21 uiuit M cdd. liabet edd. 22 externo a 23 deum liabet am 24.26 propicium A 25 saltim .1 hoc] liunc p esse beatum (om. eum) p 27 ilum (u ex a ml) A 30 possumus LMp 31 all. propium (corr.m2 s.l.) A deum habet propicium p )