De Natura et Origine Animae

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Xoli credere nec dicere nec docere \'sacrificium Christianorum pro eis qui non baptizati de corpore exierint offerendum\', si uis esse catholicus, quia nec illud quod de Machabeorum libris commemorasti sacrificium Iudaeorum pro eis qui non circumcisi de corpore exierant ostendis oblatum. in qua tua sententia tam noua et contra ecclesiae totius auctoritatem disciplinamque prolata uerbo etiam insolentissimo usus es dicens: pro his sane oblationes assiduas et offerenda iugiter sanctorum censeo sacrificia sacerdotum, ut te homo laicus sacerdotibus dei nec discendo subderes nec saltem simul quaerendo misceres, sed censendo praeponeres. aufer tibi ista, fili; non sic in uia, quam Christus humilis se ipsum esse docuit, ambulatur; nullus cum hoc tumore per angustam portam eius ingreditur.

Xoli credere nec dicere nec docere \'aliquos eorum, qui sine baptismo Christi ex hac uita migrauerint, interim non ire in regnum caelorum, sed in paradisum, postea uero in resurrectione mortuorum etiam ad regni caelorum beatitudinem peruenire\', si uis esse catholicus. hoc enim eis dare nec Pelagiana heresis ausa est, quae opinatur paruulos non trahere originale peccatum. quos tu quamuis sicut catholicus cum peccato nasci fatearis, nescio qua tamen peruersioris nouitate opinionis sine baptismate salutari et ab hoc peccato cum quo nascuntur absolui et in regnum caelorum asseris introduci neque consideras, in hac causa quam deterius sapias quam Pelagius. ille quippe dominicam sententiam pertimescens, qua non baptizati in regnum caelorum non permittuntur intrare, licet eos quos ab omni peccato liberos credit non illo audet paruulos [*]( 2 cf. Ioh. 3, 5 4. 10 Vine. Victor; cf. pag. 310, 29. 313. 314. 349. 350 6 II Mach. 12, 39 14 cf. Ioh. 14, 6 15 cf. Matth. 7, 13. Luc. 13, 24 ) [*]( 3 pmittis A 5 his ACIT iis Bbd offerendum m1 ex conferendum A 7 iudporum BC \' 8 exierint BClTb ablatum II (o s. a) 9 eccla A 10 insolentissime C e E 11 sanctorum otn.T 12 subderisA subduresC saltim AEH 13 cessendo A 14 nonstin.4 siinuaquaC esse om.H 15 cο̄ A eius portam E 17 xpi baptismo B uite A emigrauerintHbd irein] ireC i*re H 18 resurrectionem H 21 qui opinantur E 23 peruersionis Alml opions A 24 regno E 25 quam] quanto Dd quod II 27 qui (a s. i) 11 28 illos E - )

375
mittere; tu uero sic contemnis quod dictum est: si quis non renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum dei, ut excepto errore, quo audes a regno dei paradisum separare, quibusdam (quos reos nascisieut catholicus credis sine baptismate mortuis et illius reatus absolutionem et regnum caelorum non dubites insuper polliceri; quasi contra Pelagium in originali peccato astruendo tunc esse possis catholicus uerus, si contra dominum fueris in destruenda eius de baptismo sententia hereticus nouus. nos te, dilectissime, non sic uolumus hereticorum esse uictorem, ut error uincat errorem et, quod est peius, maior minorem. dicis enim: aut si forte quisquam reluctetur latronis animae uel Dinocratis interim temporarie conlatum esse paradisum — nam superesse illis adhuc in resurrectione praemium regni caelorum quamquam sententia illa principalis obsistat, quia qui ns o n renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non intrabit in regnum —, tamen teneat etiam meum in hac parte non inuidentis assensum, modo misericordiae praescientiaeque diuinae et effectum amplificet et affectum. haec uerba tua sunt. ubi te confiteris consentire dicenti quibusdam non baptizatis sic temporarie conlatum esse paradisum, ut supersit illis in resurrectione praemium regni caelorum, contra sententiam principalem, qua constitutum est non intraturum in illud regnum, qui non renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto. quam sententiam principalem timens uiolare Pelagius nec illos sine baptismo in regnum caelorum credidit intraturos, quos non credidit reos; tu autem et originalis peccati reos paruulos confiteris et tamen eos sine lauacro regenerationis absoluis et in paradisum mittis et postea etiam in regnum caelorum intrare permittis.

Haec atque huiusmodi, si et alia forsitan in tuis libris adtentior et otiosior inuenire potueris, sine ulla dilatione iam [*]( 1 Ioh.3,5 11 Vinc. Victor; cf. pag. 350,23 14 Ioh.31.5 21 cf. Ioh. 3,5 ) [*]( 1 sic] si U 3 quod H 4 separari.1 reo A 6 pol licerit A 7 origenali H 9 delectissime A 11 aut] ut E 15 sancto cm.B 16 regnum] add. celorum DJlbd huius E 17 ascensum D (s s. c) sensum E prausentieque CD 18 alt. et om.ll effectum H 19 sic om.D 20 cognatum A esse w«..l in] cū A 21 constitum A 23 uolareC 24 illo C 27 in om. BCDEITbd, sed cf. p. 374, 27 28 atque] et BClTb itaque E si] sed II si pusl alia. pon. E 29 oratiosior .1 sine illa dilectione H )

376
corrige, si animum catholicum geris, id est si ueraciter praelocutus es dicens, \'quod tibi ipse credulus non sis ca probari posse quae dixeris et quod semper studeas etiam propriam sententiam non tueri, si inprobabilis detegatur, et sit tibi cordi proprio damnato iudicio meliora magis et quae sunt ueriora sectari\'. modo proba, carissime, non te fallaciter ista dixisse, ut de tua indole non solum ingeniosa, uerum etiam cauta, pia, modesta gaudeat catholica ecclesia, non de contentiosa pertinacia heretica exardescat insania. nunc est, ut ostendas quanta post haec bona uerba quae tua commemoraui sinceritate pectoris dixeris, quod continuo subiecisti: nam ut est, inquis, optimi propositi laudandique consilii facile ad ueriora transduci, ita inprobi obstinatique iudicii est nolle citius ad tramitem rationis inflecti. esto igitur optimi propositi laudandique consilii et facile ad ueriora transducere; nec sis inprobi obstinatique iudicii, ut nolis citius ad tramitem rationis inflecti. si enim haec liberaliter elocutus es, si non in labiis ista sonuisti, sed intus et germanitus in corde sensisti, in tuae correctionis tanto bono etiam moras odisti. parum quippe tibi fuit dicere inprobi obstinatique esse iudicii nolle ad tramitem rationis inflecti, nisi adderes \'citius\', ut hinc ostenderes quam sit exsecrandus qui bonum hoc numquam facit, quando quidem qui tardius facit tanta tibi uideatur seueritate culpandus, ut merito inprobi iudicii obstinatique dicatur. audi ergo te ipsum tuque potissimum et maxime eloquii tui fructibus utere, ut citius te ad rationis tramitem grauitate mentis inflectas, quam te inde minus erudite parumque consulte lubrico aetatis auerteras.