De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

In eis libris, quos aduersus epistulam Parmeniani quam dedit ad Tychonium scripsimus, promisimus nos diligentius quaestionem baptismi tractaturos; quod etiamsi non ibi promitteremus, debitum tamen a nobis flagitantibus fratribus meminimus et agnoscimus. quapropter in hoc opere adiuuante domino suscepimus non solum ea refellere, quae de hac re nobis Donatistae obiectare consuerunt, sed etiam de beatissimi martyris Cypriani auctoritate, unde suam peruersitatem, ne ueritatis impetu cadat, fulcire conantur, quae dominus donauerit dicere, ut intellegant omnes, qui non studio partium caecati iudicant, non solum eos non adiuuari auctoritate Cypriani, sed per ipsam maxime conuinci adque subuerti.

Iam quidem in supra memoratis libris dictum est ita posse extra catholicam communionem dari baptismum, quemadmodum et extra eam potest et haberi. nullus autem illorum negat habere baptismum etiam apostatas, quibus utique redeuntibus et per paenitentiam conuersis dum non redditur, amitti non potuisse iudicatur. sic et illi, qui per sacrilegium schismatis ab ecclesiae communione discedunt, habent utique baptismum, quem priusquam discederent acceperunt. nam si et ipsi redeant, non eis iterum datur; unde ostenduntur illud, quod acceperant in unitate positi, non potuisse amittere separati. quod si haberi foris potest, etiam dari cur non potest? si dicis: [*]( 3 cf. Parm. II 14, 32, pag. 86, 4 14 cf. Parm. II, 13, 27 sqq. De codicum praescriptionibus cf. Praefatio 3 tychonium sic JKG, per i cet. scriptimus Jml 4 ibi om. N 8 de om. N 13 per .om. N 14 super Nml 16 pr. et om. Vm2G ea JL 18 per om. J 19 sacrificium Kml 21 et si ipsi L et ipsi si Mjj-5 et ipsis si Vv 22 ostenditur codd. praeter MV 23 sepavatiiw J ) [*]( LI. August c. Don. I. ) [*]( 10 )

146
\'non recte foris datur\', respondemus: sicut non recte foris habetur et tamen habetur, sic non recte foris datur, sed tamen datur. sicut autem per unitatis reconciliationem incipit utiliter haberi quod extra unitatem inutiliter habebatur, sic per eandem reconciliationem incipit utile esse quod extra eam inutiliter datum est. non tamen dici fas est non datum esse quod datum est, aut ut non hoc dedisse quis <quem)quam calumnietur, cum hoc eum dedisse quod acceperat confitetur. sacramentum enim baptismi est quod habet qui baptizatur, et sacramentum dandi baptismi est quod habet qui ordinatur. sicut autem baptizatus, si ab unitate recesserit, sacramentum baptismi non amittit, sic etiam ordinatus, si ab unitate recesserit, sacramentum dandi baptismi non amittit. nulli enim sacramento iniuria facienda est; si discedit a malis, utrumque discedit, si permanet in malis, utrumque permanet. sicut ergo acceptatur baptismus, quem non potuit amittere qui ab unitate discesserat, sic acceptandus est baptismus, quem dedit ille qui sacramentum dandi cum discederet non amiserat. nam sicut redeuntes, qui priusquam recederent baptizati sunt, non rebaptizantur, ita redeuntes, qui priusquam recederent ordinati sunt, non utique rursus ordinantur, sed aut administrant quod administrabant, si hoc ecclesiae utilitas postulat, aut si non administrant, sacramentum tamen ordinationis suae gerunt, et ideo eis manus inter laicos non inponitur. nam neque sacramentum baptismi neque sacramentum dandi baptismi quando ab eis cum Maximiano discessit Felicianus amisit; nunc enim eum secum habent cum eis ipsis, quos cum foris esset in Maximiani schismate baptizauit. quapropter potuerunt ab eis accipere ceteri, cum ad nostrum consortium non accessissent, quod illi non amiserant, cum a nostro consortio recessissent. quibus rebus ostenditur et ipsos impie facere qui rebaptizare conantur orbis unitatem, et nos recte facere qui dei sacramenta inprobare nec in ipso schismate [*]( 2 pro habentur Jml sic] si Nml 3 reconcilationem J 6 disci Nml 7 quis quemquam scripsi quisquam codd. v quis quem coni. Engelbrecht 8 acceperit J 14 in malis om. Iml 21 ministrant Nml 23 tamen post suae tr. v 26 eum] cum L )
147
audemus. in quo enim nobiscum sentiunt, in eo etiam nobiscum sunt, in eo autem a nobis recesserunt in quo a nobis dissentiunt; non enim accessus iste adque discessus corporalibus motibus et non spiritalibus metiendus est. sicut enim coniunctio corporum fit per continuationem locorum, sic animorum quidam contactus est consensio uoluntatum. si ergo qui recessit ab unitate aliquid aliud agere uoluerit quam quod in unitate percepit, in eo recedit adque disiungitur; quod autem ita uult agere sicut in unitate agitur, ubi hoc accepit et didicit, in eo manet adque coniungitur.

Itaque isti in quibusdam rebus nobiscum sunt, in quibusdam uero a nobis exierunt. proinde illa in quibus nobiscum sunt eos agere non uetamus; in quibus autem nobiscum non sunt, ut ueniendo accipiant uel redeundo recipiant adhortamur et quibus modis possumus, ut id eligant emendati adque correcti, cum caritate satagimus. non eis itaque dicimus: \'nolite dare\', sed: \'nolite in schismate dare\\ nec eis quos uidentur baptizaturi dicimus: \'nolite accipere\', sed: \'nolite in schismate accipere\'. nam si quem forte coegerit extrema necessitas, ubi catholicum per quem accipiat non inuenerit et in animo pace catholica custodita per aliquem extra unitatem catholicam positum acceperit quod erat in ipsa catholicae unitate accepturus, si statim etiam de hac uita emigrauerit, non eum nisi catholicum deputamus. si autem fuerit a corporali morte liberatus, cum se catholicae congregationi etiam praesentia corporali reddiderit unde numquam corde discesserat, non solum non inprobamus quod fecit, sed etiam securissime uerissimeque laudamus, quia praesentem deum credidit cordi suo ubi unitatem seruabat et sine sancti baptismi sacramento, quod [*](1 audimus Kml 2 sum Kml 4 metuendus Nml mentiendua$pr. est metiendus v 6 si] sic LVml Qpr. in om. Nml 14 adortamur L 15 uti deligant Nml uti diligant β adque] itaque $pr. 18 baptizari L baptizare Nm2 21 custodiat (J 22 catholica Mm2Nv 23 migrauerit VqGv 24 mortem Lml 25 se om. $pr. congregatione L corporali praesentia v 26 discessit Lm2 ) [*](10* )

148
ubicumque inuenit non hominum sed dei esse cognouit, noluit ex hac uita emigrare. si quis autem, cum possit in ipsa catholica accipere, per aliquam mentis peruersitatem eligit in schismate baptizari, etiamsi postea uenire ad catholicam cogitat, quia certus est ibi prodesse sacramentum, quod alibi accipi quidem potest, prodesse autem non potest, procul dubio peruersus et iniquus est et tanto perniciosius quanto scientius. ita enim non dubitat recte illic accipi, sicut non dubitat illic prodesse etiam quod alibi acceperit.

Duo sunt enim quae dicimus, et esse in catholica baptismum et illic tantum recte accipi; utrumque horum Donatistae negant. item alia duo dicimus, esse aput Donatistas baptismum, non autem illic recte accipi; horum duorum illi unum magnopere adfirmant, id est esse ibi baptismum, non autem illic recte accipi nolunt fateri. harum quattuor sententiarum tres nostrae tantum sunt, unam uero utrique dicimus. nam esse in catholica baptismum et recte illic accipi et aput Donatistas non recte accipi nos tantum dicimus, esse uero baptismum et aput Donatistas et illi asserunt et nos concedimus. quisquis ergo uult baptizari et certus est iam nostram sibi ecclesiam ad christianam salutem esse deligendam et in ea sola prodesse baptismum Christi, etiamsi alibi acceptum fuerit, sed ideo in parte Donati uult baptizari, quia esse ibi baptismum non illi soli neque nos soli, sed utrique dicimus, adtendat alia tria. si enim nos elegit sequi in his quae illi non dicunt, ea uero quae utrique dicimus praeponit his quae nos soli dicimus, satis est nobis quod ea, quae illi non dicunt et nos soli dicimus, praeponit eis quae illi soli dicunt. esse autem in catholica baptismum nos dicimus, illi non dicunt; recte accipi in catholica baptismum nos dicimus, illi non dicunt; non recte accipi in [*](2 migrare Vqv 3 aliquem Lml elegit β 10 enim] etiam MVv 15 uolunt N 16 sint Nml 18 non recte-19 Donatistas om. J 20 sibi nostram v 21 diligendam codd. praeter JmlK 22 solum Lml 25 eligit Nm2, cf. infra decreuit... elegit... decreuit iis v 28 praeponite Mmlp.ml eis] his Ppr. 29 recte—30 dicunt om. J )

149
parte Donati baptismum nos dicimus, illi non dicunt. sicut ergo id potius credit quod nos soli dicimus esse credendum, ita hoc potius faciat quod nos soli dicimus esse faciendum. quod autem utrique dicimus esse credendum, hoc, si ita putat, robustius credat quam id quod a solis dicitur nobis. robustius enim crediturus est esse baptismum Christi in parte Donati quod ab utrisque nostrum dicitur, quam esse baptismum in catholica quod a catholicis tantummodo dicitur. sed rursus magis crediturus est esse baptismum Christi etiam aput nos quod nos soli dicimus, quam non esse aput nos quod illi soli dicunt. iam enim decreuit et certus est, in quibus dissentimus, nos illis esse praeponendos. ita ergo quod nos soli dicimus recte aput nos accipi magis crediturus est quam non recte aput nos accipi, quia hoc illi soli dicunt. eadem regula quod nos soli dicimus non recte aput illos accipi magis crediturus est quam id quod illi soli dicunt, id est recte aput illos accipi. frustra itaque sibi uidetur securus ibi accipere quod esse quidem ibi utrique dicimus, sed ibi esse accipiendum non utrique dicimus. elegit autem ipse in eo quod non utrique dicimus nobis potius inhaerere. hic ergo securus accipiat ubi et esse et recte accipi certus est, illic autem non accipiat quod esse ibi quidem dicunt, sed ibi accipiendum esse non dicunt quorum sententiam decreuit eligere. quamquam etiamsi dubium haberet non illic recte accipi quod in catholica recte accipi certum haberet, grauiter peccaret in rebus ad salutem animae pertinentibus uel eo solo, quod certis incerta praeponeret. recte quippe hominem in ecclesia catholica baptizari eo ipso certus est, quod etiam alibi baptizatus huc transire decreuit. non autem recte aput Donatistas hominem baptizari saltem incertum habeat, cum hoc illi dicant [*](2 credidit N 3 h*oc K haec G 4 esse credendum dicimus v 5 nobis dicitur solis Lm1 solis nobis dicitur Lm2v 7 quam] quem Jml 10 non] nos Lml 11 nam Lml 12 ita.. N 19 eligit N 20 inherere I ubi et ceteri. Recte (om. his ergo securus accipiat) L recte accipi] accipere recte p 21 quidam Lml 28 recte autem v 29 saltim LN salutem $G dicunt L )
150
quorum sententiam Donatistis anteponendam esse certum habet, et incertis certa praeferendo hic baptizetur, ubi propterea certus est recte fieri, quia et cum alibi facere cogitabat huc transeundum esse decreuerat.

Iam uero si quis non intellegit quomodo fieri possit, ut quod ibi esse confitemur non ibi recte dari dicamus, illuc adtendat, quia nec recte ibi esse dicimus, quod et illi dicunt in his qui ab eorum communione discedunt. intueantur etiam similitudinem notae militaris, quia extra militiam a desertoribus et haberi et accipi potest, sed tamen extra militiam nec habenda nec accipienda est et reducto uel perducto ad militiam nec mutanda nec iteranda est. uerumtamen alia causa est eorum qui in istos haereticos inprudenter incurrunt ipsam esse Christi ecclesiam existimantes, alia eorum qui nouerunt non esse catholicam ecclesiam nisi eam quae, sicut promissa est, toto terrarum orbe diffunditur et extenditur usque ad fines terrae, quae crescens inter zizania et in taedio scandalorum requiem futuram desiderans dicit in psalmis: a finibus terrae ad te exclamaui, cum taederet anima mea: in petra exaltasti me. petra autem erat Christus, in quo nos iam resuscitatos et in caelo considentes dicit apostolus nondum in re, sed in spe. ideoque sequitur psalmus et dicit: deduxisti me, quia factus es spes mea, turris fortitudinisafacieinimici. ex illius quippe promissionibus tamquam telis et iaculis in turri munitissima constitutis non solum cauetur, sed etiam expugnatur inimicus, induens lupos suos pellibus ouium, ut dicant: ecce hic est Christus, ecce [*]( 18 Ps. 60, 3 20 cf. I Cor. 10, 4 21 cf. Eph. 2, 6 22 Ps. 60, 3-4 26 cf. Matth. 7, 15 27 Matth. 24, 23 6 illuc JK illud cet. v 8 qui* J intuentur N intueatur Mm2v 9 malitiam Nml desertoribus et] de nota imperatoris in milite designata add. L 11 redducto JK de nota imperatoris in manu militis designata in mg. add. K, cf. L lin. 9 17 scandolorum L 18 a finibus—exaltasti me mg. N (Nb) et in textu post sinceriores p. 153, 14 (Na) atte Na 19 damaui J clamaui LNbVGv dum NbVv 21 consedentes LNm2 24 promissione L 25 constitutus Pj>r. 27 ut] et ppr. )

151
illic et ab uniuersitate ciuitatis super montem constitutae ad particulas insidiarum suarum multos separent et iugulatos absumant. et cum hoc nouerint, eligunt extra communionem unitatis corporis Christi accipere baptismum Christi, ad eandem communionem cum eo quod alibi acceperint postea migraturi. scientes enim habituri sunt aduersus ecclesiam Christi baptismum Christi uel eo ipso die quo accipiunt. quod si sceleratum est, quis est qui dicat: permittatur mihi uno die scelus admittere\'? si enim transiturus est ad catholicam, quaero causam. quid aliud responsurus est, nisi quia malum est esse in parte Donati et non esse in unitate catholica? hoc igitur malum quot diebus feceris, tot dierum malum facturus es, et dici potest maius malum fieri plurium dierum, minus autem paucorum, nullum autem malum fieri dici non potest. quid autem opus est hoc tam execrabile malum uel uno die uel una hora committere? hoc enim qui sibi concedi uult potest ab ecclesia uel ab ipso deo petere, ut sibi uel uno die apostatare concedat. nam cur unius diei esse apostata timeat et unius diei esse schismaticus haereticusue non timeat, nulla causa est.

\'Illic\', inquit, \'accipere malui ubi baptismum Christi esse utrique consentiunt). sed illic non recte accipi illi ad quos migraturus es dicunt, recte uero illic accipi illi a quibus migraturus es dicunt. illud itaque, quod hi dicunt quos ipse postponis contradicentibus illis quos ipse anteponis, aut falsum est aut ut mitius dicatur incertum. uera ergo falsis aut incertis certa praepone. illic enim quo migraturus es, cum alibi acceperis, recte posse accipi quod desideras non illi tantum ad quos transiturus es, sed tu ipse qui transiturus es confiteris. si enim [*]( 1 cf. Matth. 5, 14 ) [*]( 2 separant ppr. 3 adsumant $pr. 8 quia est om. L 11 catholica unitate v 15 exsecrabile Km2Nmlv 17 ap ipso Lml apostare Lml 19 hereticosue Jml 21 inquid Nml 24 est Nm1 illudJ illud autem Kml hii KG 26 ut om. Kml$pr. 27 praeponere Nfipr. 29 tu in ras. Lm2 )

152
utrum recte illic possit accipi dubitares, etiam illuc transeundum . esse dubitares. accipere itaque in parte Donati si incertum est esse peccatum, quis dubitet certum esse peccatum non ibi potius accipere ubi certum est non esse peccatum? illi uero qui per ignorantiam ibi baptizantur, arbitrantes ipsam esse ecclesiam Christi, in istorum quidem conparatione minus peccant, sacrilegio tamen schismatis uulnerantur non ideo non grauiter, quod alii grauius. cum enim dictum est quibusdam: tolerabilius erit Sodomisin die iudicii quam uobis, non ideo dictum est quia Sodomitae non torquebuntur, sed quia illi grauius torquebuntur.

Quamquam fuerat hoc fortasse occultum aliquando et incertum. unde autem sanantur hi qui aduertunt et corriguntur, inde grauantur hi, qui cum iam ignorare non permittantur, in perniciem suam pertinaciter saeuiunt. damnatio quippe Maximianistarum et receptio damnatorum cum his quos extra eorum communionem in sacrilego, sicut concilium eorum clamat, [in] schismate baptizarunt, totam istam soluit quaestionem, totam contentionem abstulit. nihil omnino inter nos et eos Donatistas qui Primiano communicant derelinquit, unde dubitetur non solum haberi, sed etiam dari posse baptismum Christi ab eis qui ab ecclesia separantur. sicut enim ipsi eos quos Felicianus in schismate baptizauit uerum baptismum accepisse fateri coguntur, quia eos secum nunc habent in ipso baptismo quem in schismate perceperunt, sic nos dicimus baptismum Christi esse etiam extra communionem catholicam, quem dant illi qui ab eadem communione praecisi sunt, quia eum cum praeciderentur non amiserunt. et quod ipsi se putant contulisse illis quos. Felicianus in schismate baptizauit, cum eos sibi reconciliauernt, [*](9 Matth. 11, 24 ) [*]( 1 posse Ppr. posset Mm2p.m2v 10 ideo in ras. L 12 hoc fuerat v 13 hii Kml 14 hii Km1 iam om. N 17 sacrilego scripsi et in deleui sacrilegio codd. v, cf. p. 83, 11 et Decret. conc. Bagaiensis: schismata resecare sacrilega Cresc. III53, 59.111110,12 20 priano Jml dereliquid Nml dereliquit MNm2v 21 babtismum Jm1 27 praecederentur Lm1 29 sibij ibi N )

153
id est non ut acciperent quod non habebant, sed ut prodesset eis quod inutiliter in schismate acceperant et habebant, hoc uere confert et praestat deus per communionem catholicam illis. qui ueniunt ab aliqua haeresi uel schismate ubi baptismum Christi acceperunt, id est non ut baptismi sacramentum incipiant habere quod non habebant, sed ut incipiat eis prodesse quod habebant.

Quapropter inter nos et ipsos quodammodo cardinales Donatistas. quorum episcopus apud Karthaginem Primianus est, iam de hac re nulla est controuersia. uoluit enim deus per Maximianistas eam finiri, ut quod caritate suadente nolebant exemplo suo cogente fateantur. sed adhuc inde propterea disputamus, ne illi sibi uideantur aliquid dicere qui nec istis communicant, qui aput se potius quanto pauciores tanto sinceriores Donatistas remansisse contendunt. qui si Maximianistae soli essent, nec ipsorum salutem contemnere deberemus; quanto ergo magis, quia eadem pars Donati in multa minutissima frusta concisa est, quae omnes minutae particulae hanc unam multo grandiorem in qua Primianus est de recepto Maximianistarum baptismo reprehendunt et singulae conantur adserere aput se tantummodo uerum baptismum remansisse nec omnino esse alibi neque in toto orbe terrarum qua ecclesia catholica expanditur nec in ipsa grandiore parte Donati nec in ceteris praeter se unam ex minutissimis partibus! quae omnes particulae si aduertere uoluerint uocem non hominis, sed ipsius manifestissimae ueritatis, et animosum spiritum suae peruersitatis edomare, non utique ad partem Donati maiorem de qua praecisa praecisae sunt, sed ad ipsam uiriditatem radicis catholicae de ariditate propria reuertentur. omnes quippe isti ubi contra nos [*]( 29 cf. Marc. 9, 39. ) [*]( 1 pr. ut s. 1. m2 N 4 paptismum Lna1 5 baptisma$]pr. incipiant (nt in ras. m2) L 6 sed—habebant om. $pr. 8 carnales NGm2 9 carthaginem LNVq 10 »iam*** L contrauersia NmI 12 propterea inde v propere M 15 maximi I nistae L 18 frustra KmlLmlVmlq 20 conatur Nm1 22 nec Vv quae Nml\\i.<; 29 reuerterentur L )

154
non sunt pro nobis sunt, ubi autem nobiscum non colligunt spargunt.