De Natura et Origine Animae

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Quod mihi ad te scribendum putaui, hoc prius cogites, fili dilectissime Victor, uolo, si te contemnerem, nequaquam id me fuisse facturum. nec ideo tamen humilitate nostra sic abutaris, ut propterea te existimes adprobatum, quia cernis non fuisse contemtum; non enim sequendum, sed corrigendum te diligo. et quoniam nec corrigi posse despero, nolo mireris me contemnere non posse quem diligo. si enim te, antequam nobis eommunieares, diligere debui, ut esses catholicus, quanto magis te iam communicantem diligere debeo, nc sis nonus hereticus et ut sis talis catholicus, cui resistere nullus possit hereticus! quantum enim adparet ex donis ingenii, quae iam tibi largitus est detis, profecto sapiens eris, si te non esse credideris, atque ut sis ab illo qui facit sapientes pie, subpliciter instanterque poposceris et malueris errore non decipi quam errantium laudibus honorari. [*]( 15 Eccli. 1, 1 ) [*]( 1 ingrā A 2 tuam bis pos. semel eras. A inuenirit C EXPLICIT EPISTOLA AD PETRVM PRESBITERVM DE NATVRA ET ORIGINE ANIMAE. INCIPIT AD VINCENTIV VICTORE DE EADE RE LIB PRI- MVS AC EXPLICIT EPISTOLA AD PETRVil PRB3I 1NCIPIT AD VIN- CENTIVM VICTOREM DE EADEM RE LIBER PRIMVS BU EXPLICIT EPISTOLA AD _PETRVM PRESBITERV DE NATVRA ET ORIGINE ANIMAE F Explic epla sci aug ad petrum Presbm De natura et origine anima. Incip eiusde alia epla ad Petrum et abraham de eadem re E,a codice D subscriptio abest 3 IN NOMINE DXI NRI IIIV XPI...... INCIPIT AD VINCENTIVM VICTOREM DE NATVRA ET ORIGINE ANIMAE LIBER SCI AGVSTINI EPI H INC .\'. AD VICTOREM VINCENТIVM . . DE NATVRA ET ORIGINE ANIMAE. LIBER SCI AVRELII AVG PRI. MVS .\'. / INCIPIT LIBER AVRELII AVGINI DE NATVRA ET ORI- GINE ANIME AD VINCENTIVM VICTOREM T 4 primum E cogitasC 5 uitorC si te contenere C nequaquam ad me contenere fuisse C 6 tamen o>n.Dml 7 abprobatum J 10 communicaris BC 11 ut omes catliolicos (in mg. al. I esses catholicus) b te iam] etiam CI cominicantem .1 12 dilegereC heredicus Hml ut sis talis om.H cuins 11 cui — hereticus om. D )

360

Prius me in libris tuis titulus tui nominis pro te sollicitum reddidit. cum enim quis esset Vincentius Victor ab eis qui te nouerant et forte aderant requisissem, audiui te fuisse Donatistam uel potius Rogatistam, nuper autem communicasse catholicae. et cum gauderem tantum, quantum de his solemus, quos ab illo errore liberatos esse cognoscimus, immo uero etiam multo amplius, quod ingenium tuum, quo delectabar in litteris tuis, uidebam non remansisse apud aduersarios ueritatis, additum est a referentibus, quod me inter illa gaudia contristaret, ideo te cognominari uoluisse Vincentium, quod Rogati successorem, qui hoc nomine appellatus est, adhuc tamquam magnum et sanctum uirum animo teneas et ob hoc illius nomen tuum uolueris esse cognomen. nec defuerunt qui dicerent etiam hoc a te fuisse iactatum, quod ipse tibi nescio qua uisione apparuerit atque ad hos conficiendos libros, de quibus tecum agere isto nostro opusculo institui, sic adiuuerit, ut ea tibi scribenda, quantum ad res ipsas rationesque adtinet, ipse dictaret. quod si uerum est, iam te illa dicere potuisse non miror, quae, si patienter auscultes ammonitioni meae et eos libros catholica mente consideres atque pertractes, te dixisse procul dubio paenitebit: ille quippe qui se, sicut eum prodit apostolus, transfigurat in angelum lucis, in eum tibi transfiguratus est, quem tu fuisse uel esse tamquam lucis angelum credis. et eo quidem modo minus ad decipiendos catholicos ualet, quando se non in lucis angelos, sed in hereticos transfigurat; sed te ab eo falli iam eatholieum nollem. crucietur ergo te didicisse quae uera sunt: quanto magis laetatus fuerat se tibi persuasisse quae falsa sunt! ut autem non diligas hominem mortuum, cuius dilectio tibi obesse potest, prodesse illi non potest, hoc breue intuearis ammoneo, quod utique ille non est sanctus et iustus, si tu [*]( 20 II Cor. 11, 14 ) [*]( 3 et] uel BCI adherant A requiese A 4 aeclesiae catholicae I 5 gauderem H (u add. m1, de m2) liberatos esse ab illo errore 1 7 quod Ell d delectabus H tuis in mg. add. E non om. H 8 quo d 9 cognominare CH 10 rogasti ABC roga*ti £ abpellatus A 13 a om.A 14 atque om.E ^ 15 opusculu A si BCb si deus I adiuuerit dns b ut om.D ut eos tibi scribendos T 16 attenet H 17 sapienter H 18 auscultas Bml 21 eo b est transfig. bd 22 angelum lucis E 23 alt. in om.C haereticos A 24abeo] habeo AB ab illo E cruetur B 25 deducis se Hml si E sed ibi Hml 26 persuasisset £ persuasisse **D moriturum I 27 obesse tibi E prodessepotest om.C illa E, om.T breuiter bd )

361
hereticorum Donatistarum uel Rogatistarum laqueos cuasisti; si autem illum sanctum et iustum arbitraris, tu communicando catholicis interisti. profecto enim tc catholicum fingis, si animo illud es quod erat ille quem diligis. et nosti quam terribiliter scriptum sit, quod spiritus sanctus disciplinae fugiet fictum. si autem ueraciter communicans non te catholicum fingis, quid adhuc hereticum mortuum sic diligis, ut eius uelis te iactare adhuc nomine, cuius iam non teneris errore? nolumus te habere tale cognomentum, tamquam sis heretici mortui monumentum; nolumus talem titulum habere librum tuum, qualem falsum esse dieeremus, si in eius sepulcro legeremus. non enim Vincentium uictorem scimus esse. sed uictum; et utinam fructuose, sicut te uinei nolumus ueritate! astute autem putaris et callide, cum libros tuos, quos credi cupis illo tibi reuelante dictatos, appellas Vineentii Victoris, non tam Vincentium te quam illum uoeari noluisse Victorem, uelut tibi reuelando quae scriberes uicisset errorem. ut quid tibi ista, fili? esto potius uerus, non fictus catholicus, ne te fugiat spiritus sanctus et nihil tibi possit prodesse Vincentius. in quem se ad te fallendum transfigurauit malignissimus spiritus; eius quippe sunt illa qualibet tibi fraude persuasa. quae si ammonitus pia humilitate et catholica pace correxeris, errores fuisse iudicabuntur studiosissimi iuuenis emendari potius quam in eis remanere cupientis. si autem pro eis tibi etiam contentionem - quod absit.! — persuaserit peruicacem, iam tamquam heretica dogmata cum suo necesse erit auctore damnari, cura scilicet pastorali et medicinali, priusquam per incautum uulgus serpant dira contagia, cum dilectionis non ueritate, sed nomine salubris neglegitur disciplina.

Si quaeris quaenam illa sint, poteris quidem legere mea scripta ad fratres nostros, Renatum dei senium et presbyterum [*]( 5 Sap. 1, 5 25 cf. Verg. Georg. III 468. 469 ) [*]( 1 haereticorum A, om.l 2 iustum esse E 3 si te catholicum (om. post. si) HT te om.C si-fingis om. A illudes BEH es om.O 5 fugiat DII effugiat E effugiet T 6 cominunicasE finges Hml 7haereticum A te uelis H 8 errore in ras. E conomcntum C 9 monimentum T 11 sepulchro ABDH 12 sicut et te E 13 quod E 15 uocare H 16 tibi] sibib 18 prodesse possit E possit om.H te ad se C 21 studiosissime BC 22 pr. eius C 24 haeretica .1 cura] correptione II 25 per] pro C 27 disciplina] medicina b 28 sunt illa B illa sunt C illi simt I 29 praesbiterum Al presbiterum BC )

362
Petrum, ad quem tu eadem ipsa, de quibus agimus, scribenda existimasti eius, ut asseris, uoluntati petentis obtemperans. dabunt enim tibi ut legas procul dubio, si uolueris, et ingerent etiam non petenti. uerum tamen etiam hic quae maxime in eisdem libris tuis et in fide tua emendari cupiam non tacebo. primum est, quod \'animam non ita uis a deo esse factam, ut eam ex nihilo fecerit, sed ex semet ipso\'. ubi non putas esse consequens, ut naturae sit dei, quia profecto quam sit impium et ipse cognoscis. qua impietate ut careas, ita oportet ut dicas animae auctorem deum, ut ab illo facta sit, non de illo. quod enim de illo est, sicut unigenitus filius, eiusdem naturae cuius et ille est. ut autem anima eiusdem naturae non sit cuius est ille, facta est quidem ab illo, sed non de illo. aut ergo dic unde aut fatere de nihilo. quid est quod dicis \'eam particulam esse quandam halitus naturae dei\'? numquidnam ipsum halitum naturae dei, cuius halitus est ista particula, negas eiusdem cuius deus est esse naturae? si negas, ergo de nihilo et istum halitum fecit deus, cuius halitus animam uis esse particulam. aut si non de nihilo, dic unde illum fecerit deus. si de se ipso, ergo ipse est — quod absit! — materies operis sui. sed dicis: cum de se ipso halitum uel flatum facit, ipse integer manet; quasi non et ignis lucernae integer maneat, cum de illo altera accenditur, et tamen eiusdem, non alterius sit naturae.