De Beata Vita
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 63). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1922.
Sed illud a uobis paululum quaero, uelitne deus, ut homo deum quaerat. — Dederunt. — Item quaero: numquidnam possumus dicere illum, qui deum quaerit. male uiuere? — Nullo modo, dixerunt. - Etiam hoc tertium respondete: spiritus inmundus potestne deum quaerere? — Negabant aliquantum dubitante Nauigio, qui postea ceterorum uocibus cessit. — Si igitur, inquam, qui deum quaerit, id facit, quod deus uult, et bene uiuit et spiritum inmundum non habet, qui autem quaerit deum, nondum habet deum, non igitur quisquis aut bene uiuit aut quod uult deus facit aut spiritum inmundum non habet, continuo deum habere dicendus est. — Hic cum se ceteri concessionibus suis deceptos riderent, postulauit mater, cum diu stupida fuisset, ut ei hoc ipsum, quod conclusionis necessitate intorte dixeram, explicando relaxarem atque soluerem. quod cum factum esset: Sed nemo, inquit, potest peruenire ad deum, nisi deum quaesierit. — Optime, inquam; tamen qui adhuc quaerit, nondum ad deum peruenit et iam bene uiuit. non igitur quisquis bene uiuit, deum habet. — Mihi, inquit, uidetur deum nemo non habere, sed eum qui bene uiuunt, habent propitium, qui male, infestum. — Male igitur, inquam, hesterno die concessimus eum beatum esse, qui deum. habet, si quidem omnis homo habet deum nec tamen omnis homo beatus est. — Adde ergo, inquit, propitium.
Saltem, inquam, hoc inter nos satis constat, cum beatum esse, qui habet propitium deum ? — Uellem, inquit Nauigius, consentire, sed illum uereor, qui adhuc quaerit, praesertim ne concludas beatum esse Academicum, qui hesterno sermone uulgari quidem et male Latino, sed aptissimo sane, ut mihi uidetur, uerbo caducarius nominatus est. non enim possum dicere homini deum quaerenti aduersum deum esse. quod si dici nefas est, propitius erit, et qui propitium deum [*](1 *talis A quod L uideatur p 2 consensit a ergo inquam una M 3a om.L paululum a uobis Mp 9 facit**A inmundum spiritum M 10 demn quaerit am 11 uiuat L 13 credendus Mm 14 rederent Aml uiderent p 19 et iam AL etiamsi M edd. 21 uiuit M cdd. liabet edd. 22 externo a 23 deum liabet am 24.26 propicium A 25 saltim .1 hoc] liunc p esse beatum (om. eum) p 27 ilum (u ex a ml) A 30 possumus LMp 31 all. propium (corr.m2 s.l.) A deum habet propicium p )
Hic, cum etiam mater adrisisset: Ego, inquit Trygetius, non concedo continuo deum aduersari, cui non sit propitius, sed esse aliquid medium puto. — Cui ego: Istum tamen hominem, inquam, medium, cui nec propitius deus est nec infestus, deum quoquo modo habere concedis ? — Hic. cum ille cunctaretur: Aliud est, inquit mater, deum habere, aliud non esse sine deo. — Quid ergo, inquam, melius est, utrum habere deum an non esse sine deo? — Quantum possum, inquit, intellegere, ista est sententia mea: qui bene uiuit, habet deum, sed propitium, qui male, habet deum, sed aduersum, qui autem adhuc quaerit nondumque inuenit, neque propitium neque aduersum, sed non est sine deo. — Haecine, inquam, uestra £ etiam sententia est ? — Hanc esse dixerunt. — Dicite mihi, quaeso, inquam, non uobis uidetur esse homini deus propitius, cui fauet ? —Esse confessi sunt. — Non ergo, inquam, fauet deus quaerenti sese homini? — Responderunt fauere. — Habet igitur, inquam, qui deum quaerit, deum propitium et omnis, qui habet deum propitium, beatus est. beatus est ergo et ille, qui quaerit. qui autem quaerit, nondum habet quod uult. erit igitur beatus, qui quod uult non habet. — Prorsus, inquit mater, non mihi uidetur beatus esse, qui quod uult non habet. - Ergo, inquam, non omnis, qui habet deum propitium, beatus est. - Si hoc cogit ratio, inquit, non possum negare. — Ista igitur. inquam, distributio erit. ut omnis, qui iam deum inuenit, et propitium deum habeat et beatus sit, omnis autem, qui deum quaerit. propitium [*](1 erit om.LMp 3 nobis onmibus edd. 4 discussus (a ex u m1) A 5 mihique] nihilque a Mime 6 meam om.M 8 etiam cum p mater∗∗∗∗∗ (mater cras.) A 9 continuo concedo M 10 aliquod II puto (u ex a m2) A 11 deus propitius am quomodo a 12 hoc Jl 13 ergo] igitur M inquit L 14 inquit possum aiu 15 sententia ea A 18 haeccine edd. nostra (om. etium) p 19 quaero A 22 fanet M edd. deum qui p 23 est om.LMp 25 proi - sus—26 habet add. Am2 in nef. 26 mihi om.L uidetur mihi p beattisj nisi beatus L 29 ia∗ deum A )