De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Iam enim, ne uidear humanis argumentis id agere, quoniam quaestionis huius obscuritas prioribus ecclesiae temporibus ante schisma Donati magnos uiros et magna caritate praeditos patres episcopos ita inter se conpulit salua pace disceptare adque fluctuare, ut diu conciliorum in suis quibusque regionibus diuersa statuta nutauerint, donec plenario totius, orbis concilio quod saluberrime sentiebatur etiam remotis dubitationibus firmaretur, ex euangelio profero certa documenta, quibus domino adiuuante demonstro quam recte placuerit et uere secundum deum, ut hoc in quoquam schismatico uel haeretico ecclesiastica medicina curaret in quo uulnere separabatur, illud autem quod sanum maneret agnitum potius adprobaretur quam inprobatum uulneraretur. certe dominus in euangelio dicit: qui non est mecum aduersum me est, et qui mecum non colligit spargit. tamen cum ad eum discipuli rettulissent uidisse se quendam in eius nomine pellentem daemonia et prohibuisse, quia cum illis eum non sequebatur, nolite, inquit, prohibere. qui contra uos non est pro uobis est. non potest enim quisquam in meo nomine facere aliquid et male loqui de me. si nihil in illo corrigendum erat, securus sit ergo quisquis extra communionem ecclesiae constitutus colligit in Christi nomine dissociatus a societate christiana; adque ita falsum erit illud: qui non est mecum aduersus me est, et qui mecum non colligit spargit. si autem, quod discipuli domini per ignorantiam facere uoluerunt, id in eo corrigendum [*]( 1 cf. Matth. 12, 30 15 uerba dominus in euangelio-p. 170, 13 non diuimt = Eug. capp. 197-208 16 Matth. 12, 30 20 Marc. 9, 38-39 ) [*]( 3 id om. N. 7 flectuare Nml 8 notauerint L 13 in] et in J 14 sonum Nml 16 aduersus N 18 retullissent Nml retulissent XNm2°v 19 doemonia L eum om. Lml 23 illum N ergo sit Vv 24 christo Ymlwc 25 christiana societate v 26 aduersum $Gv 27 non colligit mecum Gv 28 fa.cere L )

155
est quod dominus dixit: nolite prohibere, cur hoc ipse prohiberi prohibuit? et quomodo erit uerum quod ibi ait: qui contra uos non est pro uobis est? in hoc enim facto non contra eos sed pro eis erat, ubi per nomen Christi sanitates operabatur. ut ergo utraque sententia uera sit, sicuti uera est, et illa ubi ait: qui non est mecum aduersus me est, et qui mecum non colligit spargit et illa ubi ait: nolite prohibere. qui enim contra uos non est pro uobis est, quid restat intellegendum, nisi quia ille in tanti nominis ueneratione confirmandus fuit ubi non erat contra ecclesiam sed pro ecclesia, et in illa tamen separatione culpandus ubi si colligeret spargeret, ut si forte ueniret ad ecclesiam non illud quod habebat ibi acciperet, sed in quo aberrauerat emendaret?

Neque enim et Corneli gentilis hominis orationes non sunt exauditae aut elemosynae non sunt acceptae; immo et angelum ad se mitti et missum meruit intueri, per quem posset utique sine hominis alicuius accessu cuncta necessaria discere. sed quoniam quidquid boni in orationibus et elemosynis habebat prodesse illi non poterat, nisi per uinculum christianae societatis et pacis incorporaretur ecclesiae, iubetur mittere ad Petrum et per illum discit Christum, per illum etiam baptizatus christiano populo consortio quoque communionis adiungitur, cui sola bonorum operum similitudine iungebatur. perniciose quippe contemneret bonum quod nondum habebat, superbiens ex illo quod habebat. sic etiam qui se ipsos a societate ceterorum separantes caritate uiolata unitatis uinculum rumpunt, si nihil faciunt eorum quae in illa societate acceperunt, in omnibus [*]( 15 cf. Act. cap. 10 ) [*]( 1 dixit dominus v cur—prohibuit om. J 2 prohibere NmlG uerbura L 4 sanitas L 5 operabantur Eug. 6 aduersum pu Eug. cod. V 11 in om. MNv 12 ubi si non Jm2 ut] et Nfiv Eug. 15 cornelii codd. praeter Kml 16 elemosinae non sunt s. l. m2 N 17 angelum ex euangelium N intuere Lml 18 possit N 20 poterant Lml 21 ecclesia Eug. codd. VM 22 dicit Nm1 26 etiam] enim Nml a om. Jkfjx?. )

156
separati sunt, et ideo quem sibi sociauerint, si uenire ad ecclesiam uoluerit, debet omnia quae non accepit accipere. si uero nonnulla eadem faciunt, non se in eis separauerunt et ex ea parte in texturae conpage detinentur, in cetera scissi sunt. proinde si quem sibi sociauerint, ex ea parte nectitur ecclesiae in qua nec illi separati sunt, et ideo si uenire ad ecclesiam uoluerit, in eo sanatur ubi laniatus errabat, ubi uero sanus conectebatur non curatur sed agnoscitur, ne cum sana curare uolumus potius uulneremus. itaque illi quos baptizant sanant a uulnere idololatriae uel infidelitatis, sed grauius feriunt uulnere schismatis. idololatas enim in populo dei gladius interemit, schismaticos autem terrae hiatus absorbuit. et apostolus si habeam, inquit, omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habeamnihil sum.

Si quis adducatur ad medicum in aliqua necessaria parte corporis graui uulnere sauciatus, si dixerit medicus: \'moritur inde nisi curetur\', non opinor illi qui eum adduxerunt ita desipiunt, ut consideratis adque numeratis ceteris membris eius sanis respondeant medico et dicant: \'ergone ista sana tot membra non ualent ad eius uitam, et unum illud uulneratum ualet ad mortem?) non utique hoc dicunt, sed curandum offerunt. nec ideo tamen quia curandum offerunt medicum rogant, ut etiam illa quae sana sunt curet, sed illi uni loco medicinam instanter adhibeat, unde mors etiam saluis ceteris inminet et nisi sanetur adueniet. quid ergo prodest homini uel sana fides uel sanum fortasse solum fidei sacramentum, ubi letali uulnere schismatis perempta est sanitas caritatis, per cuius solius [*]( 11 cf. Ex. 32 12 cf. Num. 16 13 I Cor. 13, 2 ) [*]( 2 accipit L 5 ex] et ex L 7 sanus] sanatus L 9 illos FJUg, cod. V sanant om. N 10 a om. M\\jl? idolatriae LMNml\\xc, Eug. 11 schismates Nml idolatras LMNpq Eug. 12 interimit L 13 inquit om. Nml omnem, inquit Vv 14 autem] uero v 17 curaretur $pr. opinor ut Eug. 18 desipiant Nm2 Eug. 19 dicat Nml 20 illud unum v 23 uno Np.m1 24 instanter] ministranter N athibeat K sanis v 26 loetali ex laetali J loetalis M 27 peremta JKq, )

157
peremptionem etiam illa integra trahuntur ad mortem? quod ne fiat, non cessat misericordia dei per unitatem sanctae ecclesiae, ut ueniant et curentur per medicamentum reconciliationis, per uinculum pacis. nec ideo se putent sanos esse, quia dicimus eos habere aliquid sanum, nec rursus ideo putent curandum esse quod sanum est, quia ostendimus aliquid uulneratum. itaque in sacramenti sanitate, quia contra nos non sunt, pro nobis sunt, in schismatis autem uulnere quidquid cum Christo non colligunt spargunt. non extollantur ex his quae habent. quid tantum per ea quae sana sunt superbos oculos ducunt? et uulnus suum dignentur humiliter intueri nec solum quid adsit, sed etiam quid desit adtendant.

Uideant quam multa et quam magna nihil prosint, si unum quiddam defuerit, et uideant quid sit ipsum unum, nec me in hoc audiant, sed apostolum: si linguis hominum, inquit, loquar et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum aeramentum sonans et cymbalum tinniens.et si habuero prophetiam et sciero omnia sacramenta et omnem scientiam et si habuero omnem fidem ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum. quid ergo eis prodest, si et linguam in sacris mysteriis habeant angelicam et prcphetiam quemadmodum Caipbas et Saul, ut aliquando prophetent, quos fuisse damnabiles sancta scriptura testatur, si sacramenta non tantum sciant sed et habeant, sicut habuit Simon magus, si fidem, sicut daemonia confessa sunt Christum — neque enim , non credebant cum dicerent: quid nobis et tibi est, fili [*]( 15 I Cor. 13, 1-2 23 cf. Ioh. 11, 51 cf. I Reg. 10, 10. 18, 10 25 cf. Act. 8, 13 27 Marc. 1, 24 ) [*]( 1 peremtionem JKç 3 ecclesiae suae Nfiv Eug. codd. praeter A 4 putant Lml 5 putent ideo v 6 uulneratum esse Lml 7 san.itate N 8 quidquid] quia v 10 quid] qui in Lm2 11 dicunt Nm1 15 apostolus Lm1 inquit, hominum Vv 16 inquit s. l. Z inquid Nml 17 et] aut P Gv 20 montem N 23 quemammodum MNml cai**fas N caifas Mp.ç 25 magos Nmlqml 26 demohia quae Lm2 27 est om. Lynl, cf. Cresc. I 29, 34 )

158
dei? scimusquisis —, si dispertiant etiam ipsi substantiam suam pauperibus, sicut multi non solum in catholica sed in diuersis haeresibus faciunt, si aliqua ingruente persecutione tradant ad flammas nobiscum corpus suum pro fide quam pariter confitentur? tamen quia separati haec agunt non sufferentes inuicem in dilectione neque studentes seruare unitatem spiritus in uinculo pacis, caritatem utique non habendo, etiam cum illis omnibus quae nihil eis prosunt ad aeternam salutem peruenire non possunt.

Sed uidentur sibi argutissime quaerere, utrum generet filios baptismus Christi in parte Donati an non generet, ut si concesserimus quod generet suam esse adseuerent ecclesiam matrem quae filios potuit de Christi baptismate generare, et quia unam oportet esse ecclesiam, ex hoc iam nostram non esse ecclesiam criminentur. si autem dixerimus \'non generat\', (cur ergo\', inquiunt, Caput uos non renascuntur per baptismum qui transeunt a nobis ad uos, cum aput nos fuerint baptizati, si nondum nati sunt?\'

Quasi uero ex hoc generat unde separata est et non ex hoc unde coniuncta est. separata est enim a uinculo caritatis et pacis, sed iuncta est in uno baptismate. itaque una est ecclesia quae sola catholica nominatur, et quidquid suum habet in communionibus diuersorum a sua unitate separatis, per hoc quod suum in eis habet ipsa utique generat, non illae. neque enim separatio earum generat sed quod secum de ista tenuerunt; quodsi et hoc dimittant, omnino non generant. haec itaque in omnibus generat cuius sacramenta retinentur, unde possit tale aliquid ubicumque generari, quamuis non omnes quos generat ad eius pertineant unitatem, quae usque in finem perseuerantes saluabit. neque enim hi solum ad eam non pertinent qui separationis aperto sacrilegio manifesti sunt, sed etiam illi qui in [*]( 1. 4 cf. I Cor. 13, 3 5 cf. Eph. 4, 2-3 ) [*]( 1 ipsi etiam v 2 catholica* K 12 consenserimus w Eug, 16 inquiunt] aiunt v 19 generet Mm2v 21 est una v 23 sua unitate] suauitate Jml 24 illa (a in ras.) J 30 saluauit $pr. soli MVv )

159
eius unitate corporaliter mixti per uitam pessimam separantur. etenim Simonem magum per baptisma ipsa pepererat, cui tamen dictum est quod non haberet partem in hereditate Christi. numquid ei baptismus, numquid euangelium, numquid sacramenta defuerunt? sed quia ei caritas defuit, frustra natus est et ei expediebat fortasse non nasci. numquid non erant nati quibus apostolus dicit: tamquam paruulis in Christo lac uobis potum dedi, non escam? eos tamen a sacrilegio schismatis reuocat, in quod ideo inruebant, quia carnales erant: quasi paruulis, inquit, in Christo lac uobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis. sed nec adhuc quidem potestis; adhuc enim estis carnales. cum enim sint inter uos aemulatio et contentio, nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis? cum enim quis dicat: ego quidem sum Pauli, alius autem: ego Apollo, nonne homines estis? de his enim supra dicit: obsecro autem uos, fratres, per nomen domini nostri Iesu Christi, ut id ipsum dicatis omnes et non sint in uobis schismata, sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia. nuntiatum est enim mihi de uobis, fratres mei ab his qui sunt Cloes, quia contentiones sunt in uobis. hoc autem dico, quia unusquisque uestrum dicit: ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego uero Cephae, ego autem Christi. diuisus est Christus? numquid Paulus pro uobis crucifixus est aut in nomine Pauli baptizati estis? isti ergo si in hac obstinatione et peruersitate remanerent, certe quidem [*]( 3 cf. Act. 8, 21 7 I Cor. 3, 1-2 10 I Cor. 3, 1-4 17 I Cor. 1, 10-13 ) [*]( 2 ipse Ppr. peperat Krill 3 hereditatem Nm1 5 quia ei] quia β cui v 6 non nasci fortasse Lml 8 tamen] autem N a om. Pjpr. 9 quod] quo Nm2 12 carnales enim estis adhuc v carnales estis L 17 enim.. L super Nm1 20 autem] enim J 22 Chloes v 23 quia) quod LmlN 25 uero om. v 26 crucifixus est pro uobis βυ )
160
nati erant, nec tamen ad ipsam ecclesiam de qua nati erant per pacis adque unitatis uinculum pertinerent. ergo ipsa generat per uterum suum et per uteros ancillarum ex eisdem sacramentis tamquam ex uiri sui semine. non enim frustra dicit apostolus omnia illa in figura esse gesta. sed qui superbiunt et legitimae matri non adiunguntur, similes sunt Ismaheli de quo dictum est: eice ancillam et filium eius; non enim heres erit filius ancillae cum filio meo Isaac. qui autem pacifice diligunt legitimam patris sui coniugem, cuius legitimo iure generati sunt, similes sunt filiis Iacob quamuis de ancillis natis et tamen eandem hereditatem sumentibus. qui autem de utero ipsius matris intus in unitate nati neglegunt gratiam quam acceperunt, similes sunt Esau filio Isaac, qui reprobatus est deo adtestante et dicente: Iacob dilexi, Esau autem odio habui, cum ambo ex uno concubitu concepti, ex uno utero nati sint.

Quaerunt etiam utrum peccata dimittantur per baptismum in parte Donati, ut si dixerimus dimitti respondeant: ergo est illic spiritus sanctus, quia cum insufflante domino datus esset discipulis, tunc secutus est et ait: baptizate gentes in nomine patris et filii et spiritus sancti. si cui dimiseritis peccata dimittentur ei, si cui tenueritis tenebuntur. et si ita est\', inquiunt, \'communio nostra est ecclesia Christi; non enim praeter ecclesiam dimissionem peccatorum spiritus sanctus operatur. et si nostra communio est ecclesia Christi, non est ecclesia Christi uestra communio. una est enim, quaecumque illa sit de qua dictum est: una est columba mea, una est matri suae, nec [*](5 cf. I Cor. 10, 11 7 Gen. 21, 10 11 cf. Gen. 30, 3 14 Mal. 1, 2-3. cf. Gen. 25, 24 20 Matth. 28, 19 22 Ioh. 20, 23 \'28 Cant. 6, 8 ) [*]( 5 apostulus Nm1 gesta esse J 8 isa.ac N 10 regenerati Eug. 11 natia sed Mv nati sed Vmla 12 neclegunt <; 13 filio esau filio Km1 16 utero] uiro N 19 insuflante JK 21 fili Kml Eug. cod. A 22 dimittuntur G Eug. cod. A 28 matris LNm1 )

161
possunt ecclesiae tot esse quot schismata). si autem dixerimus non ibi dimitti peccata, \'ergo\\ inquiunt, non est illic uerus baptismus, et propterea quos a nobis suscipitis uos baptizare debetis. quod quia non facitis, in ecclesia Christi uos non esse fatemini.\'

His ita resistimus secundum scripturas eos interrogantes, ut quod a nobis quaerunt sibi ipsi respondeant. quaero enim ut dicant, utrum dimittantur peccata ubi caritas non est. peccata enim tenebrae animarum sunt. audimus quippe lohannem dicentem: qui odit fratrem suum, in tenebris est usque adhuc. nulli autem schismata facerent, si fraterno odio non excaecarentur. si ergo dicimus non ibi dimitti peccata, quomodo renascitur qui aput eos baptizatur? quid est enim renasci per baptismum nisi a uetustate renouari? quomodo autem renouatur a uetustate cui peccata praeterita non dimittuntur? quodsi renatus non est, nec Christum induit, ex quo conficitur ut denuo baptizandus uideatur, quia dicit apostolus: quotquot enim in Christo baptizati estis Christum induistis; quem ille si non induit, nec in Christo baptizatus habendus est. porro quia in Christo dicimus baptizatum, fatemur eum Christum induisse, et si hoc fatemur, regeneratum fatemur. quod si ita est, et peccata dimissa sunt. quomodo ergo dicit Iohannes: qui odit fratrem suum, in tenebris manet usque adhuc, si iam facta est remissio peccatorum? an non est in schismate odium fraternum? quis hoc dixerit, cum et origo et pertinacia schismatis nulla sit alia nisi odium fratris?