De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Hic quia nullam rationem uel testimonium scripturarum adtulit, diu nos tenere non debet.

Cyprianus a Karthagine dixit: Meam sententiam plenissime exprimit epistula, quae ad Iubaianum collegam nostrum scripta est, haereticos secundum euangelicam et apostolicam contestationem aduersarios Christi et antichristos appellatos, quando ad ecclesiam uenerint, unico ecclesiae baptismo baptizandos esse, ut possint fieri de aduersariis amici et de antichristis christiani. [*]( 1 Cypr. sentent. episc. 83—85 3 cf. I Cor. 5, 3 9 cf. Cypr. sentent. episc. praef. 17 ibid. 86 21 ibid. 87 )[*]( 1 Nalis Ppr. preses Lml 3 manducauerunt L 4 et s. I. L 8 participationem Vp.ç 9 eis si (del.) neminem K iudicaztes Nml 10 senserit MtnI/lml 11 quodlibet Nml 12 non] nun ex nunc N conmunicet L 16 sanitatem N 17 neanpoli Kml censimns L 18 recedendo ĮJ.ml 19 Huic L 20 temere Lml 21 kartliagine sic JKM 23 euange j cam L 25 ad s. I. m2 N 26 baptismo om. L esae] sese /J:çm2 fieri amici adnersariis et de anticbristis (pr. s s. I.) L )

368

Quid aliud hic disputandum est, quando ipsam cuius mentionem fecit epistulam ad Iubaianum datam quanta potuimus diligentia pertractauimus? et quod hic dixit meminerimus dici posse de omnibus iniquis, quos et in catholica esse ipse testatur et baptismum habere et dare nemo nostrum ambigit. illi enim ueniunt ad ecclesiam, qui de parte diaboli ad Christum transeunt et aedificant super petram et incorporantur columbae et in horto concluso et fonte signato muniuntur, ubi non sunt omnes qui contra Christi praecepta uiuunt, ubilibet esse uideantur. nam in epistula quam scripsit ad Magnum, cum de hac ipsa re ageret, satis aperteque nos ipse commonuit, in quali societate oporteat intellegi ecclesiam. ait enim de quodam loquens: alienus fiat et profanus, dominicae pacis ac dominicae unitatis. inimicus, non habitans in domo dei id est in ecclesia Christi, in qua non nisi concordes adque unanimes habitant. quid ergo hic dicamus, paululum aduer- \' tant qui nobis de Cypriano uolunt praescribere. si enim in ecclesia Christi non nisi concordes adque unanimes habitant, procul dubio non habitabant in ecclesia Christi, quamuis intus esse uiderentur, illi qui per inuidiam et contentionem sine caritate Christum adnuntiabant, quos ipse intellegit non haereticos uel schismaticos a Paulo apostolo commemoratos, sed falsos fratres cum illo interius conuersantes. qui certe baptizare non debebant, quia in ecclesia non habitabant in qua ipse dicit non habitare nisi unanimes et concordes; nisi forte quisquam sic abhorret a uero, ut dicat concordes et unanimes [*]( 13 Cypr. ep. 69, 5 21 cf. Cypr. ep. 73, 14 24 cf. Pliil. 1, 15. 17 ) [*]( 2 facit çmT potuimus ex potiui K 4 catho jca L 5 neme 1J 6 abigit Mmlp. parde Jml 10 epistolam MmlVs epistulam JJ. scribit L 11 ipse nos v 12 qualibet (3 13 fit Cypr. prophanus L 14 diuinae unitatis Cypr, 16 unianimes ; (passim) 17 quod MmUv dicimus fiv paulolum L 20 habitant JNmlq 21 uideretur Jml 24 baptizati çml 25 habitant qml 26 habetare Nml concordes et unanimes v 27 haborret L aberrat Mm2 a om. s )

369
fuisse inuidos et maliuolos et sine caritate contentiosos. et tamen baptizabant nec eorum ista detestanda peruersitas sacramentum Christi, quod per eos tractabatur et dispensabatur, aliqua ex parte minuebat adque uiolabat.