De Beata Vita
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 63). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1922.
Quod cum placuit omnibus: Bene habet, inquam, sed adhuc illud uereor, ne uos moueat quod iam superius concesseramus, miserum esse quisquis beatus non esset; cui consequens erit esse miserum hominem, qui ∗∗∗∗∗∗ aliquem beatum. an uero, quod ait Tullius, multorum interrispraediorumdominos diuites appellamus, omnium uirtutum poss\'essores pauperes nominabimus? sed illud uidete, utrum, quomodo uerum est, quod omnis egens miser sit, ita sit uerum, quod omnis miser egeat. ita enim erit uerum nihil esse aliud miseriam quam egestatem, quod me nunc, cum diceretur, laudare sensistis. hoc autem hodie longum, ut quaeramus; quare peto, ne fastidio uobis sit ad istam mensam cras etiam conuenire. — Quod cum omnes se libentissime habere dixissent, surreximus.
Tertius autem dies disputationis nostrae matutinus nubes, quae nos cogebant in balneas, dissipauit tempusque pomeridianum candidissimum reddidit. placuit ergo in pratuli propinqua descendere atque omnibus nobis, ubi commodum uisum est, considentibus reliquus ita sermo peractus est: Omnia paene, inquam, quae interroganti mihi concedi a uobis uolui, habeo ac teneo; quare hodierno die, quo possumus tandem hoc nostrum conuiuium aliquo interuallo dierum distinguere, aut nihil aut non multum erit, ut opinor, quod mihi uos respondere necesse sit. dictum enim erat a matre nihil esse aliud miseriam quam egestatem conuenitque inter [*](7 Cicero in Hortensio, cf. Usener, Gott. gel. Anz. 1892 p. 381 ) [*]( 1 uiciis A 4 placuisset Am2L habes A 6 esset] sit M edd. 7 mirum homine A lacumm indicaui col. Relract. 1 2, 4; qui pro tem aliquem beatum A qui pro te et ibi sic habet aliquem beatum LM qui beatus non est p qui propitium tenet deum, quem adhuc deum quaerentem nondum diximus esse beatum am 11 sit] est p 12 ita sit om.L 13 aliud esse am miserim L cum om A spatio uacuo relicto 14 longum] J. est Am2 s.l. 15 fastidium p 16 se om.AM 17 matutinas M edd. 18 tempusquę A promeridianum ALp 19 credidit Lp in pratuli] infra. tuli L infra tulli M 20 commode p 21 reliqus Aml reliquis L peractus L paratus A protractus M perstratus m 22 mihi interroganti p *ac (h ras.) A 23 possimus LMam aliquod L 24 dierura interuallo p 26 aliud esse am )
Quid enim ? ait Trygetius, non potest ex eo iam confici omnem non egentem beatum esse, quo manifestum est omnem, qui egeat, esse miserum? nam concessisse nos memini nihil esse medium inter miserum et beatum. — Aliquidne, inquam, inter mortuum et uiuum tibi medium uidetur esse? nonne omnis homo aut uiuus aut mortuus est? — Fateor, inquit, neque hic esse aliquid medium; sed quorsum istuc ?- Quia, inquam, etiam illud te fateri credo, omnem, qui ante annum sepultus est, esse mortuum. — Non negabat. — Quid? omnis, qui ante annum sepultus non est, uiuit? — Non, ait, sequitur. — Ergo, inquam, non sequitur, ut, si omnis qui eget miser est, omnis qui non eget sit beatus, quamuis inter miserum et beatum ut inter uiuum et mortuum medium nihil inueniri queat.