De Beata Vita

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 63). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1922.

Si ad philosophiae portum, e quo iam in beatae uitae regionem solumque proceditur, uir humanissime atque magne Theodore, ratione institutus cursus et uoluntas ipsa perduceret, nescio, utrum temere dixerim multo minoris numeri homines ad eum peruenturos fuisse, quamuis nunc quoque, ut uidemus, rari admodum paucique perueniant. cum enim in hunc mundum siue deus siue natura siue necessitas siue uoluntas nostra siue coniuncta horum aliqua siue simul omnia — res enim multum obscura est, sed tamen a te iam inlustranda suscepta — uelut in quoddam procellosum salum nos quasi temere passimque proiecerit, quotusquisque cognosceret, quo sibi nitendum esset quaue redeundum, nisi aliquando et inuitos contraque obnitentes aliqua tempestas, quae stultis uidetur aduersa, in optatissimam terram nescientes errantesque conpingeret?

Igitur hominum, quos philosophia potest accipere, tria quasi nauigantium genera mihi uideor uidere. unum est eorum, quos ubi aetas compos rationis adsumpserit, paruo impetu pulsuque remorum de proximo fugiunt seseque condunt in illa tranquillitate, unde ceteris ciuibus, quibus possunt, quo admoniti conentur ad se, lucidissimum signum sui alicuius operis erigunt. alterum uero est eorum superiorique contrarium, qui fallacissima facie maris decepti elegerunt in medium progredi longeque a sua patria peregrinari aude-ut et eius saepe obliuiscuntur. hos si nescio quo et nimis latente modo a puppi uentus, quem prosperum putant, fuerit prosecutus, penetrant in altissima miseriarum elati atque gaudentes, quod eis usque quaque fallacissima serenitas uolup! atum honorumque blanditur. his profecto quid aliud optandum e; t quam quaedam in illis rebus, a quibus laeti [*]( 1 INCIPIT LIBER (sci aug.) DE BEATA UITA (sci aug. add. s. I. m. post.) A, INCIPIT LIBER SANCTI AUGUSTINI DE BEATA VITA L, INCIPIT LIBER EIUSDEM DE BEATA UITA M 2 e] a Lm2s.l. de edd. 3 magr.e add.m2s.lA 4 institutos A 8 aliqua horum p 10 ueluti am procellosum (s ex r ml) A 11 quasi om.LMp 12 et om.M 13 obtinentes L 15 philophia Aml 16 uideor mihi M 18 recondunt a 19 quu] quod A co (ut s. vi2) M 21 fallacissime M 22 saepe eius eJd. 25 altissimam miseriam M 27 laeti] iacti Mm iactati ap )

90
excipiuntur, inprospera et, si parum est, saeuiens omnino tempestas contrarieque flans uentus, qui eos ad certa et solida gaudia uel flentes gementesque perducat ? huius generis tamen plerique nondum longius euagati quibusdam non- ita grauibus molestiis reducuntur. hi sunt homines, quos cum uel lacrimabiles tragoediae fortunarum suarum uel inanium negotiorum anxiae difficultates quasi nihil aliud habentes, quod agant, in libros doctorum sapientissimorumque hominum truserint, in ipso quodam modo portu euigilant, unde illos nulla maris illius promissa nimium falso ridentis excludant. est autem genus inter haec tertium eorum, qui uel in ipso adulescentiae limine uel iam diu multumque iactati tamen quaedam signa respiciunt et suae dulcissimae patriae quamuis in ipsis fluctibus recordantur et aut recto cursu in nullo falsi et nihil morati eam repetunt aut plerumque uel inter nubila deuiantes uel mergentia contuentes sidera uel nonnullis inlecebris capti bonae nauigationis tempora differentes errant diutius, saepe etiam periclitantur. quos item saepe nonnulla in fluxis fortunis calamitas, quasi conatibus eorum aduersa tempestas, in optatissimam uitam quietamque compellit.

His autem omnibus, qui quocumque modo ad beatae uitae regionem feruntur, unus inmanissimus mons ante ipsum portum constitutus, quo etiam magnas ingredientibus gignit angustias, uehementissime formidandus cautissimeque uitandus est. nam ita fulget, ita mentiente illa luce uestitur, ut non solum peruenientibus nondumque ingressis incolendum se offerat et eorum uoluntati pro ipsa beata terra satisfacturum polliceatur sed plerumque de ipso portu ad sese homines inuitet, eosque nonnumquam detinet ipsa altitudine delectatos, unde ceteros despicere libeat. hi tamen admonent saepe uenientes, ne aut occultis subter scopulis decipiantur aut ad se ascendere facile putent, et qua sine periculo ingrediantur propter [*]( 20 cf. Aug. c. Acad. III 14, 30 ) [*]( 2 flens Mm1 ad certa et] accierat ad (cci in ras.) M uel om M 4 reducantur L hii (is. im2A) Ap 5 tragoediue A 7traxerinta 9excludunt AmlM 11 iam diu] tam diu L 12 recordabuntur M 14 nebula p 16 peri- clitabunturM 17 fortunis] rebusM 18 instantissimam M uitam] patriam tn 21 quo] qui edd. 22 formidandas Mml 23 illa lucet M luce illa p 24 uoluntatibus am ipsa ex issa corr. m2 A 26 al sese jom-M inuitat LM edd. detinet ALM edd.; an scribendum detineat? 27 delectatus Aml 28 decipiantur (a corr. m2) A 29 quam M )

91
illius terrae uicinitatem, beniuolentissime docent. ita cum eis inuident uanissimam gloriam, locum securitatis ostendunt. nam quem montem alium uult intellegi ratio propinquantibus ad philosophiam ingressisue metuendum nisi superbum studium inanissimae gloriae, quod ita nihil intus plenum atque solidum habet, ut inflatos sibi superambulantes subcrepante fragili solo demergat ac sorbeat eisque in tenebras reuolutis eripiat luculentam domum, quam paene iam uiderant?