De Natura et Origine Animae

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sed, inquis, cum a nobis uter inflatur, non aliqua portio nostrae naturae uel qualitatis infunditur. cum hoc ipsum, quod spiritu hausto uter inpletus extenditur, sine aliqua nostri deminutione geratur. his uerbis tuis adhuc addis et inmoraris et inculcas similitudinem quasi necessariam, qua intellegamus quomodo deus sine suae naturae aliquo detrimento et de se ipso animam faciat et facta [*]( 2 Vinc. Victor 5 Vinc. Victor; cf. pag. 305,19 sqq. et 339, 1 13. 19. 22 Vinc. Victor ) [*](1 quibus] add. nunc d existimate C 2 ut eius E petenti T poenitentis C 3 legat b ingerunt E 5 emendare B ita non E 6 factam esse E 7 putes 6 8 qu.a B 11 alt. cuius et ille est T est om.E 13 facere C 14 alitus CDT; in seqq. uers. h omnes codd. semper tere om. numquinnam A 15 ipsa E 17 uis esse animam H anime E non] ni A 18 fecerit illum E se om.E 19 cum] quod B ipso in mg. add. E 20 maneat b et om.A 21 illaEft 23 nro A hoc ipso quo spu hausto ABCDEHIb hic ipse spiritus quo hausto d 24 impleturft diminutione BCETbd 25 egeraturd tuis om.H addisset (om. et) Bet-quasi cm.H 27 faciet A )

363
de ipso non sit quod ipso. dicis enim: numquid animae nostrae est portio utris inflatio aut homines fingimus cum utres inflamus aut detrimentum nostri in aliquo patimur, cum flatus nostros in diuersa partimur ? sed nullum patimur detrimentum. cum ex nobis ad aliquid transmittimus flatum, et manente in nobis plena flatus proprii qualitate et integra quantitate nullum nos meminimus damnum ex utris inflatione sentire. ista similitudine, quae satis elegans et congruens tibi uidetur, quantum fallaris adtende. deum quippe dicis incorporeum non de nihilo a se factam, sed de se ipso animam sufflare corpoream, cum flatum nos licet corporeum, subtiliorem tamen emittamus, quam nostra sunt corpora, nec eum de anima nostra. sed de hoc aere per uiscera corporis exhalemus. pulmones quippe anima, cuius nutu mouentur etiam cetera corporis membra, ad hunc aerium spiritum ducendum atque reddendum sicut folles mouet. praeter enim alimenta solida et fluxa, unde est cibus et potus, hoc tertium nobis deus alimentum circumfudit aurarum. quas ita carpimus, ut sine cibo et potu diu esse possimus. sine hoc autem alimento tertio, quod aura nobis. quae undique circumsistit, spirantibus et respirantibus exhibet, nec exiguo temporis spatio possumus uiuere. sicut autem cibus et potus non solum ingerendi, uerum etiam per meatus ad hoc institutos egerendi sunt, ne utroque laedant, uel non intrando uel non exeundo, ita hoc tertium flabile alimentum quia in nobis manere non sinitur nec inmorando corrumpitur, sed egeritur mox ut ingeritur, non alios, sed eosdem meatus, id est os aut nares aut utrumque, et qua intraret et qua exiret, accepit.

In te ipso tibi proba ipse quod dico. emitte spiritum flando et uide utrum dures, si non receperis; recipe respirando et uide quas patiaris angustias, si non rursus emiseris. hoc igitur facimus. [*]( 1 Vine. Victor ) [*](1 de se ipsa E 2 imflatio C fungimus C imflamus C 3alico.l inflatus B 4 patimur BDml ad om. ABCDm1E ad aliquid (in mg. al. l ) [*](dcf. E) [*]( alique)6 5 plenas C qualitatcmB 6 et om. A 7 sentire-365, 7 uiuamus om. E cligans BCI 9 factum llm2 se cm. B 10 nosscilicet (pr. s s. I.) D 12 exalemus AIIT quippe] naque BITb namquae C 13 nutu] natura (ram2 add.)H adhuc A 14 aereum BHIT aereum C 15solidetC 17 diue e C 19 exibct B tempori Hml 20 possimus HTd 21 ad hoc om. B instituto segerendi B coostitutos II 24 egeretur Ilml alias A. 25os.4 29 facinus A )

364
quando utrem, sicut dicis, inflamus, quod facimus ut uiuamus; nisi quod tunc paulo plus ducimus, ut paulo plus emittamus, ut spiritum flabilem, id est uentum in utrem inplendum et extendendum non quiete spirandi et respirandi, sed anhelandi impetu coartemus. quomodo ergo dicis: nullum patimur detrimentum, cum ex nobis ad aliquid transmittimus flatum, et manente in nobis plena flatus proprii qualitate et integra quantitate nullum nos meminimus damnum ex utris inflatione sentire? apparet te, fili, si aliquando utrem inflasti, non aduertisse quid egeris. quod enim sufflando amittis, statim recipiendo non sentis. sed potes hoc facillime discere, si hoc potius uelis quam tua dicta, quia iam dicta sunt, non inflans utrem, sed inflatus ipse defendere et auditores tuos, quos ueris rebus aedificare debes, inani strepitu uentosi sermonis inflare. in hac causa non te ad magistrum mitto nisi ad te ipsum. emitte flatum in utrem et os claude continuo naresque detine et sic saltem senti uerum esse quod dico. eum enim coeperis angustias intolerabiles perpeti, quid cupies ore aperto naribusque recipere, si, quando sufflasti, nihil te existimas amisisse? uide in quo malo sis, nisi hauriendo resumas quod effundendo reddideras; uide, illa insufflatio qualia damna et detrimenta fecisset, nisi ea respiratio reparasset. nisi enim quod inpenderis ad utrem implendum, ad te itidem alendum aditu patefacto redierit, quid tibi non solum unde illum inflare, sed unde tu possis uiuere remanebit?

Haec debuisti considerare, cum scriberes, et non ista similitudine utrium inflatorum uel inflandorum introducere nobis deum aut ex alia natura, quae iam erat, sicut nos ex isto circumfuso aere flatum facimus, animas flare aut certe, quod et abhorret ab ista similitudine et abundat impietate, deum sine ullo quidem sui [*](5 Vine. Victor ) [*](def. E) [*](2 quod tunc] quodā H ducimus-plus om. C 4 anelandiC anelandu petu A 6 transmittamus C in om. BC plena om. D 8 insufflatione B 9 quod] quid B insufflando b inflando d emittis b 10 potest C ediscereH 11 tu addicta C inflas C 12 uerbis T 13 inanissime B inanissine C inanis sinoH strepiduC inac A 14 nisi] sed BCHT 17 cupiet A te om. H 18 exestimas AC amisse D mala A auriendo C/Z rerum at quod (in mg. s. reram aid. m2 remeat) H 19 quo defundendo A 20 fecisset] add. et A 21 a*l**endum I aditum B 22 qui C 23 manebit A 24 debuisse A 26 aeres latu A 27 at B aborret C 28 ∗abundat H obtundat C )

365
detrimento, sed tamen de sua natura mutabile aliquid uel proferre uel, quod est peius, tamquam sui operis materies ipse sit, facere. ut ergo aliquam de nostro flatu ad hanc rem adhibeamus similitudinem, id potius est credendum, quod, sicut nos non de natura nostra, sed quia omnipotentes non sumus, de isto aere circumfuso quem trahimus et reddimus, cum spiramus et respiramus, flatum facimus quando sufflamus nec uiuentem nec sentientem, quamuis nos uiuamus atque sentiamus, ita deum non de sua natura, sed quia sic omnipotens est, ut possit creare quod uult, etiam ex eo quod omnino non est. id est de nihilo, flatum facere posse uiuentem atque sentientem, sed plane cum sit inmutabilis ipse mutabilem.