De Natura et Origine Animae

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Noli credere nec dicere nec docere \'aliquas mansionum esse extra regnum dei, quas esse dominus dixit in domo patris sui ̒, si uis esse catholieus. non enim ait, sieut hoc testimonium ipse posuisti: multae mansiones sunt apud patrem meum — quod si ita dixisset, non alibi essent intellegendae quam in domo patris eius — sed aperte ait: in domo patris mei mansiones multae sunt. quis itaque audeat aliquas partes domus dei [*]( 1 Sap. 4, 11. 14 4 Sap. 4, 13 23 Vine. Victor; cf. pag. 348, 17 26 Vinc. Victor 28 Ioh. 14, 2-) [*]( 1 mutaret II (r insert.), IT intfllectum illius Ib 2 aut ne] amne B dtcipietC deciperet/T animam in my. E 5 expleuit BCHlTbd 7 permittentesC uiuere hic E huic B 8 sapientia et gratia E consūmatur A consummatis E 10 paruulLs C 11 mutatur E si ante non H 16 prt;distinaratC praedestinaret HT pracdcstinauitft 19 perrat] erat C 20 ne cum illo C quin E 21 esse dicta esse T 22 scriberet om.C si—cogitaret cm.H oportueret E 23 mansiones BCEIT bd, 24 esse posse D deiJesseT dominus om. E 25 agit C ait ihs Ell 26 ita im. A 27 esse non C 28 mei] eius T ) [*]( 24* )

372
separare a regno dei, ut, cum reges terrae non tantum in domo sua nec tantum in patria sua, sed longe lateque etiam trans mare regnare inueniantur, rex qui fecit caelum et terram nec in tota domo sua regnare dicatur?

Sed forte dicas omnia quidem pertinere ad dei regnum, quia regnat in caelis, regnat in terris, in abyssis, in paradiso, in inferno – ubi enim non regnat, cuius ubique summa potestas est? —, sed aliud esse regnum caelorum, quo fas non est accedere nisi lauacro regenerationis ablutos propter dominicam ueram fixamque sententiam, aliud esse autem regnum terrarum uel aliarum creaturae partium, ubi possunt esse aliquae mansiones domus dei quamuis pertinentes ad regnum dei, non tamen ad regnum caelorum, ubi excellentius et beatius est regnum dei; ita fieri, ut nec aliquae domus dei partes atque mansiones a regno dei nefarie separentur et tamen non omnes in regno caelorum mansoribus praeparentur atque in his quae in regno caelorum non sunt possint feliciter habitare, quibus eas etiam non baptizatis deus dare uoluerit, ut in regno dei sint, quamuis in regno caelorum, quia baptizati non sunt, esse non possint.

Hoc qui dicunt uidentur quidem sibi aliquid dicere, quia scripturas neglegenter adtendunt et quomodo regnum dei dicatur, unde oramus dicentes: adueniat regnum tuum, non intellegunt. regnum dei dicitur, ubi cum illo fidelis familia eius beate et sempiterne tota regnabit; nam secundum potestatem quae illi super omnia est etiam nunc utique regnat. quid ergo est quod oramus, ut ueniat, nisi ut cum illo regnare mereamur? sub eius autem potestate etiam illi erunt, qui poena aeterni ignis ardebunt. numquidnam ob hoc etiam ipsos in regno dei futuros dicturi sumus ? [*](3 cf. Act. 14,14 5 cf. Ps. 134,6 8 cf. Tit. 3,5. I Cor. 6, 11. Marc. 16, 16 21 Matth. 6,10 ) [*](3 inueniantur regnare E 4 dom\' C 5 qui D 6 regnat in terris] et in terra A 8 c £ esse (s. l. est) I fas est non est B 9sentiaC 10 est autem B autem esseETbd 11 queuisC 13 beatus CHml domos C 14 suparentur A 15 mansionibus BCl mansiones Td iis d in om.E 16 regnum E possut E quiC 17 dei regno dei A dei regno DH 18 qui C possunt E1 19 dicere tibi aliquid BCI dicere aliquid d 20 dei cm.C 21 ueniat d 22 ante regnum add. quia Ebd dei om.D 23 et] ac DE illis C 24 alt. est om.C 25 alt. ut om. EH 26 poenis T 27 numquinnam .4 numquinam Hml futuros om. E )

373
aliud est enim regni dei muneribus honorari, aliud regni dei legibus coerceri. ut autem tibi manifestissime appareat non esse regnum caelorum distribuendum baptizatis et alias partes regni dei dandas quibus tibi uisum est non baptizatis, ipsum dominum audi, qui non ait: si quis non renatus fuerit ex aqua et spiritu, \'non potest intrare in regnum caelorum ̒, sed: non potest, inquit, intrare i n regnum d e i. nam uerba eius de hac re ista sunt ad Nicodemum: amen, amen dico tibi: nisi quis natus fuerit denuo, non potest uidere regnum dei. ecce non hic dixit \'regnum caelorum\', sed \'dei\'. et cum respondisset Nicodemus atque dixisset: quomodo potest homo nasci, cum senex sit? numquid potest in uentrem matris suae iterato introire et nasci? eandem dominus sententiam planius apertiusque repetens ait: amen, amen dico tibi: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum dei. ecce nec hic dixit \'regnum caelorum\', sed \'regnum dei\'. quod enim dixerat: nisi quis natus fuerit denuo, hoc quid esset exposuit dicens: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu; et quod dixerat: non potest uidere, hoc exposuit dicendo: non potestintroire. illud tamen, quod dixerat \'regnum dei\', non alio nomine repetiuit. neque nunc opus est quaerere atque disserere, utrum regnum dei regnumque caelorum cum aliqua differentia sit intellegendum an res una sit duobus appellata nominibus; sufficit, quod non potest introire in regnum dei, qui non fuerit lauacro regenerationis ablutus. mansiones autem aliquas constitutas in domo dei separare a regno dei quam sit a ueritate deuium puto, quod iam intellegas. et ideo quod putasti in aliquibus mansionibus, [*](5 Ioh. 3,5 SIoh. 3,3 12 Ioh. 3, 4 28 cf. Tit. 3,5) [*](1 regnum BHlb reguuni celorum C alt. regnum BCIb 2 colierceri D co∗erceri H 3 regnum BC 4 dm E qdA qui non] qui tx qn E 5 agit C 8 nichodemum ABCDEIT nicodimum Hml amen alt. om. E 9 renatus D 10 dixit hiciT 11 nichodemus ABCDEI nicodimus Hml 12 cum] qua A sitsenexE 14 introiret (om.et) C introisse H 19renatus BCDIT 20essellml 23 tamen a. erp. autem I autem b 24 tunc E dissere C 29 seperare II (a s. e))
374
quas dominus multas esse dixit in domo patris sui, mansuros quosdam etiam non renatos ex aqua et spiritu, ut fidem catholicam teneas, ammoneo, si permittis, emendare non differas.