De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Poterat iam fortasse sufficere, quod totiens repetitis rationibus et multipliciter disputando uersatis adque tractatis, adiunctis etiam diuinarum scripturarum documentis et ipsius Cypriani tot testimoniis suffragantibus iam etiam corde tardiores, quantum existimo, intellegunt, baptismum Christi nulla peruersitate hominis siue dantis siue accipientis posse uiolari. nec ob aliud illis temporibus, quando ista quaestio contra utilem consuetudinem disputationibus salua caritate adque unitate altercantibus discutiebatur, uisum est quibusdam etiam egregiis uiris antistitibus Christi, inter quos praecipue beatus Cyprianus eminebat, non esse posse aput haereticos uel schismaticos baptismum Christi, nisi quia non distinguebatur [*]( 16 uerba etiam corde-p. 301, 6 sanctum est = Eug. c. 214 ) [*]( 1 sint] sunt Mp.ç Eug. 2 moriantur pml 3 aqua. J 4 inter- imit gjjr. sic] sicut L 7 poenitus L 9 studui fiwii 10 eius om. M .11 aggrediar KLNm2 CONTULI. EXPL- LIBER V INC- LIBER VI DO GRATIAS K EXPLICIT (EXPLICAT J) LIBER QUINcrus (V M). INCIPIT LIBER SEXTUS (VI M) JLp EXPLICIT LIB QUINTUS. SCI AGUSTINI. INCIPIT EIUSDE LIBER SEXTUS N 13 etiam Vml 16 tartariores Vmlp.ç 17 exaestimo V 19 utilem] neterem v 22 antestitibus J antistibus Nml$pr. )

298
sacramentum ab effectu uel usu sacramenti; et quia eius effectus adque usus in liberatione a peccatis et cordis rectitudine aput haereticos non inueniebatur, ipsum quoque sacramentum illic non esse putabatur. sed conuertentibus oculos ad interioris paleae multitudinem, cum et hi, qui in ipsa unitate peruersi sunt et perdite uiuunt, appareant remissionem peccatorum nec dare posse nec habere, quia non malignis, sed bonis filiis dictum est: si cui dimiseritis peccata dimittentur ei, si cui tenueritis tenebuntur, habere tamen et dare et accipere baptismi sacramentum, satis eluxit pastoribus ecclesiae catholicae toto orbe diffusae, per quos postea plenarii concilii auctoritate originalis consuetudo firmata est, etiam ouem, quae foris errabat et dominicum characterem a fallacibus depraedatoribus suis foris acceperat, uenientem ad christianae unitatis salutem ab errore corrigi, a captiuitate liberari, a uulnere sanari, characterem tamen in ea dominicum agnosci potius quam inprobari, quandoquidem ipsum characterem multi et lupi et lupis infigunt, qui uidentur quidem intus esse, uerumtamen ad illam ouem, quae etiam ex multis una est, non pertinere morum suorum fructibus conuincuntur, in quibus in finem usque perdurant, quia secundum praescientiam dei, sicut multae oues errant exterius, sic multi lupi insidiantur interius. inter quos tamen nouit dominus qui sunt eius, qui non audiunt uocem nisi pastoris, etiam cum clamat per similes Pharisaeorum de quibus dictum est: quae dicunt facite.

Sicut enim homo spiritalis habens finem praecepti, id est caritatem de corde puro et conscientia bona et fide non ficta, potest aliquid ex corpore quod adhuc corrumpitur et adgrauat animam minus liquide cernere et aliter sapere quod in eadem [*]( 8 Ioh. 20, 23 23 II Tim. 2, 19 25 Matth. 23, 3 26 cf. I Tim. 1, 5 28 cf. Sap. 9, 15 ) [*]( 1 usus (i pr. affectus Nml 3 non illic v 6 aperiant ex appereant N 9 tenuitenueritis J 13 caracterem JLMNpq a om. J 16 caracterem JLNa dominum Lml 17 caracterem JXp 20 usque in finem L 21 erant J 24 clamet Jml 29 eadam L )

299
caritate permanenti deus cum uoluerit reuelabit, sic in homine carnali adque peruerso potest aliquod bonum et utile repperiri, quod aliunde sit, non ex ipso. nam ut in palmite fructuoso inuenitur aliquid quod purgandum sit, ut maiorem fructum ferat, ita et in arundine sterili adque arida uel alligata solet uua pendere. et ideo sicut stultum est fructiferi palmitis purgamenta diligere, commode autem facit qui poma suauia ubicumque suspensa non respuit, ita quisquis ab unitate praecisus propterea rebaptizat, quia Cypriano uisum est ab haereticis uenientes denuo baptizari oportere, laudanda in tanto uiro auersatur et emendanda sectatur nec ea ipsa quae sectatur adsequitur. ille enim dum zelo dei grauiter detestatur eos, qui se ab unitate separauerunt, etiam ab ipso baptismo separatos esse arbitratus est; isti autem parum sceleris putantes, quod ipsi a Christi unitate separati sunt, etiam baptismum eius illic non esse et secum exisse contendunt. tam ergo longe sunt a fecunditate Cypriani, ut nec purgamentis eius aequentur.

Item quisquis non habens caritatem et perditas uias morum ingrediens pessimorum intus uidetur esse cum foris sit et baptismum Christi nec in haereticis repetit. nihil eius adiuuat sterilitatem, quod non fecundatur suo, sed fructu oneratur alieno. fieri autem potest, ut aliquis uigeat in radice caritatis et in quo Cyprianus aliter sapuit rectissime sapiat, et tamen in Cypriano quam in isto plura fecunda sint et in isto quam in Cypriano plura purganda sint. non solum itaque malos catholicos nullo modo conparamus, sed nec bonos facile coaequamus beato Cypriano, quem inter raros et paucos excellentissimae gratiae uiros numerat pia mater ecclesia, quamuis isti et aput haereticos agnoscant baptismum Christi, illi autem [*]( 1 cf. Phil. 3, 15 4 cf. Ioh. 15, 2 ) [*]( 2 utili L 3 reperire L reperiri Nm2v 5 stereli NmlV\\J.$8 ubique MVqEug. 9 quia a J 13 seperauerunt L separatus p.ç: 16 exiisse v 17 aequantur (a in ras.) J 21 sterelitatem -/VFJJ.? suos L 22 radicem (i Eug. 27 quem] quam Jml quae K que L 29 cognoscant (iv Eug. codd. AP )

300
aliter uisum sit, ut per eum minus aliquid uidentem et in unitate firmissime permanentem manifestius demonstraretur haereticis, quam sacrilego scelere rumperetur uinculum pacis. neque enim Pharisaei caeci, quamuis dicentes aliquando quod fieri debebat, conparandi erant apostolo Petro, quamuis dicenti aliquando quod fieri non debebat. non solum autem istorum ariditas illius uiriditati conferenda non est, sed nec aliorum fructus illius ubertati adaequandus est. gentes enim iudaizare nemo nunc cogit nec ideo tamen quisquam nunc in ecclesia, quantumlibet profecerit, Petri apostolatui conferendus est. quapropter reddens debitam reuerentiam dignumque honorem quantum ualeo persoluens pacifico episcopo et glorioso martyri Cypriano, audeo tamen dicere aliter eum sensisse de schismaticis uel haereticis baptizandis quam postea ueritas prodidit, non ex mea, sed ex uniuersae ecclesiae sententia plenarii concilii auctoritate roborata adque firmata; sicut uenerans pro sui merito Petrum primum apostolorum et eminentissimum martyrum, audeo tamen dicere non eum recte fecisse, ut gentes iudaizare cogerentur. etiam hoc enim dico non ex mea, sed ex apostoli Pauli salutari doctrina per uniuersam ecclesiam retenta adque seruata.

Disputans ergo de sententia Cypriani multum infra merita positus Cypriani dico sacramentum baptismi et bonos et malos posse habere, posse dare, posse accipere, et bonos quidem utiliter ac salubriter, malos autem perniciose adque poenaliter, cum illud tamen in utrisque sit aequaliter integrum, adque nihil interesse ad eius aequalem in omnibus integritatem, quanto peior id habeat inter malos, sicut nihil interest, quanto [*]( 8. 19 cf. Gal. 2, 14 ) [*]( 3 quem Mmlp.c; 5 debeat P.c; 6 quid V debeat (3 8 nemo iudaizare v 10 proficerit Mml\\L? 13 cum aliter v schismatis fi 17 petro Lml martyrem L 19 cogeretur Nm2 cogeret Lm2v hoc etiam non Lml hoc etiam dico non Lm2 (om. enim) 20 ecclesiam uniuersam v 22 multum—cypriani mg. K 25 adque] ac J 26 in om. Fmifj.? utrique $pr. 27 intersit Lm2 )

301
melior id habeat inter bonos. ac per hoc nihil etiam interest quanto peior id tradat, sicut nihil interest quanto melior; adque ita nihil interest quanto peior id accipiat, sicut nihil interest quanto melior. illud enim per se ipsum et in eis qui non aequaliter iusti sunt et in eis qui non aequaliter iniqui sunt aequaliter sanctum est.

Habere autem baptismum et tradere et accipere malos nequaquam in melius commutatos et de scripturis canonicis et de ipsius Cypriani litteris satis ut arbitror demonstrauimus. quos non pertinere ad sanctam ecclesiam dei, quamuis intus esse uideantur, ex hoc apertissime apparet, quia isti sunt auari raptores faeneratores inuidi maliuoli et cetera huiusmodi, illa autem columba unica pudica et casta, sponsa sine macula et ruga, hortus conclusus, fons signatus, paradisus cum fructu pomorum et cetera quae de illa similiter dicta sunt, quod non intellegitur nisi in bonis et sanctis et iustis, id est non tantum secundum operationes munerum dei bonis malisque communes, sed etiam secundum intimam et supereminentem caritatem spiritum sanctum habentibus, quibus dominus dicit: si cui dimiseritis peccata dimittentur ei et si cui tenueritis tenebuntur.

Ac per hoc nihil idoneum dici(tur), cur non possit malus etiam tradere baptismum, qui potest habere, et sicut perniciose habet ita etiam perniciose tradere, non quia tale aliquid tradit nec quia talis tradit, sed quia tali tradit. nam cum malus tradit bono, id est in unitatis uinculo ueraci conuersione mutato, inter bonum sacramentum quod traditur et bonum [*](13 cf. Cant. 6, 8 cf. Eph. 5, 27 14 cf. Cant. 4, 12—1.3 18 cf. Eph. 3, 19 19 Ioh. 20, 23 ) [*]( 1 ac] hac p.ç etiam nihil v 2 id tradat om. Mp. trahat L 5 insti-non aequaliter om. JVmlp.ç Eug. codd. et in eis qui non aequaliter om. M 12 foeneratores L feneratores JVp maleuoli v 17 uirtutum (in mg. al. munerum) L bonis et Nml communis Jml 18 caritatem om. $pr. 22 dicitur scripsi dici potest Mm2 dici cet. v 23 maius Vmlp.ç )

302
fidelem cui traditur tradentis malitia superatur. et cum illi ueraciter ad deum conuerso peccata dimittuntur, ab eis dimittuntur quibus ipsa ueraci conuersione coniungitur. idem quippe spiritus sanctus ea dimittit, qui datus est omnibus sanctis sibi caritate cohaerentibus, siue se nouerint corporaliter siue non nouerint. similiter cum alicuius tenentur peccata, ab eis utique tenentur, a quibus se ille cui tenentur uitae dissimilitudine et praui cordis auersione disiungit, siue illum corporaliter nouerint siue non nouerint.

Quapropter omnes mali spiritaliter a bonis seiuncti sunt, si autem etiam corporaliter aperta dissensione separentur, peiores fiunt. sed, ut dictum est, nihil interest ad baptismi sanctitatem, quanto quisque peior id habeat et quanto peiori tradat. potest tamen tradere separatus, sicut potest habere separatus, sed quam perniciose habere tam perniciose tradere. ille autem, cui tradit, potest salubriter accipere, si ipse non separatus accipiat, sicut plerisque accidit, ut catholico animo et corde ab unitate pacis non alienato aliqua necessitate mortis urgentis in aliquem haereticum inruerent et ab eo Christi baptismum sine illius peruersitate perciperent et siue defuncti siue liberati nequaquam aput eos remanerent, ad quos numquam corde transierant. si autem etiam ipse separatus acceperit, tanto perniciosius accipit, quanto magis bonum est quod non bene accipit, et tanto magis ualet ad exitium separato, quanto magis posset ad salutem ualere coniuncto. et ideo si ab illa peruersitate correctus et a separatione conuersus uenerit ad [*](12 uerba sed, ut dictum est-po 303, 16 pacis amore seruauit = Eug. c. 215 ) [*]( 1 tradentes Nml superatur] non separat v 2 conuerso ad deum M 3 ipse Mm2 conuincitur J 5 sibi] siue Nm2 Vmlp.ç noue-. runt Nml 6 peccata tenentur v 9 pr. nouerunt Nml 11 aperte Jml 13 peiori] peior id v 14 et 15 separatos $pr. 15 habere tam perniciose om. Vp.ç (non M) Eug. codd. praeter Gm3 19 surgentis Jm2 urguentis p 20 ullius L 21 remaneret Kml 23 pernitiosus M accepit Mp.ç magis] maius v 24 ualeat J exitum Kml 25 coniunctio Lml 26 a om. N )

303
catholicam pacem, sub eodem baptismate quod acceperat eius peccata dimittentur propter uinculum caritatis, sub quo baptismate peccata eius tenebantur propter sacrilegium diuisionis, quia illud et in homine iusto et in homine iniusto semper sanctum est, quod neque alicuius aequitate augetur neque alicuius iniquitate minuitur.

Quae cum ita sint, quid huic iam perspicuae ueritati\\ officit, quod multi coepiscopi Cypriano in illam sententiam consenserunt suasque in idem conuenientes proprias protulerunt, nisi ut magis magisque illius uiri erga unitatem Christi caritas innotescat? si enim solus ista sentiens nullo consentiente remaneret, uideretur propterea refriguisse ab scelere schismatis, quia socios non inueniebat erroris. tam multis autem sibi consentientibus quod cum ceteris diuersa sentientibus in unitate permansit, catholicae uniuersitatis sanctissimum uinculum non timore solitudinis, sed pacis amore seruauit. quapropter posset quidem iam uideri superfluum ceterorum etiam illius concilii episcoporum singulas retractare sententias. sed quoniam corde tardiores non putant esse responsum, si alicui loco cuiusque sermonis non ibi sed alibi respondeatur quod illuc etiam possit adhiberi, melius multum legendo atteruntur ut acuantur, quam parum intellegendo conqueruntur ut redarguantur.

Primum ergo ipsius Cypriani consultationem, qua indicatur anima pacifica et exundans ubere caritatis, unde concilium ipsum incipit, iterum considerandam commemoramus. Audistis, inquit, collegae dilectissimi, quid mihi Iubaianus [*]( 26 Cypr. sentent. episc. praef. ) [*]( 2 dimittuntur Nv 4 iniusto] iusto Wt 5 aequitate alicuius v 7 huc Kml iam JKL tam NVmSv, om. p pr. Eug. ueritatis Lm1 9 protulerint MVmlp.m2 Eug. 10 ueri N 11 innotescit Iml ita Kml 12 uidetur ppr. refruguisse Nml 13 sibi om. JKL, cf. VII 4, 7: Cyprianus cum sibi consentientibus collegis conscientibus Nml 14 quod] quam Jm2 16 amore] more Jml 19 putantes esse Mp.ç si] sed J 21 multo J acuuntur Lml 22 coquiruntur (i ex e) N \' 23 quam Jml 24 consilium L Vv 25 ipsum om. J incipit iterum] incipiens JKm2L considerandum L 26 inquid Vmls )

304
coepiscopus noster scripserit consulens mediocritatem nostram de inlicito et p?\'ofano haereticorum baptismo quidque ei rescripserim, censens scilicet quod semel adque iterum et saepe censuimus haereticos ad ecclesiam uenientes ecclesiae baptismo baptizari et sanctificari oportere. item lectae sunt uobis et aliae Iubaiani litterae quibus pro sua sincera et religiosa deuotione ad epistulam nostram rescribens non tantum consensit, sed et instructum se esse gratias egit. superest ut de hac ipsa re singuli quid sentiamus proferamus neminem iudicantes aut a iure communionis aliquem si diuersum senserit amoue-ntes. neque enim quisquam nostrum episcopum se episcoporum constituit aut tyrannico terrore ad obsequendi necessitatem collegas suos adigit, quando habeat omnis episcopus pro licentia libertatis et potestatis suae arbitrium proprium tamque iudicari ab alio non possit quam nec ipse potest alterum iudicare. sed expectemus uniuersi iudicium domini nostri Iesu Christi qui unus et solus habet potestatem et praeponendi nos in ecclesiae suae gubernatione et de actu nostro iudicandi.

Iam satis, quantum arbitror, non solum ad epistulam quam Iubaiano scripsit, sed etiam ad illam quam ad Quintum dedit et ad illam quam cum quibusdam collegis ad quosdam collegas et ad illam quam ad Pompeium, quantum potuimus, pro uniuersitate catholicae consensionis adque concilii, in cuius unitate isti tamquam pia membra manserunt, libris superioribus disputauimus. quapropter iam opportunum uidetur quid etiam ceteri singillatim censuerint considerare ea libertate, quam nobis etiam ipse non abrogauit dicens: neminem iudicantes aut a iure communionis aliquem si diuersum senserit amouentes. [*]( 1 scripserat L 2 quidque (quodque Jml quicque ex quicquid M) ei JLN$et quid ego ei Kv quidque ego ei Cypr. 3 et om. J 5 nobis L et] sed p.mlç 6 sincere Lml relegiosa JNml douotione L 7 nostram epistolam M consentit Lml 8 et] etiam Cypr. esse] esse confessus Cypr. gratis N ut de] unde N 10 communicationis Cypr. 12 colligas J 15 potest] possit Cypr. 22 quamtum Nrnl 25 oportunum JLNVp.m2ç 26 censuerunt fiwii 27 arrogauit Jp pr. a om. JL 28 auouentes L )

305
quod eum non propterea dixisse, ut cogitationes tacitas collegarum tamquam de abdito erutas tali securitate captaret, sed quod reuera pacem unitatemque diligeret, ex aliis similibus uidere facillimum est, ubi ad singulos scribit, sicut ad ipsum Iubaianum: haec tibi, inquit, breuissime pro nostra mediocritate rescripstmus, frater carissime, nemini praescribentes aut praeiudicantes quominus unusquisque episcoporum quod putat faciat, habens arbitrii sui liberam potestatem. et ne quisquam, si hac eadem libera potestate diuersa sentiret, pellendus a ceterorum consortio uideretur, sequitur et dicit: nos, quantum in nobis est, propter haereticos cum collegis et coepiscopis nostris non contendimus, cum quibus diuinam concordiam et dominicam pacem tenemus. et paulo post: seruatur, inquit, a nobis patienter et leniter caritas animi, collegii honor, uinculum fidei, concordia sacerdotii. sic et in epistula quam scripsit ad Magnum, cum de baptismo tinctorum et perfusorum quaereretur utrum aliquid interesset: qua in parte, inquit, nemini uerecundia et modestia nostra praeiudicat quominus unusquisque quod putauerit sentiat et quod senserit faciat. quibus eius sermonibus satis apparet illo tempore ab eis ista esse tractata, quo nondum declarata sine ambagine hauriebantur, sed adhuc clausa magno molimine quaerebantur. nos ergo iam de baptismi simplicitate ubique agnoscenda consuetudinem uniuersae ecclesiae etiam conciliis uniuersalibus roboratam tenentes, accepta quoque ex uerbis Cypriani maiore fiducia, per quae mihi etiam tunc liceret saluo iure communionis [*]( 5. 11. 15 Cypr. ep. 73, 26 19 Cypr. ep. 69, 12 ) [*]( 4 singulo Vml\\i.m2q scripsit Nv 5 inquid Vq breuibus Cypr. 6 scripsimus N rescribsimus p. karissime MVp. 7 unus s. I. N 10 haec $pi\\ 11 in quantum in Lmlpml 15 inquid Vq 18 scribit L 19 inquid V 20 ueracundia Jml 21 putat Cypr., sed putauerit codd. CV 22 eius] autem Lml 24 ambigine J 25 agnoscendam JNVv 27 accepit Jml accepit a Jm2 maiori M ) [*]( LI. August. c. Don. I. ) [*]( 20 )
306
dinersa sentire, unitate quidem praelata adque laudata, qualem beatus Cyprianus et eius collegae, quicum eo concilium illud fecerunt, cum diuersa sentientibus tenuerunt, haereticorum et schismaticorum seditiosas calumnias proturbantes adque euertentes, in nomine domini nostri Iesu Christi, qui per apostolum suum loquens ait: sufferentes inuicem in dilectione, studentes seruare unitatem spiritus in uinculo pacis, per quem etiam ait: si quid aliter sapitis, id quoque uobis deus reuelabit, sanctorum episcoporum sententias saluo cum eis uinculo unitatis et pacis, in quo retinendo eos, quantum ipse dominus adiuuat, imitamur, considerandas et pertractandas adgredimur.

Caecilius a Bilta dixit: Ego unam baptismum in ecclesia sola: scio et extra ecclesiam nullum. hic erit unum, ubi spes nulla est et fides certa. sic enim scriptum est: una fides, una spes, unum baptisma, non aput haereticos, ubi spes nulla est et fides falsa, ubi omnia per mendacium aguntur, ubi exorcizat daemoniacus, sacramentum interrogat cuius os et uerba cancer emittunt, fidem dat infidelis, ueniam delictorum tribuit sceleratus et in nomine Christi tinguit antichristus, benedicit a deo maledictus, uitam pollicetur mortuus, pacem dat inpacificus, deum inuocat blasphemus, sacerdotium administrat profanus, ponit altare sacrilegus. ad haec omnia accedit et illud malum, ut antistes diaboli audeat eucharistiam facere. aut qui illis adsistunt dicant haec falsa esse. de haereticis. ecce ad qualia cogitur ecclesia consentire et sine baptismo et uenia delictorum communicare conpellitur! [*](6 Eph. 4, 2-3 8 Phil. 3, 15 13 Cypr. sentent. cpiec. 1 15 Eph. 4, 5 )[*]( 4 perturbantes L 6 in s, I. N 9 reuelauit Mm2VmIit.q 13 I mg. Lp.ç Biltha Cypr. 18 geruntur Cypr. exborcizat JK exoraizat L exorchizat Nnilpa 19 cancher VfLçm2 cancerem mittunt Cypr. 20 tfubuit L in s. I. N tingit v 24 et] etiam Cypr. ullud L illut s antestis Jml antestes Jm2 25 haec omnia v Cypr. 26 cogitur] igitur Cypr. 27 compellitur KLMps )

307
quam rem, fratres, fugere ac uitare debemus et a tanto scelere nos separare et unum baptismum tenere quod soli ecclesiae a deo concessum est.

Ad haec respondeo, quoniam quisquis etiam intus confitetur se deum nosse, factis autem negat — quales sunt auari et inuidi et qui propter fraternum odium non meo, sed sancti Iohannis apostoli testimonio dicuntur homicidae —, et spem non habent, quia malam conscientiam gerunt, et perfidi sunt, quia non id agunt quod deo uouerunt, et mendaces, quia falsa profitentur, et daemoniaci, quia diabolo et angelis eius in suo corde praebent locum, et uerba eorum putredinem operantur, cum corrumpunt mores bonos per conloquia mala, et infideles sunt, quoniam quod deus talibus minatur inrident, et scelerati quia nefarie uiuunt, et antichristi, quia mores eorum Christe aduersantur, et a deo maledicti, quia ubique tales sancta scriptura execratur, et mortui, quia carent uita iustitiae, et inpacati, quia contrariis factis cum dei sermone confligunt, et blasphemi, quia per eorum perditos actus nomini christiano derogatur, et profani, quia ab illo dei sanctuario spiritaliter interiore seclusi sunt, et sacrilegi, quia in se ipsis templum dei male uiuendo corrumpunt, et antistites diaboli, quia fraudi et auaritiae quae est idololatria seruiunt. tales autem nonnullos; immo plurimos et apostolus Paulus et episcopus Cyprianus etiam intus esse testantur. cur ergo isti baptizant? cur etiam quidam, qui saeculo uerbis et non factis renuntiant, et ab [*]( 7 cf. I Ioh. 8, 15 12 cf. 1 Cor. 15, 33 ) [*]( 2 baptisma KMYv baptismum tenere baptisaium L 3 adeo om, KmlYv, add. Km3 4 RS mg. L Resp. V RESPONSIO Mp.$, ita passim Adhuc L 6 qui Yv, om. cet. 7 «iohannis L 8 egerunt L 9 nonerunt Nml 10 diabulo M 11 locum praebent v 12 bonos mores KVv (gr. Tjfli) 16 uitae μιml 17 impaccati ex impaccata L 18 nomen N 19 qui N 20 interiores exclusi N 21 anteetites J 82 idololatriae Kml idolatriae LNq. idolatria JMp. 23 coepiacopas J quo episcopus Y 24 testatur N 25 renuntiant et scripsi renuntian tea JKLNVyz renuntiant Mv. ) [*]( 20\' )

308
huiusmodi moribus non mutati baptizantur et quando mutantur non rebaptizantur? iam uero quod indignatur et dicit: ecce ad qualia cogitur, ecclesia consentire et. sine baptismo et uenia delictorum communicare conpellitur, nisi essent ceteri episcopi qui alios ad ista compellerent, non utique diceret. unde ostenditur illos etiam tunc ueriora sensisse, qui non recesserunt a pristina consuetudine quae postea concilii uniuersitate firmata est. quid est autem quod adiungit et dicit: quam rem, fratres, fugere ac uitare debemus et a tanto scelere nos separare? si enim hoc ita dicit, ut ista non faciat nec adprobet, alia res est; si autem, ut diuersa sentientes damnet et segreget prior, resistit uerbis Cypriani quibus ait: neminem iudicantes aut a iure communionis aliquem si diuersum senserit amouentes .

Ad ea quae Felix a Misgirpa dixit haec dicimus: Si non esset baptisma unum et uerum nisi in ecclesia, non utique esset in eis qui ab unitate discedunt. est autem in eis; nam non id recipiunt redeuntes non ob aliud, nisi quia non amiserant recedentes. quod autem ait: nam quae foris exercentur nullum habent salutis effectum, consentio et omnino uerum esse credo. aliud est enim non ibi esse, aliud nullum habere salutis effectum. uenientibus enim ad catholicam pacem prodesse incipiunt quae foris inerant, sed non proderant.